BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Terentius Afer

ca. 190 - 159

 

Praefatio

 

W. M. Lindsay/R. Kauer

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

HUIC primum editioni praesto sunt Donati (decurtatus) commentarius a Wessnero publici iuris factus (Teubn., 1902 sqq.), codicum omnium Terentii qui in aliquo numero sunt omnes variae lectiones a Kauero per multos annos congestae. Quas tamen universas lectori hic exhibere vetuerunt arti fines apparatui critico impositi a Delegatis Preli Clarendoniani. Graviores quae visae sunt hic habes; ceterae in editionem maiorem, siquando occasio erit, reservantur. (Necnon recentium manuum nugae,v. g. ad Haut. 400 CLIT. v.)

Lucilius quidem monuit:

 

                                                            accurrere scribas

            Dne an C non est quod quaeras eque labores:

 

et Terentium interdum vester interdum voster scripsisse non nego. Sed normam harum editionum Oxoniensium secutus malui constanter voster exhibere quam fortuito codicum consensu nimis credule fretus in hoc versu voster in illo vester eligere. Antiquioribus tamen formis ea lege favi ut auctorem aliquem codicem haberem, neque ausus sum formam sine dubio Terentianam caussa scribere cum desit omnino in codicibus geminatae S litterae indicium. Cur igitur paullum? Quia fere semper aliquot codices paululum praebent ubi ceteri paulum. Similiter sicubi Terentius factust scripsit, solent alii libri factus sit, alii est factus, alii factus, alii factus . . . est exhibere. Et ne diutius in rebus orthographicis immorer, quibus raro locum in apparatu critico inveni, hic semel moneo esse in codicibus qui extant huius comoedi semper formas divitiae pro ditiae, multismodis pro multimodis, periculum pro periclum, reliqua pro relicua, etc.; fere semper sciebam pro scibam, posui pro posivi, etc.; saepissime dixisti pro dixti, amaverim pro amarim, etc. Sicui igitur lectori talia sunt curae expectet maiorem editionem nostram neve queratur in hac non commemorari codicis Bembini morem ii per i scribere (v.g. tibis in Didascaliis, cetari lani in Eun. 257, ingratis passim), -t per d (v. g. quod pro quot), neve etiam mihi id vitio vertat quod lectorum commodo obsecutus sit pro siet, iniicit pro iniěcit Ad. 710, adficit pro adfěcit Phorm. 441, alia eiusmodi admisi. Semper scripsi (curre, etc.) quantum potest, etsi raro desunt codices qui potes praebeant; Chreme, Lache in vocativo casu (sed Hec. 263, 785 -es); mage pro magi'; quor; quom; opsono; îs (ubi eis, iis, hiis codd.); neglego; ecfero; cotidie; nil; nihili; sicin; hoccin, etc. Versuum variam divisionem, scaenarum titulos varie scriptos, haec et talia in maiorem editionem reservo.

Quod ad textum emendandum attinet plura dicenda sunt (quae alio loco dixi; Class. Quart. xix. 28) quam haec praefatio capiat. Scito tamen Terentiani textus corruptelas inde potissimum evenisse quod hic textus studiosae iuventuti praescriptus erat et discipulorum in usum a magistris redactus, qui id agentes ut unumquidque luce clarius pateret, obscuri nihil relinqueretur, glossarum quae dicuntur peramplam copiam aut in marginibus aut inter lineas adscribebant; quae quidem in textum gradatim irrepentes vera vocabula eiecerunt, metrum everterunt. Quin etiam a metrorum ignaris magistris ipsi textui sunt inculcatae. Ne tamen haec mala severius iudices, reputa quaeso tecum cuiusmodi fuerint libri illo antiquiore tempore lectoribus incommodo. Deerat tum (et usque ad nonum saeculum) interrogationis siglum. Quomodo igitur doceri potuit verba Nausistratae in Phorm. 1033 ('merito hoc meo videtur factum') interrogative pronuntianda esse? Necesse erat particulam -ne adicere; unde factum est ut in omnibus quot extant libris claudicet versus trochaicus septenarius:

 

tecum. NA. meriton hoc meo videtur factum? DE. minime gentium.

 

Sic igitur habe illud gravius [quicquam] in Ad. 140, pro brevi monitu illud gravius non adverbium esse. Sic illud crimini . . . [falso] in Hec. 779, pro Donati monitu ('crimen nunc pro falsa suspicione posuit') compendiose scripto.

Sed haec hactenus; nam Kauero locum cedere debeo, cuius labore felicissimo didicimus correctorem codicis Bembini illum quem Umpfenbach 'correctorem recentem' - si dis placet - nominavit Iovialem fuisse, sexti fere saeculi grammaticum; necnon habemus novos testes, codices Umpfenbachio ignotos, inter quos elucet egregius liber Parisiensis (p) saeculo decimo conscriptus et familiae δ affinis. Respice quaeso ad apparatum criticum Hecyrae fabulae. Quam saepe vera lectio in Dp superest (nam codicis A quidem in hac fabula neglegentior fuit librarius)! quam saepe eorum pravae lectiones ex Donato aliquo modo pendere videntur! Quid quod Kaueri accuratior labor in adscripta aliquot in codice D pleniorem lucem immisit, velut (ad Eun. 274) 'aliter animi pro animo secundum Donatum'? Suspicor equidem praestantiam illius familiae quae δ vocatur correctori nesciocui qui Donati commentarium adhibuerat esse imputandam. Nolo tamen plura hic. Audiatur Kauer potius.

Nam in copiis Kauerianis nititur haec editio. Pro mea parte textum scripsi secundum regulas in libro meo (Early Latin Verse, Oxon. 1922) expositas: ill' pro ille monosyll., solu' pro solus troch. (ante consonantem), illi(u)s disyll., deos meas monosyll., eundem disyll., etc.; et spero versus concinniores, metrum intellectu facilius evasisse. Quamquam hic quoque non plena manu sparsi, veritus ne de aliqua re quae adhuc sub iudice est praeiudicii crimen incurram. Siquis autem alicubi offenditur et in apparatu brevitati addicto rem plene explicatam desiderat, recipiat se ad ipsum librum meum; v.g. ad pp. 339-59 si ei displicet adnotatio mea in Hec. 258, non tamen codicum lectio.

W. M. LINDSAY.

 

―――――

 

De codicibus haec moneo.

 

A = codex Bembinus (Vat. lat. 3226) saec. iv-v; desunt Andr. 1-888 (vv. 787-888 particulae quaedam servatae sunt), Hec. 1-37 ; Adelphorum vv. 915-97 litterae hic illic duae vel tres servatae. A1 = correcturae a manu prima postea factae; A2 = manus secunda quae ante Iovialem paucis locis textum mutavit (Umpfenbachii 'manus antiqua'). Exhibet comoedias hoc ordine: Andr. Eun. Haut. Phorm. Hec. Ad.

Iov. = Ioviales, qui v vel vi saec. ante scholiastas (saec. vi) textum recensuit et distinxit (Umpfenbachii 'corrector recens') et passim nomen subscripsit. Iov.2 = Ioviales, qui partem quandam libri (Hec.) retractavisse et hic illic singula mutavisse videtur (cf. Kauer, Wiener Stud. xx. 252-76; xxii. 56-114)

λ = fragmentum Lugdunense (bibl. munic. Lugd. 788) saec. ix; continet Haut. 522-904 (cf. Kauer, Wiener Stud. xxviii. 112-34)

C = codex Vaticanus (Vat. lat. 3868) saec. ix cum picturis (Personarum indices in codicibus desunt; aediculas cum personis (scil. sine nominibus) nonnisi codices figurati exhibent.); desunt Andr. 804-53 (suppleti a scholiasta), Eun. aedicula, periocha, prologus (suppletus a scholiasta)

P = codex Parisinus (Par. lat. 7899) saec. ix cum picturis; desunt Andr. 804-53 (suppleti a manu saec. x), Eun. aedicula, periocha, prol. 1-30 (suppleti ab eadem manu saec. x), 643-51 (suppleti, post v. 667, a manu saec.xv)

D = codex Victorianus (Laur. XXXVIII 24) saec. x ; desunt

Andr. 98-179, 384-453, 846-903, Eun. periocha, Haut. 466-517, Phorm. 588-633; versus omissi praeter periocham Eun. sunt suppleti a manu saec. xv

G = codex Decurtatus (Vat. lat. 1640) saec. xi; desunt Eun. 848-1021, Haut. periocha, 1-313, 1049-67, Phorm. 779-1055, Hec. 1-194, 310-880

L = codex Lipsiensis (bibl. munic. Lips. I 37) saec. x; desunt Andr. 74-376

p = codex Parisinus (Par. lat. 10304) saec. x; desunt Andr. 1-304, Phorm. init. -25, Ad. periocha, prol. 1-12 (1-13 supplevit p2)

V = fragmentum Vindobonense (Vind. phil. 263) saec. x; continet Andr. 912-81, Ad. periocham, 26-158

a = fragmentum Admontense (bibl. monast. Admont. 227) saec. x-xi; continet Haut. 464-516, 602-42 (Kauer, Wiener Stud. xxviii. 134-7)

E = codex Riccardianus (Flor. M IV/XXX = 528 saec. xi; desunt Andr. periocha, 1-39 (suppl. a manu rec.), Eun. periocha, Phorm. 900-1055

F = codex Ambrosianus (Ambr. H 75 inf.) saec. x cum picturis; desunt Andria, Eun. 1-415, 424-36, 454-7, Phorm. 832-1055 (photographice depictus Lugd. Bat. 1903, Codices Graeci et Latini, ph. d. duce Scatone de Vries, tom. viii)

v = codex Valentiennensis (bibl. Val. 448 (420)) saec. xi

π = fragmentum Parisinum (in Par. lat. 12244 et 12322) saec. x ; continet Ad. 944-88, Hec. 280-327, 628-701

η = codex Einsidlensis I (bibl. monast. Eins. 362) (folium quod Andr. 296-387 continet nunc in cod. Sangallensi 1394 exstat) saec. x ; desunt Andr. 1-90, 128-47, 287-96, 385-489. 690-981, Eun. 753-836, 1034-94, Haut. 1-16, 310-822, 903-81, Hec. 85-261, 333-484, 516-880, Phorm. 1-643, 749-820, 856-63, Ad. 60-302, 379-451, 540-610a, 932-97 ; hic illic versus desecti, multi versus mutilati sunt

ε = codex Einsidlensis II (bibl. monast. Eins. 362) (duo folia quae Andr. 102-272, 955-1053 continent nunc in cod. Sangallensi 1394 exstant) saec. x; desunt Andr. 125-954, 962-81, Eun. 1-27, 38-101, Hecyra, Phormio, Ad. 33-350, 387-997. In Adelphis ε exemplar codicis η esse videtur

ω = librorum consensus

Σ = libri praeter A; recensionis Calliopianae eos esse subscriptiones in fine comoediarum testantur

γ = λCPEFvπηε; exhibent (scil. praeter λ) comoedias hoc ordine: Andr. Eun. Haut. Ad. Hec. Phorm.

δ = DGLpVa; exhibent (scil. praeter Va) comoedias hoc diverso ordine: Andr. Ad. Eun. Phorm. Haut. Hec.

      Codicem Basilicanum (bibl. Basil. Vat. H 79 = B), quo Umpfenbach in editione critica quae apud Weidmannos Berolini anno MDCCCLXX prodiit praeter libros ACPDGVEF usus est, Haulero auctore seclusi. L iam Dziatzko in usum editionis stereotypae (Lipsiae MDCCCLXXXIV) contulit. Omnes libros supra notatos iterum excussi. Scito λpaπvηε nunc primum ad Terentii comoedias recensendas adhiberi.

ROBERT KAUER.