B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   I I

_____________________________________


[1a]  De rebus M aeris plurisve D assibus, de minoris vero L assibus sacramento contendebatur ; nam ita lege XII tabularum cautum erat. At si de libertate hominis controversia erat, etiamsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est ... ( Gaius, 4, 14 ).

[1b]  Per iudicis postulationem agebatur, si qua de re ut ita ageretur lex iussisset, sicuti lex XII tabularum de eo quod ex stipulatione petitur. Eaque res talis fere erat. Qui agebat, sic dicebat :
ex sponsione te mihi X milia sestertiorum dare oportere aio. id postulo aias an neges.
Adversarius dicebat non oportere. Actor dicebat:
quando tu negas, te praetor iudicem sive arbitrum postulo uti des.
Itaque in eo genere actionis sine poena quisque negabat. Item de hereditate dividenda inter coheredes eadem lex per iudicis postulationem agi iussit ... (Gaius, 4, 17a).

[2]  . . . morbus sonticus . . . aut status dies cum hoste . . . quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo dies diffissus esto.
(Festus 290; 273; Cicero, de off. 1, 12, 37)

[3]  cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.
(Festus 233)