B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   V I

_____________________________________


[1]  cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto.
(Festus 173)

[2]  cum ex XII tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta. (Cicero, de off., 3, 16, 65).

[3]  usus auctoritas fundi biennium est, . . . ceterarum rerum omnium . . . annuus est usus (Cicero, top., 4, 23).

[4]  lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo (usu) in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo (usum) cuiusque anni interrumperet (Gaius 1, 111).

[5a]  si qui in iure manum conserunt . . . (Gellius 20, 10, 7)
[5b]  et mancipationem et in iure cessionem lex XII tabularum confirmat (Paulus, Vat. fr. 50 ).

[6]  Advocati (Verginiae) . . . postulant, ut (Ap. Claudius) . . . lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem (Livius 3, 44, 11, 12).

[7]  tignum iunctum aedibus vineave sei concapit ne solvito.
(Festus 364)

[8]  Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare, ... sed in eum, qui convictus est iunxisse, in duplum dat actionem (Ulpianus, D. 47, 3, 1 pr.).

[9]  . . . quandoque sarpta, donec dempta erunt . . .
(Festus 348)