|
|
- T a b u l a V I I I
- _____________________________________
- [1a] qui malum carmen incantassit . . . <capite> . . .
(Plinius, nat. hist. 28, 2, 10-17)
[1b] XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt : si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri (Cicero, de rep. 4, 10, 11).
[2] si membrum rup(s)it, ni cum eo pacit, talio esto.
(Festus 363; Gellius 20, 1, 14)
[3] manu fustive si os fregit libero, CCC <assium>, si servo, CL <assium> poenam subito
(Coll. leg. Mos. et Rom. 2, 5, 5; Gellius 20, 1, 12)
[4] si iniuriam faxsit, viginti quinque poenae <asses> sunto.
(Coll. leg. Mos. et Rom. 2, 5, 5; Gellius 20, 1, 12)
[5] . . . rup(s)it . . . sarcito.
(Festus 265, 322)
[6] Si quadrupes pauperiem fecisse decitur, . . . lex (XII tabularum) voluit aut dari id quod nocuit . . . aut aestimationem noxiae offerri (Ulpianus, D. 9, 1, 1, pr.).
[7] Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam, . . . neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie . . . agi posse (Ulpianus, D. 19, 5, 14, 3).
[8a] qui fruges excantassit . . . (Plinius, nat. hist. 28, 2, 10-17) [8b] . . . neve alienam segetem pellexeris . . . <capite>. . . (Servius in Verg. ecl. 8, 99)
[9] Frugem . . . aratro quaesitam noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant, . . . inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni (Plinius, nat. hist. 18, 3, 12).
[10] Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari (XII tabulis) iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit ; si vero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut, si minus idoneus ist, levius castigatur (Gaius, l. IV ad XII tab.; D. 47, 9, 9).
[11] cautum . . . est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas (arbores), lueret in singulas aeris XXV (Plinius, nat. hist. 17, 1, 17).
[12] si nox furtum faxsit, si occisit, iure caesus esto.
(Macrobius, saturn. 1, 4, 19)
[13] luci . . . si se telo defendit, . . . endoque plorato.
(Cicero pro Tull. 20, 47; 21, 50)
[14] Ex ceteris . . . manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (Xviri) ei, cui furtum factum esset . . . ; servos . . . verberibus affici et e saxo praecipitari ; sed pueros impuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque . . . sarciri (Gellius 11, 18, 8).
[15a] Concepti et oblati (furti) poena ex lege XII tabularum tripli est . . . (Gaius, 3, 191).
[15b] lance et licio <ito>.
(Festus 117)
[16] si adorat furto, quod nec manifestum erit . . . , <duplione damnum decidito>.
(Festus 162)
[17] Furtivam (rem) lex XII tabularum usucapi prohibet . . . (Gaius 2, 45).
[18a] XII tabulis sanctum, ne quis unciario fenore amplius exerceret . . . (Tacitus, ann. 6, 16).
[18b] Maiores . . . in legibus posiverunt furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli (Cato, de agri cult. praef.).
[19] Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur . . . (Paulus, coll. 10, 7, 11).
[20a] Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere (Ulpianus, D. 26, 10, 1, 2).
[20b] Si . . . tutores rem pupilli furati sunt, videamus an ea actione, quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur (Tryph.oninus, D. 26, 7, 55, 1).
[21] patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto.
(Servius ad Aen. 6, 609)
[22] qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto.
(Gellius 15, 13, 11)
[23] ex XII tabulis . . . si nunc quoque . . . qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur . . . (Gellius 20, 1, 53).
[24a] si telum manu fugit magis quam iecit, <arietem subicito>.
[24b] Frugem . . . furtim . . . pavisse . . . XII tabulis capital erat . . . gravius quam in homicidio (Plinius, nat. hist. 18, 3, 12).
[25] Qui venenum dicit, adicere debet, utrum malum an bonum ; nam et medicamenta venena sunt (Gaius, l. IV ad XII tab.; D. 50, 16, 236, pr.).
[26] XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quid in Urbe coetus nocturnos agitaret (Porc. Latro, decl. in Cat. 19).
[27] His (sodalibus) potestatem facit lex (XII tabularum), pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant ; sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse (Gaius, l. IV ad XII tab.; D. 47, 22, 4 ).
|
|