| |
|
- T a b u l a X
- _____________________________________
- [1] hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.
(Cicero, de leg. 2, 23, 58)
[2] . . . hoc plus ne facito: rogum ascea ne polito.
(Cicero, de leg. 2, 23, 59)
[3] Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurae et decem tibicinibus tollit etiam lamentationem (Cicero, de leg. 2, 23, 59).
[4] mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.
(Cicero, de leg. 2, 25, 64)
[5a] homine mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat.
(Cicero, de leg. 2, 24, 60)
[5b] Excipit bellicam peregrinamque mortem (Cicero, de leg. 2, 24, 60).
[6a] Haec praeterea sunt in legibus . . . : «servilis unctura tollitur omnisque circumpotatio» . . . «Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae» (Cicero, de leg. 2, 24, 60).
[6b] Murrata potione usos antiquos indicio est, quod . . . XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur (Festus, F. 158).
[7] qui coronam parit ipse pecuniave eius honoris virtutisve ergo duitur ei . . .
(Cicero, de leg. 2, 24, 60; Plinius, nat. hist. 21, 3, 7)
[8] . . . neve aurum addito. at cui auro dentes iuncti escunt. ast in cum illo sepeliet uretve, se fraude esto.
(Cicero, de leg. 2, 24, 60)
[9] rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adigi aedes alienas invito domino (Cicero, de leg. 2, 24, 61).
[10] forum . . . bustumve usucapi vetat (Cicero, de leg. 2, 24, 61).
|
|