| |
|
- F r a g m e n t a
i n c e r t a e s e d i s
- _____________________________________
- [1] nancitor in XII nactus erit, prenderit (Festus, F. 166).
[2] Quando . . . in XII . . . cum c littera ultima scribitur (Festus, F. 258).
[3] «Sub vos placo» in precibus fere cum dicitur, significat id quod «supplicio», ut in legibus «transque dato», «endoque plorato» (Festus, F. 309).
[4] «dolo malo» . . . quod . . . addit, «malo» . . . ἀρχαϊσμὸς est, quia sic in XII tabulis a veteribus scriptum est (Donatus, ad Ter. Eun. 515: 3, 3, 9).
[5] ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus (Cicero, de rep. 2, 31, 54).
[6] Nullum . . . vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores artius esse voluerunt ; id indicant leges in XII tabulis (Cicero, de off. 3, 31, 111).
[7] XII tabulis ortus . . . et occasus nominantur (Plinius, nat. hist. 7, 60, 212).
[8] Olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicuti ex lege XII tabularum intellegere possumus (Gaius 1, 122).
[9] Duobus negativis verbis quasi permittit lex (XII tabularum) magis quam prohibuit: idque etiam Servius (Sulpicius) animadvertit (Gaius, l. V ad XII tab.; D. 50, 16, 237).
[10] detestatum est testatione denuntiatum (Gaius, l. VI ad XII tab.; D. 50, 16, 238, 1).
[11] Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata
(Sidonius Apollinaris, ep. 8, 6, 7).
|
|