B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   t e r t i u s

________________________________________


Propulit ut classem velis cedentibus Auster
incumbens mediumque rates movere profundum,
omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
solus ab Hesperia non flexit lumina terra
5
Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam
ad visus reditura suos tectumque cacumen
nubibus et dubios cernit vanescere montis.
inde soporifero cesserunt languida somno
membra ducis; diri tum plena horroris imago
10
visa caput maestum per hiantis Iulia terras
tollere et accenso furialis stare sepulchro.
'sedibus Elysiis campoque expulsa piorum
ad Stygias' inquit 'tenebras manesque nocentis
post bellum civile trahor. vidi ipsa tenentis
15
Eumenidas quaterent quas vestris lampadas armis;
praeparat innumeras puppes Acherontis adusti
portitor; in multas laxantur Tartara poenas;
vix operi cunctae dextra properante sorores
sufficiunt, lassant rumpentis stamina Parcas.
20
coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos:
fortuna est mutata toris, semperque potentis
detrahere in cladem fato damnata maritos
innupsit tepido paelex Cornelia busto.
haereat illa tuis per bella per aequora signis,
25
dum non securos liceat mihi rumpere somnos
et nullum vestro vacuum sit tempus amori
sed teneat Caesarque dies et Iulia noctes.
me non Lethaeae, coniunx, oblivia ripae
inmemorem fecere tui, regesque silentum
30
permisere sequi. veniam te bella gerente
in medias acies. numquam tibi, Magne, per umbras
perque meos manes genero non esse licebit;
abscidis frustra ferro tua pignora: bellum
te faciet civile meum.' sic fata refugit
35
umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.

ille, dei quamvis cladem manesque minentur,
maior in arma ruit certa cum mente malorum,
et 'quid' ait 'vani terremur imagine visus?
aut nihil est sensus animis a morte relictum
40
aut mors ipsa nihil.' Titan iam pronus in undas
ibat et igniferi tantum demerserat orbis
quantum desse solet lunae, seu plena futura est
seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
puppibus accessus faciles; legere rudentes
45
et posito remis petierunt litora malo.

Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,
absconditque fretum classes, et litore solus
dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
50
terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla
praecipiti fortuna viro, nec vincere tanti,
ut bellum differret, erat. tum pectore curas
expulit armorum pacique intentus agebat
quoque modo vanos populi conciret amores,
55
gnarus et irarum causas et summa favoris
annona momenta trahi. namque adserit urbes
sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
volgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
60
qua mare tellurem subitis aut obruit undis
aut scidit, et medias fecit sibi litora terras:
vis illic ingens pelagi, semperque laborant
aequora ne rupti repetant confinia montes.
bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
65
utraque frugiferis est insula nobilis arvis,
nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae
nec Romana magis conplerunt horrea terrae.
ubere vix glaebae superat, cessantibus Austris
cum medium nubes Borea cogente sub axem
70
effusis magnum Libye tulit imbribus annum.

haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor
non armata trahens sed pacis habentia voltum
tecta petit patriae. pro, si remeasset in urbem
Gallorum tantum populis Arctoque subacta,
75
quam seriem rerum longa praemittere pompa,
quas potuit belli facies! ut vincula Rheno
Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus
nobilis et flavis sequeretur mixta Britannis.
perdidit o qualem vincendo plura triumphum!
80
non illum laetis vadentem coetibus urbes
sed tacitae videre metu, nec constitit usquam
obvia turba duci. gaudet tamen esse timori
tam magno populis et se non mallet amari.

iamque et praecipitis superaverat Anxuris arces,
85
et qua Pomptinas via dividit uda paludes,
qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,
quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;
excelsa de rupe procul iam conspicit urbem
Arctoi toto non visam tempore belli
90
miratusque suae sic fatur moenia Romae:
'tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
deseruere viri? pro qua pugnabitur urbe?
di melius, quod non Latias Eous in oras
nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata velox
95
Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti
tam pavidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,
quod bellum civile fuit.' sic fatur et urbem
attonitam terrore subit. namque ignibus atris
creditur, ut captae, rapturus moenia Romae
100
sparsurusque deos. fuit haec mensura timoris:
velle putant quodcumque potest. non omina festa,
non fictas laeto voces simulare tumultu,
vix odisse vacat. Phoebea Palatia conplet
turba patrum nullo cogendi iure senatus
105
e latebris educta suis; non consule sacrae
fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,
praetor adest, vacuaeque loco cessere curules.
omnia Caesar erat: privatae curia vocis
testis adest. sedere patres censere parati,
110
si regnum, si templa sibi iugulumque senatus
exiliumque petat. melius, quod plura iubere
erubuit quam Roma pati.
                                           tamen exit in iram,
viribus an possint obsistere iura, per unum
Libertas experta virum; pugnaxque Metellus,
115
ut videt ingenti Saturnia templa revelli
mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens
ante fores nondum reseratae constitit aedis
(usque adeo solus ferrum mortemque timere
auri nescit amor, pereunt discrimine nullo
120
amissae leges set, pars vilissima rerum,
certamen movistis, opes), prohibensque rapina
victorem clara testatur voce tribunus.
'non nisi per nostrum vobis percussa patebunt
templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
125
sparsas, raptor, opes. certe violata potestas
invenit ista deos; Crassumque in bella secutae
saeva tribuniciae voverunt proelia dirae.
detege iam ferrum; neque enim tibi turba verenda est
spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
130
non feret e nostro sceleratus praemia miles:
sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
pacis ad exutae spolium non cogit egestas:
bellum, Caesar, habes.' his magnam victor in iram
vocibus accensus 'vanam spem mortis honestae
135
concipis: haud' inquit 'iugulo se polluet isto
nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris ira
nullus honor faciet. te vindice tuta relicta est
libertas? non usque adeo permiscuit imis
longus summa dies ut non, si voce Metelli
140
servantur leges, malint a Caesare tolli.'

dixerat, et nondum foribus cedente tribuno
acrior ira subit: saevos circumspicit enses
oblitus simulare togam; cum Cotta Metellum
conpulit audaci nimium desistere coepto.
145
'libertas' inquit 'populi quem regna coercent
libertate perit; cuius servaveris umbram,
si quidquid iubeare velis. tot rebus iniquis
paruimus victi; venia est haec sola pudoris
degenerisque metus, nullam potuisse negari.
150
ocius avertat diri mala semina belli.
damna movent populos siquos sua iura tuentur:
non sibi sed domino gravis est quae servit egestas.'
protinus abducto patuerunt templa Metello.
tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas
155
testatur stridore fores; tum conditus imo
eruitur templo multis non tactus ab annis
Romani census populi, quem Punica bella,
quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi,
quod tibi, Roma, fuga <Ga>llus trepidante reliquit,
160
quo te Fabricius regi non vendidit auro,
quidquid parcorum mores servastis avorum,
quod dites Asiae populi misere tributum
victorique dedit Minoia Creta Metello,
quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
165
tunc Orientis opes captorumque ultima regum
quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
egeritur; tristi spoliantur templa rapina,
pauperiorque fuit tum primum Caesare Roma.

interea totum Magni fortuna per orbem
170
secum casuras in proelia moverat urbes.
proxima vicino vires dat Graecia bello.
Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha
Parnasosque iugo misit desertus utroque.
Boeoti coiere duces, quos inpiger ambit
175
fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce,
Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens
Sicaniis Alpheos aquas. tum Maenala liquit
Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.
Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis
180
Chaonio veteres liquerunt vertice Selloe.
exhausit totas quamvis dilectus Athenas,
exiguae Phoebea tenent navalia puppes
tresque petunt veram credi Salamina carinae.
iam dilecta Iovi centenis venit in arma
185
Creta vetus populis Cnososque agitare pharetras
docta nec Eois peior Gortyna sagittis;
tunc qui Dardaniam tenet Oricon et vagus altis
dispersus silvis Athaman et nomine prisco
Encheliae versi testantes funera Cadmi,
190
Colchis et Hadriaca spumans Apsyrtos in unda;
Penei qui rura colunt, quorumque labore
Thessalus Haemoniam vomer proscindit Iolcon.
inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo
miscuit ignotas temerato litore gentes
195
primaque cum ventis pelagique furentibus undis
conposuit mortale genus, fatisque per illam
accessit mors una ratem. tum linquitur Haemus
Thracius et populum Pholoe mentita biformem.
deseritur Strymon tepido committere Nilo
200
Bistonias consuetus aves et barbara Cone,
Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo
multifidi Peucen unum caput adluit Histri,
Mysiaque et gelido tellus perfusa Caico
Idalis et nimium glaebis exilis Arisbe,
205
quique colunt Pitanen, et quae tua munera, Pallas,
lugent damnatae Phoebo victore Celaenae,
qua celer et rectis descendens Marsya ripis
errantem Maeandron adit mixtusque refertur,
passaque ab auriferis tellus exire metallis
210
Pactolon, qua culta secat non vilior Hermus.
Iliacae quoque signa manus perituraque castra
ominibus petiere suis, nec fabula Troiae
continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.
accedunt Syriae populi; desertus Orontes
215
et felix, sic fama, Ninos, ventosa Damascos
Gazaque et arbusto palmarum dives Idume
et Tyros in stabilis pretiosaque murice Sidon.
has ad bella rates non flexo limite ponti
certior haud ullis duxit Cynosura carinis.
220
(Phoenices primi, famae si creditur, ausi
mansuram rudibus vocem signare figuris:
nondum flumineas Memphis contexere biblos
noverat, et saxis tantum volucresque feraeque
sculptaque servabant magicas animalia linguas.)
225
deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos
Coryciumque patens exesis rupibus antrum;
Mallos et extremae resonant navalibus Aegae,
itque Cilix iusta iam non pirata carina.
movit et Eoos bellorum fama recessus,
230
qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe
ostia nascenti contraria solvere Phoebo
audet et adversum fluctus inpellit in Eurum,
hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor
constitit et magno vinci se fassus ab orbe est;
235
quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem
vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen;
quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,
et qui tinguentes croceo medicamine crinem
fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,
240
quique suas struxere pyras vivique calentis
conscendere rogos. pro, quanta est gloria genti
iniecisse manum fatis vitaque repletos
quod superest donasse deis! venere feroces
Cappadoces, duri populus non cultor Amani,
245
Armeniusque tenens volventem saxa Niphaten.
aethera tangentis silvas liquere Choatrae.
ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem
umbras mirati nemorum non ire sinistras.
tum furor extremos movit Romanus Orestas
250
Carmanosque duces, quorum iam flexus in Austrum
aether non totam mergi tamen aspicit Arcton
lucet et exigua velox ibi nocte Bootes,
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla
signiferi regione poli, nisi poplite lapso
255
ultima curvati procederet ungula Tauri,
quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus
Euphrates, quos non diversis fontibus edit
Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,
quod potius sit nomen aquis. sed sparsus in agros
260
fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae;
at Tigrim subito tellus absorbet hiatu
occultosque tegit cursus rursusque renatum
fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
inter Caesareas acies diversaque signa
265
pugnaces dubium Parthi tenuere favorem
contenti fecisse duos. tinxere sagittas
errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros
includit gelido vastisque Hyrcania silvis;
hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,
270
Heniochi saevisque adfinis Sarmata Moschis;
Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,
qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus
Riphaeo Tanais diversi nomina mundi
inposuit ripis Asiaeque et terminus idem
275
Europae, mediae dirimens confinia terrae,
nunc hunc nunc illum, qua flectitur, ampliat orbem;
quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undas
Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis,
Oceanumque negant solas admittere Gadis;
280
hinc Essedoniae gentes auroque ligatas
substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius
longaque Sarmatici solvens ieiunia belli
Massagetes, quo fugit, equo volucresque Geloni.
non, cum Memnoniis deducens agmina regnis
285
Cyrus et effusis numerato milite telis
descendit Perses, fraternique ultor amoris
aequora cum tantis percussit classibus, unum
tot reges habuere ducem, coiere nec umquam
tam variae cultu gentes, tam dissona volgi
290
ora. tot inmensae comites missura ruinae
excivit populos et dignas funere Magni
exequias Fortuna dedit. non corniger Hammon
mittere Marmaricas cessavit in arma catervas,
quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris
295
usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtis.
acciperet felix ne non semel omnia Caesar,
vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.

ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae
agmine nubiferam rapto super evolat Alpem;
300
cumque alii famae populi terrore paverent
Phocais in dubiis ausa est servare iuventus
non Graia levitate fidem signataque iura,
et causas, non fata, sequi. tamen ante furorem
indomitum duramque viri deflectere mentem
305
pacifico sermone parant hostemque propinquum
orant Cecropiae praelata fronde Minervae.
'semper in externis populo communia vestro
Massiliam bellis testatur fata tulisse
conprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas.
310
et nunc, ignoto siquos petis orbe triumphos,
accipe devotas externa in proelia dextras.
at, si funestas acies, si dira paratis
proelia discordes, lacrimas civilibus armis
secretumque damus. tractentur volnera nulla
315
sacra manu. si caelicolis furor arma dedisset
aut si terrigenae temptarent astra gigantes,
non tamen auderet pietas humana vel armis
vel votis prodesse Iovi, sortisque deorum
ignarum mortale genus per fulmina tantum
320
sciret adhuc caelo solum regnare Tonantem.
adde quod innumerae concurrunt undique gentes,
nec sic horret iners scelerum contagia mundus
ut gladiis egeant civilia bella coactis.
sit mens ista quidem cunctis, ut vestra recusent
325
fata, nec haec alius committat proelia miles.
cui non conspecto languebit dextra parente
telaque diversi prohibebunt spargere fratres?
finis adest <sc>elerum, si non committitis ullis
arma quibus fas est. nobis haec summa precandi:
330
terribilis aquilas infestaque signa relinquas
urbe procul nostrisque velis te credere muris
excludique sinas admisso Caesare bellum.
sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique
tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi,
335
foedera si placeant, sit quo veniatis inermes.
vel, cum tanta vocent discrimina Martis Hiberi,
quid rapidum deflectis iter? non pondera rerum
nec momenta sumus, numquam felicibus armis
usa manus, patriae primis a sedibus exul,
340
et post translatas exustae Phocidos arces
moenibus exiguis alieno in litore tuti,
inlustrat quos sola fides. si claudere muros
obsidione paras et vi perfringere portas,
excepisse faces tectis et tela parati,
345
undarum raptos aversis fontibus haustus
quaerere et effossam sitientes lambere terram
et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni
foedaque contingi maculato attingere morsu.
nec pavet hic populus pro libertate subire
350
obsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum.
pectoribus rapti matrum frustraque trahentes
ubera sicca fame medios mittentur in ignis
uxor et a caro poscet sibi fata marito,
volnera miscebunt fratres bellumque coacti
355
hoc potius civile gerent.'
                                          sic Graia iuventus
finierat, cum turbato iam prodita voltu
ira ducis tandem testata est voce dolorem.
'vana movet Graios nostri fiducia cursus.
quamvis Hesperium mundi properemus ad axem
360
Massiliam delere vacat. gaudete, cohortes:
obvia praebentur fatorum munere bella.
ventus ut amittit vires, nisi robore densae
occurrunt silvae, spatio diffusus inani,
utque perit magnus nullis obstantibus ignis,
365
sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus
armorum, nisi qui vinci potuere rebellant.
sed, si solus eam dimissis degener armis,
tunc mihi tecta patent. iam non excludere tantum,
inclusisse volunt. at enim contagia belli
370
dira fugant. dabitis poenas pro pace petita,
et nihil esse meo discetis tutius aevo
quam duce me bellum.' sic postquam fatus, ad urbem
haud trepidam convertit iter; cum moenia clausa
conspicit et densa iuvenum vallata corona.

375
haut procul a muris tumulus surgentis in altum
telluris parvum diffuso vertice campum
explicat: haec patiens longo munimine cingi
visa duci rupes tutisque aptissima castris.
proxima pars urbis celsam consurgit in arcem
380
par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
tunc res inmenso placuit statura labore,
aggere diversos vasto committere colles.
sed prius, ut totam, qua terra cingitur, urbem
clauderet, a summis perduxit ad aequora castris
385
longum Caesar opus, fontesque et pabula campi
amplexus fossa densas tollentia pinnas
caespitibus crudaque extruxit bracchia terra.
iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi
aeternumque decus, quod non inpulsa nec ipso
390
strata metu tenuit flagrantis in omnia belli
praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctis
vincitur una mora. quantum est quod fata tenentur
quodque virum toti properans inponere mundo
hos perdit Fortuna dies! tunc omnia late
395
procumbunt nemora et spoliantur robore silvae,
ut, cum terra levis mediam virgultaque molem
suspendant, structa laterum conpage ligatam
artet humum, pressus ne cedat turribus agger.

lucus erat longo numquam violatus ab aevo
400
obscurum cingens conexis aera ramis
et gelidas alte summotis solibus umbras.
hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes
Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu
sacra deum; structae diris altaribus arae
405
omnisque humanis lustrata cruoribus arbor.
siqua fidem meruit superos mirata vetustas,
illis et volucres metuunt insistere ramis
et lustris recubare ferae; nec ventus in illas
incubuit silvas excussaque nubibus atris
410
fulgura: non ulli frondem praebentibus aurae
arboribus suus horror inest. tum plurima nigris
fontibus unda cadit, simulacraque maesta deorum
arte carent caesisque extant informia truncis.
ipse situs putrique facit iam robore pallor
415
attonitos; non volgatis sacrata figuris
numina sic metuunt: tantum terroribus addit,
quos timeant, non nosse, deos. iam fama ferebat
saepe cavas motu terrae mugire cavernas,
et procumbentis iterum consurgere taxos,
420
et non ardentis fulgere incendia silvae,
roboraque amplexos circum fluxisse dracones.
non illum cultu populi propiore frequentant
sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est
aut caelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos
425
accessus dominumque timet deprendere luci.

hanc iubet inmisso silvam procumbere ferro;
nam vicina operi belloque intacta priore
inter nudatos stabat densissima montis.
sed fortes tremuere manus, motique verenda
430
maiestate loci, si robora sacra ferirent,
in sua credebant redituras membra securis.
inplicitas magno Caesar torpore cohortes
ut vidit, primus raptam librare bipennem
ausus et aeriam ferro proscindere quercum
435
effatur merso violata in robora ferro
'iam nequis vestrum dubitet subvertere silvam
credite me fecisse nefas'. tum paruit omnis
imperiis non sublato secura pavore
turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
440
procumbunt orni, nodosa inpellitur ilex,
silvaque Dodones et fluctibus aptior alnus
et non plebeios luctus testata cupressus
tum primum posuere comas et fronde carentes
admisere diem, propulsaque robore denso
445
sustinuit se silva cadens. gemuere videntes
Gallorum populi, muris sed clausa iuventus
exultat; quis enim laesos inpune putaret
esse deos? servat multos fortuna nocentis
et tantum miseris irasci numina possunt.
450
utque satis caesi nemoris, quaesita per agros
plaustra ferunt, curvoque soli cessantis aratro
agricolae raptis annum flevere iuvencis.

dux tamen inpatiens haesuri ad moenia Martis
versus ad Hispanas acies extremaque mundi
455
iussit bella geri. stellatis axibus agger
erigitur geminasque aequantis moenia turris
accipit; hae nullo fixerunt robore terram
sed per iter longum causa repsere latenti.
cum tantum nutaret onus, telluris inanis
460
concussisse sinus quaerentem erumpere ventum
credidit et muros mirata est stare iuventus.
illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.
sed maior Graio Romana in corpora ferro
vis inerat. neque enim solis excussa lacertis
465
lancea, sed tenso ballistae turbine rapta,
haut unum contenta latus transire quiescit,
sed pandens perque arma viam perque ossa relicta
morte fugit: superest telo post volnera cursus.
at saxum quotiens ingenti verberis actu
470
excutitur, qualis rupes quam vertice montis
abscidit inpulsu ventorum adiuta vetustas,
frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa
exanimat, totos cum sanguine dissipat artus.
ut tamen hostiles densa testudine muros
475
tecta subit virtus, armisque innexa priores
arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo,
quae prius ex longo nocuerunt missa recessu
iam post terga cadunt. nec Grais flectere iactum
aut facilis labor est longinqua ad tela parati
480
tormenti mutare modum; sed pondere solo
contenti nudis evolvunt saxa lacertis.
dum fuit armorum series, ut grandine tecta
innocua percussa sonant, sic omnia tela
respuit; at postquam virtus incerta virorum
485
perpetuam rupit defesso milite cratem
singula continuis cesserunt ictibus arma.
tunc adoperta levi procedit vinea terra,
sub cuius pluteis et tecta fronte latentes
moliri nunc iam parant et vertere ferro
490
moenia; nunc aries suspenso fortior ictu
incussus densi conpagem solvere muri
temptat et inpositis unum subducere saxis.
sed super et flammis et magnae fragmine molis
et sudibus crebris et adusti roboris ictu
495
percussae cedunt crates, frustraque labore
exhausto fessus repetit tentoria miles.

summa fuit Grais, starent ut moenia, voti:
ultro acies inferre parant, armisque coruscas
nocturni texere faces, audaxque iuventus
500
erupit. non hasta viris, non letifer arcus,
telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus
per Romana tulit celeri munimina cursu.
nec, quamvis viridi luctetur robore, lentas
ignis agit vires, taeda sed raptus ab omni
505
consequitur nigri spatiosa volumina fumi,
nec solum silvas sed saxa ingentia solvit,
et crudae putri fluxerunt pulvere cautes.
procubuit maiorque iacens apparuit agger.

spes victis telluris abit, placuitque profundo
510
fortunam temptare maris. non robore picto
ornatas decuit fulgens tutela carinas,
sed rudis et qualis procumbit montibus arbor
conseritur, stabilis navalibus area bellis.
et iam turrigeram Bruti comitata carinam
515
venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis
Stoechados arva tenens. nec non et Graia iuventus
omne suum fatis volvit committere robur
grandaevosque senes mixtis armavit ephebis.
accepit non sola viros, quae stabat in undis,
520
classis: et emeritas repetunt navalibus alnos.
ut matutinos spargens super aequora Phoebus
fregit aquis radios et liber nubibus aether
et posito Borea pacemque tenentibus Austris
servatum bello iacuit mare, movit ab omni
525
quisque suam statione ratem, paribusque lacertis
Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis
tollitur: inpulsae tonsis tremuere carinae
crebraque sublimes convellunt verbera puppes.
cornua Romanae classis validaeque triremes
530
quasque quater surgens extructi remigis ordo
commovet et plures quae mergunt aequore pinus
multiplices cinxere rates. hoc robur aperto
oppositum pelago: lunata classe recedunt
ordine contentae gemino crevisse Liburnae.
535
celsior at cunctis Bruti praetoria puppis
verberibus senis agitur molemque profundo
invehit et summis longe petit aequora remis.

ut tantum medii fuerat maris, utraque classis
quod semel excussis posset transcurrere tonsis,
540
innumerae vasto miscentur in aethere voces,
remorumque sonus premitur clamore, nec ullae
audiri potuere tubae. tum caerula verrunt
atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.
ut primum rostris crepuerunt obvia rostra,
545
in puppem rediere rates, emissaque tela
aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
et iam diductis extendunt cornua proris
diversaeque rates laxata classe receptae.
ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat,
550
huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes
sulcato varios duxerunt gurgite tractus,
quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.
sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus
et temptare fugam nec longo frangere gyro
555
cursum nec tarde flectenti cedere clavo;
at Romana ratis stabilem praebere carinam
certior et terrae similem bellantibus usum.
tunc in signifera residenti puppe magistro
Brutus ait 'paterisne acies errare profundo
560
artibus et certas pelagi? iam consere bellum,
Phocaicis medias rostris oppone carinas.'
paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.
tum quaecumque ratis temptavit robora Bruti
ictu victa suo percussae capta cohaesit;
565
ast alias manicaeque ligant teretesque catenae,
seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.
iam non excussis torquentur tela lacertis
nec longinqua cadunt iaculato volnera ferro,
miscenturque manus. navali plurima bello
570
ensis agit. stat quisque suae de robore puppis
pronus in adversos ictus, nullique perempti
in ratibus cecidere suis. cruor altus in unda
spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
et, quas inmissi traxerunt vincula ferri,
575
has prohibent iungi conferta cadavera puppes.
semianimes alii vastum subiere profundum
hauseruntque suo permixtum sanguine pontum;
hi luctantem animam lenta cum morte trahentes
fractarum subita ratium periere ruina.
580
inrita tela suas peragunt in gurgite caedes,
et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum
exceptum mediis invenit volnus in undis.

Phocaicis Romana ratis vallata carinis
robore diducto dextrum laevumque tuetur
585
aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta
puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,
terga simul pariter missis et pectora telis
transigitur: medio concurrit corpore ferrum,
et stetit incertus, flueret quo volnere, sanguis,
590
donec utrasque simul largus cruor expulit hastas
divisitque animam sparsitque in volnera letum.
derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis,
qua nullam melius pelago turbante carinae
audivere manum, nec lux est notior ulli
595
crastina, seu Phoebum videat seu cornua lunae,
semper venturis conponere carbasa ventis.
hic Latiae rostro conpagem ruperat alni,
pila sed in medium venere trementia pectus
avertitque ratem morientis dextra magistri.
600
dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem,
excipit inmissum suspensa per ilia ferrum
adfixusque rati telo retinente pependit.

stant gemini fratres, fecundae gloria matris,
quos eadem variis genuerunt viscera fatis:
605
discrevit mors saeva viros, unumque relictum
agnorunt miseri sublato errore parentes,
aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem
semper et amissum fratrem lugentibus offert.
quorum alter mixtis obliquo pectine remis
610
ausus Romanae Graia de puppe carinae
iniectare manum; sed eam gravis insuper ictus
amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit
deriguitque tenens strictis inmortua nervis.
crevit in adversis virtus: plus nobilis irae
615
truncus habet fortique instaurat proelia laeva
rapturusque suam procumbit in aequora dextram.
haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.
iam clipeo telisque carens, non conditus ima
puppe sed expositus fraternaque pectore nudo
620
arma tegens, crebra confixus cuspide perstat
telaque multorum leto casura suorum
emerita iam morte tenet. tum volnere multo
effugientem animam lassos collegit in artus
membraque contendit toto, quicumque manebat,
625
sanguine et hostilem defectis robore nervis
insiluit solo nociturus pondere puppem.
strage virum cumulata ratis multoque cruore
plena per obliquum crebros latus accipit ictus
et, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit,
630
ad summos repleta foros descendit in undas
vicinum involvens contorto vertice pontum.
aequora discedunt mersa diducta carina
inque locum puppis cecidit mare.
                                                        multaque ponto
praebuit ille dies varii miracula fati.
635
ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos
adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo,
sed prohibent socii suspensaque crura retentant.
scinditur avolsus, nec, sicut volnere, sanguis
emicuit lentus: ruptis cadit undique venis,
640
discursusque animae diversa in membra meantis
interceptus aquis. nullius vita perempti
est tanta dimissa via. pars ultima trunci
tradidit in letum vacuos vitalibus artus;
at tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent,
645
haeserunt ibi fata diu, luctataque multum
hac cum parte viri vix omnia membra tulerunt.
dum nimium pugnax unius turba carinae
incumbit prono lateri vacuamque relinquit,
qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis
650
versa cava texit pelagus nautasque carina,
bracchia nec licuit vasto iactare profundo
sed clauso periere mari. tunc unica diri
conspecta est leti facies, cum forte natantem
diversae rostris iuvenem fixere carinae.
655
discessit medium tam vastos pectus ad ictus,
nec prohibere valent obtritis ossibus artus
quo minus aera sonent; eliso ventre per ora
eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt,
660
deiectum in pelagus perfosso pectore corpus
volneribus transmisit aquas. pars maxima turbae
naufraga iactatis morti obluctata lacertis
puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis,
robora cum vetitis prensarent altius ulnis
665
nutaretque ratis populo peritura recepto,
inpia turba super medios ferit ense lacertos.
bracchia linquentes Graia pendentia puppe
a manibus cecidere suis: non amplius undae
sustinuere graves in summo gurgite truncos.

670
iamque omni fusis nudato milite telis
invenit arma furor: remum contorsit in hostem
alter, at hi totum validis aplustre lacertis
avolsasque rotant expulso remige sedes.
in pugnam fregere rates. sidentia pessum
675
corpora caesa tenent spoliantque cadavera ferro.
multi inopes teli iaculum letale revolsum
volneribus traxere suis et viscera laeva
oppressere manu, validos dum praebeat ictus
sanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam.
680
nulla tamen plures hoc edidit aequore clades
quam pelago diversa lues. nam pinguibus ignis
adfixus taedis et tecto sulpure vivax
spargitur; at faciles praebere alimenta carinae
nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
685
nec flammas superant undae, sparsisque per aequor
iam ratibus fragmenta ferus sibi vindicat ignis.
hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas,
hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.
mille modos inter leti mors una timori est
690
qua coepere mori. nec cessat naufraga virtus:
tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant
incertasque manus ictu languente per undas
exercent; nunc, rara datur si copia ferri,
utuntur pelago: saevus conplectitur hostem
695
hostis, et inplicitis gaudent subsidere membris
mergentesque mori. pugna fuit unus in illa
eximius Phoceus animam servare sub undis
scrutarique fretum, siquid mersisset harenis,
et nimis adfixos unci convellere morsus,
700
adductum quotiens non senserat anchora funem.
hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem,
victor et incolumis summas remeabat in undas;
sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus,
puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.
705
hi super hostiles iecerunt bracchia remos
et ratium tenuere fugam. non perdere letum
maxima cura fuit: multus sua volnera puppi
adfixit moriens et rostris abstulit ictus.

stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
710
Lygdamus excussa Balearis tortor habenae
glande petens solido fregit cava tempora plumbo.
sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
vincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto
attonitus mortisque illas putat esse tenebras.
715
at postquam membris sensit constare vigorem
'vos', ait 'o socii, sicut tormenta soletis,
me quoque mittendis rectum conponite telis.
egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis
bellorum casus. ingentem militis usum
720
hoc habet ex magna defunctum parte cadaver:
viventis feriere loco.' sic fatus in hostem
caeca tela manu sed non tamen inrita mittit.
excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus
qua iam non medius descendit in ilia venter,
725
adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.
stabat diversa victae iam parte carinae
infelix Argi genitor, non ille iuventae
tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
victum aevo robur cecidit, fessusque senecta
730
exemplum, non miles erat; qui funere viso
saepe cadens longae senior per transtra carinae
pervenit ad puppim spirantisque invenit artus.
non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,
distentis toto riguit sed corpore palmis.
735
nox subit atque oculos vastae obduxere tenebrae,
et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
ille caput labens et iam languentia colla
viso patre levat; vox faucis nulla solutas
prosequitur, tacito tantum petit oscula voltu
740
invitatque patris claudenda ad lumina dextram.
ut torpore senex caruit viresque cruentus
coepit habere dolor, 'non perdam tempora' dixit
'a saevis permissa deis, iugulumque senilem
confodiam. veniam misero concede parenti,
745
Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
nondum destituit calidus tua volnera sanguis,
semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.'
sic fatus, quamvis capulum per viscera missi
polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit
750
praecipiti saltu: letum praecedere nati
festinantem animam morti non credidit uni.

inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps
belli casus erat. Graiae pars maxima classis
mergitur, ast aliae mutato remige puppes
755
victores vexere suos; navalia paucae
praecipiti tenuere fuga. quis in urbe parentum
fletus erat, quanti matrum per litora planctus!
coniunx saepe sui confusis voltibus unda
credidit ora viri Romanum amplexa cadaver,
760
accensisque rogis miseri de corpore trunco
certavere patres. at Brutus in aequore victor
primus Caesareis pelagi decus addidit armis.