B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   q u i n t u s

________________________________________


Sic alterna duces bellorum volnera passos
in Macetum terras miscens adversa secundis
servavit fortuna pares. iam sparserat Haemo
bruma nives gelidoque cadens Atlantis Olympo,
5
instabatque dies qui dat nova nomina fastis
quique colit primus ducentem tempora Ianum.
dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque vagos belli per munia patres
elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes
10
Romanos cepit proceres, secretaque rerum
hospes in externis audivit curia tectis.
nam quis castra vocet tot strictas iure securis,
tot fasces? docuit populos venerabilis ordo
non Magni partes sed Magnum in partibus esse.

15
ut primum maestum tenuere silentia coetum,
Lentulus e celsa sublimis sede profatur.
'indole si dignum Latia, si sanguine prisco
robur inest animis, non qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
20
cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae,
cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
25
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo
30
mutato sua iura solo. maerentia tecta
Caesar habet vacuasque domos legesque silentis
clausaque iustitio tristi fora; curia solos
illa videt patres plena quos urbe fugavit:
ordine de tanto quisquis non exulat hic est.
35
ignaros scelerum longaque in pace quietos
bellorum primus sparsit furor: omnia rursus
membra loco redeunt. en, totis viribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
obrutus Illyricis, Libyae squalentibus arvis
40
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
spem vestram praestate deis, fortunaque tantos
det vobis animos quantos fugientibus hostem
causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:
45
vos, quorum finem non est sensura potestas,
consulite in medium, patres, Magnumque iubete
esse ducem.' laeto nomen clamore senatus
excipit et Magno fatum patriaeque suumque
inposuit. tunc in reges populosque merentis
50
sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
exornata Rhodos gelidique inculta iuventus
Taygeti, fama veteres laudantur Athenae,
Massiliaeque suae donatur libera Phocis;
tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
55
Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae
conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu
sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!
et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,
60
cingere Pellaeo pressos diademate crinis
permissum. saevum in populos puer accipis ensem,
atque utinam in populos! donata est regia Lagi,
accessit Magni iugulus, regnumque sorori
ereptum est soceroque nefas.
                                                 iam turba soluto
65
arma petit coetu; quae cum populique ducesque
casibus incertis et caeca sorte pararent,
solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius eventus, finemque expromere rerum
sollicitat superos multosque obducta per annos
70
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.

Hesperio tantum quantum summotus Eoo
cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
75
hoc solum fluctu terras mergente cacumen
eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
tu quoque vix summam, seductus ab aequore, rupem
extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
80
matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
ut vidit Paean vastos telluris hiatus
divinam spirare fidem ventosque loquaces
exhalare solum, sacris se condidit antris,
85
incubuitque adyto vates ibi factus Apollo.
quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
quis terram caeli patitur deus, omnia cursus
aeterni secreta tenens mundoque futuri
90
conscius, ac populis sese proferre paratus
contactumque ferens hominis, magnusque potensque,
sive canit fatum seu, quod iubet ille canendo,
fit fatum? forsan, terris inserta regendis
aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
95
totius pars magna Iovis Cirrhaea per antra
exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
humanam feriens animam sonat oraque vatis
solvit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam
100
undat apex, Campana fremens ceu saxa vaporat
conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
numen ab humani solum se labe furoris
vindicat. haud illic tacito mala vota susurro
105
concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli
mortales optare vetat; iustisque benignus
saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,
ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras
110
telluris sterilis monstrato fine, resolvit
aera tabificum. non ullo saecula dono
nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
quod siluit, postquam reges timuere futura
et superos vetuere loqui. nec voce negata
115
Cirrhaeae maerent vates, templique fruuntur
iustitio. nam, siqua deus sub pectora venit,
numinis aut poena est mors inmatura recepti
aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
conpages humana labat, pulsusque deorum
120
concutiunt fragiles animas.
                                             sic tempore longo
inmotos tripodas vastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
sollicitat. iussus sedes laxare verendas
antistes pavidamque deis inmittere vatem
125
Castalios circum latices nemorumque recessus
Phemonoen errore vagam curisque vacantem
corripuit cogitque fores inrumpere templi.
limine terrifico metuens consistere Phoebas
absterrere ducem noscendi ardore futura
130
cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba veri
te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu
conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
destituit fauces mundique in devia versum
duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
135
arsit, in inmensas cineres abiere cavernas
et Phoebi tenuere viam, seu sponte deorum
Cirrha silet farique sat est arcana futuri
carmina longaevae vobis conmissa Sibyllae,
seu Paean solitus templis arcere nocentis,
140
ora quibus solvat, nostro non invenit aevo.'

virginei patuere doli, fecitque negatis
numinibus metus ipse fidem. tum torta priores
stringit vitta comas, crinesque in terga solutos
candida Phocaica conplectitur infula lauro.
145
haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
inpulit. illa pavens adyti penetrale remoti
fatidicum prima templorum in parte resistit
atque deum simulans sub pectore ficta quieto
verba refert, nullo confusae murmure vocis
150
instinctam sacro mentem testata furore,
haud aeque laesura ducem cui falsa canebat
quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi
verba sono nec vox antri conplere capacis
sufficiens spatium nulloque horrore comarum
155
excussae laurus inmotaque limina templi
securumque nemus veritam se credere Phoebo
prodiderant. sensit tripodas cessare furensque
Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas
et superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris
160
deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
desinis ipsa loqui'. tandem conterrita virgo
confugit ad tripodas vastisque adducta cavernis
haesit et insueto concepit pectore numen,
quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
165
spiritus ingessit vati; tandemque potitus
pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
Phoebados inrupit Paean mentemque priorem
expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
pectore. bacchatur demens aliena per antrum
170
colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta
erectis discussa comis per inania templi
ancipiti cervice rotat spargitque vaganti
obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
iratum te, Phoebe, ferens. nec verbere solo
175
uteris et stimulis flammasque in viscera mergis:
accipit et frenos, nec tantum prodere vati
quantum scire licet. venit aetas omnis in unam
congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,
tanta patet rerum series, atque omne futurum
180
nititur in lucem, vocemque petentia fata
luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
non modus Oceani, numerus non derat harenae.
qualis in Euboico vates Cumana recessu
indignata suum multis servire furorem
185
gentibus ex tanta fatorum strage superba
excerpsit Romana manu, sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,
inter fata diu quaerens tam magna latentem.
190
spumea tum primum rabies vaesana per ora
effluit et gemitus et anhelo clara meatu
murmura, tum maestus vastis ululatus in antris
extremaeque sonant domita iam virgine voces:
'effugis ingentes, tanti discriminis expers,
195
bellorum, Romane, minas, solusque quietem
Euboici vasta lateris convalle tenebis'.
cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.

custodes tripodes fatorum arcanaque mundi
tuque, potens veri Paean nullumque futuri
200
a superis celate diem, suprema ruentis
imperii caesosque duces et funera regum
et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
cur aperire times? an nondum numina tantum
decrevere nefas et adhuc dubitantibus astris
205
Pompei damnare caput tot fata tenentur?
vindicis an gladii facinus poenasque furorum
regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,
ut peragat fortuna, taces?
                                          tum pectore vatis
inpactae cessere fores, expulsaque templis
210
prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae
quem non emisit, superest deus. illa feroces
torquet adhuc oculos totoque vagantia caelo
lumina, nunc voltu pavido, nunc torva minaci;
stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
215
liventisque genas; nec, qui solet esse timenti,
terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus
rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur
220
ad volgare iubar mediae venere tenebrae.
inmisit Stygiam Paean in viscera Lethen,
quae raperet secreta deum. tum pectore verum
fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,
vixque refecta cadit.
                                  nec te vicinia leti
225
territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;
iure sed incerto mundi subsidere regnum
Chalcidos Euboicae vana spe rapte parabas.
heu demens, nullum belli sentire fragorem,
tot mundi caruisse malis, praestare deorum
230
excepta quis Morte potest? secreta tenebis
litoris Euboici memorando condite busto,
qua maris angustat fauces saxosa Carystos
et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,
artatus rapido fervet qua gurgite pontus
235
Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.

interea domitis Caesar remeabat Hiberis
victrices aquilas alium laturus in orbem,
cum prope fatorum tantos per prospera cursus
240
avertere dei. nullo nam Marte subactus
intra castrorum timuit tentoria ductor
perdere successus scelerum, cum paene fideles
per tot bella manus satiatae sanguine tandem
destituere ducem, seu maesto classica paulum
245
intermissa sono claususque et frigidus ensis
expulerat belli furias, seu, praemia miles
dum maiora petit, damnat causamque ducemque
et scelere inbutos etiamnunc venditat enses.
haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est
250
quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta
despiceret staretque super titubantia fultus.
tot raptis truncus manibus gladioque relictus
paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
scit non esse ducis strictos sed militis enses.
255
non pavidum iam murmur erat nec pectore tecto
ira latens; nam quae dubias constringere mentes
causa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,
seque putat solum regnorum iniusta gravari,
haud retinet. quippe ipsa metus exsolverat audax
260
turba suos: quidquid multis peccatur inultum est.
effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,
a rabie scelerum. quaeris terraque marique
his ferrum iugulis animasque effundere viles
quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri
265
eripuit, partem duris Hispania bellis,
pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe
te vincente perit. terris fudisse cruorem
quid iuvat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?
tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.
270
cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
quos hominum vel quos licuit spoliare deorum?
imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
paupertate pii. finis quis quaeritur armis?
quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos
275
invalidasque manus et inanis cerne lacertos.
usus abit vitae, bellis consumpsimus aevum:
ad mortem dimitte senes. en inproba vota:
non duro liceat morientia caespite membra
ponere, non anima galeam fugiente ferire
280
atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
scire rogum; liceat morbis finire senectam;
sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
quid velut ignaros ad quae portenta paremur
285
spe trahis? usque adeo soli civilibus armis
nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
nil actum est bellis, si nondum conperit istas
omnia posse manus. nec fas nec vincula iuris
hoc audere vetant: Rheni mihi Caesar in undis
290
dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat.
adde quod ingrato meritorum iudice virtus
nostra perit: quidquid gerimus fortuna vocatur.
nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum
obsequium speres, irato milite, Caesar,
295
pax erit.' haec fatus totis discurrere castris
coeperat infestoque ducem deposcere voltu.
sic eat, o superi: quando pietasque fidesque
destituunt moresque malos sperare relictum est,
finem civili faciat discordia bello.

300
quem non ille ducem potuit terrere tumultus?
fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
fortunamque suam per summa pericula gaudens
exercere venit; nec dum desaeviat ira
expectat: medios properat temptare furores.
305
non illis urbes spoliandaque templa negasset
Tarpeiamque Iovis sedem matresque senatus
passurasque infanda nurus. vult omnia certe
a se saeva peti, vult praemia Martis amari;
militis indomiti tantum mens sana timetur.
310
non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere
iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit
sanguinis? his ferri grave ius erit, ipse per omne
fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis
posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem.
315
saeve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
bellum te civile fugit.
                                    stetit aggere fulti
caespitis intrepidus voltu meruitque timeri
non metuens, atque haec ira dictante profatur:
'qui modo in absentem voltu dextraque furebas,
320
miles, habes nudum promptumque ad volnera pectus.
hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.
detegit inbelles animas nil fortiter ausa
seditio tantumque fugam meditata iuventus
ac ducis invicti rebus lassata secundis.
325
vadite meque meis ad bella relinquite fatis.
invenient haec arma manus, vobisque repulsis
tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt.
anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
Hesperiae gentes, nobis victoria turbam
330
non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli
auferat et vestri rapta mercede laboris
lauriferos nullo comitetur volnere currus?
vos despecta senes exhaustaque sanguine turba
cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
335
Caesaris an cursus vestrae sentire putatis
damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur
flumina quos miscent pelago subducere fontes,
non magis ablatis umquam descenderit aequor,
quam nunc crescit, aquis. an vos momenta putatis
340
ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum
se premet, ut vestrae morti vestraeque saluti
fata vacent: procerum motus haec cuncta secuntur;
humanum paucis vivit genus. orbis Hiberi
horror et Arctoi nostro sub nomine miles
345
Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis
Caesareis Labienus erat: nunc transfuga vilis
cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens
350
non Pompeianis tradit sua partibus arma,
hic numquam vult esse meus. sunt ista profecto
curae castra deis, qui me committere tantis
non nisi mutato voluerunt milite bellis.
heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
355
amolitur onus! sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
iam certe mihi bella geram. discedite castris,
tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
360
non Caesar sed poena tenet. procumbite terra
infidumque caput feriendaque tendite colla.
et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
disce mori.' tremuit saeva sub voce minantis
365
volgus iners, unumque caput tam magna iuventus
privatum factura timet, velut ensibus ipsis
imperet invito moturus milite ferrum.
ipse pavet ne tela sibi dextraeque negentur
ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi
370
spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
atque perire tenet. tam diri foederis ictu
parta quies, poenaque redit placata iuventus.

Brundisium decumis iubet hanc attingere castris
375
et cunctas revocare rates quas avius Hydrus
antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
quas recipit Salpina palus et subdita Sipus
montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro
380
Apulus Hadriacas exit Garganus in undas.
ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
iam doctam servire togae, populoque precanti
scilicet indulgens summo dictator honori
contigit et laetos fecit se consule fastos.
385
namque omnis voces, per quas iam tempore tanto
mentimur dominis, haec primum repperit aetas
qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,
Ausonias voluit gladiis miscere secures
addidit et fasces aquilis et nomen inane
390
imperii rapiens signavit tempora digna
maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
consule notus erit? fingit sollemnia Campus
et non admissae dirimit suffragia plebis
decantatque tribus et vana versat in urna.
395
nec caelum servare licet: tonat augure surdo,
et laetae iurantur aves bubone sinistro.
inde perit primum quondam veneranda potestas
iuris inops; tantum careat ne nomine tempus
menstruus in fastos distinguit saecula consul.
400
nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,
vidit flammifera confectas nocte Latinas.

inde rapit cursus et, quae piger Apulus arva
deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
405
ocior et caeli flammis et tigride feta
transcurrit, curvique tenens Minoia tecta
Brundisii clausas ventis brumalibus undas
invenit et pavidas hiberno sidere classes.
turpe duci visum rapiendi tempora belli
410
in segnes exisse moras, portuque teneri
dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
expertis animos pelagi sic robore conplet:
'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
415
perfida nubiferi vetat inconstantia veris.
nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
hic utinam summi curvet carchesia mali
incumbatque furens et Graia ad moenia perflet,
420
ne Pompeiani Phaeacum e litore toto
languida iactatis conprendant carbasa remis.
rumpite quae retinent felices vincula proras:
iam dudum nubes et saevas perdimus undas.'

sidera prima poli Phoebo labente sub undas
425
exierant et luna suas iam fecerat umbras,
cum pariter solvere rates, totosque rudentes
laxavere sinus et flexo navita cornu
obliquat laevo pede carbasa summaque pandens
sipara velorum perituras colligit auras.
430
vix primum levior propellere lintea ventus
incipit exiguumque tument, et reddita malo
in mediam cecidere ratem, terraque relicta
non valet ipsa sequi puppes quae vexerat aura.
aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
435
pigrius inmotis haesere paludibus undae.
sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,
cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda
deprendit quascumque rates, nec pervia velis
440
aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
saeva quies pelagi, maestoque ignava profundo
stagna iacentis aquae; veluti deserta regente
aequora natura cessant, pontusque vetustas
445
oblitus servare vices non commeat aestu,
non horrore tremit, non solis imagine vibrat.
casibus innumeris fixae patuere carinae.
illinc infestae classes et inertia tonsis
aequora moturae, gravis hinc languore profundi
450
obsessis ventura fames. nova vota timori
sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
ventorum vires, dum se torpentibus unda
excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam
undarumque minae; caelo languente fretoque
455
naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata
laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
concussit pelagi movitque Ceraunia nautis.
inde rapi coepere rates atque aequora classem
curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
460
lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.

prima duces iunctis vidit consistere castris
tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Hapsus
circumeunt ripis. Hapso gestare carinas
causa palus, leni quam fallens egerit unda;
465
at Genusum nunc sole nives nunc imbre solutae
praecipitant. neuter longo se gurgite lassat,
sed minimum terrae vicino litore novit.
hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
conposuit, miserique fuit spes inrita mundi
470
posse duces parva campi statione diremptos
admotum damnare nefas; nam cernere voltus
et voces audire datur, multosque per annos
dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,
sanguinis infausti subolem mortemque nepotum,
475
te nisi Niliaca propius non vidit harena.

Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
ferre moras scelerum partes iussere relictae.
ductor erat cunctis audax Antonius armis
iam tum civili meditatus Leucada bello.
480
illum saepe minis Caesar precibusque morantem
evocat. 'o mundi tantorum causa laborum,
quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu
acta meo, summam rapti per prospera belli
te poscit fortuna manum. non rupta vadosis
485
Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu.
numquid inexperto tua credimus arma profundo
inque novos traheris casus? ignave, venire
te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes
percussi medios alieni iuris harenas:
490
tu mea castra times? pereuntia tempora fati
conqueror, in ventos inpendo vota fretumque.
ne retine dubium cupientis ire per aequor:
si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus
naufragio venisse volet. iam voce doloris
495
utendum est: non ex aequo divisimus orbem;
Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterque
vocibus excitum postquam cessare videbat,
dum se desse deis ac non sibi numina credit,
500
sponte per incautas audet temptare tenebras
quod iussi timuere fretum, temeraria prono
expertus cessisse deo, fluctusque verendos
classibus exigua sperat superare carina.

solverat armorum fessas nox languida curas,
505
parva quies miseris, in quorum pectora somno
dat vires fortuna minor; iam castra silebant,
tertia iam vigiles commoverat hora secundos:
Caesar sollicito per vasta silentia gressu
vix famulis audenda parat, cunctisque relictis
510
sola placet Fortuna comes. tentoria postquam
egressus vigilum somno cedentia membra
transsiluit questus tacite, quod fallere posset,
litora curva legit, primisque invenit in undis
rupibus exesis haerentem fune carinam.
515
rectorem dominumque ratis secura tenebat
haud procul inde domus, non ullo robore fulta
sed sterili iunco cannaque intexta palustri
et latus inversa nudum munita phaselo.
haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
520
limina commovit. molli consurgit Amyclas
quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit
'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit
auxilium sperare casae?' sic fatus ab alto
aggere iam tepidae sublato fune favillae
525
scintillam tenuem commotos pavit in ignes,
securus belli: praedam civilibus armis
scit non esse casas. o vitae tuta facultas
pauperis angustique lares! o munera nondum
intellecta deum! quibus hoc contingere templis
530
aut potuit muris, nullo trepidare tumultu
Caesarea pulsante manu? tum poste recluso
dux ait 'expecta votis maiora modestis
spesque tuas laxa, iuvenis: si iussa secutus
me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
535
debebis manibusque <inportunamve fereris
535a
pauperiem deflens> inopem duxisse senectam.
ne cessa praebere deo tua fata volenti
angustos opibus subitis inplere penates.'
sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
indocilis privata loqui. tum pauper Amyclas
540
'multa quidem prohibent nocturno credere ponto.
nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
altera pars Borean diducta luce vocabat.
orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
545
spectantis oculos infirmo lumine passus.
lunaque non gracili surrexit lucida cornu
aut orbis medii puros exesa recessus,
nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
ventorumque notam rubuit; tum lurida pallens
550
ora tulit voltu sub nubem tristis ituro.
sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
nec placet incertus qui provocat aequora delphin,
aut siccum quod mergus amat, quodque ausa volare
ardea sublimis pinnae confisa natanti,
555
quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,
instabili gressu metitur litora cornix.
sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,
haud dubitem praebere manus: vel litora tangam
iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'

560
haec fatur, solvensque ratem dat carbasa ventis;
ad quorum motus non solum lapsa per altum
aera dispersos traxere cadentia sulcos
sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
astra polis sunt visa quati. niger inficit horror
565
terga maris, longo per multa volumina tractu
aestuat unda minax, flatusque incerta futuri
turbida testantur conceptos aequora ventos.
tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saevum
quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros
570
incertum est; puppem dubius ferit undique pontus.
nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti
consulimus, Cori veniet mare. gurgite tanto
nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:
desperare viam et vetitos convertere cursus
575
sola salus. liceat vexata litora puppe
prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'

fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
'sperne minas' inquit 'pelagi ventoque furenti
trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas
580
me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris,
vectorem non nosse tuum, quem numina numquam
destituunt, de quo male tunc fortuna meretur
cum post vota venit. medias perrumpe procellas
tutela secure mea. caeli iste fretique,
585
non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam
a fluctu defendet onus. nec longa furori
ventorum saevo dabitur mora: proderit undis
ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima velis
litora; tum Calabro portu te crede potitum
590
cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
altera terra dari. quid tanta strage paretur
ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
quod praestet Fortuna mihi.' non plura locuto
avolsit laceros percussa puppe rudentis
595
turbo rapax fragilemque super volitantia malum
vela tulit; sonuit victis conpagibus alnus.

inde ruunt toto concita pericula mundo.
primus ab oceano caput exeris Atlanteo,
Core, movens aestus. iam te tollente furebat
600
pontus et in scopulos totas erexerat undas:
occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,
et dubium pendet, vento cui concidat, aequor.
sed Scythici vicit rabies Aquilonis et undas
torsit et abstrusas penitus vada fecit harenas.
605
nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque
in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt
aequora subductis etiam concurrere ventis.
non Euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi
610
crediderim; cunctos solita de parte ruentis
defendisse suas violento turbine terras,
sic pelagus mansisse loco. nam priva procellis
aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas
Tyrrhenum, sonat Ionio vagus Hadria ponto.
615
a quotiens frustra pulsatos aequore montis
obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum
tellus victa dedit! non ullo litore surgunt
tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti
a magno venere mari, mundumque coercens
620
monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi
cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
noluit ulla pati caelo contenta teneri.
625
tum quoque tanta maris moles crevisset in astra
ni superum rector pressisset nubibus undas.
non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
infernae pallore domus nimbisque gravatus
deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
630
lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
tum superum convexa tremunt atque arduus axis
intonuit motaque poli conpage laborant.
extimuit natura chaos; rupisse videntur
635
concordes elementa moras rursusque redire
nox manes mixtura deis. spes una salutis,
quod tanta mundi nondum periere ruina.
quantum Leucadio placidus de vertice pontus
despicitur, tantum nautae videre trementes
640
fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes
rursus hiant undae vix eminet aequore malus.
nubila tanguntur velis et terra carina.
nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
645
artis opem vicere metus, nescitque magister
quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti
succurrit miseris, fluctusque evertere puppem
non valet in fluctum: victum latus unda repellens
erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
650
non humilem Sasona vadis [non litora curvae
Thessaliae saxosa pavent] oraeque malignos
Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae
summa timent. credit iam digna pericula Caesar
fatis esse suis. 'quantusne evertere' dixit
655
'me superis labor est, parva quem puppe sedentem
tam magno petiere mari! si gloria leti
est pelago donata mei bellisque negamur,
intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem
accipiam. licet ingentis abruperit actus
660
festinata dies fatis, sat magna peregi.
Arctoas domui gentes, inimica subegi
arma metu, vidit Magnum mihi Roma secundum,
iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
nulla meis aberit titulis Romana potestas,
665
nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum
conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum
et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
privatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo
est opus, o superi: lacerum retinete cadaver
670
fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
dum metuar semper terraque expecter ab omni.'
haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus
invalida cum puppe levat, nec rursus ab alto
aggere deiecit pelagi sed pertulit unda
675
scruposisque angusta vacant ubi litora saxis
inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes
fortunamque suam tacta tellure recepit.

sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua
quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
680
circumfusa duci flevit gemituque suorum
et non ingratis incessit turba querellis.
'quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar,
aut quae nos viles animas in fata relinquens
invitis spargenda dabas tua membra procellis?
685
cum tot in hac anima populorum vita salusque
pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
saevitia est voluisse mori. nullusne tuorum
emeruit comitum fatis non posse superstes
esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis
690
nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae
haec fuit Hesperiae, visum est quod mittere quemquam
tam saevo crudele mari. sors ultima rerum
in dubios casus et prona pericula morti
praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
695
permisisse mari tantum! quid numina lassas?
sufficit ad fatum belli favor iste laborque
Fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
hine usus placuere deum, non rector ut orbis
nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'
700
talia iactantis discussa nocte serenus
oppressit cum sole dies, fessumque tumentis
conposuit pelagus ventis patientibus undas.

nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
ut videre duces, purumque insurgere caelo
705
fracturum pelagus Borean, solvere carinas.
quas ventus doctaeque pari moderamine dextrae
permixtas habuere diu, latumque per aequor,
ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
sed nox saeva modum venti velique tenorem
710
eripuit nautis excussitque ordine puppes.
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues, primoque volatu
effingunt varias casu monstrante figuras;
mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,
715
confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
et turbata perit dispersis littera pinnis.
cum primum redeunte die violentior aer
puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,
praetereunt frustra temptati litora Lissi
720
Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas
succedens Boreae iam portum fecerat Auster.

undique conlatis in robur Caesaris armis
summa videns duri Magnus discrimina Martis
iam castris instare suis seponere tutum
725
coniugii decrevit onus Lesboque remota
te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas
iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,
te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
730
fortunae quo mundus erat Romanaque fata,
coniunx sola fuit. mentem iam verba paratam
destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
indulgere morae et tempus subducere fatis.
nocte sub extrema pulso torpore quietis
735
dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis
pectus et aversi petit oscula grata mariti,
umentis mirata genas percussaque caeco
volnere non audet flentem deprendere Magnum.
ille gemens 'non nunc vita mihi dulcior,' inquit
740
'cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx,
venit maesta dies et quam nimiumque parumque
distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. desiste preces temptare: negavi
745
iam mihi. non longos a me patiere recessus;
praecipites aderunt casus: properante ruina
summa cadunt. satis est audisse pericula Magni;
meque tuus decepit amor, civilia bella
si spectare potes. nam me iam Marte parato
750
securos cepisse pudet cum coniuge somnos,
eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
surrexisse sinu. vereor civilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
tutior interea populis et tutior omni
755
rege late, positamque procul fortuna mariti
non tota te mole premat. si numina nostras
inpulerint acies, maneat pars optima Magni,
sitque mihi, si fata prement victorque cruentus,
quo fugisse velim.' vix tantum infirma dolorem
760
cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
tandem vox maestas potuit proferre querellas.
'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
765
plebeiaque nimis careo dimissa marito.
hostis ad adventum rumpamus foedera taedae,
placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,
nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse
quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
770
fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae
absentem praestare caput? secura videtur
sors tibi, cum facias etiamnunc vota, perisse?
ut nolim servire malis sed morte parata
te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas
775
fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,
posse pati timeo. quod si sunt vota, deisque
audior, eventus rerum sciet ultima coniunx.
780
sollicitam rupes iam te victore tenebunt,
et puppem quae fata feret tam laeta timebo.
nec solvent audita metus mihi prospera belli,
cum vacuis proiecta locis a Caesare possim
vel fugiente capi. notescent litora clari
785
nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni
quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
hoc precor extremum: si nil tibi victa relinquent
tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
quolibet infaustam potius deflecte carinam:
790
litoribus quaerere meis.' sic fata relictis
exiluit stratis amens tormentaque nulla
vult differre mora. non maesti pectora Magni
sustinet amplexu dulci, non colla tenere,
extremusque perit tam longi fructus amoris,
795
praecipitantque suos luctus, neuterque recedens
sustinuit dixisse vale, vitamque per omnem
nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
durata iam mente malis firmaque tulerunt.

labitur infelix manibusque excepta suorum
800
fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas,
litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.
non sic infelix patriam portusque reliquit
Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
fida comes Magni vadit duce sola relicto
805
Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima venit,
insomnis; viduo tum primum frigida lecto
atque insueta quies uni, nudumque marito
non haerente latus. somno quam saepe gravata
deceptis vacuum manibus conplexa cubile est
810
atque oblita fugae quaesivit nocte maritum!
nam quamvis flamma tacitas urente medullas
non iuvat in toto corpus iactae cubili:
servatur pars illa tori. caruisse timebat
Pompeio; sed non superi tam laeta parabant:
815
instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.