B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   o c t a v u s

________________________________________


Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe
Haemoniae deserta petens dispendia silvae
cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem
Magnus agens incerta fugae vestigia turbat
5
inplicitasque errore vias. pavet ille fragorem
motorum ventis nemorum, comitumque suorum
qui post terga redit trepidum laterique timentem
exanimat. quamvis summo de culmine lapsus
nondum vile sui pretium scit sanguinis esse,
10
seque, memor fati, tantae mercedis habere
credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipse
avolsa cervice daret. deserta sequentem
non patitur tutis fatum celare latebris
clara viri facies. multi, Pharsalica castra
15
cum peterent nondum fama prodente ruinas,
occursu stupuere ducis vertigine rerum
attoniti, cladisque suae vix ipse fidelis
auctor erat. gravis est Magno quicumque malorum
testis adest. cunctis ignotus gentibus esse
20
mallet et obscuro tutus transire per urbes
nomine; sed poenas longi Fortuna favoris
exigit a misero, quae tanto pondere famae
res premit adversas fatisque prioribus urguet.
nunc festinatos nimium sibi sentit honores
25
actaque lauriferae damnat Sullana iuventae,
nunc et Corycias classes et Pontica signa
deiectum meminisse piget. sic longius aevum
destruit ingentis animos et vita superstes
imperio. nisi summa dies cum fine bonorum
30
adfuit et celeri praevertit tristia leto,
dedecori est fortuna prior. quisquamne secundis
tradere se fatis audet nisi morte parata?

litora contigerat per quae Peneius amnis
Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
35
inde ratis trepidum ventis ac fluctibus inpar,
flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque
Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae
exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
40
conscia curarum secretae in litora Lesbi
flectere vela iubet, qua tunc tellure latebas
maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
Emathiae stares. tristis praesagia curas
exagitant, trepida quatitur formidine somnus,
45
Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis
rupis in abruptae scopulos extremaque curris
litora; prospiciens fluctus nutantia longe
semper prima vides venientis vela carinae,
quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.
50
en ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus!
quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pavoris
nuntius armorum tristis rumorque sinister.
victus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?
cum possis iam flere times. tum puppe propinqua
55
prosiluit crimenque deum crudele notavit,
deformem pallore ducem voltusque prementem
canitiem atque atro squalentis pulvere vestes.
obvia nox miserae caelum lucemque tenebris
abstulit atque animam clausit dolor; omnia nervis
60
membra relicta labant, riguerunt corda, diuque
spe mortis decepta iacet. iam fune ligato
litoribus lustrat vacuas Pompeius harenas.
quem postquam propius famulae videre fideles,
non ultra gemitus tacitos incessere fatum
65
permisere sibi, frustraque attollere terra
semianimem conantur eram; quam pectore Magnus
ambit et astrictos refovet conplexibus artus.
coeperat in summum revocato sanguine corpus
Pompei sentire manus maestamque mariti
70
posse pati faciem: prohibet succumbere fatis
Magnus et inmodicos castigat voce dolores.
'nobile cur robur fortunae volnere primo
femina tantorum titulis insignis avorum
frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.
75
laudis in hoc sexu non legum iura nec arma,
unica materia est coniunx miser. erige mentem,
et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum
quod sum victus ama. nunc sum tibi gloria maior,
a me quod fasces et quod pia turba senatus
80
tantaque discessit regum manus. incipe Magnum
sola sequi. deformis adhuc vivente marito
summus et augeri vetitus dolor: ultima debet
esse fides lugere virum. tu nulla tulisti
bello damna meo: vivit post proelia Magnus
85
sed fortuna perit. quod defles, illud amasti.'

vocibus his correpta viri vix aegra levavit
membra solo talis gemitu rumpente querellas:
'o utinam in thalamos invisi Caesaris issem
infelix coniunx et nulli laeta marito.
90
bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys
Crassorumque umbrae, devotaque manibus illis
Assyrios in castra tuli civilia casus,
praecipitesque dedi populos cunctosque fugavi
a causa meliore deos. o maxime coniunx,
95
o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat
in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,
si miserum factura fui? nunc accipe poenas,
sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,
certa fides regum totusque paratior orbis,
100
sparge mari comitem. mallem felicibus armis
dependisse caput: nunc clades denique lustra,
Magne, tuas. ubicumque iaces civilibus armis
nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
Iulia crudelis, placataque paelice caesa
105
Magno parce tuo.' sic fata iterumque refusa
coniugis in gremium cunctorum lumina solvit
in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,
siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.

tunc Mytilenaeum pleno iam litore volgus
110
adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis
semper erit tanti pignus servasse mariti,
tu quoque devotos sacro tibi foedere muros
oramus sociosque lares dignere vel una
nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
115
saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo:
omnia victoris possunt sperare favorem,
haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit
120
certa loci; noto reparandum est litore fatum.
accipe templorum cultus aurumque deorum;
accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
123
aptior est; tota, quantum valet, utere Lesbo.
125
hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
ne nostram videare fidem felixque secutus
et damnasse miser.' tali pietate virorum
laetus in adversis et mundi nomine gaudens
esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe
130
gratius esse solum non parvo pignore vobis
ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos
adfectus; hic sacra domus carique penates,
hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem
ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
135
iam scirem meritam servata coniuge Lesbon,
non veritus tantam veniae committere vobis
materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:
fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
140
sive doces populos regesque admittere Magnum,
seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,
fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen
siquod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
da similis Lesbo populos, qui Marte subactum
145
non intrare suos infesto Caesare portus,
non exire vetent.' dixit, maestamque carinae
inposuit comitem. cunctos mutare putares
tellurem patriaeque solum: sic litore toto
plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.
150
Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem
moverat, ast illam, quam toto tempore belli
ut civem videre suam, discedere cernens
ingemuit populus; quam vix, si castra mariti
victoris peteret, siccis dimittere matres
155
iam poterant oculis: tanto devinxit amore
hos pudor, hos probitas castique modestia voltus,
quod summissa <a>nimis, nulli gravis hospita turbae,
stantis adhuc fati vixit quasi coniuge victo.

iam pelago medios Titan demissus ad ignes
160
nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem
totus erat. vigiles Pompei pectore curae
nunc socias adeunt Romani foederis urbes
et varias regum mentes, nunc invia mundi
arva super nimios soles Austrumque iacentis.
165
saepe labor maestus curarum odiumque futuri
proiecit fessos incerti pectoris aestus,
rectoremque ratis de cunctis consulit astris,
unde notet terras, quae sit mensura secandi
aequoris in caelo, Syriam quo sidere servet
170
aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis.
doctus ad haec fatur taciti servator Olympi
'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,
numquam stante polo miseros fallentia nautas,
sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis
175
axis inocciduus gemina clarissimus Arcto,
ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum
surget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,
Bosporon et Scythiae curvantem litora Pontum
spectamus. quidquid descendet ab arbore summa
180
Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur,
in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos
excipit, Australi caelo contenta vagari
stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra
trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.
185
sed quo vela dari, quo nunc pede carbasa tendi
nostra iubes?' dubio contra cui pectore Magnus
'hoc solum toto' respondit 'in aequore serva,
ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:
190
cetera da ventis. comitem pignusque recepi
depositum: tum certus eram quae litora vellem,
nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille
iusto vela modo pendentia cornibus aequis
torsit et in laevum puppim dedit, utque secaret
195
quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas
hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
aequora senserunt motus aliterque secante
iam pelagus rostro nec idem spectante carina
mutavere sonum. non sic moderator equorum,
200
dexteriore rota laevum cum circumit axem,
cogit inoffensae currus accedere metae.

ostendit terras Titan et sidera texit.
sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbi
205
occurrit gnatus, procerum mox turba fidelis.
nam neque deiecto fatis acieque fugato
abstulerat Magno reges fortuna ministros:
terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis
exul habet comites. iubet ire in devia mundi
210
Deiotarum, qui sparsa ducis vestigia legit.
'quando' ait 'Emathiis amissus cladibus orbis,
qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
Eoam temptare fidem populosque bibentis
Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.
215
ne pigeat Magno quaerentem fata remotas
Medorum penetrare domos Scythicosque recessus
et totum mutare diem, vocesque superbo
Arsacidae perferre meas: "si foedera nobis
prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,
220
per vestros astricta magos, inplete pharetras
Armeniosque arcus Geticis intendite nervis,
si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra
et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
passus Achaemeniis late decurrere campis
225
in tutam trepidos numquam Babylona coegi.
arva super Cyri Chaldaeique ultima regni,
qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
iam propior quam Persis eram: tamen omnia vincens
230
sustinui nostris vos tantum desse triumphis,
solusque e numero regum telluris Eoae
ex aequo me Parthus adit. nec munere Magni
stant semel Arsacidae; quis enim post volnera cladis
Assyriae iustas Latii conpescuit iras?
235
tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis
excedat claustris vetitam per saecula ripam
Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi,
vinci Roma volet."' regem parere iubenti
ardua non piguit, positisque insignibus aulae
240
egreditur famulo raptos indutus amictus.
in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;
quanto igitur mundi dominis securius aevum
verus pauper agit! dimisso in litore rege
ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens
245
et placidi Colophona maris, spumantia parvae
radit saxa Sami; spirat de litore Coo
aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit
sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae
conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi
250
occurrit tellus, nec se committere muris
ausus adhuc ullis te primum, parva Phaseli,
Magnus adit; nam te metui vetat incola rarus
exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus
255
iam Taurum Tauroque videt Dipsunta cadentem.

crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,
et sibi consultum? Cilicum per litora tutus
parva puppe fugit. sequitur pars magna senatus
ad profugum collecta ducem; parvisque Syhedris,
260
quo portu mittitque rates recipitque Selinus,
in procerum coetu tandem maesta ora resolvit
vocibus his Magnus: 'comites bellique fugaeque
atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
in Cilicum terra, nullis circumdatus armis
265
consultem rebusque novis exordia quaeram,
ingentis praestate animos. non omnis in arvis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur
ut nequeam relevare caput cladesque receptas
excutere. an Libycae Marium potuere ruinae
270
erigere in fasces et plenis reddere fastis,
me pulsum leviore manu fortuna tenebit?
mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras
quam subvertit opes. sed me vel sola tueri
275
fama potest rerum toto quas gessimus orbe
et nomen quod mundus amat. vos pendite regna
viribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,
quemnam Romanis deceat succurrere rebus.
ast ego curarum vobis arcana mearum
280
expromam mentisque meae quo pondera vergant.
aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,
ardua quippe fides robustos exigit annos.
hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;
namque memor generis Carthaginis inpia proles
285
inminet Hesperiae, multusque in pectore vano est
Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum
et Numidas contingit avos. iam supplice Varo
intumuit viditque loco Romana secundo.
quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.
290
dividit Euphrates ingentem gurgite mundum
Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,
et polus Assyrias alter noctesque diesque
vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda
Oceanusque suus. regnandi sola voluptas.
295
celsior in campo sonipes et fortior arcus,
nec puer aut senior letalis tendere nervos
segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
primi Pellaeas arcu fregere sarisas
Bactraque Medorum sedem murisque superbam
300
Assyrias Babylona domos. nec pila timentur
nostra nimis Parthis, audentque in bella venire
experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.
spicula nec solo spargunt fidentia ferro,
stridula sed multo saturantur tela veneno;
305
volnera parva nocent fatumque in sanguine summo est.
o utinam non tanta mihi fiducia saevis
esset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostris
fata movent Medos, multumque in gente deorum est.
effundam populos alia tellure revolsos
310
excitosque suis inmittam sedibus ortus.
quod si nos Eoa fides et barbara fallent
foedera, volgati supra commercia mundi
naufragium fortuna ferat: non regna precabor
quae feci. sat magna feram solacia mortis
315
orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
nil socerum fecisse pie. sed, cuncta revolvens
vitae fata meae, semper venerabilis illa
orbis parte fui, quantus Maeotida supra,
quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!
320
quas magis in terras nostrum felicibus actis
nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?
Roma, fave coeptis; quid enim tibi laetius umquam
praestiterint superi, quam, si civilia Partho
milite bella geras, tantam consumere gentem
325
et nostris miscere malis? cum Caesaris arma
concurrent Medis, aut me fortuna necesse est
vindicet aut Crassos.'
                                    sic fatus murmure sensit
consilium damnasse viros; quos Lentulus omnis
virtutis stimulis et nobilitate dolendi
330
praecessit dignasque tulit modo consule voces.
'sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?
una dies mundi damnavit fata? secundum
Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
volneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
335
Parthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi,
terrarum totos tractus caelumque perosus,
aversosque polos alienaque sidera quaeris,
Chaldaeos culture focos et barbara sacra
Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis
340
libertatis amor? miserum quid decipis orbem,
si servire potes? te, quem Romana regentem
horruit auditu, quem captos ducere reges
vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis,
deiectum fatis, humilem fractumque videbit
345
<r>ex tolletque animos Latium vaesanus in orbem
se simul et Romam Pompeio supplice mensus?
nil animis fatisque tuis effabere dignum:
exiget ignorans Latiae commercia linguae
ut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudoris
350
hoc volnus, clades ut Parthia vindicet ante
Hesperias, quam Roma suas? civilibus armis
elegit te nempe ducem: quid volnera nostra
in Scythicos spargis populos cladesque latentis?
quid Parthos transire doces? solacia tanti
355
perdit Roma mali, nullos admittere reges
sed civi servire suo? iuvat ire per orbem
ducentem saevas Romana in moenia gentes
signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
qui solus regum fato celante favorem
360
defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset
auditi victoris opes aut iungere fata
tecum, Magne, volet? non haec fiducia genti est.
omnis, in Arctois populus quicumque pruinis
nascitur, indomitus bellis et mortis amator:
365
quidquid ad Eoos tractus mundique teporem
ibitur, emollit gentes clementia caeli.
illic et laxas vestes et fluxa virorum
velamenta vides. Parthus per Medica rura,
Sarmaticos inter campos effusaque plano
370
Tigridis arva solo, nulli superabilis hosti est
libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,
aspera conscendet montis iuga, nec per opacas
bella geret tenebras incerto debilis arcu,
nec franget nando violenti verticis amnem,
375
nec tota in pugna perfusus sanguine membra
exiget aestivum calido sub pulvere solem.
non aries illis, non ulla est machina belli
aut fossas inplere valent, Parthoque sequenti
murus erit quodcumque potest opstare sagittae.
380
pugna levis bellumque fugax turmaeque vagantes,
et melior cessisse loco quam pellere miles;
inlita tela dolis, nec Martem comminus usquam
ausa pati virtus, sed longe tendere nervos
et quo ferre velint permittere volnera ventis.
385
ensis habet vires, et gens quaecumque virorum est
bella gerit gladiis. nam Medos proelia prima
exarmant vacuaque iubent remeare pharetra.
nulla manus illis, fiducia tota veneni est.
credis, Magne, viros, quos in discrimina belli
390
cum ferro misisse parum est? temptare pudendum
auxilium tanti est, toto divisus ut orbe
a terra moriare tua, tibi barbara tellus
incumbat, te parva tegant ac vilia busta,
invidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?
395
sed tua sors levior, quoniam mors ultima poena est
nec metuenda viris. at non Cornelia letum
infando sub rege timet. num barbara nobis
est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum
polluit innumeris leges et foedera taedae
400
coniugibus thalamique patent secreta nefandi
inter mille nurus? epulis vaesana meroque
regia non ullis exceptos legibus audet
concubitus: tot femineis conplexibus unum
non lassat nox tota marem. iacuere sorores
405
in regum thalamis sacrataque pignora matres.
damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
Oedipodionias infelix fabula Thebas:
Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto
nascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,
410
quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli
stabit barbarico coniunx millesima lecto.
quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
saevitia stimulata Venus titulisque virorum;
nam, quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
415
hanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatis
Assyriis trahitur cladis captiva vetustae.
haereat Eoae volnus miserabile sortis,
non solum auxilium funesto ab rege petisse
sed gessisse prius bellum civile pudebit.
420
nam quod apud populos crimen socerique tuumque
maius erit, quam quod vobis miscentibus arma
Crassorum vindicta perit? incurrere cuncti
debuerant in Bactra duces et, nequa vacarent
arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
425
imperii nudare latus, dum perfida Susa
in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.
Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;
et, si Thessalia bellum civile peractum est,
ad Parthos qui vicit eat. gens unica mundi est
430
de qua Caesareis possim gaudere triumphis.
non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis
ingeret has voces? "tu, quem post funera nostra
ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
435
ad foedus pacemque venis?" tum plurima cladis
occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
obruit Euphrates et nostra cadavera Tigris
detulit in terras ac reddidit. ire per ista
440
si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem
Thessalia placare potes. quin respicis orbem
Romanum? si regna times proiecta sub Austro
infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
445
gurgite septeno rapidus mare summovet amnis.
terra suis contenta bonis, non indiga mercis
aut Iovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
450
horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque
respectumque deum veteri speraveris aula;
nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
regnorum sub rege novo.' non plura locutus
inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,
455
libertatis habes! victa est sententia Magni.

tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas
inmisere rates, nullas cui praetulit aras
undae diva memor Paphiae, si numina nasci
credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.
460
haec ubi deseruit Pompeius litora, totos
emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum
inde maris vasti transverso vertitur aestu;
nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
infimaque Aegypti pugnaci litora velo
465
vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili
in vada decurrit Pelusia septimus amnis.
tempus erat quo Libra pares examinat horas,
non uno plus aequa die, noctique rependit
lux minor hibernae verni solacia damni.
470
conperit ut regem Casio se monte tenere,
flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.

iam rapido speculator eques per litora cursu
hospitis adventu pavidam conpleverat aulam.
consilii vix tempus erat; tamen omnia monstra
475
Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus
iam placidus senio fractisque modestior annis
(hunc genuit custos Nili crescentis in arva
Memphis vana sacris; illo cultore deorum
lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis)
480
consilii vox prima fuit, meritumque fidemque
sacraque defuncti iactavit pignora patris.
sed melior suadere malis et nosse tyrannos
ausus Pompeium leto damnare Pothinus
'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;
485
dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit
'quos fortuna premit. fatis accede deisque,
et cole felices, miseros fuge. sidera terra
ut distant et flamma mari, sic utile recto.
sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
490
incipit, evertitque arces respectus honesti.
libertas scelerum est quae regna invisa tuetur
sublatusque modus gladiis. facere omnia saeve
non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula
qui volt esse pius. virtus et summa potestas
495
non coeunt; semper metuet quem saeva pudebunt.
non inpune tuos Magnus contempserit annos,
qui te nec victos arcere a litore nostro
posse putat. neu nos sceptris privaverit hospes
pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,
500
si regnare piget, damnatae redde sorori.
Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.
quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,
nec victoris erit. toto iam pulsus ab orbe,
postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit
505
cum qua gente cadat. rapitur civilibus umbris.
nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
cuius Thessalicas saturat pars magna volucres,
et metuit gentes quas uno in sanguine mixtas
deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,
510
Thessaliaeque reus nulla tellure receptus
sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.
iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae
causa data est. quid sepositam semperque quietam
crimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostra
515
victori suspecta facis? cur sola cadenti
haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
conferres poenasque tuas? iam crimen habemus
purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus
te suadente dedit, votis tua fovimus arma.
520
hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi
non tibi, sed victo; feriam tua viscera, Magne,
malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.
tene mihi dubitas an sit violare necesse,
cum liceat? quae te nostri fiducia regni
525
huc agit, infelix? populum non cernis inermem
arvaque vix refugo fodientem mollia Nilo?
metiri sua regna decet viresque fateri.
tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
sub qua Roma iacet? bustum cineresque movere
530
Thessalicos audes bellumque in regna vocare?
ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?
nunc victoris opes et cognita fata lacessis?
adversis non desse decet, sed laeta secutos:
535
nulla fides umquam miseros elegit amicos.'

adsensere omnes sceleri. laetatur honore
rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere
permittant famuli. sceleri delectus Achillas,
perfida qua tellus Casiis excurrit harenis
540
et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes,
exiguam sociis monstri gladiisque carinam
instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis
et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
hos animos? sic fata premunt civilia mundum?
545
sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis
est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?
hanc certe servate fidem, civilia bella:
cognatas praestate manus externaque monstra
pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
550
Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam
nominis haut metuis, caeloque tonante profanas
inseruisse manus, inpure ac semivir, audes?
non domitor mundi nec ter Capitolia curru
invectus regumque potens vindexque senatus
555
victorisque gener, Phario satis esse tyranno
quod poterat, Romanus erat: quid viscera nostra
scrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescis
quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
Nili sceptra tenes; cecidit civilibus armis
560
qui tibi regna dedit.
                                  iam vento vela negarat
Magnus et auxilio remorum infanda petebat
litora; quem contra non longa vecta biremi
appulerat scelerata manus, Magnoque patere
fingens regna Phari celsae de puppe carinae
565
in parvam iubet ire ratem, litusque malignum
incusat bimaremque vadis frangentibus aestum,
qui vetet externas terris adpellere classes.
quod nisi fatorum leges intentaque iussu
ordinis aeterni miserae vicinia mortis
570
damnatum leto traherent ad litora Magnum,
non ulli comitum sceleris praesagia derant:
quippe, fides si pura foret, si regia Magno
sceptrorum auctori vera pietate pateret,
venturum tota Pharium cum classe tyrannum.
575
sed cedit fatis classemque relinquere iussus
obsequitur, letumque iuvat praeferre timori.

ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,
hoc magis inpatiens egresso desse marito
quod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,
580
et tu, nate, precor, longeque a litore casus
expectate meos et in hac cervice tyranni
explorate fidem' dixit. sed surda vetanti
tendebat geminas amens Cornelia palmas.
'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,
585
Thessalicis summota malis? numquam omine laeto
distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,
cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,
omnibus a terris si nos arcere parabas.
an tantum in fluctus placeo comes?' haec ubi frustra
590
effudit, prima pendet tamen anxia puppe,
attonitoque metu nec quoquam avertere visus
nec Magnum spectare potest. stetit anxia classis
ad ducis eventum, metuens non arma nefasque
sed ne summissis precibus Pompeius adoret
595
sceptra sua donata manu. transire parantem
Romanus Pharia miles de puppe salutat
Septimius, qui, pro superum pudor, arma satelles
regia gestabat posito deformia pilo,
inmanis violentus atrox nullaque ferarum
600
mitior in caedes. quis non, Fortuna, putasset
parcere te populis, quod bello haec dextra vacaret
Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?
disponis gladios, nequo non fiat in orbe,
heu, facinus civile tibi. victoribus ipsis
605
dedecus et numquam superum caritura pudore
fabula, Romanus regi sic paruit ensis,
Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,
Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet
Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent
610
qui Bruti dixere nefas?
                                       iam venerat horae
terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum
perdiderat iam iura sui. tum stringere ferrum
regia monstra parant. ut vidit comminus ensis,
involvit voltus atque, indignatus apertum
615
fortunae praebere, caput; tum lumina pressit
continuitque animam, nequas effundere voces
vellet et aeternam fletu corrumpere famam.
sed, postquam mucrone latus funestus Achillas
perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum
620
respexitque nefas, servatque inmobile corpus,
seque probat moriens atque haec in pectore voluit:
'saecula Romanos numquam tacitura labores
attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni
orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.
625
fata tibi longae fluxerunt prospera vitae:
ignorant populi, si non in morte probaris,
an scieris adversa pati. ne cede pudori
auctoremque dole fati: quacumque feriris,
crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,
630
sum tamen, o superi, felix, nullique potestas
hoc auferre deo. mutantur prospera vita,
non fit morte miser. videt hanc Cornelia caedem
Pompeiusque meus: tanto patientius, oro,
claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,
635
si mirantur, amant.' talis custodia Magno
mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.

at non tam patiens Cornelia cernere saevum,
quam perferre, nefas miserandis aethera conplet
vocibus. 'o coniunx, ego te scelerata peremi:
640
letiferae tibi causa morae fuit avia Lesbos,
et prior in Nili pervenit litora Caesar.
nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istud
a superis inmisse caput, vel Caesaris irae
vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
645
viscera sint Magni: properas atque ingeris ictus
qua votum est victo. poenas non morte minores
pendat et ante meum videat caput. haud ego culpa
libera bellorum, quae matrum sola per undas
et per castra comes nullis absterrita fatis
650
victum, quod reges etiam timuere, recepi.
hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?
perfide, parcebas? te fata extrema petente
vita digna fui? moriar, nec munere regis.
aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
655
aut laqueum collo tortosque aptare rudentes,
aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
Pompeio praestare potest quod Caesaris armis
inputet. o saevi, properantem in fata tenetis?
vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est
660
iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem;
servor victori.' sic fata interque suorum
lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.

at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,
permansisse decus sacrae venerabile formae
665
iratamque deis faciem, nil ultima mortis
ex habitu voltuque viri mutasse fatentur
qui lacerum videre caput. nam saevus in ipso
Septimius sceleris maius scelus invenit actu,
ac retegit sacros scisso velamine voltus
670
semianimis Magni spirantiaque occupat ora
collaque in obliquo ponit languentia transtro.
tunc nervos venasque secat nodosaque frangit
ossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.
at, postquam trunco cervix abscisa recessit,
675
vindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles.
degener atque operae miles Romane secundae,
Pompei diro sacrum caput ense recidis,
ut non ipse feras? o summi fata pudoris!
inpius ut Magnum nosset puer, illa verenda
680
regibus hirta coma et generosa fronte decora
caesaries conprensa manu est, Pharioque veruto,
dum vivunt voltus atque os in murmura pulsant
singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
suffixum caput est, quo numquam bella iubente
685
pax fuit; hoc leges Campumque et rostra movebat,
hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.
nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
volt sceleris superesse fidem. tunc arte nefanda
summota est capiti tabes, raptoque cerebro
690
adsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto
umor, et infuso facies solidata veneno est.

ultima Lageae stirpis perituraque proles,
degener incestae sceptris cessure sorori,
cum tibi sacrato Macedon servetur in antro
695
et regum cineres extructo monte quiescant,
cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
pyramides claudant indignaque Mausolea,
litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis
huc illuc iactatur aquis. adeone molesta
700
totum cura fuit socero servare cadaver?
hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
pertulit, hac illum summo de culmine rerum
morte petit cladesque omnis exegit in uno
saeva die quibus inmunes tot praestitit annos,
705
Pompeiusque fuit qui numquam mixta videret
laeta malis, felix nullo turbante deorum
et nullo parcente miser; semel inpulit illum
dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,
carpitur in scopulis hausto per volnera fluctu,
710
ludibrium pelagi, nullaque manente figura
una nota est Magno capitis iactura revolsi.

ante tamen Pharias victor quam tangat harenas
Pompeio raptim tumulum fortuna paravit,
ne iaceat nullo vel ne meliore sepulchro.
715
e latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.
quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri
infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras
ausus ferre gradum victum pietate timorem
conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis
720
duceret ad terram traheretque in litora Magnum.
lucis maesta parum per densas Cynthia nubes
praebebat, cano sed discolor aequore truncus
conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis
eripiente mari; tunc victus pondere tanto
725
expectat fluctus pelagoque iuvante cadaver
inpellit. postquam sicco iam litore sedit,
incubuit Magno lacrimasque effudit in omne
volnus, et ad superos obscuraque sidera fatur
'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
730
Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra
ut ferat e membris Eoos fumus odores,
ut Romana suum gestent pia colla parentem,
praeferat ut veteres feralis pompa triumphos,
ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes
735
proiectis maerens exercitus ambiat armis.
da vilem Magno plebei funeris arcam
quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;
robora non desint misero nec sordidus ustor.
sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
740
crine iacet subicique facem conplexa maritum
imperat, extremo sed abest a munere busti
infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'

sic fatus parvos iuvenis procul aspicit ignes
corpus vile suis nullo custode cremantis.
745
inde rapit flammas semustaque robora membris
subducit. 'quaecumque es,' ait 'neclecta nec ulli
cara tuo sed Pompeio felicior umbra,
quod iam conpositum violat manus hospita bustum,
da veniam: siquid sensus post fata relictumst,
750
cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri,
teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'
sic fatus plenusque sinus ardente favilla
pervolat ad truncum, qui fluctu paene relatus
litore pendebat. summas dimovit harenas
755
et collecta procul lacerae fragmenta carinae
exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpus
robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit
760
'ductor et Hesperii maiestas nominis una,
si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
tristior iste rogus, manes animamque potentem
officiis averte meis: iniuria fati
hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,
765
ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira
audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam
Romana succense manu. fortuna recursus
si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
770
accipiet nostraque manu transfundet in urnam.
interea parvo signemus litora saxo,
ut nota sit busti; siquis placare peremptum
forte volet plenos et reddere mortis honores,
inveniat trunci cineres et norit harenas
775
ad quas, Magne, tuum referat caput.' haec ubi fatus,
excitat invalidas admoto fomite flammas.
carpitur et lentum Magnus destillat in ignem
tabe fovens bustum.
                                   sed iam percusserat astra
aurorae praemissa dies: ille ordine rupto
780
funeris attonitus latebras in litore quaerit.
quam metuis, demens, isto pro crimine poenam
quo te fama loquax omnis accepit in annos?
condita laudabit Magni socer inpius ossa:
i modo securus veniae fassusque sepulchrum
785
posce caput. cogit pietas inponere finem
officio. semusta rapit resolutaque nondum
ossa satis nervis et inustis plena medullis
aequorea restinguit aqua congestaque in unum
parva clausit humo. tunc, ne levis aura retectos
790
auferret cineres, saxo conpressit harenam,
nautaque ne bustum religato fune moveret
inscripsit sacrum semusto stipite nomen:
'hic situs est Magnus'. placet hoc, Fortuna, sepulchrum
dicere Pompei, quo condi maluit illum
795
quam terra caruisse socer? temeraria dextra,
cur obicis Magno tumulum manesque vagantis
includis? situs est qua terra extrema refuso
pendet in Oceano; Romanum nomen et omne
imperium Magno tumuli est modus: obrue saxa
800
crimine plena deum. si tota est Herculis Oete
et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare
unus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagi
arva tenere potest, si nullo caespite nomen
haeserit. erremus populi cinerumque tuorum,
805
Magne, metu nullas Nili calcemus harenas.
quod si tam sacro dignaris nomine saxum
adde actus tantos monimentaque maxuma rerum,
adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella
armaque Sertori revocato consule victa
810
et currus quos egit eques, commercia tuta
gentibus et pavidos Cilicas maris, adde subactam
barbariem gentesque vagas et quidquid in Euro
regnorum Boreaque iacet. dic semper ab armis
civilem repetisse togam, ter curribus actis
815
contentum multos patriae donasse triumphos.
quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum
non ullis plenum titulis, non ordine tanto
fastorum; solitumque legi super alta deorum
culmina et extructos spoliis hostilibus arcus
820
haud procul est ima Pompei nomen harena
depressum tumulo, quod non legat advena rectus,
quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.

noxia civili tellus Aegyptia fato,
haud equidem inmerito Cumanae carmine vatis
825
cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora
Hesperius miles ripasque aestate tumentis.
quid tibi, saeva, precer pro tanto crimine, tellus?
vertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,
et steriles egeant hibernis imbribus agri,
830
totaque in Aethiopum putres solvaris harenas.
nos in templa tuam Romana accepimus Isim
semideosque canes et sistra iubentia luctus
et quem tu plangens hominem testaris Osirim;
tu nostros, Aegypte, tenes in pulvere manes.
835
tu quoque, cum saevo dederis iam templa tyranno,
nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;
exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula prima
victoris timuere minas, nunc excipe saltem
ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu
840
invisa tellure sedent. quis busta timebit?
quis sacris dignam movisse verebitur umbram?
imperet hoc nobis utinam scelus et velit uti
nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,
si mihi contingat manes transferre revolsos
845
Ausoniam, si tale ducis violare sepulchrum.
forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem
a superis aut Roma volet feralibus Austris
ignibus aut nimiis aut terrae tecta moventi,
consilio iussuque deum transibis in urbem,
850
Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.

nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen
ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas
spectator Nili, quis rubri stagna profundi
aut Arabum portus mercis mutator Eoae,
855
Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum
et cinis in summis forsan turbatus harenis
avertet manesque tuos placare iubebit
et Casio praeferre Iovi? nil ista nocebunt
famae busta tuae: templis auroque sepultus
860
vilior umbra fores. nunc est pro numine summo
hoc tumulo Fortuna iacens; augustius aris
victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt
inclusum Tusco venerantur caespite fulmen.
865
proderit hoc olim, quod non mansura futuris
ardua marmoreo surrexit pondere moles.
pulveris exigui sparget non longa vetustas
congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt
argumenta tuae. veniet felicior aetas
870
qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud;
atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum
tam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.