B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   d e c i m u s

________________________________________


Ut primum terras Pompei colla secutus
attigit et diras calcavit Caesar harenas,
pugnavit fortuna ducis fatumque nocentis
Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
5
iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis
victoris victique caput. tua profuit umbra,
Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,
ne populus post te Nilum Romanus amaret.
inde Paraetoniam fertur securus in urbem
10
pignore tam saevi sceleris sua signa secutam.
sed fremitu volgi fasces et iura querentis
inferri Romana suis discordia sensit
pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
non sibi. tum voltu semper celante pavorem
15
intrepidus superum sedes et templa vetusti
numinis antiquas Macetum testantia vires
circumit, et nulla captus dulcedine rerum,
non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
effossum tumulis cupide descendit in antrum.
20
illic Pellaei proles vaesana Philippi,
felix praedo, iacet, terrarum vindice fato
raptus: sacratis totum spargenda per orbem
membra viri posuere adytis; fortuna pepercit
manibus, et regni duravit ad ultima fatum.
25
nam sibi libertas umquam si redderet orbem
ludibrio servatus erat, non utile mundo
editus exemplum, terras tot posse sub uno
esse viro. Macetum fines latebrasque suorum
deseruit victasque patri despexit Athenas,
30
perque Asiae populos fatis urguentibus actus
humana cum strage ruit gladiumque per omnis
exegit gentes, ignotos miscuit amnes
Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,
terrarum fatale malum fulmenque quod omnis
35
percuteret pariter populos et sidus iniquum
gentibus. Oceano classes inferre parabat
exteriore mari. non illi flamma nec undae
nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.
isset in occasus mundi devexa secutus
40
ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset:
occurrit suprema dies, naturaque solum
hunc potuit finem vaesano ponere regi;
qui secum invidia, quo totum ceperat orbem,
abstulit imperium, nulloque herede relicto
45
totius fati lacerandas praebuit urbes.
sed cecidit Babylone sua Parthoque verendus.
pro pudor, Eoi propius timuere sarisas
quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton
regnemus Zephyrique domos terrasque premamus
50
flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus
Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis
exiguae secura fuit provincia Pellae.

iam Pelusiaco veniens a gurgite Nili
rex puer inbellis populi sedaverat iras,
55
obside quo pacis Pellaea tutus in aula
Caesar erat, cum se parva Cleopatra biremi
corrupto custode Phari laxare catenas
intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,
dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,
60
Romano non casta malo. quantum inpulit Argos
Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro
et Romana petit inbelli signa Canopo
65
Caesare captivo Pharios ductura triumphos;
Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
an mundum ne nostra quidem matrona teneret.
hoc animi nox illa dedit quae prima cubili
miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
70
quis tibi vaesani veniam non donet amoris,
Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis
pectus? et in media rabie medioque furore
et Pompeianis habitata manibus aula
sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
75
admisit Venerem curis, et miscuit armis
inlicitosque toros et non ex coniuge partus.
pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres
obscaena de matre dedit, partesque fugatas
passus in extremis Libyae coalescere regnis
80
tempora Niliaco turpis dependit amori,
dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavolt.
quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis
tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem
qua decuit, veluti laceros dispersa capillos,
85
et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar,
nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,
exul in aeternum sceptris depulsa paternis,
ni tua restituit veteri me dextera fato,
conplector regina pedes. tu gentibus aequum
90
sidus ades nostris. non urbes prima tenebo
femina Niliacas: nullo discrimine sexus
reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti
verba patris, qui iura mihi communia regni
et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,
95
sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini
adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni
iuris inire peto: culpa tantoque pudore
solve domum, remove funesta satellitis arma
et regem regnare iube. quantosne tumores
100
mente gerit famulus! Magni cervice revolsa
iam tibi, sed procul hoc avertant fata, minatur.
sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique
Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'

nequiquam duras temptasset Caesaris aures:
105
voltus adest precibus faciesque incesta perorat.
exigit infandam corrupto iudice noctem.
pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,
excepere epulae tantarum gaudia rerum,
explicuitque suos magno Cleopatra tumultu
110
nondum translatos Romana in saecula luxus.
ipse locus templi, quod vix corruptior aetas
extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant
divitias crassumque trabes absconderat aurum.
nec summis crustata domus sectisque nitebat
115
marmoribus, stabatque sibi non segnis achates
purpureusque lapis, totaque effusus in aula
calcabatur onyx; hebenus Mareotica vastos
non operit postes sed stat pro robore vili,
auxilium non forma domus. ebur atria vestit,
120
et suffecta manu foribus testudinis Indae
terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.
fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex
122a
<stat mensas onerans, variaque triclinia veste>
strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
cocta diu virus non uno duxit aeno,
125
pars auro plumata nitet, pars ignea cocco,
ut mos est Phariis miscendi licia telis.
tum famulae numerus turbae populusque minister.
discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;
haec Libycos, pars tam flavos gerit altera crines
130
ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis
tam rutilas vidisse comas; pars sanguinis usti
torta caput refugosque gerens a fronte capillos;
nec non infelix ferro mollita iuventus
atque exsecta virum: stat contra fortior aetas
135
vix ulla fuscante tamen lanugine malas.

discubuere illic reges maiorque potestas
Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,
nec sceptris contenta suis nec fratre marito,
plena maris rubri spoliis, colloque comisque
140
divitias Cleopatra gerit cultuque laborat.
candida Sidonio perlucent pectora filo,
quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
solvit et extenso laxavit stamina velo.
dentibus hic niveis sectos Atlantide silva
145
inposuere orbes, quales ad Caesaris ora
nec capto venere Iuba. pro caecus et amens
ambitione furor, civilia bella gerenti
divitias aperire suas, incendere mentem
hospitis armati. non sit licet ille nefando
150
Marte paratus opes mundi quaesisse ruina;
pone duces priscos et nomina pauperis aevi
Fabricios Curiosque graves, hic ille recumbat
sordidus Etruscis abductus consul aratris:
optabit patriae talem duxisse triumphum.

155
infudere epulas auro, quod terra, quod aer,
quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
ambitione furens toto quaesivit in orbe
non mandante fame; multas volucresque ferasque
Aegypti posuere deos, manibusque ministrat
160
Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces
excepere merum, sed non Mareotidos uvae,
nobile sed paucis senium cui contulit annis
indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
accipiunt sertas nardo florente coronas
165
et numquam fugiente rosa, multumque madenti
infudere comae quod nondum evanuit aura
cinnamon externa nec perdidit aera terrae,
advectumque recens vicinae messis amomon.
discit opes Caesar spoliati perdere mundi
170
et gessisse pudet genero cum paupere bellum
et causas Martis Phariis cum gentibus optat.

postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptas
inposuit, longis Caesar producere noctem
inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem
175
linigerum placidis conpellat Acorea dictis.
'o sacris devote senex, quodque arguit aetas
non neclecte deis, Phariae primordia gentis
terrarumque situs volgique edissere mores
et ritus formasque deum; quodcumque vetustis
180
insculptum est adytis profer, noscique volentes
prode deos. si Cecropium sua sacra Platona
maiores docuere tui, quis dignior umquam
hoc fuit auditu mundique capacior hospes?
fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
185
sed tamen et vestri; media inter proelia semper
stellarum caelique plagis superisque vacavi,
nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.
sed, cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
tantus amor veri, nihil est quod noscere malim
190
quam fluvii causas per saecula tanta latentis
ignotumque caput: spes sit mihi certa videndi
Niliacos fontes, bellum civile relinquam.'

finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:
'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum
195
edere ad hoc aevi populis ignota profanis.
sit pietas aliis miracula tanta silere;
ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis
hoc opus et sacras populis notescere leges.
sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi
200
occurruntque polo, diversa potentia prima
mundi lege data est. sol tempora dividit aevi,
mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
ire vetat cursusque vagos statione moratur;
luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet;
205
frigida Saturno glacies et zona nivalis
cessit; habet ventos incertaque fulmina Mavors;
sub Iove temperies et numquam turbidus aer;
at fecunda Venus cunctarum semina rerum
possidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest.
210
hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis
sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
exerit et varii mutator circulus anni
Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
ora latent, quae cum dominus percussit aquarum
215
igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto,
exit ut Oceanus lunaribus incrementis,
iussus adest, auctusque suos non ante coartat
quam nox aestivas a sole receperit horas.

vana fides veterum, Nilo, quod crescat in arva,
220
Aethiopum prodesse nives. non Arctos in illis
montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti
ipse color populi calidique vaporibus Austri.
adde quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
praecipitat glacies, ingresso vere tumescit
225
prima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas
ante Canis radios nec ripis alligat amnem
ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.
inde etiam leges aliarum nescit aquarum,
nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
230
officiis caret unda suis: dare iussus iniquo
temperiem caelo mediis aestatibus exit
sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis
Nilus adest mundo contraque incensa Leonis
ora tumet Cancroque suam torrente Syenen
235
inploratus adest, nec campos liberat undis
donec in autumnum declinet Phoebus et umbras
extendat Meroe. quis causas reddere possit?
sic iussit natura parens discurrere Nilum,
sic opus est mundo. Zephyros quoque vana vetustas
240
his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus
continuique dies et in aera longa potestas,
vel quod ab occiduo depellunt nubila caelo
trans Noton et fluvio cogunt incumbere nimbos,
vel quod aquas totiens rumpentis litora Nili
245
adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu:
ille mora cursus adversique obice ponti
aestuat in campos. sunt qui spiramina terris
esse putent magnosque cavae conpagis hiatus.
commeat hac penitus tacitis discursibus unda
250
frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta
illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque
per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
255
rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes,
exundante procul violentum erumpere Nilum
aequoreosque sales longo mitescere tractu.
nec non Oceano pasci Phoebumque polosque
credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,
260
sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer
tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.
ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
saecula concussis terrarum erumpere venis
265
non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa
cum toto coepisse reor, quas ille creator
atque opifex rerum certo sub iure coercet.

quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,
et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,
270
nullaque non aetas voluit conferre futuris
notitiam; sed vincit adhuc natura latendi.
summus Alexander regum, quem Memphis adorat,
invidit Nilo, misitque per ultima terrae
Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
275
zona poli tenuit; Nilum videre calentem.
venit ad occasus mundique extrema Sesostris
et Pharios currus regum cervicibus egit;
ante tamen vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
quam Nilum de fonte bibit. vaesanus in ortus
280
Cambyses longi populos pervenit ad aevi,
defectusque epulis et pastus caede suorum
ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax
ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque videris
quaereris, et nulli contingit gloria genti
285
ut Nilo sit laeta suo.
                                 tua flumina prodam,
qua deus undarum celator, Nile, tuarum
te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;
ausus in ardentem ripas attollere Cancrum
in Borean is rectus aquis mediumque Booten
290
(cursus in occasus flexu torquetur et ortus,
nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),
teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
Aethiopumque feris alieno gurgite campos,
et te terrarum nescit cui debeat orbis.
295
arcanum natura caput non prodidit ulli,
nec licuit populis parvum te, Nile, videre,
amovitque sinus et gentes maluit ortus
mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis
ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma
300
atque hiemes adferre tuas, solique vagari
concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,
illic finis aquae. late tibi gurgite rupto
ambitur nigris Meroe fecunda colonis,
laeta comis hebeni, quae quamvis arbore multa
305
frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra,
linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.
inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum
praeveheris sterilesque diu metiris harenas,
nunc omnes unum vires collectus in amnem,
310
nunc vagus et spargens facilem tibi cedere ripam.
rursus multifidas revocat piger alveus undas,
qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
regni claustra Philae. mox te deserta secantem,
qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,
315
mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem
moturum totas violenti gurgitis iras,
Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta viarum
excepere tuos et praecipites cataractae
ac nusquam vetitis ullas obsistere cautes
320
indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis,
cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis
spumeus invitis canescit fluctibus amnis.
hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
terra potens primos sentit percussa tumultus
325
et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas,
quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
hinc montes natura vagis circumdedit undis,
qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta
it convalle tacens iam moribus unda receptis.
330
prima tibi campos permittit apertaque Memphis
rura modumque vetat crescendi ponere ripas.'

sic velut in tuta securi pace trahebant
noctis iter mediae. sed non vaesana Pothini
mens inbuta semel sacra iam caede vacabat
335
a scelerum motu: Magno nihil ille perempto
iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes
ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
dignatur viles isto quoque sanguine dextras
quo Fortuna parat victos perfundere patres,
340
poenaque civilis belli, vindicta senatus
paene data est famulo. procul hoc avertite, fata,
crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
in scelus it Pharium Romani poena tyranni,
exemplumque perit. struit audax inrita fatis
345
nec parat occultae caedem committere fraudi
invictumque ducem detecto Marte lacessit.
tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;
atque haec dicta monet famulos perferre fideles
350
ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,
quem puer inbellis cunctis praefecerat armis
et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit
'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:
355
invasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est
sed donata Pharos. cessas accurrere solus
ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,
nam Latio iam nupta duci est, interque maritos
discurrens Aegypton habet Romamque meretur.
360
expugnare senem potuit Cleopatra venenis:
crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una
et semel amplexus incesto pectore passus
hauserit obscaenum titulo pietatis amorem,
meque tuumque caput per singula forsitan illi
365
oscula donabit. crucibus flammisque luemus
si fuerit formonsa soror. nil undique restat
auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.
et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
quem non e nobis credit Cleopatra nocentem
370
a quo casta fuit? per te quod fecimus una
perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
foedus, ades; subito bellum molire tumultu,
inrue; nocturnas rumpamus funere taedas
crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
375
cum quocumque viro. nec nos deterreat ausis
Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum
inposuitque orbi: communis gloria nobis,
nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,
spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus
380
quid liceat nobis, tumulumque e pulvere parvo
aspice Pompei non omnia membra tegentem.
quem metuis, par huius erat. non sanguine clari
(quid refert?) nec opes populorum et regna movemus:
ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos
385
in nostras fortuna manus: en, altera venit
victima nobilior. placemus caede secunda
Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus
hoc praestare potest, Pompei caede nocentis
ut populus Romanus amet. quid nomina tanta
390
horremus viresque ducis, quibus ille relictis
miles erit? nox haec peraget civilia bella
inferiasque dabit populis et mittet ad umbras
quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces
Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuventus
395
hoc regi, Romana sibi. tu parce morari.
plenum epulis madidumque mero Venerique paratum
invenies: aude, superi tot vota Catonum
Brutorumque tibi tribuent.'
                                             non lentus Achillas
suadenti parere nefas haud clara movendis,
400
ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma
ullius clangore tubae: temere omnia saevi
instrumenta rapit belli. pars maxima turbae
plebis erat Latiae, sed tanta oblivio mentis
cepit in externos corrupto milite mores
405
ut duce sub famulo iussuque satellitis irent
quos erat indignum Phario parere tyranno.
nulla fides pietasque viris qui castra secuntur,
venalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:
aere merent parvo, iugulumque in Caesaris ire
410
non sibi dant. pro fas! ubi non civilia bella
invenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto
ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis
415
dextera quod debet superis, nullique vacare
fas est Romano. Latium sic scindere corpus
dis placitum: non in soceri generique favorem
discedunt populi; civilia bella satelles
movit, et in partem Romani venit Achillas;
420
et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent
hae vincent partes.
                                 aderat maturus uterque,
et districta epulis ad cunctas aula patebat
insidias, poteratque cruor per regia fundi
pocula Caesareus mensaeque incumbere cervix.
425
sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,
ne caedes confusa manu permissaque fatis
te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,
non rapuere nefas; summi contempta facultas
est operis; visum famulis reparabile damnum
430
illam mactandi dimittere Caesaris horam.
servatur poenas in aperta luce daturus;
donata est nox una duci, vixitque Pothini
munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.

Lucifer a Casia prospexit rupe diemque
435
misit in Aegypton primo quoque sole calentem,
cum procul a muris acies non sparsa maniplis
nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes
recta fronte venit: passuri comminus arma
laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis
440
diffisus foribus clausae se protegit aulae
degeneres passus latebras. nec tota vacabat
regia conpresso: minima collegerat arma
parte domus. tangunt animos iraeque metusque,
et timet incursus indignaturque timere.
445
sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris
et frangit rabidos praemorso carcere dentes,
nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis,
obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.
audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi
450
Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus
Pompeiumque ducem causa sperare vetante
non timuit fatumque sibi promisit iniquum,
expavit servile nefas, intraque penates
obruitur telis. quem non violasset Alanus,
455
non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus,
hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,
parvaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,
ceu puer inbellis vel captis femina muris,
quaerit tuta domus; spem vitae in limine clauso
460
ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu,
non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum
sumpturus poenas et grata piacula morti
missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,
in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis
465
creditur ultorem metuens regnique fugaeque
ense suo fratrisque simul cervice parata
expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum
spem pacis temptare ducem, missusque satelles
regius, ut saevos absentis voce tyranni
470
corriperet famulos, quo bellum auctore moverent.
sed neque ius mundi valuit nec foedera sancta
gentibus, orator regis pacisque sequester
472a
<quin caderet ferro. quamquam quis talia facta>
aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,
tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus
475
vastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa
Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero
tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum
deliciae fecere tuae.
                                 premit undique bellum,
inque domum iam tela cadunt quassantque penates.
480
non aries uno moturus limina pulsu
fracturusque domum, non ulla est machina belli,
nec flammis mandatur opus; sed caeca iuventus
consilii vastos ambit divisa penates,
et nusquam totis incursat viribus agmen.
485
fata vetant, murique vicem Fortuna tuetur.

nec non et ratibus temptatur regia, qua se
protulit in medios audaci margine fluctus
luxuriosa domus. sed adest defensor ubique
Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,
490
obsessusque gerit, tanta est constantia mentis,
expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas
lampadas inmitti iunctis in vela carinis;
nec piger ignis erat per stuppea vincula perque
manantis cera tabulas, et tempore eodem
495
transtraque nautarum summique arsere ceruchi.
iam prope semustae merguntur in aequora classes,
iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis
incubuit solis; sed quae vicina fuere
tecta mari longis rapuere vaporibus ignem,
500
et cladem fovere Noti, percussaque flamma
turbine non alio motu per tecta cucurrit
quam solet aetherio lampas decurrere sulco
materiaque carens atque ardens aere solo.
illa lues paulum clausa revocavit ab aula
505
urbis in auxilium populos. nec tempora cladis
perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis
insiluit Caesar semper feliciter usus
praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto
nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam
510
in medio stetit illa mari sub tempore vatis
Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.
illa duci geminos bellorum praestitit usus.
abstulit excursus et fauces aequoris hosti
Caesar et auxiliis ut vidit libera ponti
515
ostia, non fatum meriti poenasque Pothini
distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,
non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:
[heu facinus, gladio cervix male caesa pependit]
Magni morte perit.
                                nec non subrepta paratis
520
a famulo Ganymede dolis pervenit ad hostis
Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege
ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni
terribilem iusto transegit Achillea ferro.
altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris;
525
nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista
vindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus
sufficit in poenas, non omnis regia Lagi:
dum patrii veniant in viscera Caesaris enses
Magnus inultus erit. sed non auctore furoris
530
sublato cecidit rabies; nam rursus in arma
auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo
proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo
Caesaris una dies in famam et saecula mitti.

molis in exiguae spatio stipantibus armis
535
dum parat in vacuas Martem transferre carinas,
dux Latius tota subitus formidine belli
cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,
hinc tergo insultant pedites. via nulla salutis,
non fuga, non virtus; vix spes quoque mortis honestae.
540
non acie fusa nec magnae stragis acervis
vincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.
captus sorte loci pendet; dubiusque timeret
optaretne mori respexit in agmine denso
Scaevam perpetuae meritum iam nomina famae
545
ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis
obsedit muris calcantem moenia Magnum.