B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



F r a g m e n t a

Textus:
Fragmenta Poetarum
Latinorum Epicorum et
Lyricorum praeter
Ennium et Lucilium,
ed. W. Morel, 1927


________________________________________
 

Orpheus

nunc plenas posuere colos et stamina Parcae
multaque delatis haeserunt saecula filis.

         gaudent a luce relictam
Eurydicen iterum sperantes Orphea manes.
 

Iliacon

atque Helenae timuisse deos

haud aliter raptum transverso limite caeli
flammatum Phaethonta poli videre deique,
cum vice mutata totis in montibus ardens
terra dedit caelo lucem naturaque versa.
 

Catachthonion

Thebais Alcmene, qua dum frueretur, Olympi
rector Luciferum ter iusserat Hesperon esse.
 

Epigrammata

nemo nimis cupide sibi rem desideret ullam,
ne, cum plus cupiat, perdat et hoc, quod habet.

nec pedicor, Cotta, quid hic facio?
 

Fragmenta incertae sedis

saepe mora melior

dixisse Phoebos

Tarpeiam <saevus> cum fregerit arcem
Brenn[i]us