B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 
Aules Persius Flaccus
34 - 62
 
 

   forma voluminis

 

 

 

 

  <<< saeculi index

 

 


p e r s o n a

Aules Persius Flaccus, saturarum poeta, natus est in Etruria Volterris anno 34. fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. scriptitavit et raro et tarde. hunc ipsum librum inperfectum reliquit. versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. leviter correxit Cornutus et Caesio Basso, petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam ‹Vescio› et ‹hodoiporicon› librum unum et paucos in socrum Thraseae Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret. editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. decessit vitio stomachi anno 62 aetatis XXVIII.
 
 
 


o p e r a

Praetexta «Vescio» (deest)
Hodoiporicon liber (deest)
Saturarum liber (ca. 60)
      Saturarum liber
      (versio in rustica scripta,
      opus est installatione
      fontis Rustica)


s e c u n d a r i a

vita Persii
fontes
 
 
 

 



poeta ignotus (pictura Pompeiana, saec. I)
 
 
 

          <<< saeculi index