B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Phaedrus
ca. 10 a. Chr. n. - ca. 60 p. Chr. n.
     
   


F a b u l a e

L i b e r   t e r t i u s

____________________________________________________


        [PROLOGUS]
      Phaedrus ad Eutychum.

Phaedri libellos legere si desideras,
Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
Ut liber animus sentiat vim carminis.
«Verum» inquis «tanti non est ingenium tuum,
5 Momentum ut horae pereat officiis meis».
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
Quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: «Aliquae venient feriae,
Quae me soluto pectore ad studium vocent».
10 Legesne, quaeso, potius viles nenias,
Impendas curam quam rei domesticae,
Reddas amicis tempora, uxori vaces,
Animum relaxes, otium des corpori,
Ut assuetam fortius praestes vicem?
15 Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,
Intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi
Fecunda novies artium peperit chorum,
20 Quamvis in ipsa paene natus sim schola
Curamque habendi penitus corde eraserim
Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,
Fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
25 Exaggerare quaerit omni vigilia,
Docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,
Ad regem cum Dardaniae perductus foret,
Librum exarabo tertium Aesopi stilo,
30 Honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
Habebunt certe quo se oblectent posteri.

Nunc, fabularum cur sit inventum genus,
Brevi docebo. Servitus obnoxia,
35 Quia quae volebat non audebat dicere,
Affectus proprios in fabellas transtulit
Calumniamque fictis elusit iocis.
Ego porro illius semita feci viam,
Et cogitavi plura quam reliquerat,
40 In calamitatem deligens quaedam meam.
Quod si accusator alius Seiano foret,
Si testis alius, iudex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis malis,
Nec his dolorem delenirem remediis.
45 Suspicione si quis errabit sua
Et rapiet ad se quod erit commune omnium,
Stulte nudabit animi conscientiam.
Huic excusatum me velim nihilo minus:
Neque enim notare singulos mens est mihi,
50 Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.

Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha
Aeternam famam condere ingenio suo:
Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
55 Cur somno inerti deseram patriae decus?
Threissa cum gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora.
60 Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.

Induxi te ad legendum; sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium peto.


      I. Anus ad amphoram.

Anus iacere vidit epotam amphoram,
Adhuc Falerna faece e testa nobili
Odorem quae iocundum late spargeret.
Hunc postquam totis avida traxit naribus:
5 «O suavis anima! quale te dicam bonum
Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?»

Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit.


      II. Panthera et pastores.

Solet a despectis par referri gratia.
Panthera imprudens olim in foveam decidit.
Videre agrestes: alii fustes congerunt,
Alii onerant saxis: quidam contra miseriti
5 Periturae quippe, quamvis nemo laederet,
Misere panem, ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est: abeunt securi domum,
Quasi inventuri mortuam postridie.
At illa, vires ut refecit languidas,
10 Veloci saltu fovea sese liberat
Et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis provolat,
Pecus trucidat, ipsos pastores necat,
Et cuncta vastans saevit irato impetu.
15 Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant,
Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
At illa: «Memini qui me saxo petierit,
Qui panem dederit: vos timere absistite;
Illis revertor hostis, qui me laeserunt».


      III. Aesopus et rusticus.

Usu peritus hariolo velocior
Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur,
Notescet quae nunc primum fabella mea.

Habenti cuidam pecora pepererunt oves
5 Agnos humano capite. Monstro exterritus
Ad consulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad domini respondet caput
Et avertendum victima periculum.
Ille autem affirmat coniugem esse adulteram
10 Et insitivos significari liberos,
Sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variis dissident sententiis
Hominisque curam cura maiore aggravant.
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
15 Natura numquam verba cui potuit dare:
«Si procurare vis ostentum, rustice,
Uxores» inquit «da tuis pastoribus».


      IV. Lanius et simius.

Pendere ad lanium quidam vidit simium,
Inter reliquas merces atque obsonia;
Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
«Quale» inquit «caput est, talis praestatur sapor».

5 Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
Quando et formosos saepe inveni pessimos,
Et turpi facie multos cognovi optimos.


      V. Aesopus et petulans.

Successus ad perniciem multos devocat.

Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
«Tanto» inquit «melior!» Assem deinde illi dedit,
Sic prosecutus: «Plus non habeo mehercules,
5 Sed, unde accipere possis, monstrabo tibi.
Venit ecce dives et potens: huic similiter
Impinge lapidem et dignum accipies praemium».
Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
Sed spes fefellit impudentem audaciam:
10 Comprensus namque poenas persolvit cruce.


      VI. Musca et mula.

Musca in temone sedit et mulam increpans:
«Quam tarda es!» inquit «non vis citius progredi?
Vide ne dolone collum compungam tibi».
Respondit illa: «Verbis non moveor tuis;
5 Sed istum timeo sella qui prima sedens
Iugum flagello temperat lento meum
Et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer frivolam insolentiam;
Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio».

10 Hac derideri fabula merito potest,
Qui sine virtute vanas exercet minas.


      VII. Lupus ad canem.

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.

Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occucurrit. Dein salutati invicem
Ut restiterunt: «Unde sic, quaeso, nites?
5 Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame».
Canis simpliciter: «Eadem est condicio tibi,
Praestare domino si par officium potes».
«Quod?» inquit ille. «Custos ut sis liminis,
10 A furibus tuearis et noctu domum».
«Ego vero sum paratus: nunc patior nives
Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo?»
15 «Veni ergo mecum». Dum procedunt, aspicit
Lupus a catena collum detritum cani.
«Unde hoc, amice?» «Nihil est». «Dic quaeso tamen».
«Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
20 Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
Affertur ultro panis; de mensa sua
Dat ossa dominus; frusta iactat familia
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus».
25 «Age, si quo abire est animus, est licentia?»
«Non plane est» inquit. «Fruere, quae laudas, canis:
Regnare nolo, liber ut non sim mihi».


      VIII. Soror ad fratrem.

Praecepto monitus saepe te considera.

Habebat quidam filiam turpissimam
Idemque insignem pulchra facie filium.
Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
5 Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat: illa irascitur
Nec gloriantis sustinet fratris iocos,
Accipiens – quid enim? – cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesura invicem
10 Magnaque invidia criminatur filium,
Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
Dulcemque in ambos caritatem partiens:
«Cotidie» inquit «speculo vos uti volo:
15 Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;
Tu faciem ut istam moribus vincas bonis».


      IX. Socrates ad amicos.

Vulgare amici nomen, sed rara est fides.

Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,
(Cuius non fugio mortem, si famam assequar,
Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),
5 Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
«Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?»
«Utinam» inquit «veris hanc amicis inpleam!».


      X. Poeta de credere et non credere.

Periculosum est credere et non credere.
Utriusque exemplum breviter exponam rei.

Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
5 Ergo exploranda est veritas multum, prius
Quam stulta prave iudicet sententia.
Sed fabulosam ne vetustatem elevem,
Narrabo tibi memoria quod factum est mea.

Maritus quidam cum diligeret coniugem
10 Togamque puram iam pararet filio,
Seductus in secretum a liberto est suo,
Sperante heredem suffici se proximum.
Qui cum de puero multa mentitus foret
Et plura de flagitiis castae mulieris,
15 Adiecit id, quod sentiebat maxime
Doliturum amanti, ventitare adulterum
Stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
Simulavit iter ad villam clamque in oppido
20 Subsedit; deinde noctu subito ianuam
Intravit, recta cubiculum uxoris petens,
In quo dormire mater natum iusserat,
Aetatem adultam servans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
25 Irae furentis impetum non sustinens
Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
Lucerna adlata, simul aspexit filium
30 Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,
Sopita primo quae nil somno senserat;
Repraesentavit in se poenam facinoris
Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem
35 Romamque pertraxerunt ad centumviros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
Quod bona possideat. Stant patroni fortiter
Causam tuentes innocentis feminae.

A Divo Augusto tunc petierunt iudices,
40 Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
Quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
Certumque fontem veritatis repperit:
«Luat» inquit «poenas causa libertus mali;
45 Namque orbam nato simul et privatam viro
Miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
Paterfamilias esset, si mendacium
Subtiliter limasset, a radicibus
50 Non evertisset scelere funesto domum».

Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,
Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.

Hoc admonere simplices etiam potest,
55 Opinione alterius ne quid ponderent:
Ambitio namque dissidens mortalium
Aut gratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te cognoveris.

Haec exsecutus sum propterea pluribus,
60 Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.


      XI. Eunuchus ad improbum.

Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
Qui super obscena dicta et petulans iurgium
Damnum insectatus est amissi corporis.
«En» ait «hoc unum est, cur laborem validius,
5 Integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe, quod meruit pati».


      XII. Pullus ad margaritam.

In sterquilino pullus gallinaceus
Dum quaerit escam, margaritam repperit.
«Iaces indigno quanta res» inquit «loco!
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
5 Olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest».

Hoc illis narro, qui me non intellegunt.


      XIII. Apes et fuci vespa iudice.

Apes in alta fecerant quercu favos:
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
5 Legem duabus hanc proposuit partibus:
«Non inconveniens corpus et par est color,
In dubium plane res ut merito venerit.
Sed ne religio peccet imprudens mea,
Alvos accipite et ceris opus infundite,
10 Ut ex sapore mellis et forma favi,
De quis nunc agitur, auctor horum appareat».
Fuci recusant: apibus condicio placet.
Tunc illa talem sustulit sententiam:
«Apertum est quis non possit et quis fecerit.
15 Quapropter apibus fructum restituo suum».

Hanc praeterissem fabulam silentio,
Si pactam fuci non recusassent fidem.


      XIV. De lusu et severitate.

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum vidisset, restitit
Et quasi delirum risit. Quod sensit simul
Derisor potius quam deridendus senex,
5 Arcum retensum posuit in media via:
«Heus!» inquit «sapiens, expedi quid fecerim!»
Concurrit populus. Ille se torquet diu
Nec quaestionis positae causam intellegit.
Novissime succumbit. Tum victor sophus:
10 «Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris;
At si laxaris, cum voles erit utilis.

Sic lusus animo debent aliquando dari,
Ad cogitandum melior ut redeat tibi».


      XV. Canis ad agnum.

Inter capellas agno balanti canis:
«Stulte», inquit «erras; non est hic mater tua;»
Ovesque segregatas ostendit procul.
«Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit,
5 Dein portat onus ignotum certis mensibus,
Novissime prolapsam effundit sarcinam;
Verum illam, quae me nutrit admoto ubere
Fraudatque natos lacte, ne desit mihi».
«Tamen illa est potior quae te peperit». «Non ita est.
10 Unde illa scivit niger an albus nascerer?
Age porro: parere si voluisset feminam,
Quid profecisset, cum crearer masculus?
Beneficium sane magnum natali dedit,
Ut exspectarem lanium in horas singulas!
15 Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
Cur hac sit potior quae iacentis miserita est
Dulcemque sponte praestat benevolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas».

His demonstrare voluit auctor versibus
20 Obsistere homines legibus, meritis capi.


      XVI. Cicada et noctua.

Humanitati qui se non accommodat,
Plerumque poenas oppetit superbiae.

Cicada acerbum noctuae convicium
Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
5 Cavoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo validius
Clamare occepit. Rursus admota prece
Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
10 Hac est aggressa garrulam fallacia:
«Dormire quia me non sinunt cantus tui,
Sonare citharam quos putes Apollinis,
Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
Nuper donavit; si non fastidis, veni;
15 Una bibamus». Illa, quae arebat siti,
Simul cognovit vocem laudari suam,
Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
Trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic viva quod negarat tribuit mortua.


      XVII. Arbores in deorum tutela.

Olim quas vellent esse in tutela sua,
Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
5 Minerva admirans, quare steriles sumerent
Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
«Honorem fructu ne videamur vendere».
«At mehercules narrabit quod quis voluerit,
Oliva nobis propter fructum est gratior».
10 Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
«O nata, merito sapiens dicere omnibus!
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria».

Nihil agere quod non prosit fabella admonet.


      XVIII. Pavo ad Iunonem de voce sua.

Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
Illum esse cunctis avibus admirabilem,
Se derideri simul ac vocem miserit.
5 Tunc consolandi gratia dixit dea:
«Sed forma vincis, vincis magnitudine;
Nitor smaragdi collo praefulget tuo
Pictisque plumis gemmeam caudam explicas».
«Quo mi» inquit «mutam speciem, si vincor sono?»
10 «Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
Augurium corvo, laeva cornici omina,
Omnesque propriis sunt contentae dotibus.

Noli affectare quod tibi non est datum,
15 Delusa ne spes ad querelam recidat».


      XIX. Aesopus respondet garrulo.

Aesopus domino solus cum esset familia,
Parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
5 Tum circumeunti fuerat quod iter longius
Effecit brevius: namque recta per forum
Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
«Aesope, medio sole quid cum lumine?»
«Hominem» inquit «quaero» et abiit festinans domum.

10 Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
Sensit profecto se hominem non visum seni,
Intempestive qui occupato alluserit.


      [EPILOGUS]
      Idem poeta.

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
Primum esse videar ne tibi molestior,
Distringit quem multarum rerum varietas;
Dein si quis eadem forte conari velit,
5 Habere ut possit aliquid operis residui:
Quamvis materiae tanta abundet copia,
Labori faber ut desit, non fabro labor.
Brevitati nostrae praemium ut reddas peto,
Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
10 Nam vita morti propior est cotidie,
Et hoc minus perveniet ad me muneris,
Quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior:
Fruar diutius, si celerius coepero.
15 Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
Auxilio locus est: olim senio debilem
Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
Cum iam desierit esse beneficio utilis
Et mors vicina flagitabit debitum.
20 Stultum admovere tibi preces existimo,
Proclivis ultro cum sit misericordia.
Saepe impetravit veniam confessus reus:
Quanto innocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
25 Dein simili gyro venient aliorum vices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
Et graviter me tutare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposuit terminum;
Sed difficulter continetur spiritus,
30 Integritatis qui sincerae conscius
A noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requires; apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam,
«Palam mutire plebeio piaculum est»,
35 Dum sanitas constabit, pulchre meminero.