BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Plinius Secundus maior

ca. 23 - 79

 

Naturalis historia

 

Liber XXVII

Reliqua genera herbarum. medicinae ex iis.

 

________________________________________________________________

 

 

 

1. [1] Crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius munificentia, si humani operis esset inventio. [2] nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque omnium parent<e>m et genuisse haec et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphorbeam e monte Atlante ultraque Herculis columnas e<x> ipso rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani insulis extra terras positis, [3] itemque Aethiopidem ab exusto sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque humanae saluti in toto orbe portari, inmensa Romanae pacis maiestate non homines modo diversis inter se terris gentibusque, verum etiam mont<e>s et excedentia in nubes iuga partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo Romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.

2. [4] Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit venenum, quo interemptas dormient<e>s a Calpurnio Bestia uxores M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulae narravere e spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni. [5] hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti praesentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit. [6] immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliatur <i>is helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. [7] tangunt carnes aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratu<m>. quod certe casu repertum quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasci, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit? [8] hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit deus – hoc habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra –, utraque coniectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. [9] sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, <ne> malum quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucumeris, non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat. [10] nascitur in nudis cautibus, quas aconas nominant, et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationem nominis adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas sentiretur.

3. [11] Aethiopis folia habet <p>hl<o>mo similia, magna ac multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum, scabrum, similem arctio, multis concavum alis, semen ervo simile, candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque, ut cornua videri possint. [12] praeter Aethiopiam nascuntur et in Ida monte Troadis et in Messenia. colliguntur autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant. medentur volvis pota<e> in vino albo, ischiadicis, pleuriticis, faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex Aethiopia venit, eximie atque ilico prodest. –

4. [13] <Ag>eraton ferulacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis, flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvasque purgat, tanto magis insidentibus. causa nominis [non haec, sed] quoniam diutissime non marcescit. –

5. [14] Aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram demissa; <ipsa> gravis odore, gustu amara. laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et in Asia, non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutina<n>t suco. ob id in turbinibus cadorum eam serunt ut aizoum maius. [15] quidam et caulem ante maturitatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata sit censent, ut lacrima non absorbeatur. fuere qui traderent in Iudaea super Hierosolyma metallicam eius naturam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior est aut umidior. [16] erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis alvum solvere, cum paene sola medicamentorum, quae id praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet ulla vi contraria. [17] bibitur drachma, ad stomachi vero dissolutionem in II cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit, purgationis autem causa plurimum III drachmis, efficacior, si pota ea sumatur cibus. capillum fluentem continet cum vino austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo dilutiorque infusa. [18] oculorum vitia omnia sanari ea convenit, privatim prurigines et scab<rit>iem genarum, item insignita ac livida inlita cum melle, maxime Pontico, tonsillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota. vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit per se vel ex aceto. [19] alias etiam est vulneribus utilissima ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda curatio aut coercenda. haemorrhoidum quoque abundantiam leniter sistit. [20] dysinteriae infunditur et, si difficilius concoquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo, et in regio morbo III obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digitorum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa pinnaque subinde versatur, ut possit aequaliter torreri. –

6. [21] Alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon cognominatur, caules III aut IIII, foliorum plenos, florem rosae, radices albas cum plurimum VI, cubitales, obliquas. nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino vel aqua dysintericis, alvo citae, <ad> rupta, convulsa. –

7. [22] Alypon cauliculus est, molli capite, non dissimile betae, acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens. alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico. minima potio II drachmarum, media IIII, maxima VI, <eximi>a purgatione quibus datur e gallinaceo <iu>re. –

8. [23] Alsine, quam quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et alsine dicta est. incipit a media hieme, arescit aestate media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. haec eadem erat quae hel<x>ine, nisi minor minusque hirsuta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus. cum teritur, odorem cucumeris reddit. [24] usus eius ad collectiones inflammationesque, ite<m> eadem omnia quae hel<x>ine<s>, sed infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis ulceribusque cum farina hordeacia. sucus eius auribus infunditur. –

9. [25] Androsaces herba est alba, amara, sine foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur in maritimis S<y>riae. maxime datur hydropicis drachmis II tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque. idem effectus et seminis. –

10. [26] Androsaemon sive, ut alii appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis rubentibus. folia alba, rutae figura, semen papaveris nigri. comae tritae sanguineo suco manant; odor est resin<o>sus. gignitur in vineis, fere medio autumno effoditur suspenditurque. [27] usus ad purgandam alvum tusae cum semine potaeque matutino vel a cena II drachmis in aqua mulsa vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit bilem, prodest ischiadi maxime, sed poster<o> die capparis radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pondere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a purgatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores aquam. inponitur et podagris et ambustis, et volneribus cohibens sanguinem. –

11. [28] Ambrosia vagi nominis et circa alias herbas fluctuati unam habet certam, densam, ramosam, tenuem, III fere palmorum, tertia parte radice breviore, foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys a quibusdam vocatur, ab aliis Artemisia. coronantur illa Cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit. –

12. [29] Anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, similem faeno Graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria condita, recens vero margines ulcerum erodit. radix decoquitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta ad dimidias. –

13. [30] Anagyros, quam aliqui aco<p>on vocant, fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corniculis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit per messes. folia collectionibus inponuntur difficulterque parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur, drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discutiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum vomitiones facit. –

14. [31] Anonymos non inveniendo nomen invenit. adfertur e Scythia, celebrata Hicesio, non parvae auctoritatis medico, item Aristogitoni in volneribus praeclara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis praecordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur, recentem eam, si uratur, in ferrum aut aes feruminari. –

15. [32] Aparinen aliqui ompha<l>ocarpon, alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, concavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur. –

16. [33] Arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, qu<a>e decoquitur in vino ad dentium dolorem, <ut ore> ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. –

17. [34] Asplenon sunt qui hemion<i>on vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. –

18. [35] Asclepias folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, odoratas, floris virus grave, semen securiclatum. nascitur in montibus. radices torminibus medentur et contra serpentium ictus non solum potu, sed et inlitu. –

19. [36] Aster ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum praesentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis II aut III, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata. –

20. [37] Ascyron et ascyroides similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos quod ascyroides vocatur, ferulaceos, <c>oma rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos poti II drachmis in hydromelitis sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. –

21. [38] Aphaca tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen decoctum. –

22. [39] Alcibium qualis esset herba, non repperi apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad serpentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capiat trita cum vini meri cyathis III aut radicem drachmarum III pondere cum vini eadem mensura. –

23. [40] Alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per se exit. –

24. [41] Alum nos vocamus, Graeci symphyton petraeum, simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis III aut IIII a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, rutila. nascitur in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum lateribus, renibus, torminibus, pectori, pulmonibus, sanguinem reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in vino decocta, et aliquando superlinitur. [42] quin et commanducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis quoque inponitur et contusis, lenit interanea. alvum sistit cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis granis VIIII et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet addita, unde et Graeci nomen inposuere. ossibus quoque fractis medetur,

 

25. alga rufa scorpionum ictibus. –

 

26. [43] Actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis, geniculatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno interioribus feminarum morbis. –

27. [44] Ampelos agria vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos quam Iovis flammam appellamus. in u<v>olis fert semen simile Punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis ternis, additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mulierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo.

28. [45] Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus. [46] stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua ac postea nocte et die refrigeratum sub diu; decoci VI drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sextariis III oportet, nec <non> salem addi vetustissim<i> usu<s> est. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc genus. diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquae, tegatur per triduum. [47] tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum aqua triduo recens aut siccum VII diebus, dein coctum in aëneo vaso ad tertias X heminis in aquae sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa, coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter e<x> minore centaurio quaeritur sucus. sed hic [absinthii] inutilis stomacho capitique est, cum sit ille decoct<u>s saluberrimus. [48] namque adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae veteris sextario seminis VI drachmas cum III salis, mellis cyatho; efficacius purgat duplicato sale. [49] diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris [folia] in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. [50] adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epiphoris cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decoct<i> eius vapor suffitu sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac menses cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice una, cyathis aquae VI, menses privatim cum melle sumptum et in vellere adpositum. [51] anginae subvenit cum melle et nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera. peculiariter ilibus inponitur cum Cypria cera aut cum fico. [52] sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque permixtus. –

29. [53] Est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.

30. [54] Balloten alio nomine porrum nigrum Graeci vocant, herbam fruticosam angulosis caulibus, nigris, hirsutis, foliis vestientibus maioribus quam porri et nigrioribus, graveolentibus. vis eius efficax adversus canis morsus ex sale foliis tritis inpositae, item ad condylomata coctis cinere in folio oleris. purgat et sordida ulcera cum melle. –

31. [55] Botrys fruticosa herba est luteis ramulis. semen circa totos nascitur, folia cichorio similia. invenitur in torrentium ripis. medetur orthopnoicis. hoc Cappadoces ambrosiam vocant, alii Artemisiam. –

32. Brabilla spissandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea tradunt auctores. –

33. [56] Bryon marinum herba sine dubitatione est lactucae foliis similis, rugosa velut contracta, sine caule ab una radice exeuntibus foliis. nascitur in scopulis maxime testisque terra conprehensis. praecipua siccandi spissandique vis <e>i et collectiones inflammationesque omnes inhibendi, praecipue podagrae et quicquid refrigerari opus sit. –

34. [57] Buple<u>ri semen ad ictus serpentium dari reperio foverique plagas decocta ea herba adiectis foliis mori aut origani.

35. Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, describi a nobis supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. illud non ab re est dixisse ad detegendas magicas vanitates, electam ad hunc usum coniectura, quoniam arescens contraheret se ad speciem unguium milui exanimati. 36. [58] eadem ex causa et cemos silebitur nobis. – Cal<yx> duorum generum est. una similis aro nascitur in arationibus, colligitur ante quam inarescat. usus eosdem habet quos ar<i>s, a<t> bibitur radix quoque huius ad exinaniendas alvos mensesque mulierum, item caules cum foliis in leguminibus decocti sanant tenesmon. 37. [59] alterum genus eius quidam anchusam vocant, alii r<h>inoc<l>iam. folia lactucae longiora, plumosa, radice rubra, quae ignes sacros cum flore polentae sanat inposita, iocineris autem vitia in vino albo pota. –

38. [60] Circaea trychno sativo similis est, flore nigro, pusillo, parvo semine milii nascente in quibusdam corniculis, radice semipedali, triplici fere aut quadruplici, alba, odorata, gustus calidi. nascitur in apricis saxis. diluitur in vino bibiturque ad dolorem vulvae et vitia – macerari oportet in sextariis III quadrantem radicis tusae nocte et die – et trahit eadem potio<n>e secundas, semine lac [minuit] in vino aut mulsa aqua poto. –

39. [61] Cirsion cauliculus est tener II cubitorum, triangulo similis, foliis spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea, quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius adalligatam dolores varicum sanare tradunt. –

40. [62] Crataegonon spicae tritici simile est, multis calamis ex una radice emicantibus multorumque geniculorum, in opacis, semine milii, vehementer aspero gustu, quod si bibant ex vino ante cenam III obolis in cyathis aquae totidem mulier ac vir ante conceptum diebus XL, virilis sexus partum futurum aiunt. [63] et alia est crataegonos, quae thelygonos vocetur; differentia intellegitur lenitate gustus. sunt qui florem crataegoni bibentes mulierum intra XL diem concipere tradant. eadem sanant ulcera vetera nigra cum melle et explent sinus ulcerum et atropha carnosiora faciunt, purulenta expurgant; panos discutiunt, podagras collectionesque omnes leniunt, peculiariter mammarum. Theophrastus arboris genus intellegi voluit crataegon sive crataegona, quam Itali aquifolium vocant. –

41. [64] Crocodileon chamaeleonis herbae nigrae figuram habet, radice longa, aequaliter crassa, odoris asperi. nascitur in sabuletis. pota sanguinem per nares pellit copiosum crassumque; ita <et> lienes consumere dicitur. –

42. [65] Cynos<o>rc<h>im aliqui orchim vocant, foliis oleae, mollibus, ternis per semipedem longitudinis in terra stratis, radice bulbosa, oblonga, duplici ordine, superiore quae durior est, inferiore quae mollior. eduntur, ut bulbi coctae, in vineis fere inventae. ex his radicibus si maiorem edant viri, mares generari dicunt, si minorem feminae, alterum sexum. in Thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad stimulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. adversantur alter<a> alteri. –

43. [66] Chrysolachanum in pineto lactucae simile nascitur. sanat nervos incisos, si confestim inponatur. et alibi genus chrysolachani traditur, flore aureo, foliis oleris. coctum estur ut olus molle. haec herba adalligata morbum regium habentibus ita, ut spectari ab his possit, sanare id malum traditur. [67] de chrysolachano nec satis dici scio nec plura reperio. namque et hoc vitio laboravere proximi utique herbarii nostri, quod ipsis notas veluti vulgares strictim et nominibus tantum indicavere, tamquam coagulo terrae alvum sisti, stranguriam dissolvi, si bibatur ex aqua aut vino, 44. [68] cuculli folia trita cum aceto serpentium ictibus et scorpionum mederi. quidam hanc alio nomine strumum appellant, alii Graece str<y>c<h>num. acinos habet nigros; ex his cyathus suci cum mulsi II medetur lumbis, item capitis dolori cum rosaceo infusus, ipsa struma<e> inlita. –

45. [69] Peculiaris est Alpinis maxime fluminibus conferva appellata a conferuminando, spongea aquarum dulcium verius quam muscus aut herba, villosae densitatis atque fistulosae. curatum ea scio omnibus fere ossibus confractis prolapsum ex arbore alta putatorem, circumdata universo corpori, aquam suam adspergentibus, quotiens inaresceret, raroque nec nisi deficientem herbam mutationis causa resolventibus, convaluisse vix credibili celeritate. –

46. [70] Cocco Cnidio color cocci, magnitudo grano piperis maior, vis ardens; itaque in pane devoratur, ne adurat gulam transitu. vis praesentanea contra cicutam, sistit alvum.

47. [71] Dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas in dorsi medio, caulem II cubitorum iisdem spinis horridum, genicula eius binis foliis amplectentibus concavo alarum sinu, in quo subsistit ros salsus. in cacumine capitula sunt echinata spinis. nascitur in aquosis. sanat rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque, dum sit crassitudo cerae, ut possit in fistulas collyrium mitti, item verrucas omnium generum. quidam et alarum, quas supra diximus, sucum inlinunt <i>is. –

48. [72] Dryopteris felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum subdulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo psilotrum est radix tusa, inlinitur enim usque, dum sudores evocet, iterum et tertium ita, ne sudor abluatur. –

49. [73] Dra<b>e phono similis herba est, cauliculis tenuibus, cubitalibus, circumdatis utrimque foliis pollicari amplitudine, qualia oxymyrsines, sed candidioribus mollioribusque, flore candido sabuci. edunt cauliculos decoctos, semine vero eius pro pipere utuntur.

50. [74] Elatine folia habet casiae, pusilla, pilosa, rotunda, semipedalibus ramulis quinis senisque, a radice statim foliosis. nascitur in segete, acerba gustu et ideo oculorum fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis, subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis usu dysinteria liberat. –

51. [75] Empetros, quam nostri calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant, una rumpi. –

52. [76] Epicactis ab aliis elleborine vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis utilissima et contra venena pota. –

53. Epimedion caulis est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, numquam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac * * * in umidis nascitur. et huic spissandi refrigerandique natura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas cohibent. –

54. [77] Enneaphyllon longa folia novena habet, causticae naturae. inponitur lana circumdatum, ne urat latius – continuo pusulas excitat –, lumborum doloribus et coxendicum utilissimum.

55. [78] F<e>licis duo genera nec florem habent nec semen. pteri<m> vocant Graeci, alii blachnon, cuius ex una radice conplures exeunt f<e>lices bina etiam cubita excedentes longitudine, non graves odore; hanc marem existimant. alterum genus th<e>lypterim Graeci vocant, alii nymphaea<m> pterim; est autem singularis atque non fruticosa, brevior molliorque et densior, foliis ad radicem canaliculata. [79] utriusque radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen Graeci inposuere. radices utriusque longae in oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneorum animalia, ex his t<a>enias cum melle, cetera ex vino dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima. alvum solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius t<a>enias cum scamonii pari pondere. [80] radix eius pondere II obolorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque in cervicibus. folia cimicem necant, serpentem non recipiunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae discrimen: optima Macedonica est, secunda Cassiopica. –

56. [81] Femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis recens in aceto ac sale trita.

57. Gale<o>psis aut, ut alii, galeobdolon vel galion caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odorem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcinomata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, parotidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere. putrescentia quoque et gangraenas sanat cum sale. –

58. [82] Glau<x> antiquitus eugalacton vocabatur, cytiso et lenticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra serpunt quini seni, admodum tenues, a radice. flosculi purpurei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hauserint, balineis uti convenit. 59. [83] Glaucion in Syria et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris. hoc in olla fictili luto circumlit<a> in clibanis calfaciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauci<u> vocant. – (lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). –

60. [84] Glycyside, quam aliqui Paeoniam aut pentorobon vocant, caulem habet II palmorum, comitantibus II aut III, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud grano rubente, aliud nigro. [85] duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII aut VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu adstringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam interdiu periculosum sit pico Martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. [86] usus in <i>is diversus. rubra grana rubentes menses sistunt XV fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur etiam <in> alimentis, sed in medendo IIII drachmae satis sunt. [87] grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipiente<s> stranguria. –

61. [88] Gnaphalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis mollibusque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones mensesque mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur et putrescentibus ulcerum. –

62. [89] Gallidragam vocat Xenocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit, quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere non diutius anno et ita, si terram non adtigerint.

63. [90] Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id aristida vocant. –

64. [90] Hyos<e>ris intubo similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa praeclare medetur. –

65. [91] Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, <radice> tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. –

66. [92] Hippophaeston nascitur in spinis, ex quibus fiunt aënae fulloniae, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, herbacei coloris. radicula<e> alba<e>, molles. sucus earum exprimitur aestate ad solvendam alvum III obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines, orthopnoeas, paralysis incipientes.

67. [93] – Hypoglossa folia habet figura silvestris myrti, co<m>a spinosa, et in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis dolores corona ex <i>is inposita minuit. –

68. Hypec<o>on in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae papaveris suco.

69. Idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. adh<a>erent <i>is velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. –

70. [94] Isopyron aliqui phaselion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo ca<ul>e tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri utilissim<i>.

71. [95] Lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inventum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur. –

72. [96] Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, caule semipedali. alae nu<m>er<o>sa<e>, semen in cacumine in siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omni<b>u<s> serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis. –

73. [97] Lycapsos longioribus quam lactucae foliis crassioribusque, caul<i> long<o> hirsutis adgnatis, multis, cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febribus movet suco aquae calidae admixto. –

74. [98] Inter omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui exonychon vocant, alii Διὸς πυρόν, alii Ἡρακλέους. herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent et intus semen. [99] nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est <certior,> ad quam medicinam nata sit, <talis> autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit. –

75. [100] Lapis vulgaris iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur inpetigo. qui tangit, dicit:

 

φεύγετε κανθαρίδεσ, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει.

 

76. [101] Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant. ex hac in III modios salivati additur quantum in unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, donec purgentur – insanire enim solent –; si sudor insequ<e>tur, aqua frigida perfundi. –

77. [102] Leuce Mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore. –

78. [103] Leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus, quae fiant in teneris partibus.

79. [104] Medion folia habet iridis sativae, caulem tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotundum, semine minuto, radicem semipedalem. in saxis opacis nascitur. radix drachmis II cum melle menses feminarum sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque in vino contra abundantiam feminarum datur. –

80. [105] Myosota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una radice, aliquatenus rubentibus, concavis ab imo, foliis angustis, oblongis, dorso acuto, nigris, per intervalla adsidue geminatis, tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas sanat. tradunt Aegypti, mensis, quem Thoti vocant, die XXVIII fere in Augustum mensem incurrente si quis huius herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non lippiturum eo anno. –

81. [106] Myagros herba ferulacea est, foliis similis rubiae, tripedanea. semen oleosum, quod et fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco.

82. Herba, quae vocatur nyma, III foliis longis, intubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit. –

83. [107] Natrix vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet. hac in Piceno feminis abigunt quos mira persuasione Fatuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum esse crediderim, quae tali medicamento iuventur.

84. [108] Odontitis inter feni genera est, cauliculis densis ab eadem radice, geniculatis, triangulis, nigris. in geniculis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum, semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum. nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita, ut contineatur ore. –

85. [109] Othonna in Syria nascitur, similis erucae perforatis crebro foliis, flore c<r>oci; quare quidam anemonen vocaverunt. sucus eius oculorum medicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit adstringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quicquid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri in pastillos. –

86. [110] Ono<s>ma longa folia habet fere ad III digitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, * * * <s>i<m>i<l>is si<v>e caule si<v>e flore si<v>e semine. praegnas, si edit eam aut supergradiatur, abortum facere dicitur. –

87. Onopradon cum ederunt, asini crepitus reddere dicuntur. trahit urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones discutit. –

88. [111] Os<y>ris ramulos fert nigros, tenues, lentos et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus faciunt ex <i>is. radicum decoctum potu sanat arquatos. eaedem, priusquam maturescat semen, concisae et sole siccatae alvum sistunt; post maturitatem vero collectae et in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et per se tritae ex aqua caelesti bibuntur. –

89. [112] Oxys folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt et qui enterocelen habent.

90. Polyanthemum, quam quidam batrachion appellant, caustica vi exulcerat, cicatrices et ad colorem reducit, eademque vitiligines concorporat. –

91. [113] Polygonum Graeci vocant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera polygoni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a multitudine seminis aut densitate fruticis, alii po<ly>gon<at>on a frequentia geniculorum, alii <t>halatt<i>ada, alii carcinothron, alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minusque nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus foliis turgescente. [114] quocumque haec modo se habent, vis earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt, largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui si non fuere, non prosunt. stomachi fervori folia inponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per se datur et in febribus ante accessiones II cyathis, in tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysintericis et in solutione stomachi. [115] tertium genus orion vocant, in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule, densis geniculis et in se infarctis, foliis autem piceae, radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare ischiadicis. [116] quartum genus silvestre appellatur, paene arboris frutice, radice lignosa, stirpe cedri rubicunda, ramis <s>parti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quaternisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter gingivarum vero vitia ipsa commanducatur. [117] nomas sistit omniaque, quae serpunt aut difficilem cicatricem habent, privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra profluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum servant.

92. [118] Pancratium aliqui scillam pusillam appellare malunt, foliis albi lilii longioribus crassioribusque, radice bulbi magni, colore rufo. alvum solvit suco cum farina ervi sumpto, ulcera purgat. hydropicis, splenicis cum melle datur. alii decocunt eam, donec aqua dulcis fiat, eaque effusa radicem terentes digerunt in pastillos sole siccatos et postea utuntur ad capitis ulcera et cetera, quae repurganda sint, item ad tussim, quantum III digitis adprehenderint in vino dantes, et ad lateris dolores aut peripneumonicis ecligmate. dant et propter ischiada in vino bibendam et propter tormina mensesque ciendos. –

93. [119] Peplis, quam aliqui sycen, alii meconion, alii mecona aphrode vocant, ex una radice tenui fruticat foliis rutae paulo latioribus. sem<e>n e<st> sub foliis, rotund<um>, minus candido papaver<e>. inter vites fere colligitur messibus siccaturque cum fructu suo, subiectis in quae excidat. hoc poto alvus solvitur, bilis ac pituita detrahitur. media potio est acetabuli mensura in aquae mulsae heminis III. et cibis inspergitur obsoniisque ad molliendam alvum. –

94. [120] Periclymenon fruticat et ipsa ex intervallo II folia habens subcandida, mollia, in cacumine autem semen inter folia durum et quod difficile vellatur. nascitur in arvis ac saepibus <cir>cumvolvens se adminiculis quibuscumque. semen eius in umbra siccatum tunditur et in pastillos digeritur; hi resoluti dantur in vini albi cyathis ternis tricenis diebus ad lienem, eumque urina cruentata aut per alvum absumit, quod intellegitur a decimo statim die. urinam cient et folia decocta, quae et orthopnoicis prosunt. partum quoque adiuvant secundasque pellunt pota simili modo. –

95. [121] Pelecino<n> in segetibus diximus nasci, fruticosam cauliculis, foliis ciceris. semen in siliquis fert corniculorum modo aduncis ternis quaternisve, quale git novimus, amarum, stomacho utile. additur in antidota. –

96. Polygala palm<um> altitudine inp<l>et, in caule summo foliis lenticulae, gustu adstricto. quae pota la<c>tis abundantiam facit. –

97. [122] Poterion aut, <ut> alii vocant, p<h>rynion vel neuras large fruticat, spinis retorrida, lanugine spissa, foliis parvis, rotundis, ramulis longis, mollibus, lentis, tenuibus, flore longo, herbacei coloris. seminis null<us> usus; es<t> gustu acuto et odorato. invenitur in aquosis collibus. [123] radices habet II aut III binum cubitorum in altitudinem, nervosas, candidas, firmas. circumfoditur autumno et praecisa r<ad>ice dat sucum <c>ummi similem. radix mira vulneribus sanandis traditur praecipueque nervis vel praecisis inlita. decoctum quoque eius cum melle potum dissolutiones nervorum et infirmitates et incisuras iuvat. –

98. [124] Phalangitis a quibusdam phalangion vocatur, ab aliis leucanthemum vel, ut in quibusdam exemplaribus invenio, leucacantha. ramuli sunt ei numquam pauciores II, in diversa tendentes, flos candidus, lilio rubro similis, semen nigr<um>, lat<um>, ad lenticulae dimidiae figuram multo tenui<u>s, radice tenui, herbacei coloris. huius folio vel flore vel semine auxiliantur contra scorpionum phalangiorumque et serpentium ictus, item contra tormina. –

99. [125] Phyteuma quale sit, describere supervacuum habeo, cum sit usus eius tantum ad amatoria. –

100. Phyllon a Graecis vocatur herba in saxosis montibus. femina magis herbacei coloris, caule tenui, radice parva. semen papaveri rotundo simile. haec sui sexus facit partus, mares autem <m>a<s>, semine tantum differens, quod est incipientis olivae. utrumque bibitur in vino. –

101. [126] P<h>e<l>landrion nascitur in palustribus folio apii. bibitur semen eius propter calculos et vesicae incommoda. –

102. Phaleri<s> thyrsum habet longum, tenuem ceu calamum, in summo flore<m> inclinatum, semen simile sesamae. et hoc calculos frangit potum ex vino vel aceto vel cum melle et lacte; idem et vitia vesicae sanat. –

103. Polyrrhizon folia habet myrti, radices multas. hae tusae dantur e vino contra serpentes, prosunt et quadripedibus. –

104. [127] Proserpinaca herba vulgaris est, eximii adversus scorpiones remedii. eadem contrita, addita muria e m<e>nis et oleo, anginam eximie curari tradunt, praeterea et quantalibet lassitudine recreari defessos, etiam cum obmutuerint, si subiciatur linguae; si devoretur, vomitionem sequi salutarem.

105. [128] Rhecoma adfertur ex <i>is quae supra Pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto. [129] farina eius inspergitur contra cacoëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis. [130] si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. a<t> renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo III obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones. –

106. [131] Circa Ariminum nota est herba quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationesque omnes. qui curant ea, addunt haec verba: «Reseda, morb<o>s reseda; scisne, scisne, quis hic pullus egerit radices? nec caput nec pedes habeat.» haec ter dicunt totiensque despuunt.

107. Stoechas in insulis tantum eiusdem nominis gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque miscetur. –

108. [132] Solanum Graeci στρύχνον vocant, ut tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refrigerandique. –

109. [133] Smyrnion caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato cum quadam acrimonia iucund<o>, colore in luteum languescente, capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine rotundo nigroqu<e>; arescit incipiente aestate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, unde et nomen. [134] nascitur et in saxosis collibus et in terrenis. usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de causa aliquando cum ruta datur. [135] medetur tussi et orthopnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut renium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit. [136] exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et purgat. semen peculiariter hydropicis datur potu<i>, quibus et sucus inlinitur. et <in> malagmate cortice arido et ad obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus. – Sinon concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore stomachi efficax.

110. [137] Telephion porcilacae similis est et caule et foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei <et> ut postea farina hordeacia inlinatur. 111. [138] medetur et vulneribus et fistulis. –

Trichomanes adianto simil<e> est, exilius modo nigriusque, foliis lenticulae, densis, <p>ar<v>is, adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino albo potum addito cumino rustico, l<i>e<ne>m. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet. –

112. Thali<c>trum folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris. [139] nascitur ubique, praecipue campestribus. medentur ulceribus folia cum melle. –

113. Th<l>aspi duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali non sine ramis, * * * peltarum specie semine incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde nomen. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum. <poti>one sanguinem trah<i>t, menses quoque ciet, sed partus necat. [140] alterum thlaspi aliqui Persicon nap<y> vocant, latis foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum infusioni. prodest et inguinibus utrumque. praecipitur, ut qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat. –

114. [141] Trachinia herba qualis sit, non traditur. credo falsum et promissum Democriti portentosum es<se>, adalligatam triduo absumere lienes. –

115. Tragonis sive tragion nascitur in Cretae tantum insulae maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in cummim spissatus vel semen in potione * * * spicula e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit mammisque unice medetur. –

116. [142] Est et alia herba tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici, acuto <c>acumine, et ipsa in maritimis nascens. huius ra<ce>morum X et XII cacumina trita ex vino pota coeliacis, dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiae auxiliantur. –

117. Est et tragopogon, quem alii come<n> vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque, sine usu.

118. [143] Et de herbis quidem memoria digna hactenus accepimus aut comperimus. in fine earum admonere non ab re iudicamus, alias aliis virium aetates esse. longissimo tempore durat elaterium, ut diximus, chamaeleon niger XL annis, centaurium non ultra XII, peucedanum et aristolochia a<d VI>, vitis silvestris anno, in umbra <si> serventur. et animalium quidem exterorum nullum aliud radices a nobis dictas adtingit excepta sphondyle, quae omnes persequitur. genus id serpentis est.

119. [144] Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam nocere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.

120. [145] Sunt et gentium differentiae non mediocres, sicut accipimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti, Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso <T>hreciae, Phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus. [146] quae contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium medicinas. rursus enim <cu>m re<ru>m parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.