B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Corpus Priapeorum
ca. 90 p. Chr. n.
     
   


P r i a p e a   g r a e c a

C a r m i n a
c u m   t r a d u c t i o n i b u s  
n e o l a t i n i s

N a u t i c a


______________________________________


Leonidas Tarantinos (Anth. Graec. 10, 1)
Ὁ πλόος ὡραῖος καὶ γὰρ λαλαγεῦσα χελιδὼν
     ἤδη μέμβλωκεν χὠ χαρίεις ζέφυρος 
λειμῶνες δ' ἀνθεῦσι, σεσίγηκεν δὲ θάλασσα
     κύμασι καὶ τρηχεῖ πνεύματι βρασσομένη. 
5
ἀγκύρας ἀνέλοιο καὶ ἐκλύσαιο γύαια,
     ναυτίλε, καὶ πλώοις πᾶσαν ἐφεὶς ὀθόνην. 
ταῦθ' ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι, ὁ λιμενίτας,
     ὤνθρωφ', ὡς πλώοις πᾶσαν ἐπ' ἐμπορίην.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 1)
Iam Zephyri redeunt, aestivaque garrit hirundo,
     Florent prata, aestus nescia et unda silet:
Anchora solvatur portu, funesque trahantur,
     Pandantur placido vela volentque mari,
5
Haec ego littoreus tibi mando Priapus, ad omneis
     Scilicet ut merces aequore tutus eas.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)

      Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 1)
Nunc placidum est pelagus nautis, nunc cantat hirundo
     Garrula, nunc spirat aura levis Zephyri.
Prata suos pingunt flores, non. murmurat aequor,
     Aspera nec ventis percutit aura solum.
5
Anchora tollatur, tu navita contrahe funes,
     Et celeri extendas vela secunda rati.
Haec ego Portunnus iubeo te nauta Priapus,
     Quisquis mercator per mare curris iter.
          (Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 746)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 1)
Hora vocat navem: jam garrula venit hirundo,
     Blandaque jam Zephyris mollibus aura tepet.
Purpureis rident vestiti floribus agri,
     Horrida nec turbant flabra, nec unda mare.
5
Littore decedat jam funis et anchora fundo;
     Et quot habes plenos navita tende sinus.
Haec ego do, portus custos, praecepta Priapus,
     Qui merces alio quaeris in orbe, tibi.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251)

      Raymundus Cunichius (Anth. Graec. 10, 1)
Hora mari facilem dat cursum: venit hirundo,
     Et Zephyri arboreas iam ciet aura comas.
Prata virent florentque iterum, ventoque tumentes
     Aequor, composito murmure, sternit aquas.
5
Solve ratem, laxosque trahens lege, nauta, rudentes
     Totaque felici carbasa pande noto.
Fide deo: haec jubeo, portus tutela, Priapus;
     Auspice me, tutum per mare lucra pete.
          (Raymundi Cunichii Anthologica, Romae 1771, p. 34)

Antipatros Sidonios (Anth. Graec. 10, 2)
Ἀκμαῖος ῥοθίηι νηὶ δρόμος, οὐδὲ θάλασσα 
     πορφύρει τρομερῆι φρικὶ χαρασσομένη
ἤδη δὲ πλάσσει μὲν ὑπώροφα γυρὰ χελιδὼν 
     οἰκία, λειμώνων δ' ἁβρά γελᾶι πέταλα.
5
τοὔνεκα μηρύσασθε διάβροχα πείσματα, ναῦται,
     ἕλκετε δ' ἀγκύρας φωλάδας ἐκ λιμένων
λαίφεα δ' εὐυφέα προτονίζετε. ταῦθ' ὁ Πρίηπος 
     ὔμμιν ἐνορμίτας παῖς ἐνέπω Βρομίου.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 2)
Invitat tempus: properos lege navis cursus:
     Non iam sulcandi nigricat unda freti.
Suppositos figit tectis avis Attica nidos:
     Arrident viridi roscida prata coma.
5
Eia agite humenteis nautae deducite funes:
     Anchora iam portus linque soluta tuos.
Carbasa praelongi tendant expansa rudenteis:
     Lampsacius Bacchi filius ista iubet.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)

      Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 2)
Opportunus adest cursus ratis impetuosae,
     Non rubet horribilis unda agitata maris.
Iamque rotundo domum tecto suspendit hirundo,
     Arrident teneris prataque germinibus.
5
Solvite iam nautae retinacula quae incubuere
     Portubus et funes solvite iam madidos.
Vela suis nodis bene tecta ligate, Priapus
     Portumnus Bromii filius haec iubeo.
          (Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 749)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 2)
Ipsa vocat navem veris clementia, nec jam
     Terribiles pelagi suscitat ira minas.
Pendula sub tecto tectum sibi fingit hirundo,
     Et viridans tenera fronde renidet ager.
5
Solvite, tempus adest, humentia vincula nautae:
     Anchora de latebris exeat unca suis;
Omnia jam ventis date carbasa: dico Priapus
     Hoc vobis, Bromio de genitore satus.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251)


Marcus Argentarius (Anth. Graec. 10, 4)
Λῦσον ἀπ' εὐόρμων δολιχὰ πρυμνήσια νηῶν,
     εὔτροχα δ' ἐκπετάσας λαίφεα ποντοπόρει, 
ἔμπορε χειμῶνες γὰρ ἀπέδραμον, ἄρτι δὲ κῦμα
     γλαυκὸν θηλύνει πρηΰγελως Ζέφυρος 
5
ἤδη καὶ φιλότεκνος ὑπὸ τραυλοῖσι χελιδὼν
     χείλεσι καρφίτην πηλοδομεῖ θάλαμον 
ἄνθεα δ' ἀντέλλουσι κατὰ χθόνα τῶι σὺ Πριήπωι
     πειθόμενος πάσης ἅπτεο ναυτιλίης.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 4)
Solve rates longum retrahens a littore funem,
     Laetaque pacato carbasa pande mari
Mercator: discessit hyems iam torpida, fluctus
     Emollit glaucos molle fluens Zephyrus;
5
Iamque studens soboli labris balbutit hirundo
     Mollibus, et luteum nidificat thalamum.
Emergit flos multus humo: parete Priapo,
     Mansuetum et quasvis per mare carpe vias.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)

      Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 4)
Navibus extendas iam vincla volantia, solvens
     Mercator portu vincula longa ratis.
Praeteriere hyemes, et nunc effoeminat undam
     Caeruleam ridens molliter hic Zephyrus.
5
Prolis amans labiis blesis, et garrula nostris
     Suspendit domibus iam philomela domum.
Iam flores nascuntur humi, suadente Priapo
     Quo tu vela velis trade secunda notis.
          (Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 770)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 4)
Vincula mercator jam solve tenentia navem,
     Plenaque da medio vela ferenda mari.
Omnis hyems discessit, et arridentibus auris
     Caeruleas Zephyrus pacificavit aquas:
5
Ipsaque prolis amans tremulo sibi Daulias ore
     Exstruit ex coeno straminibusque domum.
Fundit humus flores: at tu, suasore Priapo,
     Incipe caeruleas, ver abit, ire vias.
(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251 sq.)


Thyillos (Anth. Graec. 10, 5)
Ἤδη πηλοδομεῦσι χελιδόνες, ἤδη ἀν' οἶδμα
     κολποῦται μαλακὰς εἰς ὀθόνας ζέφυρος 
ἤδη καὶ λειμῶνες ὑπὲρ πετάλων ἐχέαντο
     ἄνθεα, καὶ τρηχὺς σῖγα μέμυκε πόρος, 
5
σχοὶνους μηρύεσθε, ἐφ' ὁλκάδα φορτίζεσθε
     ἀγκύρας, καὶ πᾶν λαῖφος ἔφεσθε κάλοις. 
ταῦτ' ὔμμιν πλώουσιν ἐπ' ἐμπορίην ὁ Πρίηπος
     ό λιμενορμίτης ναυτιλίην γράφομαι.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 5)
Garrula iamque domos e coeno sternit hirundo:
     Lato implet Zephyrus mollia vela sinu.
Et foliis flores dant prata: asperrimus ante
     Nunc tacet, et nautas transitus ipse vocat.
5
Anchora solvatur navi, deducite funes,
     Tendite et in placidum vela rudente fretum:
Haec mercatores vobis devincio, vester
     Portunus, nautis indubitata salus.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)

      Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 5)
Iam Philomela trabi nidum suspendit, et intrat
     Vela timenda minus mollia iam Zephyrus.
Iamque super foliis inspergunt prata corollas
     Floriferas, tacite transitus asper abit.
5
Vincla ligate, ratemque onerate, et mittite lignis
     Velum omne, et ferrum tollite dente minax.
Pontum etenim vobis sulcantibus ipse Priapus,
     Qui praesum praesens portubus, hoc iubeo.
          (Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 105)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 5)
Jam sibi de coeno nidum suspendit hirundo,
     Lenibus et Zephyris lintea mota tremunt:
Frondibus incumbunt per prata virentia flores,
     Et, quae terrificum clanxerat, unda silet.
5
Littore jam funem deducite, mersa trahatur
     Anchora, dent laxi vela soluta pedes.
Littoris haec praeses vobis dictata Priapus
     Scribo, quibus quaestus per vada salsa placet.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)


Satyros (Anth. Graec. 10, 6)
Ἤδη μὲν ζεφύροιο ποητόκου ὑγρὸν ἄημα
     ἠρεμα λειμῶνας πίτνει ἐπ' ἀνθοκόμους 
Κεκροπίδες δ' ἠχεῦσι γαληναίη δὲ θάλασσα
     μειδιάει χρυερῶν ἄτρομος ἐξ ἀνέμων, 
5
ἀλλ' ἴτε θαρσαλέοι, πρυμνήσια λύετε, ναῦται,
     πίτνατε δὲ πτερύγων λεπταλέας στολίδας, 
ὦ ἴτ' ἐπ' ἐμπορίην πίσυνοι χαρίεντι Πριήπωι,
     ὦ ἴτε δὴ λιμένων δαίμονι πειθόμενοι.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 6)
Humida floricomis Zephyri iam flamina pratis
     Inspirant, placidum fervere docta fretum.
Cecropidesque canunt: tranquillus ridet et ipse
     Pontus, ab horrendo nil aquilone timens:
5
Ite ergo audaces, et funem solvite nautae:
     Alarum domitae pandite tegmen aquae.
Ad merces properi celerate, edico Priapus:
     Portuno intrepidi fidite Lampsacio.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)

      Hugo Grotius (p. 252, Anth. Graec. 10, 6)
Jam Zephyrus placidum promittit euntibus aequor,
     Florida qui leni flamine prata ferit.
Carmine Cecropiae resonant diverso sorores,
     Et trucibus ventis libera ridet aqua.
5
Solvite veloces retinacula, solvite nautae,
     Excutiant rugas suppara tensa suas.
Vadite mercatum, fisi monitore Priapo,
     Vadite: littoribus praesidet ille deus.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)


Aulus Licinius Archias (Anth. Graec. 10, 7)
Τοῦδέ με κυμοπλῆγος ἐπὶ σκοπέλοιο Πρίηπον
     ναῧται Θρηικίου θέντο πόρου φύλακα, 
πολλάκις οἷς ἤιξα ταχὺς καλέουσιν ἀρωγός,
     ξεῖνε, κατὰ πρύμνης ἡδὺν ἄγων Ζέφυρον. 
5
τοὔνεκεν οὔτ' ἄκνισον, ὅπερ θέμις, οὔτ' ἐπιδευῆ
     εἴαρος ἀθρήσεις βωμὸν ἐμὸν στεφάνων, 
ἀλλ' αἰεὶ θυόεντα καὶ ἔμπυρον οὐδ' ἑκατόμβη
     τόσσον ὅσον τιμὴ δαίμοσιν ἁνδάνεται.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 7)
Littorea grati custodem rupe Priapum
     Threicii nautae me posuere maris:
Quos iuvi citus auxilio persaepe vocanteis,
     A summa placidum puppe ferens Zephyrum.
5
Ergo sacra meas (uti fas) quam plurima ad aras,
     Et vernos flores intueare licet:
Semper odoratae collucent igne: perenni
     Debetur magnis magna Hecatomba deis.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 7)
In scopulo nautae, quem verberat unda, Priapum
     Custodem Thracis me posuere freti:
Advenio fautor queis saepe vocantibus, hospes;
     Et Zephyri puppem me faciente ferunt.
5
Propterea merito numquam nidoris egena est,
     Aut vacat a vernis floribus ara mihi:
Semper odos atque ignis adest. Satis illud; honore,
     Centeno melius quam bove, quippe lites.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)


Archias (Anth. Graec. 10, 8)
Βαιὸς ἰδεῖν ὁ Πρίηπος ἐπαιγιαλίτιδα ναίω
     χηλήν, αἰθυίαις οὔποτ' ἐναντίβιος, 
φοξός, ἄπους, οἷόν κεν ἐρημαίηισιν ἐπ' ἀκταῖς
     ξέσσειαν μογερῶν υἱέες ἰχθυβόλων. 
5
ἀλλ' ἤν τις γριπεύς με βοηθόον ἢ καλαμευτὴς
     φωνήσηι, πνοιῆς ἵεμαι ὀξύτερος. 
λεύσσω καὶ τὰ θέοντα καθ' ὕδατος ἦ γὰρ ἀπ' ἔργων 
     δαίμονες, οὐ μορφᾶς γνωστὸν ἔχουσι τύπον.

      Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 8)
Montem habito ad littus visu facieque Priapus
     Parvus ego, occurrit nec mihi mergus aquis.
Quale dedere mihi piscantes littore, acutum
     Tale caput teneo, sed pedibus careo.
5
Horam si quisquam me compellaverit, auris
     Ocyor occurro, praesidiumque fero.
Hinc mare prospicio, sed forma ignota Deorum est:
     Nam formam, et divis nomina fecit opus.
          (Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 109)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 8)
Parvus in extxemo terrae sto fine Priapus,
     Cujus in adspectu mergus adesse timet;
Cilo, carens pedibus, qualemque in paupere fingat
     Littore venari per mare sueta cohors.
5
At si quis, qui rete petit vel arundine piscem,
     Me vocitet, ventis ocyor advenio.
Acer enim per aquas etiam fluitantia cerno
     Agmina. Di factis noscimur, haud specie.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 253)

      Natalis Comes (Anth. Graec. 10, 8)
Littora parvus ego hic habito saxosa Priapus
     Nullique cum mergis bella cruenta gero
Distortus voltus, pes nullus, falce dolando
     Piscator talem finxerit aut melius.
          (Natalis Comitis Mythologiae, Parisiis 1605, p. 518)


Anonymos (Anth. Graec. 10, 9)
Τὸν βραχύν, ἰχθυβολῆες, ὑπὸ σχίνωι με Πρίηπον
     στειλάμενοι κώπαις τὰν ὀλίγαν ἄκατον, 
- δίκτυ' ἄγ' ἁπλώσασθε -, πολὺν δ' ἁλινηχέα βῶκα
     καὶ σκάρον, οὐ θρίσσης νόσφιν ἀρυσσάμενοι, 
5
γλαυκὸν ἐνιδρυνθέντα νάπηι, σημάντορα θήρης 
     τίετ' ἀπ' οὐκ ὀλίγων βαιὸν ἀπαρχόμενοι.


Agathias Scholastikos (Anth. Graec. 10, 14)

Εὔδια μὲν πόντος πορφύρεται· οὐ γὰρ ἀήτης
     κύματα λευκαίνει φρικὶ χαρασσόμενα·
οὐκέτι δὲ σπιλάδεσσι περικλασθεῖσα θάλασσα
     ἔμπαλιν ἀντωπὸς πρὸς βάθος εἰσάγεται.
5
οἱ ζέφυροι πνείουσιν, ἐπιτρύζει δὲ χελιδὼν
     κάρφεσι κολλητὸν πηξαμένη θάλαμον.
θάρσει, ναυτιλίης ἐμπείραμε, κἂν παρὰ Σύρτιν,
     κἂν παρὰ Σικελικὴν ποντοπορῆις κροκάλην·
μοῦνον ἐνορμίταο παραὶ βωμοῖσι Πριήπου
10
     ἢ σκάρον ἢ βῶκας φλέξον ἐρευθομένους.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 14)
Stat mare purpureum plaride: non fluctibus horrens
     Commotis spumas aura volutat aquis.
Non pontus ponto et scopulis spumantibus instans
     Nunc salit exultans, nunc gravis ima petit.
5
Aspirant Zephyri: stridet vocalis hirundo,
     Festuca et thalamos construit atque luto.
Aude nauta, feris vel Syrtibus aequora verre,
     Vel Siculo tutam littore duce ratem.
Solum portuno bocas memor esto Priapo
10
     Phoeniceas, molleis aut adoleant scaros.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 14)
Dulce serenato pelagus rubet axe, nec ultra
     Pallida jam praefert quem facit unda metum;
Triste nec impulsum scopulis immanibus aequor
     Mox medium refugas in mare torquet aquas:
5
Mollis habet coelum Zephyrus; gemit anxia Procne,
     Et sibi de stipulis atria parva facit.
I fidens cape nauta viam, seu Syrtis aranda
     Est tibi, seu Siculum quae ferit unda latus.
Tantum littorei qua cernitur ara Priapi,
10
     Aut scarus aut rubri boces in igne sonent.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)


Paulus Silentarius (Anth. Graec. 10, 15)
Ἤδη μὲν ζεφύροισι μεμυκότα κόλπον ἀνοίγει 
     εἴαρος εὐλείμων θελξινόοιο χάρις
ἄρτι δὲ δουρατέοισιν ἐπωλίσθησε κυλίνδροις 
     ὁλκὰς ἀπ' ἠιόνων ἐς βυθὸν ἑλκομένη.
5
λαίφεα κυρτώσαντες ἀταρβέες ἔξιτε, ναῦται, 
     πρηῢν ἀμοιβαίης φόρτον ἐς ἐμπορίης.
πιστὸς νηυσὶ Πρίηπος, ἐπεὶ Θέτιν εὔχομαι εἶναι 
     ἡμετέρου πατρὸς ξεινοδόκον Βρομίου.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 15)
Laeta sinus clausos aperit iam veris amoeni
     Gratia, de pratis floreus exit honos:
Et ratis arboreis fluxit subnixa cylindris,
     Venit et in medium littore tracta fretum.
5
Exite intrepidi sinuantes carbasa nautae,
     Alternae placidum ducite mercis onus:
Fidus ego mando: Et Bacchi Thetis hospita quondam
     Quo iactare licet me genitore satum.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 71)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 15)
Prata simulque animos hilarantia tempora veris
     In Zephyros pandunt aequora clausa novos;
Jamque per iliceos navis delapsa cylindros
     Ad maris e sicco littore venit aquas.
5
Intrepidi tumidis nautae discedite velis,
     Et veteri mercem merce parate novam.
Pulchra Thetis Bromio quondam fuit hospita, nobis
     Qui pater est. Nautas inde Priapus amo.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)


Theaitetos Scholastikos (Anth. Graec. 10, 16)
Ἤδη καλλιπέτηλον ἐπ' εὐκάρποισι λοχείαις
     λήιον ἐκ ῥοδέων ἀνθοφορεῖ καλύκων 
ἤδη ἐπ' ἀκρεμόνεσσιν ἰσοζυγέων κυπαρίσσων
     μουσομανὴς τέττιξ θέλγει ἀμαλλοδέτην 
5
καὶ φιλόπαις ὑπὸ γεῖσα δόμους τεύξασα χελιδὼν
     ἔκγονα πηλοχύτοις ξεινοδοκεῖ θαλάμοις. 
ὑπνώει δὲ θάλασσα, φιλοζεφύροιο γαλήνης
     νηοφόροις νώτοις εὔδια πεπταμένης, 
οὐκ ἐπὶ πρυμναίοισι καταιγίζουσα χορύμβοις,
10
     οὐκ ἐπὶ ῥηγμίνων ἀφρὸν ἐρευγομένη. 
ναυτίλε, ποντομέδοντι καὶ ὁρμοδοτῆρι Πριήπωι
     τευθίδος ἢ τρίγλης ἀνθεμόεσσαν ἴτυν, 
ἢ σκάρον αὐδήεντα παραὶ βωμοῖσι πυρώσας
     ἄτρομος Ἰονίου τέρμα θαλασσοπόρει.

      Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 16)
Insignis foliis foeturae terra feraci
     Indulget roseis florea folliculis:
Cupressi sub fronde latens demulcet apricum
     Messorem streperis docta cicada modis.
5
Iam venti posuere, alta stant lenta quiete
     Exaequata humeris aequora naviferis.
Non summis rapidas quatiunt amplustribus undas:
     Littore non spumas exagitata movent.
Affertur triglae, aut vernans folliginis umbo,
10
     Vocalis tantum vel tibi nauta scarus:
Hos si Neptuni, nostrisque adoleveris aris,
     Intrepidus totum legeris Ionium.
        (Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 71)

      Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 16)
Jam teneras frondes partu felice resolvit
     Concolor aurorae veris odora seges;
Nec super aerias cessat mulcere cupressus
     Messores querulis rauca cicada sonis:
5
Et mater jam fida larem trabe fingit hirundo,
     Educet ut lutea pignora cara domo:
At mare pacatum Zephyri sopitur ab auris,
     Dorsaque navigiis per sua praebet iter;
Nec jam canitiem spumantem ad littora volvit,
10
     Picta nec intorto turbine rostra ferit.
Navita, servanti portusque salumque Priapo
     Si detur munus saepia nigra tuum,
Ardeat aut mullus, scarus aut vocalis ad aras,
     Intrepidus vastum curre per Ionium.
     (Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)


Antiphilos Byzantinos (Anth. Graec. 10, 17)
Ἀρχέλεω, λιμενῖτα, σὺ μέν, μάκαρ, ἠπίωι αὔρηι 
     πέμπε κατὰ σταθερῆς οἰχομένην ὀθόνην
ἄχρις ἐπὶ Τρίτωνα σὺ δ' ἠόνος ἄκρα λελογχὼς 
     τὴν ἐπὶ Πυθείου ῥύεο ναυστολίην·
5
κεῖθεν δ', εἰ Φοίβωι μεμελήμεθα πάντες ἀοιδοί,
     πλεύσομαι εὐαεῖ θαρσαλέως ζεφύρωι.