BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Fabius Quintilianus

ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.

 

Institutionis oratoriae

libri duodecim

 

Liber VIII

 

___________________________________________________________

 

 

 

Liber octavvs

[De elocutione I.]

 

________________

 

 

[Prohoemium:

Operis adhuc perfecti brevis conspectus.

De virtute elocutionis.]

 

[1] His fere, quae in proximos quinque libros conlata sunt, ratio inueniendi atque inuenta disponendi continetur, quam ut per omnis numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus breuius ac simplicius tradi magis conuenit. [2] Aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut si haec sola didicerunt satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges alligati conatum omnem reformidant. [3] Vnde existimant accidisse ut qui diligentissimi artium scriptores extiterint ab eloquentia longissime fuerint. Via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. Eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora: sequentur enim discipuli quo duxeris. Mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. [4] Idem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. Sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia, quae scriptores diuersis opinionibus pertinaciter tuendis inuoluerunt. [5] Itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam cum iudicaris docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnauerit pronum ad cetera habiturus est cursum.

[6] Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et uirtutem esse: materiam eius res omnis de quibus dicendum esset: eas in tribus fere generibus, demonstratiuo deliberatiuo iudicialique, reperiri: orationem porro omnem constare rebus et uerbis: in rebus intuendam inuentionem, in uerbis elocutionem, in utraque conlocationem, quae memoria complecteretur, actio commendaret. [7] Oratoris officium docendi mouendi delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad mouendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam delectationem, quamuis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere. [8] Quaestiones alias infinitas, alias finitas, quae personis temporibus locis continerentur. In omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. His adiciebamus demonstratiuam laude ac uituperatione constare. In ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare. [9] Suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. Hic praecipue diximus spectandum quis, apud quem, quid diceret. Iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controuersiis consistere, et in quibusdam intentionem modo * : depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac tralatione constare. [10] Quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto: <facto> de rerum fide proprietate qualitate, scripto de uerborum ui aut uoluntate, in quibus uis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et uoluntatis aut ratiocinatiua aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur. [11] In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione <doceri, probatione> proposita confirmari, refutatione <contra dicta dissolui, peroratione> aut memoriam refici aut animos moueri. [12] His argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari placari resolui iudices oporteret adiecimus. Accessit ratio diuisionis. Credere modo qui discet uelit, certa quaedam uia est, et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec de quibus dixi non tam inuenta a praeceptoribus quam cum fierent obseruata esse uideantur.

[13] Plus exigunt laboris et curae quae secuntur. Hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnis oratores conuenit, difficillimam. Nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos uisos esse multos ait, eloquentem neminem, diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentis. [14] Quae uirtus si usque ad eum in nullo reperta est ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam quia difficillima fuit. Et M. Tullius inuentionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laborauit. [15] Quod eum merito fecisse etiam ipso rei de qua loquimur nomine palam declaratur. Eloqui enim [hoc] est omnia quae mente conceperis promere atque ad audientis perferre, sine quo superuacua sunt priora et similia gladio condito atque intra uaginam suam haerenti. [16] Hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum: hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur: hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi aliis alia potiora. [17] Neque enim Asiani aut quocumque alio genere corrupti res non uiderunt aut eas non conlocauerunt, neque quos aridos uocamus stulti aut in causis caeci fuerunt, sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis uires defuerunt, ut appareat in hoc et uitium et uirtutem esse dicendi.

[18] Non ideo tamen sola est agenda cura uerborum. Occurram enim necesse est et uelut in uestibulo protinus adprehensuris hanc confessionem meam resistam iis qui omissa rerum, qui nerui sunt in causis, diligentia quodam inani circa uoces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur, non cum adfectatur. [19] Corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex isdem his speciem accipiunt ex quibus uires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt: sed eadem si quis uulsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore. [20] Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco uersu testatum est, auctoritatem: at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. Similiter illa translucida et uersicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat quae illo uerborum habitu uestiuntur. Curam ergo uerborum, rerum uolo esse sollicitudinem. [21] Nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine: at nos quaerimus illa tamquam lateant semper seque subducant: ita numquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inuentis uim adferimus. [22] Maiore animo adgredienda eloquentia est, quae si toto corpore ualet, unguis polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.

Sed euenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio: [23] primum, quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa ueritate profectis similia. Nam illa quae curam fatentur et ficta atque composita uideri etiam uolunt nec gratiam consecuntur et fidem amittunt, praeter id quod sensus obumbrant et uelut laeto gramine sata strangulant. [24] Nam et quod recte dici potest circumimus amore uerborum, et quod satis dictum est repetimus, et quod uno uerbo patet pluribus oneramus, et pleraque significare melius putamus quam dicere. Quid quod nihil iam proprium placet dum parum creditur disertum quod et alius dixisset? [25] A corruptissimo quoque poetarum figuras seu tralationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet si ad intellegendos nos opus sit ingenio. Atqui satis aperte Cicero praeceperat in dicendo uitium uel maximum esse a uulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere. [26] Sed ille est durus atque ineruditus: nos melius, quibus sordet omne quod natura dictauit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi uero sit ulla uerborum nisi rei cohaerentium uirtus: quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte conlocentur si tota uita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est. [27] Atqui plerosque uideas haerentis circa singula et dum inueniunt et dum inuenta ponderant ac dimetiuntur. Quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora et diffidentia. [28] Miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum uerbum aequo animo perdere potest. Sed ne perdet quidem qui rationem loquendi primum cognouerit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi uerborum supellectilem compararit, huic adhibuerit artem conlocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos: [29] namque ei qui id fecerit sic res cum suis nominibus occurrent. Sed opus est studio praecedente et adquisita facultate et quasi reposita. Namque ista quaerendi iudicandi comparandi anxietas dum discimus adhibenda est, non dum dicimus. Alioqui sicut qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione †qui non satis laborauit†: [30] sin praeparata dicendi uis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere sed ut semper sensibus inhaerere uideantur atque eos ut umbra corpus sequi. [31] Sed in hac ipsa cura est aliquid satis: nam cum Latina significantia ornata, cum apte sunt conlocata, quid amplius laboremus? Quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commorandi, qui etiam cum optima sunt reperta quaerunt aliquid quod sit magis antiquum remotum inopinatum, nec intellegunt iacere sensus in oratione in qua uerba laudantur. [32] Sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil uerborum causa esse faciendum, cum uerba ipsa rerum gratia sint reperta: quorum ea sunt maxime probabilia quae sensum animi nostri optime promunt, atque in animis iudicum quod nos uolumus efficiunt. [33] Ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, uerum admirabilem non sic quo modo prodigia miramur, et iucundam non deformi uoluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.

 

 

I

[Enumerantur quae elocutionis propria sunt.]

 

[1] Igitur quam Graeci φράσιν uocant, Latine dicimus elocutionem. Ea spectatur uerbis aut singulis aut coniunctis. In singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere uolumus accommodata: in coniunctis ut emendata, ut <apte> conlocata, ut figurata. [2] Sed ea quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda in libro primo, cum de grammatice loqueremur, executi sumus. Verum illic tantum ne uitiosa essent praecepimus: hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa. Multos enim, quibus loquendi ratio non desit, inuenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quo modo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione uerbi hospitem dixit, nec alio se id deprendisse interrogata respondit quam quod nimium Attice loqueretur: [3] et in Tito Liuio, mirae facundiae uiro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patauinitatem. Quare, si fieri potest, et uerba omnia et uox huius alumnum urbis oleant, ut oratio Romana plane uideatur, non ciuitate donata.

 

 

II

[De perspicuitate et obscuritate.]

 

[1] Perspicuitas in uerbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur. [2] Nam et obscena uitabimus et sordida et humilia. Sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In quo uitio cauendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiam si causae necessitas postulet, reformidant: ut ille qui in actione Hibericas herbas se solo nequiquam intellegente dicebat, nisi inridens hanc uanitatem Cassius Seuerus spartum dicere eum uelle indicasset. [3] Nec uideo quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod uitabat. In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla uirtus est, at quod ei contrarium est uitium. Id apud nos inproprium, ἄκυρον apud Graecos uocatur, [4] quale est «tantum sperare dolorem», aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotaui, «mortem ferre», aut qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est «de cruce uerba ceciderunt». Non tamen quidquid non erit proprium protinus et inproprii uitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata. [5] Nam et qui iaculum emittit iaculari dicitur, qui pilam aut sudem appellatione priuatim sibi adsignata caret: et ut lapidare quid sit manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen. Vnde abusio, quae κατάχρησις dicitur, necessaria. [6] Translatio quoque, in qua uel maximus est orationis ornatus, uerba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad nomen sed ad uim significandi refertur, nec auditu sed intellectu perpendenda est. [7] Secundo modo dicitur proprium inter plura quae sunt eiusdem nominis id unde cetera ducta sunt, ut uertex est contorta in se aqua uel quidquid aliud similiter uertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. Recte dixeris haec omnia uertices, proprie tamen unde initium est. Sic soleae et turdi pisces et cetera. [8] Tertius est huic diuersus modus cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie «nenia» et tabernaculum ducis «augurale». Item quod commune est et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut «urbem» Romam accipimus et «uenales» nouicios et «Corinthia» aera, cum sint urbes aliae quoque et uenalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium. Sed ne in his quidem uirtus oratoris inspicitur. [9] At illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet ut proprie dictum, id est, quo nihil inueniri possit significantius, ut Cato dixit C. Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse, ut Vergilius «deductum carmen», et Horatius «acrem tibiam» «Hannibalemque dirum». [10] In quo modo illud quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex adpositis (epitheta dicuntur), ut «dulcis musti» et «cum dentibus albis». De quo genere alio loco dicendum est. Etiam quae bene tralata sunt, propria dici solent. [11] Interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias uirtutes cunctator est appellatus. Possunt uideri uerba quae plus significant quam elocuntur in parte ponenda perspicuitatis: intellectum enim adiuuant; ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intellegatur efficit sed ut plus intellegatur.

[12] At obscuritas fit uerbis iam ab usu remotis, ut si commentarios quis pontificum et uetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex iis quae inde contraxerit, quod non intelleguntur. Hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire uideantur. [13] Fallunt etiam uerba uel regionibus quibusdam magis familiaria uel artium propria, ut «atabulus» uentus et nauis «stlataria» et †inmalocosanum†. Quae uel uitanda apud iudicem ignarum significationum earum uel interpretanda sunt, sicut in iis quae homonyma uocantur, ut «taurus» animal sit an mons an signum in caelo an nomen hominis an radix arboris nisi distinctum non intellegetur.

[14] Plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis, et plures modi. Quare nec sit tam longus ut eum prosequi non possit intentio, nec †transiectio intra modum hyperbato† finis eius differatur. Quibus adhuc peior est mixtura uerborum, qualis in illo uersu:

 

«saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras».

 

[15] Etiam interiectione, qua et oratores et historici frequenter utuntur ut medio sermone aliquem inserant sensum, impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breue est. Nam Vergilius illo loco quo pullum equinum describit, cum dixisset

 

«nec uanos horret strepitus»,

 

compluribus insertis alia figura quinto demum uersu redit:

 

«tum, si qua sonum procul arma dederunt,

stare loco nescit».

 

[16] Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut «Chremetem audiui percussisse Demean», sed illa quoque, quae etiam si turbare non potest sensum in idem tamen uerborum uitium incidit, ut si quis dicat uisum a se hominem librum scribentem. Nam etiam si librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit, feceritque ambiguum quantum in ipso fuit.

[17] Est etiam in quibusdam turba inanium uerborum, qui, dum communem loquendi morem reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa: deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque ultra quam ullus spiritus durare possit extendunt. [18] In hoc malum a quibusdam etiam laboratur: neque id nouum uitium est, cum iam apud Titum Liuium inueniam fuisse praeceptorem aliquem qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco uerbo utens σκότισον. Vnde illa scilicet egregia laudatio: «tanto melior: ne ego quidem intellexi.» [19] Alii breuitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt uerba, et, uelut satis sit scire ipsos quid dicere uelint, quantum ad alios pertineat nihili putant: at ego uitiosum sermonem dixerim quem auditor suo ingenio intellegit. Quidam, emutatis in peruersum dicendi figuris, idem uitium consecuntur. [20] Pessima uero sunt adianoeta, hoc est quae uerbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus «secundum uitam stare», et qui suos artus morsu lacerasse fingitur in scholis «supra se cubasse». [21] Ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, peruasitque iam multos ista persuasio, ut id [iam] demum eleganter atque exquisite dictum putent quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur, et gaudent non quasi audierint sed quasi inuenerint.

[22] Nobis prima sit uirtus perspicuitas, propria uerba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. Haec eloquendi obseruatio: nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit diximus in praeceptis narrationis. Similis autem ratio est in omnibus. [23] Nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et neglegenter quoque audientibus aperta: quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intellegentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus auocari, nisi tam clara fuerint quae dicemus <ut> in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiam si in eam non intendatur incurrat. [24] Quare non ut intellegere possit sed ne omnino possit non intellegere curandum. Propter quod etiam repetimus saepe quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: «quae causa utique nostra, iudices, culpa dicta obscurius: ad planiora et communia magis uerba descendimus», cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.

 

 

III

[De ornatu in singulis verbis (antiquis, fictis etc.)

atque coniunctis.]

 

[1] Venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. Nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut uitiis carere quam ut aliquam magnam uirtutem adeptus esse uidearis. [2] Inuentio cum imperitis saepe communis, dispositio modicae doctrinae credi potest: si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. Cultu uero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit, et in ceteris iudicium doctorum, in hoc uero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo sed etiam fulgentibus armis proeliatur. [3] <An> in causa C. Corneli Cicero consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo ut populus Romanus admirationem suam non adclamatione tantum sed etiam plausu confiteretur? Sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem. [4] Nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem si usitata et ceteris similis fuisset oratio. Atque ego illos credo qui aderant nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed uelut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc uoluptatis adfectum.

[5] Sed ne causae quidem parum conferet idem hic orationis ornatus. Nam qui libenter audiunt et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnumquam admiratione auferuntur. Nam et ferrum adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent si uis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur. [6] Recteque Cicero his ipsis ad Brutum uerbis quadam in epistula scribit: «nam eloquentiam quae admirationem non habet nullam iudico.» Eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat.

Sed hic ornatus (repetam enim) uirilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam leuitatem et fuco ementitum colorem amet: sanguine et uiribus niteat. [7] Hoc autem adeo uerum est ut, cum in hac maxime parte sint uicina uirtutibus uitia, etiam qui uitiis utuntur uirtutum tamen iis nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus: non hanc esse uirtutem nego, sed illis eam non tribuo. [8] An ego fundum cultiorem putem in quo mihi quis ostenderit lilia et uiolas et anemonas sponte surgentes quam ubi plena messis aut graues fructu uites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptauerim? Habeant illa diuites licet: quid essent si aliud nihil haberent? [9] Nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? Quis negat? Nam et in ordinem certaque interualla redigam meas arbores. Quid illo quincunce speciosius, qui in quamcumque partem spectaueris rectus est? Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. [10] Fugientia in altum cacumina oleae ferro coercebo: in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. Decentior equus cuius adstricta ilia, sed idem uelocior. Pulcher aspectu sit athleta cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior. [11] Numquam uera species ab utilitate diuiditur.

Sed hoc quidem discernere modici iudicii est: illud obseruatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere †decidit uariatus†. Atque ut a prima diuisione ordiar, non idem demonstratiuis et deliberatiuis et iudicialibus causis conueniet. Namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium uoluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad uictoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat. [12] Quare quidquid erit sententiis populare, uerbis nitidum, figuris iucundum, tralationibus magnificum, compositione elaboratum, uelut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit: nam euentus ad ipsum, non ad causam refertur. [13] At ubi res agitur et uera dimicatio est, ultimus sit famae locus. Praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta uersantur, de uerbis esse sollicitum. [14] Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et seuerior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus. Nam et <in> suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. At priuatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. An non pudeat certam creditam perihodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare? Sed ad propositum.

[15] Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis uerbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant consideremus. Quamquam enim rectissime traditum est perspicuitatem propriis, ornatum tralatis uerbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit inproprium. [16] Sed cum idem frequentissime plura significent, quod συνωνυμία uocatur, iam sunt aliis <alia> honestiora sublimiora nitidiora iucundiora uocaliora. Nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores, ita uerba e syllabis magis uocalia, et quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem uerborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. [17] Diuersus tamen usus: nam rebus atrocibus uerba etiam ipso auditu aspera magis conuenient. In uniuersum quidem optima simplicium creduntur quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis umquam in oratione erudita locus. [18] Clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt: quod alibi magnificum tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas apta circa minores uidentur. Vt autem in oratione nitida notabile humilius uerbum et uelut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum quia in plano tumet. [19] Quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud

 

«caesa iungebant foedera porca»

 

fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset «porco» uile erat. In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito, nuper poetam qui dixerat:

 

«praetextam in cista mures rosere camilli.»

 

[20] At Vergili miramur illud

 

«saepe exiguus mus»;

 

nam epitheton «exiguus» aptum <et> proprium effecit ne plus expectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. Imitatus est itaque utrumque Horatius:

 

«nascetur ridiculus mus.»

 

[21] Nec augenda semper oratio, sed summittenda nonnumquam est. Vim rebus aliquando uerborum ipsa humilitas adfert. An cum dicit in Pisonem Cicero «cum tibi tota cognatio serraco aduehatur», incidisse uidetur <in> sordidum nomen, non eo contemptum hominis quem destructum uolebat auxisse? [22] Et alibi: «caput opponis cum eo coruscans.» Vnde interim grati idiotismi †de quo†, qualis est ille apud M. Tullium: «pusio qui cum maiore sorore cubitabat» et «Flauius qui cornicum oculos confixit», et pro Milone illud «heus tu Rufio», et «Erucius Antoniaster». Id tamen in declamatoribus est notabilius, laudarique me puero solebat «da patri panem», et in eodem «etiam canem pascis». [23] Res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique cum haec exercitatio procul a ueritate seiuncta laboret incredibili uerborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

[24] Cum sint autem uerba propria ficta tralata, propriis dignitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus. [25] «Olli» enim et «quianam» et «moerus» et «pone» et «porricere» adspergunt illam, quae etiam in picturis est grauissima, uetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed utendum modo nec ex ultimis tenebris repetenda. Satis est uetus «quaeso»: quid necesse est «quaiso» dicere? «Oppido», quamquam usi sunt paulum tempore nostro superiores, uereor ut iam nos ferat quisquam: certe «antegerio», cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur. [26] †Aerumnas† quid opus est, tamquam parum sit si dicatur †quod horridum†? «Reor» tolerabile, «autumo» tragicum; «prolem» †dicendi uersum ei†, «prosapiam» insulsum. Quid multa? totus prope mutatus est sermo. [27] Quaedam tamen adhuc uetera uetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut «nuncupare» et «fari»: multa alia etiam audentius inseri possunt, sed ita demum si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:

 

[28] «Corinthiorum amator iste uerborum,

Thucydides Britannus, Atticae febres,

tau Gallicum, min et sphin †et male illisit†:

ita omnia ista uerba miscuit fratri.»

 

[29] Cimber hic fuit a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est: «Germanum Cimber occidit.» Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:

 

«et uerba antiqui multum furate Catonis,

Crispe, Iugurthinae conditor historiae.»

 

[30] Odiosa cura: nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non uerba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset quibus haec uerba conueniant.

Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitauerunt nomina aptare, non alia libertate quam <qua> illi primi homines rebus appellationes dederunt. [31] Nostri aut in iungendo aut in deriuando paulum aliquid ausi uix in hoc satis recipiuntur. Nam memini iuuenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum an «gradus eliminat» in tragoedia dici oportuisset. At ueteres ne «expectorat» quidem timuerunt, et sane eiusdem notae est «exanimat». [32] At in tractu et declinatione talia sunt qualia apud Ciceronem «beatitas» et «beatitudo»: quae dura quidem sentit esse, uerum tamen usu putat posse molliri. Nec a uerbis modo sed ab nominibus quoque deriuata sunt quaedam, ut a Cicerone «sullaturit», Asinio «fimbriatum» et «figulatum». [33] Multa ex Graeco formata noua, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum uidentur, ut [quae] «ens» et «essentia»: quae cur tanto opere aspernemur nihil uideo, nisi quod iniqui iudices aduersus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus. [34] Quaedam tamen perdurant. Nam et quae uetera nunc sunt fuerunt olim noua, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus «reatum», «munerarium» Augustus primus dixerunt [reatum nemo ante Messalam, munerarium nemo ante Augustum dixerat]. «Piraticam» quoque ut «musicam» et «fabricam» dici adhuc dubitabant mei praeceptores, «fauorem» et «urbanum» Cicero noua credit. Nam et in epistula ad Brutum «eum» inquit «amorem et eum, ut hoc uerbo utar, fauorem in consilium aduocabo»: et ad Appium Pulchrum: [35] «te, hominem non solum sapientem uerum etiam, ut nunc loquimur, urbanum.» Idem putat a Terentio primum dictum esse «obsequium», †cincilius† a Sisenna «albenti caelo». «Ceruicem» uidetur Hortensius primus dixisse: nam ueteres pluraliter appellabant. Audendum itaque: neque enim accedo Celso, qui ab oratore uerba fingi uetat. [36] Nam cum sint eorum alia, ut dicit Cicero, natiua», id est, «quae significata sunt primo sensu», alia «reperta, quae ex his facta sunt»: ut iam nobis ponere aliqua, quod illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at deriuare flectere coniungere, quod natis postea concessum est, quando desīt licere? [37] Sed si quid periculosius finxisse uidebimur, quibusdam remediis praemuniendum est: «ut ita dicam», «si licet dicere», «quodam modo», «permittite mihi sic uti.» Quod idem etiam in iis quae licentius tralata erunt proderit, nihilque non tuto dici potest in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῆι ὑπερβολῆι.

[38] Tralata probari nisi in contextu sermonis non possunt. Itaque de singulis uerbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam uirtutem habent. Sed ne inornata [quae] sunt quidem, nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur. [39] Quod uiderint qui non putant esse uitanda quia nec sit uox ulla natura turpis, et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacumque ad intellectum eundem nihilo minus perueniat. Ego Romani pudoris more contentus etiam respondendi talibus uerecundiam silentio uindicabo.

[40] Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. Cuius ornatus in haec duo prima diuiditur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum est ut liqueat augere quid uelimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an seuere, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, grauiter an urbane: [41] tum quo tralationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo conlocatione id quod intendimus efficere possimus.

Ceterum dicturus quibus ornetur oratio, prius ea quae sunt huic laudi contraria attingam: nam prima uirtus est uitio carere. [42] Igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit quod non nimis est comptum: non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est), sed quia uitium est ubique quod nimium est. [43] Itaque uult esse auctoritatem in uerbis, sententias uel graues uel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim saluis licet adsumere ea quibus inlustrem fieri orationem putat, delecta tralata supralata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem significantia atque <ab ipsa actione atque> imitatione rerum non abhorrentia.

[44] Sed quoniam uitia prius demonstrare adgressi sumus, ab hoc initium sit quod cacemphaton uocatur: siue mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut «ductare exercitus» et «patrare bella» apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet [45] (quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, tamen uitandam, quatenus uerba honesta moribus perdidimus et uincentibus etiam uitiis cedendum est), siue iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum «hominibus» medium sit, in praefanda uidemur incidere, quia ultima prioris [ultimae] syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut [non] continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur. [46] Aliae quoque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo uitio quod uitandum dicimus commorantis. Sed diuisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si «intercapedinis» nominatiuo casu quis utatur. [47] Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intellegere, nisi caueris, cupiunt (ut apud Ouidium «quaeque latent meliora putant») et ex uerbis quae longissime ab obscenitate absunt occasionem turpitudinis rapere. Siquidem Celsus cacemphaton apud Vergilium putat:

 

«incipiunt agitata tumescere»:

 

quod si recipias, nihil loqui tutum est.

[48] Deformitati proximum est humilitatis uitium (ταπείνωσιν uocant), qua rei magnitudo uel dignitas minuitur, ut

 

«saxea <est> uerruca in summo montis uertice»:

 

cui natura contrarium sed errore par est paruis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. Itaque nec parricidam «nequam» dixeris hominem nec deditum forte meretrici «nefarium», quia alterum parum, alterum nimium est. [49]Proinde quaedam hebes sordida ieiuna tristis ingrata uilis oratio est. Quae uitia facillime fient manifesta contrariis uirtutibus. Nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari iucundo accurato diuersum est.

[50] Vitari * et ἔλλειψις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit, quamquam id obscurae potius quam inornatae orationis est uitium. Sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut tautologia, id est eiusdem uerbi aut sermonis iteratio. [51] Haec enim, quamquam non magnopere a summis auctoribus uitata, interim uitium uideri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam paruae obseruationis, sicut hoc loco: «non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit.» Interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata, quorum exempla illo loco quaerenda quo uirtutes erunt.

[52] Peior hac ὁμοείδεια; quae nulla uarietatis gratia leuat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio, eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. [53] Vitanda macrologia, id est longior quam oportet sermo, ut apud T. Liuium: «legati non impetrata pace retro domum, unde uenerant, abierunt.» Sed huic uicina periphrasis uirtus habetur. Est et pleonasmos uitium, cum superuacuis uerbis oratio oneratur: «ego oculis meis uidi» (sat est enim «uidi»). [54] Emendauit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero: cum is apud ipsum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, «quid? aliae» inquit «in perula solent ferre?» Nonnumquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:

 

«uocemque his auribus hausi.»

 

[55] At uitium erit quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum * adicietur. Est etiam quae periergia uocatur, [cum] superuacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et religione superstitio distat. Atque, ut semel finiam, uerbum omne quod neque intellectum adiuuat neque ornatum uitiosum dici potest. [56] Cacozelon, <id> est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat; nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. Denique cacozelon uocatur quidquid est ultra uirtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia uitiorum pessimum: nam cetera parum uitantur, hoc petitur. Est autem totum in elocutione. [57] Nam rerum uitia sunt stultum commune contrarium superuacuum: corrupta oratio in uerbis maxime inpropriis, redundantibus, compressione obscura, compositione fracta, uocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit. [58] Est autem omne cacozelon utique falsum, etiam si non omne falsum cacozelon: †et† dicitur aliter quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. Totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. Sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. Loquentes enim de ornatu subinde quae sint uitanda similia uirtutibus uitia dicemus.

[59] Sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον, quod male conlocatum, id κακοσύνθετον uocant. Sed de dispositione diximus, de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμός quoque appellatur quaedam mixta ex uaria ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica et Aeolica et Iadica confundas. [60] Cui simile uitium est apud nos si quis sublimia humilibus, uetera nouis, poetica uulgaribus misceat – id enim tale monstrum quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit:

 

«humano capiti ceruicem pictor equinam

iungere si uelit»

 

et cetera ex diuersis naturis subiciat.

[61] Ornatum est quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod uelis †exprimendo†, tertius qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque ἐνάργειαν, cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est euidentia uel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus. [62] Magna uirtus res <de> quibus loquimur clare atque ut cerni uideantur enuntiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio si usque ad aures ualet, atque ea sibi iudex de quibus cognoscit narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. [63] Sed quoniam pluribus modis accipi solet, non equidem in omnis eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodam modo uerbis depingitur:

 

«constitit in digitos extemplo arrectus uterque»

 

et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt ut non clarior futura fuerit spectantibus. Plurimum in hoc genere sicut ceteris eminet Cicero: [64] an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest ut non, cum illa in Verrem legit: «stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore», non solum ipsos intueri uideatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis quae dicta non sunt sibi ipse adstruat? [65] Ego certe mihi cernere uideor et uultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam auersationem ac timidam uerecundiam. [66] Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi uirtutum exemplum uel unus sufficit) in descriptione conuiuii luxuriosi: «Videbar uidere alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex uino uacillantis, quosdam hesterna ex potatione oscitantis. Humus erat inmunda, lutulenta uino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium.» [67] Quid plus uideret qui intrasset? Sic <et> urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim qui dicit expugnatam esse ciuitatem complectitur omnia quaecumque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat breuis hic uelut nuntius. [68] At si aperias haec, quae uerbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diuersis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem seruati fato senes: [69] tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus, et acti ante suum quisque praedonem catenati, et conata retinere infantem suum mater, et sicubi maius lucrum est pugna inter uictores. Licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur «euersio», minus est tamen totum dicere quam omnia. [70] Consequemur autem ut manifesta sint si fuerint ueri similia, et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. Contingit eadem claritas etiam ex accidentibus:

 

«mihi frigidus horror

membra quatit gelidusque coit formidine sanguis»

 

et

 

«trepidae matres pressere ad pectora natos».

 

[71] Atque huius summae iudicio quidem meo uirtutis facillima est uia: naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera uitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi quod agnoscunt.

[72] Praeclare uero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines: quarum aliae sunt quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

 

«inde lupi ceu

raptores atra in nebula»

 

et

 

«aui similis quae circum litora, circum

piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta.»

 

[73] Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id quod similitudinis gratia adsciuimus aut obscurum sit aut ignotum: debet enim quod inlustrandae alterius rei gratia adsumitur ipsum esse clarius eo quod inluminat. Quare poetis quidem permittamus sane eius modi exempla:

 

«qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

deserit aut Delum maternam inuisit Apollo»:

 

[74] non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret. Sed illud quoque de quo in argumentis diximus similitudinis genus ornat orationem, facitque sublimem floridam iucundam mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert nouitatis atque inexpectata magis est. [75] Illa uulgaria uideri possunt et utilia tantum ad conciliandum fidem: «ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri», et «ut medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiam si nobis sanguine cohaereant, amputandos». Iam sublimius illud pro Archia: «saxa atque solitudines uoci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt» et cetera. [76] Quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est: nam et falsis utuntur, nec illa iis quibus similia uideri uolunt adplicant. Quorum utrumque in his est, quae me iuuene ubique cantari solebant: «magnorum fluminum nauigabiles fontes sunt», et «generosioris arboris statim planta cum fructu est.» [77] In omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est, interim, quod longe optimum est, cum re cuius est imago conectitur, conlatione inuicem respondente, quod facit redditio contraria, quae antapodosis dicitur. [78] Praecedit similitudo illa cuius modo feci mentionem:

 

«inde lupi ceu

raptores atra in nebula».

 

Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis ciuilibus atque externis conquestionem:

 

«ut, cum carceribus sese effudere quadrigae,

addunt in spatia, et frustra retinacula tendens

fertur equis auriga, neque audit currus habenas.»

 

[79] Sed hae sunt sine antapodosi. Redditio autem illa rem utramque quam comparat uelut subicit oculis et pariter ostendit. Cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit Cicero pro Murena: «ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint: sic nos uidemus, qui oratores euadere non potuerint, eos ad iuris studium deuenire.» [80] Illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: «nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commouentur, saepe inprouiso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur: sic in hac comitiorum tempestate populari, saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura est ut sine causa excitata uideatur.» [81] Sunt et illae breues: «uagi per siluas ritu ferarum», et illud Ciceronis in Clodium: «quo ex iudicio uelut ex incendio nudus effugit.» Quibus similia possunt cuicumque etiam ex cotidiano sermone succurrere.

Huic subiacet uirtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque uelociter. [82] Ac merito laudatur breuitas integra. Sed ea minus praestat quotiens nihil dicit nisi quod necesse est (βραχυλογίαν uocant, quae reddetur inter schemata), est uero pulcherrima cum plura paucis complectimur, quale Sallusti est: «Mithridates corpore ingenti, perinde armatus.» Hoc male imitantes sequitur obscuritas.

[83] Vicina praedictae, sed amplior uirtus est emphasis, altiorem praebens intellectum quam quem uerba per se ipsa declarant. Eius duae sunt species: altera quae plus significat quam dicit, altera quae etiam id quod non dicit. [84] Prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum «descendisse» ait – nam uerbo uno magnitudinem eius ostendit, et apud Vergilium: «demissum lapsi per funem»: nam sic quoque est demonstrata altitudo. Idem Cyclopa cum iacuisse dixit «per antrum», prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est. [85] Sequens positum in uoce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. Supprimitur uox, ut fecit pro Ligario Cicero: «quod si in tanta fortuna bonitas tanta non esset quam tu per te, per te, inquam, optines: intellego quid loquar.» Tacuit enim illud, quod nihilo minus accipimus, non deesse homines qui ad crudelitatem eum inpellant. Absciditur per ἀποσιώπησιν, quae quoniam est figura reddetur suo loco. [86] Est in uulgaribus quoque uerbis emphasis: «uirum esse oportet», et «homo est ille», et «uiuendum est»: adeo similis est arti plerumque natura.

Non tamen satis eloquenti est ea de quibus dicat clare atque euidenter ostendere, sed sunt multi ac uarii excolendae orationis modi. [87] Nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam †uelute† tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia locuples, alia floribus laeta. [88] Virium non unum genus: nam quidquid in suo genere satis effectum est, ualet. Praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis uisionibus, ἐξεργασία in efficiendo uelut opere proposito, cui adicitur ἐπεξεργασία, repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, [89] ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo ducta) et cuius propria sit uirtus non esse quae dicuntur otiosa. Est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassi: «quid facies cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere?» et acre, ut illud Crassi: «ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem?» Sed uis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus (reliqui similes erunt). Sunt autem positi in rebus et uerbis: [90] sed quae sit rerum inuentio ac ratio, tractauimus; nunc quid elocutio attollat aut deprimat dicendum.

 

 

IV

[De ratione amplificandi vel minuendi.]

 

[1] Prima est igitur amplificandi uel minuendi species in ipso rei nomine, ut cum eum qui sit caesus «occisum», eum qui sit improbus «latronem», contraque eum qui pulsauit «attigisse», qui uulnerauit «laesisse» dicimus. Vtriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: «si uidua libere, proterua petulanter, diues effuse, libidinosa meretricio more uiueret, adulterum ego putarem si qui hanc paulo liberius salutasset?» [2] Nam et inpudicam meretricem uocauit et eum cui longus cum illa fuerat usus liberius salutasse. Hoc genus increscit ac fit manifestius si ampliora uerba cum ipsis nominibus pro quibus ea posituri sumus conferantur, ut Cicero in Verrem: «non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem ciuium sociorumque in uestrum iudicium adduximus.» [3] Illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. Quattuor tamen maxime generibus uideo constare amplificationem, incremento comparatione ratiocinatione congerie.

Incrementum est potentissimum cum magna uidentur etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus, et peruenit non modo ad summum sed interim quodam modo supra summum. [4] Omnibus his sufficit uel unum Ciceronis exemplum: «facinus est uincire ciuem Romanum, scelus uerberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere?» Nam et si tantum uerberatus esset uno gradu increuerat, ponendo etiam id esse facinus quod erat inferius, et si tantum occisus esset per plures gradus ascenderat: [5] cum uero dixerit «prope parricidium necare», supra quod nihil est, adiecit «quid dicam in crucem tollere?» Ita cum id quod maximum est occupasset necesse erat in eo quod ultra est uerba deficere. [6] Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso:

 

«quo pulchrior alter

non fuit, excepto Laurentis corpore Turni».

 

Summum est enim «quo pulchrior alter non fuit», huic deinde aliquid superpositum. [7] Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur, et quod non est plus quam maximum, sed quo nihil maius est. «Matrem tuam cecidisti: quid dicam amplius? Matrem tuam cecidisti.» Nam et hoc augendi genus est, tantum aliquid efficere ut non possit augeri. [8] Crescit oratio minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur, ut de uomitu in Antonium Cicero: «in coetu uero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum.» Singula incrementum habent. Per se deforme uel non in coetu uomere, in coetu etiam, non populi, populi etiam, non Romani, uel si nullum negotium ageret uel si non publicum uel si non magister equitum. [9] Sed alius diuideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in sublime etiam currit et ad summum non peruenit nisu, sed impetu.

Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita quae fit per comparationem incrementum ex minoribus petit. Augendo enim quod est infra necesse est extollat id quod superpositum est, ut idem atque in eodem loco: [10] «si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu uero populi Romani.» Et in Catilinam: «serui mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes ciues tui, domum meam relinquendam putarem.» [11] Interim proposito uelut simili exemplo efficiendum est ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est, ut idem pro Cluentio, cum exposuisset Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse: «quanto est» inquit «Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori uim attulisset, se ipsa cruciauit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis uim atque cruciatum.» [12] Nec putet quisquam hoc, quamquam est simile illi ex argumentis loco quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio, sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit, sed ut peius. Est tamen quamquam diuersarum rerum quaedam uicinia: repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum. [13] Nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis sed etiam partes partibus comparari, sicut hoc loco: «an uero uir amplissimus P. Scipio pontifex maximus Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae priuatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio uastare cupientem nos consules perferemus?» [14] Hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et uastationi et priuatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare uelit, plenos singula locos habent.

[15] Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes uiderimus an satis proprio uerbo significauerim: nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa uolentibus discere appareat; hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est, alibi ualet: ut aliud crescat, aliud augetur, inde ad id quod extolli uolumus ratione ducitur. [16] Obiecturus Antonio Cicero merum et uomitum «tu» inquit «istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate». Quid fauces et latera ad ebrietatem? Minime sunt otiosa: nam respicientes ad haec possumus aestimare quantum ille uini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et coquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec inproprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus. [17] Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, si quidem tanta uis fuit uini erumpentis ut non casum adferret aut uoluntatem sed necessitatem ubi minime deceret uomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. [18] Idem hoc praestant quae antecesserunt: nam cum Aeolus a Iunone rogatus «cauum conuersa cuspide montem impulit in latus, et uenti uelut agmine facto ruunt», apparet quanta sit futura tempestas. [19] Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus inuidiam eleuamus consulto, quo grauiora uideantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est cum illa diceret: «Leuia sunt haec in hoc reo. Metum uirgarum nauarchus nobilis nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est; alius ne securi feriretur pecuniam dedit: usitatum est.» [20] Nonne usus est ratione, qua colligerent audientes quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec uiderentur humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur uirtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur quo sit maior C. Caesaris gloria. [21] Illud quoque est ex relatione ad aliquid quod non eius rei gratia dictum uidetur amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuuenis aut unus e uulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo adsidentes. [22] Verum et ipse rex decenni bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, inuisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam sibi atque esse malorum causam negat. [23] Nec mihi uidetur in symposio Plato, cum Alcibiaden confitentem de se quid a Socrate pati uoluerit narrat, ut illum culparet haec tradidisse, sed ut Socratis inuictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obuia uoluntate non posset. [24] Quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur: huc pertinet clipeus Aiacis et pelias Achillis. Qua uirtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam cuius «trunca manum pinus regit»? Quid? [25] cum uix loricam duo «multiplicem conixi umeris» ferunt, quantus Demoleos qui indutus ea «cursu palantis Troas agebat»? Quid? M. Tullius de M. Antoni luxuria tantum fingere saltem potuisset quantum ostendit dicendo: «conchyliatis Cn. Pompei peristromatis seruorum in cellis stratos lectos uideres»? Conchyliata peristromata et Cn. Pompei terunt serui et <in> cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare. [26] Est hoc simile illi quod emphasis dicitur: sed illa ex uerbo, hoc ex re coniecturam facit, tantoque plus ualet quanto res ipsa uerbis est firmior.

Potest adscribi amplificationi congeries quoque uerborum ac sententiarum idem significantium. Nam etiam si non per gradus ascendant, tamen uelut aceruo quodam adleuantur: [27] «Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas?» Simile est hoc figurae quam συναθροισμόν uocant, sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere solet uerbis omnibus altius atque altius insurgentibus: «aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et ciuium Romanorum, lictor Sextius.»

[28] Eadem fere est ratio minuendi: nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero exemplo contentus, eius loci quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: «pauci tamen qui proxumi adstiterant nescio quid illum de lege agraria uoluisse dicere suspicabantur.» Quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.

[29] Scio posse uideri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque: nam et haec in utramque partem ualet; sed quia excedit hoc nomen, in tropos differenda est. Quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi quae constat non propriis nec tralatis. Demus ergo breuiter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.

 

 

V

[De sententiis communiter et de generibus sententiarum.]

 

[1] Sententiam ueteres quod animo sensissent uocauerunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi «ex animi nostri sententia» et gratulantes «ex sententia» dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut «sensa» sua dicerent. Nam sensus corporis uidebantur. [2] Sed consuetudo iam tenuit ut mente concepta sensus uocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus crebrae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda.

[3] Antiquissimae sunt quae proprie, quamuis omnibus idem nomen sit, sententiae uocantur, quas Graeci gnomas appellant: utrumque autem nomen ex eo acceperunt quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec uox uniuersalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut «nihil est tam populare quam bonitas»: interim ad personam, quale est Afri Domiti: «princeps qui uult omnia scire necesse habet multa ignoscere.» [4] Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non tamen semper. Illud uerius, esse eam aliquando simplicem, ut ea quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: «nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest facere uidetur»: nonnumquam duplicem: «obsequium amicos, ueritas odium parit.» [5] Sunt etiam qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri uel plura possunt: per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem et cetera huius modi – per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diuersis:

 

«mors misera non est, aditus ad mortem est miser.»

 

[6] Ac rectae quidem sunt tales:

 

«tam deest auaro quod habet quam quod non habet.»

 

Sed maiorem uim accipiunt et mutatione figurae, ut

 

«usque adeone mori miserum est?»

 

(acrius hoc enim quam per se «mors misera non est»), et tralatione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum «nocere facile est, prodesse difficile», uehementius apud Ouidium Medea dicit:

 

«seruare potui: perdere an possim rogas?»

 

[7] Vertit ad personam Cicero: «nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut uelis seruare quam plurimos.» Ita quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur qui haec catholica uocant et quidquid pro causa uidetur quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur. [8] Magis enim decet eos in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?

[9] Enthymema quoque est omne quod mente concepimus, proprie tamen dicitur quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras uidetur, ut Homerus «poeta», «urbs» Roma. De hoc in argumentis satis dictum est. [10] Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad ornatum: «quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio?» – non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia ut id iniustum appareret effectum erat; [11] et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. Est enim epiphonema rei narratae uel probatae summa adclamatio:

 

«tantae molis erat Romanam condere gentem!»;

 

«facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit.» [12] Est et quod appellatur a nouis noema, qua uoce omnis intellectus accipi potest, sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt uerum intellegi uolunt, ut in eum quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis quod ei pollicem dormienti recidisset: «eras dignus ut haberes integram manum»: sic enim auditur «ut depugnares». [13] Vocatur aliquid et clausula: quae si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: «quare prius de uestro facto fateamini necesse est quam Ligari culpam ullam reprehendatis.» Sed nunc aliud uolunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem. [14] Turpe autem ac prope nefas ducunt respirare ullo loco qui adclamationem non petierit. Inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti: neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse quam necesse est multae sint clausulae.

[15] Iam haec magis noua sententiarum genera: ex inopinato, ut dixit Vibius Crispus in eum qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu facere: «quis tibi sic timere permisit?» Et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris: «rogant te, Caesar, Galliae tuae ut felicitatem tuam fortiter feras.» [16] Sunt et alio relata (ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen quod uirum qui inter rebellantis fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens «matrem tamen» inquit «pueri sepelitote») [17] et aliunde petita, id est in alium locum ex alio tralata: pro Spatale Crispus, quam <qui> heredem amator instituerat decessit cum haberet annos duodeuiginti: «hominem diuinum, qui sibi indulsit.» [18] Facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum uideri uellet: «saluum me esse adhuc nec credo nec gaudeo.» Melior cum ex contrariis ualet: «habeo quem fugiam, quem sequar non habeo»; «quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?» [19] Ea uero fit pulcherrima cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: «placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus?»

Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae: [20] illae semper uitiosae †aut† a uerbo: «patres conscripti: sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum.» Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris cuius modo feci mentionem: «ad digitum pugnaui.» [21] Est etiam generis eiusdem, nescio an uitiosissimum, quotiens uerborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. Clarum actorem iuuenis audiui cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: «infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti.» [22] Ad hoc plerique minimis etiam inuentiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inuentae facie ingenii blandiuntur. De eo qui naufragus et ante agrorum sterilitate uexatus in scholis fingitur se suspendisse: [23] «quem neque terra recipit nec mare, pendeat.» Huic simile in illo de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti uenenum dedit: «qui haec edit, debet hoc bibere.» Et in luxuriosum qui apocarteresin simulasse dicitur: «necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: sume uenenum, decet luxuriosum bibendo mori.» [24] Alia uana, <ut> suadentis purpuratis ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant: «Alexandrum sepelio: hoc quisquam spectabit a tecto?» – quasi uero id sit in re tota indignissimum. Alia nimia, ut de Germanis dicentem quendam audiui: «caput nescio ubi impositum», et de uiro forti: «bella umbone propellit.» [25] Sed finis non erit si singulas corruptorum persequar formas: illud potius quod est magis necessarium.

Duae sunt diuersae opiniones, aliorum sententias solas paene sectantium, aliorum omnino damnantium, quorum mihi neutrum admodum placet. [26] Densitas earum obstat inuicem, ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest quod loco in quem crescat caret. Nec pictura in qua nihil circumlitum est eminet, ideoque artifices, etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distingunt, ne umbrae in corpora cadant. [27] Facit res eadem concisam quoque orationem: subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. Vnde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis conlata structura caret, cum illa rutunda et undique circumcisa insistere inuicem nequeant. [28] Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus multis tamen ac uariis uelut maculis conspergitur. Porro, ut adferunt lumen clauus et purpurae loco insertae, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis uestis. [29] Quare licet haec et nitere et aliquatenus extare uideantur, tamen et lumina illa non flammae sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni) et quae crebris paruisque conatibus se attollunt inaequalia tantum et uelut confragosa nec admirationem consecuntur eminentium et planorum gratiam perdunt. [30] Hoc quoque accedit, quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leues frigidas ineptas: non enim potest esse delectus ubi numero laboratur. Itaque uideas et diuisionem pro sententia poni et argumentum, sit tantum in clausula et †male† pronuntietur. [31] «Occidisti uxorem ipse adulter; non ferrem te etiam si repudiasses» diuisio est. «Vis scire uenenum esse amatorium? Viueret homo nisi illud bibisset» argumentum est. Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tamquam sententias. [32] Huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo uoluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu. Ita, dum timent ne aliquando cadant, semper iacent. Quod enim tantum in sententia bona crimen est? Non causae prodest? non iudicem mouet? non dicentem commendat? [33] «Sed est quoddam genus quo ueteres non utebantur.» Ad quam usque nos uocatis uetustatem? Nam si illam extremam, multa Demosthenes quae ante eum nemo. Quo modo potest probare Ciceronem qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit. [34] Ego uero haec lumina orationis uelut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore uelim, ne cetera membra officium suum perdant, et, si necesse sit, ueterem illum horrorem dicendi malim quam istam nouam licentiam. Sed patet media quaedam uia, sicut in cultu uictuque accessit aliquis citra reprensionem nitor. Quare, sicut possumus, adiciamus uirtutibus: prius tamen sit uitiis carere, ne, dum uolumus esse meliores ueteribus, simus tantum dissimiles.

[35] Reddam nunc quam proximam esse dixeram partem de tropis, quos motus clarissimi nostrorum auctores uocant. Horum tradere praecepta et grammatici solent; sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis grauior uidebatur locus et maiori operi reseruandus.

 

 

VI

[De tropis.]

 

[1] Tropos est uerbi uel sermonis a propria significatione in aliam cum uirtute mutatio. Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiciatur. [2] Nos, omissis quae nihil ad instruendum oratorem pertinent cauillationibus, necessarios maxime atque in usum receptos exequemur, haec modo in his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis, quosdam decoris adsumi, et esse alios in uerbis propriis, alios in tralatis, uertique formas non uerborum modo sed et sensuum et compositionis. [3] Quare mihi uidentur errasse qui non alios crediderunt tropos quam in quibus uerbum pro uerbo poneretur. Neque illud ignoro, in isdem fere qui significandi gratia adhibentur esse et ornatum, sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati.

[4] Incipiamus igitur ab eo qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, tralatione dico, quae μεταφορά Graece uocatur. Quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida ut in oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat. [5] Neque enim uulgaris esse neque humilis nec insuauis haec recte modo adscita potest. Copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse uideatur. Transfertur ergo nomen aut uerbum ex eo loco in quo proprium est in eum in quo aut proprium deest aut tralatum proprio melius est. [6] Id facimus aut quia necesse est aut quia significantius est aut, ut dixi, quia decentius. Vbi nihil horum praestabit quod transferetur, inproprium erit. Necessitate rustici «gemmam» in uitibus (quid enim dicerent aliud?) et «sitire segetes» et «fructus laborare», necessitate nos «durum hominem» aut «asperum»: non enim proprium erat quod daremus his adfectibus nomen. [7] Iam «incensum ira» et «inflammatum cupiditate» et «lapsum errore» significandi gratia: nihil enim horum suis uerbis quam his arcessitis magis proprium erit. Illa ad ornatum, «lumen orationis» et «generis claritatem» et «contionum procellas» et «eloquentiae fulmina», ut Cicero pro Milone Clodium «fontem gloriae eius» uocat et alio loco «segetem ac materiem». [8] Quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:

 

«hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus

sit genitali aruo et sulcos oblimet inertes».

 

In totum autem metaphora breuior est similitudo, eoque distat quod illa comparatur rei quam uolumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur. [9] Comparatio est cum dico fecisse quid hominem «ut leonem», tralatio cum dico de homine «leo est». Huius uis omnis quadruplex maxime uidetur: cum in rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore

 

«gubernator magna contorsit equum ui»,

 

aut [ut Liuius Scipionem a Catone «adlatrari» solitum refert] inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, [10] ut

 

«classique inmittit habenas»,

 

aut pro rebus animalibus inanima:

 

«ferron an fato moerus Argiuom occidit?»

 

aut contra:

 

«sedet inscius alto

accipiens sonitum saxi de uertice pastor.»

 

[11] Praecipueque ex his oritur mira sublimitas quae audaci et proxime periculum tralatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est

 

«pontem indignatus Araxes»

 

[12] et illa Ciceronis: «Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum?» Duplicatur interim haec uirtus, ut apud Vergilium:

 

«ferrumque armare ueneno»,

 

nam et «ueneno armare» et «ferrum armare» tralatio est. [13] Secantur haec in pluris <partis>, ut a rationali ad rationale et idem de inrationalibus et haec inuicem, quibus similis ratio est et a toto et <a> partibus. Sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intellegere non possint.

[14] Vt modicus autem atque oportunus eius usus inlustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus uero in allegorian et aenigmata exit. Sunt etiam quaedam et humiles tralationes, ut id de quo modo dixi, «saxea est uerruca», et sordidae. [15] Non enim, si Cicero recte «sentinam rei publicae» dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque ueteris oratoris: «persecuisti rei publicae uomicas.» Optimeque Cicero demonstrat cauendum ne sit deformis tralatio, qualis est (nam ipsis eius utar exemplis): «castratam morte Africani rem publicam», et «stercus curiae Glauciam»: [16] ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. Quorum exempla nimium frequenter deprendet qui scierit haec uitia esse. Sed copia quoque modum egressa uitiosa est, praecipue in eadem specie. [17] Sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut

 

«capitis niues»

 

et

 

«Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpes.»

 

In illo uero plurimum erroris, quod ea quae poetis, qui et omnia ad uoluptatem referunt et plurima uertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt conuenire quidam etiam prorsae putant. [18] At ego in agendo nec «pastorem populi» auctore Homero dixerim nec uolucres per aëra «nare», licet hoc Vergilius in apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. Metaphora enim aut uacantem locum occupare debet aut, si in alienum uenit, plus ualere eo quod expellit.

[19] Quod [aliquando] paene iam magis de synecdoche dicam. Nam tralatio permouendis animis plerumque <et> signandis rebus ac sub oculos subiciendis reperta est: haec uariare sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, uel omnia haec contra, liberior poetis quam oratoribus. [20] Nam prorsa, ut «mucronem» pro gladio et «tectum» pro domo recipiet, ita non «puppem» pro naui nec «abietem» pro tabellis, et rursus, ut pro gladio «ferrum», ita non pro equo «quadrupedem». Maxime autem in orando ualebit numerorum illa libertas. Nam et Liuius saepe sic dicit: «Romanus proelio uictor», cum Romanos uicisse significat, et contra Cicero ad Brutum «populo» inquit «imposuimus et oratores uisi sumus», cum de se tantum loqueretur. [21] Quod genus non orationis modo ornatus sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. Quidam synecdochen uocant et cum id in contextu sermonis quod tacetur accipimus: uerbum enim ex uerbis intellegi, quod inter uitia ellipsis uocatur:

 

«Arcades ad portas ruere».

 

[22] Mihi hanc figuram esse magis placet, illic ergo reddetur. Aliud etiam intellegitur ex alio:

 

«aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci»,

 

unde apparet noctem adpropinquare. Id nescio an oratori conueniat nisi in argumentando, cum rei signum est: sed hoc ab elocutionis ratione distat.

[23] Nec procul ab hoc genere discedit μετωνυμία, quae est nominis pro nomine positio, [cuius uis est pro eo quod dicitur causam propter quam dicitur ponere] sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. Haec inuentas ab inuentore et subiectas res ab optinentibus significat, ut

 

«Cererem corruptam undis»,

 

et

 

«receptus

terra Neptunus classes aquilonibus arcet».

 

Quod fit retrorsum durius. [24] Refert autem in quantum hic tropos oratorem sequatur. Nam ut «Vulcanum» pro igne uulgo audimus et «uario Marte pugnatum» eruditus est sermo et «Venerem» quam coitum dixisse magis decet, ita «Liberum et Cererem» pro uino et pane licentius quam ut fori seueritas ferat. Sicut ex eo quod <continet id quod> continetur: usus recipit «bene moratas urbes» et «poculum epotum» et «saeculum felix», [25] at id quod contra est raro audeat nisi poeta:

 

«iam proximus ardet | Vcalegon.»

 

Nisi forte hoc potius est a possessore quod possidetur, ut «hominem deuorari», cuius patrimonium consumatur: quo modo fiunt innumerabiles species. [26] Huius enim sunt generis cum «ab Hannibale» caesa [et apud tragicos aegialeo] apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergili «Vergilium», «uenisse» commeatus qui adferantur, «sacrilegium» deprehensum, non sacrilegum, «armorum» scientiam habere, non artis. [27] Illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id quod efficit ex eo quod efficitur ostendimus. Nam et carminum auctores

 

«pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas»,

 

et

 

«pallentesque habitant morbi tristisque senectus»,

 

et orator «praecipitem iram», «hilarem adulescentiam», «segne otium» dicet.

[28] Est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche uicinia; nam cum dico «uultus hominis» pro uultu, dico pluraliter quod singulare est: sed non id ago, ut unum ex multis intellegatur (nam id est manifestum), sed nomen inmuto: et cum aurata tecta «aurea», pusillum ab ea discedo, quia non est pars auratura. Quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus.

[29] Antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo cui adponitur ualet pro nomine («Tydides», «Pelides»), et ex iis quae in quoque sunt praecipua:

 

«diuum pater atque hominum rex».

 

[Et ex factis quibus persona signatur:

 

«thalamo quae fixa reliquit

impius».]

 

[30] Oratoribus etiamsi rarus eius rei nonnullus tamen usus est. Nam ut «Tydiden» et «Peliden» non dixerint, ita dixerint «impium» et «parricidam»: «euersorem» quoque «Carthaginis et Numantiae» pro Scipione et «Romanae eloquentiae principem» pro Cicerone posuisse non dubitent. Ipse certe usus est hac libertate: «non multa peccas, inquit ille fortissimo uiro senior magister»: neutrum enim nomen est positum et utrumque intellegitur.

[31] Onomatopoeia quidem, id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita uirtutes, nobis uix permittitur. Et sunt plurima ita posita ab iis qui sermonem primi fecerunt, aptantes adfectibus uocem: nam «mugitus» et «sibilus» et «murmur» inde uenerunt. [32] Deinde, tamquam consumpta sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. Vix illa, quae πεποιημένα uocant, quae ex uocibus in usum receptis quocumque modo declinantur nobis permittimus, qualia sunt [ut] «sullaturit» et «proscripturit»; atque «laureati postes» pro illo «lauru coronati» ex eadem fictione sunt, sed hoc feliciter eualuit. [33] †Adoinoia etuio eo† ferimus in Graecis, Ouidius †ocoeludit† «uinoeo bonoeo». Dure etiam iungere arquitenentem et diuidere septentriones uidemur.

[34] Eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod in proximo est, sic:

 

«equum †ogra putant†

aedificant»,

 

et apud tragicos «Aegialeo parentat pater». [35] Mille sunt haec: «acetabula» quidquid habent et «pyxides» cuiuscumque materiae sunt et «parricida» matris quoque aut fratris interfector. Discernendumque est <ab> hoc totum tralationis istud genus, quod abusio est ubi nomen defuit, tralatio ubi aliud fuit. Nam poetae solent abusiue etiam in iis rebus quibus nomina sua sunt uicinis potius uti, quod rarum in prorsa est. [36] Illa quoque quidam catachresis uolunt esse, cum pro temeritate «uirtus» aut pro luxuria «liberalitas» dicitur. A quibus equidem dissentio: namque in his non uerbum pro uerbo ponitur, sed res pro re. Neque enim quisquam putat [et] «luxuriam» et «liberalitatem» idem significare, uerum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamuis neutri dubium sit haec esse diuersa.

[37] Superest ex his quae aliter significant metalempsis, id est transumptio, quae ex alio †tropo† in alium uelut uiam praestat, * et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum, qui Chiron est, Ἥσσονα <et> insulas ὀξείας θοάς dicunt. Nos quis ferat si Verrem «suem» aut Aelium <Catum> «doctum» nominemus? [38] Est enim haec in metalempsi natura, ut inter id quod transfertur <et id quo transfertur> sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum: quem tropum magis adfectamus ut habere uideamur quam ullo in loco desideramus. Nam id eius frequentissimum exemplum est: «cano canto», <et «canto> dico», ita «cano dico»: interest medium illud «canto». [39] Nec diutius in eo morandum: †innisi† usus admodum uideo, †nihil†, ut dixi, in comoedis.

[40] Cetera iam non significandi gratia, sed ad ornandam †non† augendam orationem adsumuntur. Ornat enim ἐπίθετον, quod recte dicimus adpositum, a nonnullis sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis satis est conuenire id uerbo cui adponitur: itaque et «dentes albos» et «umida uina» in his non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat: tum autem efficitur si sine illo <id> quod dicitur minus est, qualia sunt: «o scelus abominandum, o deformem libidinem.» [41] Exornatur autem res tota maxime tralationibus: «cupiditas effrenata» et «insanae substructiones.» Et solet fieri aliis adiunctis [epitheton] tropis, ut apud Vergilium «turpis egestas» et «tristis senectus». Verumtamen talis est ratio huiusce uirtutis ut sine adpositis nuda sit et uelut incompta oratio, oneretur tamen multis. [42] Nam fit longa et impedita †uti questionibus† eam iungas similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum uirium. Quamquam non singula modo, sed etiam plura uerba adponi solent, ut

 

«coniugio Anchisa Veneris dignate superbo».

 

[43] Sed hoc quocumque modo: duo uero uni adposita ne uersum quidem decuerint. Sunt autem quibus non uideatur hic omnino tropos quia nihil uertat, nec est semper, sed cum id <quod> est adpositum, si a proprio diuiseris, per se significat et facit antonomasian. Nam si dicas «ille qui Numantiam <et> Carthaginem euertit», antonomasia est, si adieceris «Scipio» adpositum: †non potest ergo esse iunctum.†

[44] Allegoria, quam inuersionem interpretantur, aut aliud uerbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium. Prius fit genus plerumque continuatis tralationibus, ut

 

«O nauis, referent in mare te noui

fluctus: o quid agis? Fortiter occupa

portum»,

 

totusque ille Horati locus, quo nauem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis ciuilibus, portum pro pace atque concordia dicit. [45] Tale Lucreti

 

«auia Pieridum peragro loca»,

 

et Vergili

 

«sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia soluere colla.»

 

[46] Sine tralatione uero in Bucolicis:

 

«certe equidem audieram, qua se subducere colles

incipiunt mollique iugum demittere cliuo,

usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi,

omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.»

 

[47] Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt uerbis, uerum non pastor Menalcas sed Vergilius est intellegendus. Habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius, plerumque apertis permixta est. Tota apud Ciceronem talis est: «hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum uelle ut etiam nauem perforet in qua ipse nauiget.» [48] Illud commixtum frequentissimum: «equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putaui esse subeundas.» Nisi adiecisset «dumtaxat contionum», esset allegoria: nunc eam miscuit. Quo in genere et species ex arcessitis uerbis uenit et intellectus ex propriis. [49] Illud uero longe speciosissimum genus orationis in quo trium permixta est gratia, similitudinis allegoriae tralationis: «Quod fretum, quem euripum tot motus, tantas, tam uarias habere creditis agitationes commutationes fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus unus aut nox interposita saepe [et] perturbat omnia et totam opinionem parua nonnumquam commutat aura rumoris.» [50] Nam id quoque in primis est custodiendum, ut, quo ex genere coeperis tralationis, hoc desinas. Multi autem, cum initium tempestatem sumpserunt, incendio aut ruina finiunt, quae est inconsequentia rerum foedissima. [51] Ceterum allegoria paruis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime seruit. Nam illa in agendis causis iam detrita «pedem conferre» et «iugulum petere» et «sanguinem mittere» inde sunt, nec offendunt tamen: est enim grata in eloquendo nouitas et emutatio, et magis inopinata delectant. Ideoque iam in his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus. [52] Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam ut «Dionysium Corinthi esse», quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. Sed allegoria quae est obscurior «aenigma» dicitur, uitium meo quidem iudicio si quidem dicere dilucide uirtus, quo tamen et poetae utuntur:

 

«dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

tris pateat caeli spatium non amplius ulnas?»

 

[53] et oratores nonnumquam, ut Caelius «quadrantariam Clytaemestram» et «in triclinio coam, in cubiculo nolam». Namque et nunc quidem soluuntur et tum erant notiora cum dicerentur: aenigmata sunt tamen; non et cetera, si quis interpretetur, intellegas?

[54] In eo uero genere quo contraria ostenduntur ironia est (inlusionem uocant): quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura; nam si qua earum uerbis dissentit, apparet diuersam esse orationi uoluntatem. [55]Quamquam in plurimis id tropis accidit, ut intersit †quid de quoquo† dicatur, quia quod dicitur alibi uerum est. Et laudis autem simulatione detrahere et uituperationis laudare concessum est: «quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in codice non haberet.» Et contra: «oratores uisi sumus et populo imposuimus.» [56]Aliquando cum inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi uolunt, quale est in Clodium: «integritas tua te purgauit, mihi crede, pudor eripuit, uita ante acta seruauit.» [57] Praeter haec usus est allegoriae ut tristia dicamus melioribus uerbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus * †aliut textum sp† «exta cocta numerabimus». Haec si quis ignorat quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. [58] Sunt etiam qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid uelimus. Cui accedit hoc quoque, quod genus, cum diuidatur in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas, allegoria uero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert. [59] Adicitur his mycterismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus.

Pluribus autem uerbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin uocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius «ad requisita naturae», [60] interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:

 

«tempus erat quo prima quies mortalibus aegris

incipit et dono diuum gratissima serpit»,

 

et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. [61] Quidquid enim significari breuius potest et cum ornatu latius ostenditur periphrasis est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis uirtuti circumlocutio. Verum hoc ut <cum> decorem habet periphrasis, ita cum in uitium incidit perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuuat.

[62] Hyperbaton quoque, id est uerbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter uirtutes habemus. Sit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio si ad necessitatem ordinis sui uerba redigantur, et ut quodque oritur ita proximis, etiam si uinciri non potest, alligetur. [63] Differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum inpolitorum loco quo conuenit quodque ponendum. Non enim recidere ea nec polire possumus quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis qualia sunt, eligendaeque sedes. [64] Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam oportuna ordinis permutatio, neque alio ceris Platonis inuenta sunt quattuor illa uerba, quibus in illo pulcherrimo operum in Piraeum se descendisse significat, plurimis modis scripta <quam ut> quo ordine quodque maxime faceret experiretur. [65] Verum id cum in duobus uerbis fit, anastrophe dicitur, reuersio quaedam, qualia sunt uulgo «mecum», «secum», apud oratores et historicos «quibus de rebus». At cum decoris gratia traicitur longius uerbum, proprie hyperbati tenet nomen: «animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partis.» Nam «in duas partis diuisam esse» rectum erat, sed durum et incomptum. [66] Poetae quidem etiam uerborum diuisione faciunt transgressionem:

 

«Hyperboreo septem subiecta trioni,»

 

quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem proprie dici tropos possit, quia componendus est e duobus intellectus: [67] alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola uariatur, figura potius uerborum dici potest, sicut multi existimarunt. Longis autem hyperbatis et confusis quae uitia accidunt, suo loco diximus.

Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est haec decens ueri superiectio: uirtus eius ex diuerso par, augendi atque minuendi. [68] Fit pluribus modis; aut enim plus facto dicimus: «uomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal impleuit», et

 

«geminique minantur | in caelum scopuli»,

 

aut res per similitudinem attollimus:

 

[69] «credas innare reuulsas | Cycladas»,

 

aut per comparationem, ut

 

«fulminis ocior alis»,

 

aut signis quasi quibusdam:

 

«illa uel intactae segetis per summa uolaret

gramina nec teneras cursu laesisset aristas»,

 

uel tralatione, ut ipsum illud «uolaret». [70]Crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit: «Quae Charybdis tam uorax? Charybdin dico? Quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medius fidius, uix uidetur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse.» [71] Exquisitam uero figuram huius rei deprendisse apud principem lyricorum Pindarum uideor in libro quem inscripsit Hymnus. Is namque Herculis impetum aduersus Meropas, qui in insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec uentis nec mari sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset. [72] Quod imitatus Cicero illa composuit in Verrem: «Versabatur in Sicilia longo interuallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos), sed quoddam nouum monstrum ex uetere illa inmanitate quae in isdem uersata locis dicitur. Non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror.» [73] Nec pauciora sunt genera minuendi:

 

«uix ossibus haerent.»

 

Et quod Cicero [est] in quodam ioculari libello:

 

«fundum †Vetto† uocat quem possit mittere funda:

ni tamen exciderit qua caua funda patet.»

 

Sed huius quoque rei seruetur mensura quaedam. Quamuis enim est omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia uia magis in cacozelian itur. [74] Piget referre plurima hinc orta uitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. Monere satis est mentiri hyperbolen, nec ita ut mendacio fallere uelit. Quo magis intuendum est quo usque deceat extollere quod nobis non creditur. Peruenit haec res frequentissime ad risum: qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen adsequitur. [75] Est autem in usu uulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, uidelicet quia natura est omnibus augendi res uel minuendi cupiditas insita nec quisquam uero contentus est: sed ignoscitur, quia non adfirmamus. [76] Tum est hyperbole uirtus cum res ipsa de qua loquendum est naturalem modum excessit: conceditur enim amplius dicere, quia dici quantum est non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. Sed de hoc satis, quia eundem locum plenius in eo libro quo causas corruptae eloquentiae reddebamus tractauimus.