BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Fabius Quintilianus

ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.

 

Institutionis oratoriae

libri duodecim

 

Liber XI

 

___________________________________________________________

 

 

 

Liber vndecimvs

[De decenti oratione, de memoria, de actione.]

 

________________

 

 

I

[Tractatus περὶ τοῦ πρέποντος. Quae observanda sint,

ut in omni persona et occasione apte dicatur.]

 

[1] Parata, sicut superiore libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam uirtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria. [2] Nam cum sit ornatus orationis uarius et multiplex conueniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis non modo non inlustrabit eam, sed etiam destruet et uim rerum in contrarium uertet. Quid enim prodest esse uerba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis in quae iudicem duci formarique uolumus consentiant: [3] si genus sublime dicendi paruis in causis, pressum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque uiolentum iucundis adhibeamus? – ut monilibus et margaritis ac ueste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur uiri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat. [4] Hunc locum Cicero breuiter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen uideri potest quicquam omisisse dicendo «non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus»: nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc uelut notare inter agnoscentis, [5] et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque breuius a se dici, quamquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius. Nos institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus uerbis debet haberi uenia.

[6] Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando docendo mouendo iudici conueniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec uetera aut tralata aut ficta uerba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus, neque decurrentis contexto nitore circumitus ubi diuidenda erit causa et in partis suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus. [7] Nam ornatus omnis non tam sua quam rei cui adhibetur condicione constat, nec plus refert quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inuentione commune. Nam si tantum habent etiam uerba momentum, quanto res ipsae magis? Quarum quae esset obseruatio suis locis subinde subiecimus.

[8] Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit plerumque haec esse coniuncta: nam quod decet fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent. [9] Aliquando tamen et haec dissentiunt: quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem uincet quod decet. Nam quis nescit nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset? [10] Verum id eum minime decebat, ideoque sic egit ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. Maluit enim uir sapientissimus quod superesset ex uita sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum se iudiciis reseruauit, breui detrimento iam ultimae senectutis aeuum saeculorum omnium consecutus. [11] Itaque quamuis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem sed parum sibi conuenientem iudicauisset. Quo uel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore seruandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit. [12] Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam ueritatis regulam diuisione hac utimur, ut ab eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi uidetur consuluisse, [13] aut P. Rutilius, uel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, uel cum reuocante eum †P.† Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret nesciebat. Hi uero parua illa quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum uirtute conferantur, despicienda iudicauerunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles ut quae laudamus inutilia credamus. [14] Sed hoc qualecumque discrimen raro admodum eueniet: ceterum idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora uero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona tempore loco causa magis ac minus uel excusata debeant uideri uel reprehendenda. [15] Cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, diuidenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco conuenire.

In primis igitur omnis sui uitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed plerumque etiam odium. [16] Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter adleuamus, quia hoc facere tamquam maiores uidemur, et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se maiorem quam minores ceteros facere. [17] Inde inuident humiliores (hoc uitium est eorum qui nec cedere uolunt nec possunt contendere), rident superiores, improbant boni. Plerumque uero deprendas adrogantium falsam de se opinionem, sed in ueris quoque sufficit conscientia.

Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator. [18] Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat inuidiae, cui tamen non fuit par, seruatae patriae poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in consulatu frequens commemoratio possit uideri non gloriae magis quam defensioni data. [19] Eloquentiam quidem, cum plenissimam diuersae partis aduocatis concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogauit. Illius sunt enim: «si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum», et: «quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparaui.» [20] Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamuis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus ueniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogauit sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi dixit. [21] In epistulis aliquando familiariter apud amicos, nonnumquam in dialogis, aliena tamen persona uerum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile uel ipsa uitii huius simplicitate quam illa iactatione peruersa, si abundans opibus pauperem se et nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem uocet. [22] Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendauit ut necessitatem id faciendi ostenderet, inuidiamque omnem in eum regereret qui hoc se coegisset. [23] Et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae, sed modo id uirtuti senatus, modo prouidentiae deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus uindicat sibi: erant enim illa tuenda cum obicerentur. [24] In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:

 

«cedant arma togae, concedat laurea linguae»

 

et

 

«o fortunatam natam me consule Romam!»

 

et Iouem illum a quo in concilium deorum aduocatur, et Mineruam quae artes eum edocuit: quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.

[25] Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnumquam concedenda fiducia est. Nam quis reprendat haec: «Quid putem? Contemptumne me? Non uideo nec in uita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit Antonius»: [26] et paulo post apertius: «An decertare mecum uoluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?»

[27] Adrogantes et illi qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. Nam et inuiti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter aduersarios quod Pythagorae inter discipulos contigit potest: «ipse dixit.» Sed istud magis minusue uitiosum est pro personis dicentium: [28] defenditur enim aliquatenus aetate dignitate auctoritate: quae tamen uix in ullo tanta fuerint ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se ipso petet. Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium se defendente? At ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: «equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit nec defendentibus nobis.»

[29] Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed, ut quisque aetate dignitate usu praecedit, magis in ea reprendendus. Videas autem rixatores quosdam neque iudicum reuerentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere. [30] Profert enim mores plerumque oratio et animi secreta detegit: nec sine causa Graeci prodiderunt ut uiuat quemque etiam dicere. Humiliora illa uitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac uerbis parum modestis ac pudicis uilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas. Quae fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi uolunt.

[31] Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet; nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus conuenerit quam pressum et mite et limatum et quale intellegi uult Cicero cum dicit orationem suam coepisse canescere, sicut uestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit: [32] in iuuenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur, at in isdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa seueritatis inuisum est, quando etiam morum senilis auctoritas inmatura in adulescentibus creditur. [33] Simpliciora militaris decent. Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi uitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diuersa. [34] Non enim solum illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur «saxa atque solitudines uoci respondent», sed etiam illa, quamquam plena sanguinis, «uos enim iam, Albani tumuli atque luci, uos, inquam, inploro atque testor, uosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales» non conueniant barbae illi atque tristitiae. [35] At uir ciuilis uereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus sed administrationi rei publicae dederit, a qua longissime isti qui philosophi uocantur recesserunt, omnia quae ad efficiendum oratione quod proposuerit ualent libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit. [36] cEst quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic qui bello ciuili se interfecit Cato eloquens senator fuit. [37] Idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba aduersus Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliiue cui pari, magnum animum ferre prae se uidebuntur. «Ego te» inquit «consulem putem» L. Crassus Philippo «cum tu me non putes senatorem?»: uox honestissimae libertatis, non tamen ferres quemcumque dicentem. [38] Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit: insania; uerte, ut idem Caesar de illo dixerit, adrogantia est. Maior in personis obseruatio est apud tragicos comicosque: multis enim utuntur et uariis. Eadem et eorum qui orationes aliis scribebant fuit ratio et declamantium est: non enim semper ut aduocati, sed plerumque ut litigatores dicimus.

[39] Verum etiam in iis causis quibus aduocamur eadem differentia diligenter est custodienda. Vtimur enim fictione personarum et uelut ore alieno loquimur, dandique sunt iis quibus uocem accommodamus sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur. [40] Quid asperius lictore Verris: «ut adeas, tantum dabis»? quid fortius illo cuius inter ipsa uerberum supplicia una uox audiebatur: «ciuis Romanus sum»? Quam dignae Milonis in peroratione ipsa uoces eo uiro qui pro re publica seditiosum ciuem totiens compescuisset quique insidias uirtute superasset! [41] Denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt uarietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum adsimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor. [42] Eadem in iis pro quibus agemus obseruanda sunt: aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus humilis inuidiosus fauorabilis erit, adiecta propositorum quoque et ante actae uitae differentia. Iucundissima uero in oratore humanitas facilitas moderatio beniuolentia. Sed illa quoque diuersa bonum uirum decent: malos odisse, publica uice commoueri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.

[43] Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, priuatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur. [44] Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in paruis rebus iudiciisque uana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem de re leuissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoueri, sed etiam corpore ipso perhorrescere. [45] Quis uero nesciat quanto aliud dicendi genus poscat grauitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud grauis uiros quod leuiores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnumquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam uel intellegere uel capere non possit.

[46] Tempus quoque ac locus egent obseruatione propria: nam et tempus tum triste tum laetum, tum liberum tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator: [47] et loco publico priuatone, celebri an secreto, aliena ciuitate an tua, in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus uitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conueniat, et pleraque, quae natura non sunt reprendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur. [48] Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstratiuae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam quae sunt in actu et contentione suasoriae iudicialesque permittant.

Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quae sunt egregiae dicendi uirtutes quo minus deceant effici condicione causarum. [49] An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud uictorem et principem pro se ipse dicat, frequenti tralatione, fictis aut repetitis ex uetustate uerbis, compositione quae sit maxime a uulgari usu remota, decurrentibus perihodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium? [50] Moueaturne quisquam eius fortuna quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte uideat? Non immo oderit reum uerba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui esse diserto uacet? [51] Quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de ui fuit, comprendisse uidetur mihi: «ne cui uestrum atque etiam omnium qui ad rem agendam adsunt meus aut uultus molestior aut uox inmoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse uideatur». [52] Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non quidquid meris adicietur adfectibus omnis eorum diluet uiris, et miserationem securitate laxabit? [53] Age, si de morte filii sui uel iniuria, quae morte sit grauior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis quae continget ex sermone puro atque dilucido quaeret, breuiter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur? [54] Quo fugerit interim dolor ille? Vbi lacrimae substiterint? Vnde se in medium tam secura obseruatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam uocem continuus quidam gemitus et idem tristitiae uultus seruabitur, si quidem uolet dolorem suum etiam in audientis transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet. [55] Quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adulescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut aduocati sed ut passi subimus: [56] cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam uel ob aliquam magnam infelicitatem uel etiam paenitentiam petunt: in quibus non solum cantare, quod uitium peruasit, aut lasciuire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut in ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, uidetur posse etiam deponere.

[57] Nescio tamen an huius de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse uideamur. Ideoque mihi illud Cassi Seueri non mediocriter displicet: «di boni, uiuo, et, quo me uiuere iuuet, Asprenatem reum uideo». Non enim iusta ex causa uel necessaria uideri potest postulasse eum, sed quadam accusandi uoluptate. [58] Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris postulabit doleat eius ualetudine, et quamlibet grauia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo uerbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam uere dicere appareat. [59] Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris uestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quo modo contra abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam aduocati uoce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta sunt, continet.

[60] Esse et in uerbis quod deceat aut turpe sit nemini dubium est. Vnum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum uidetur, quibus modis ea quae sunt natura parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus. [61] Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt quam cum est filio filiiue aduocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa uia qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia plurimum refert qua in re et quo modo laedat. [62] Itaque illa, cum filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: duo tamen, quae sola supererant, diuine Cicero seruauit, primum ne obliuisceretur reuerentiae quae parentibus debetur, deinde ut repetitis altius causis diligentissime ostenderet quam id quod erat in matrem dicturus non oporteret modo fieri sed etiam necesse esset. [63] Primaque haec expositio fuit, quamquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat: adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio inuidiosum sed ipsi in quam dicebatur. [64] Potest tamen aliquando mater et in re leuiore aut minus infeste contra filium stare: tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus inuidiam aut etiam in diuersum eam transferemus, et, si grauiter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis. [65] Auertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiam si non possumus conuiciari, nolle uideamur. Etiam, si quid obiciendum erit, officium est patroni ut id filio inuito sed fide cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari. [66] Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam inter patres etiam filiosque, cum interuenisset emancupatio, litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodiendum est ut inuiti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus ut cuique personae debetur reuerentia. Eadem pro libertis aduersus patronos obseruantia. Et ut semel plura complectar, numquam decebit sic aduersus tales agere personas quo modo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus. [67] Praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quamquam erat in Cottam grauissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa poterat, longa tamen praefatione excusauit officii sui necessitatem. [68] Aliquando etiam inferioribus praecipueque adulescentulis parcere aut uideri decet. Vtitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed paene patrie monere uideatur: nam et nobilis et iuuenis et non iniusto dolore uenerat ad accusandum.

Sed in his quidem, in quibus uel iudici uel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus ueremur offendere. [69] Duae simul huius modi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Seruique Sulpici. Quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset uirtutes, scientiam petendi consulatus ademit! Quid enim aliud esset quo se uictum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? Vt uero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpici contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret! [70] Quam molli autem articulo tractauit Catonem! Cuius naturam summe admiratus non ipsius uitio sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem uideri uolebat, ut inter eos non forensem contentionem sed studiosam disputationem crederes incidisse. [71] Haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius uiri obseruatio, ut, cum aliquid detrahere salua gratia uelis, concedas alia omnia: in hoc solo uel minus peritum quam in ceteris (adiecta, si potuerit fieri, etiam causa cur id ita sit) uel paulo pertinaciorem uel credulum uel iratum uel inpulsum ab aliis. [72] Hoc enim commune remedium est, si tota actione aequaliter appareat non honor modo eius sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta [sit] dicendi, neque id moderate tantum faciamus sed etiam necessario.

[73] Diuersum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis inuisorum quaedam facta laudanda sunt: decet enim rem ipsam probare in qualicumque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum et iusta sic faciendi * non se de ingenii fama sed de fide esse sollicitum. [74] Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur.

[75] Apud iudicem uero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus auersus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus uel offensae uel utilitati suae indulserit. [76] Hoc et apud eos <a> quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio uel necessitatis alicuius, si id causa concedit, uel erroris uel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem. [77] Accidit etiam nonnumquam <ut> ea de causa de qua pronuntiauit cognoscat iterum. Tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non suffecisse succurret. [78] Etiam si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumuiralibus iudiciis duplicibus, parte uicta decentius erit, quotiens contigerit, seruare iudicum pudorem: de qua re latius probationum loco dictum est.

Potest euenire ut in aliis reprehendenda sint quae ipsi fecerimus, ut obicit Tubero Ligario quod in Africa fuerit [79] et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuuenis accusat. Id quo modo decenter fieri possit equidem non inuenio nisi aliquid reperitur quod intersit, persona aetas tempus causa locus animus. [80] Tubero iuuenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseuerasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem <et> Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum saluam uterque rem publicam uellet, sed pro Iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse. [81] Ceterum uel facillimum est ibi alienam culpam incusare ubi fateris tuam: uerum id iam indicis est, non actoris. Quod si nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. Potest enim uideri satis emendatus qui in odium eorum in quibus errauerat ipse conuersus est. [82] Sunt enim casus quidam qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater ex <meretrice natum, quod duxerit> meretricem in matrimonium, abdicat: scholastica materia, sed non <quae in foro non> possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: uel quod omnium sit uotum parentum ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse uoluisset), uel quod humilior ipse fuerit (licet enim huic ducere), uel quod non habuerit patrem qui moneret: [83] quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renouaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris uitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque [sum] liberis daret. Credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. Alia praetereo: neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnumquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.

[84] Illic maior aestus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus aut fletus <et> exsecratio uitae conueniat, ut iudex intellegat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus uerecundius est <fateri> passis quam ausis. [85] Mollienda est in plerisque aliquo colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoueri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum ciuitatis adfirmat ut iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est ut aliquid eorum quoque causa uideretur facere contra quos diceret. [86] Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de uniuerso genere aliquorum hominum dicere, libertinorum uel militum uel publicanorum uel similiter aliorum. [87] In quibus omnibus commune remedium est ut ea quae laedunt non libenter tractare uidearis, nec in omnia impetum facias sed in id quod expugnandum est, et reprehensa [alia] laude compenses: [88] sic cupidos <milites> dicas: sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis testimonium reddere industriae per quam exierint de seruitute. [89] Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero uarie: detracturus Graecis testibus fidem doctrinam his concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostis insectatur: quorum nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum <a> cura decoris fuit. [90] Verborum etiam moderatione detrahi solet si qua est rei inuidia: si asperum dicas nimium seuerum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi: plerumque uelut ipsos coneris ratione uincere, quod est mollissimum.

[91] Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. Cuius rei obseruatio iudicio magis quodam [seruiri] sentiri quam praeceptis tradi potest: quantum satis sit et quantum recipiant aures non habet certam mensuram et quasi pondus, quia <ut> in cibis [his] alia aliis magis complent.

[92] Adiciendum etiam breuiter uidetur quo fiat <ut> dicendi uirtutes diuersissimae non solum suos amatores habeant sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit id esse optimum quod [non] facile credideris consequi imitatione, non possis, alio uero non id egisse, ut ita diceret quo modo se quilibet posse confideret, sed quo modo nemo. [93] Quod potest pugnare inter se uideri, uerum utrumque, ac merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et uelut securitas inadfectatae orationis mire tenuis causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis conuenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum qui intellegunt.

 

 

II

[De memoriae usu, arte, adiumentis.

Sitne ad verbum ediscendum.]

 

[1] Memoriam quidam naturae modo esse munus existimauerunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur: et totus de quo diximus adhuc inanis est labor nisi ceterae partes hoc uelut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque uelut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa uis praesentat: neque inmerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. [2] Sed non firme tantum continere uerum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac uerborum contextum sequi, et quae sint ab aduersa parte dicta meminisse, nec utique eo quo dicta sunt ordine refutare sed oportunis locis ponere. [3] Quin extemporalis oratio non alio mihi uidetur mentis uigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit, quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inuentione tradit elocutioni. [4] Non arbitror autem mihi in hoc inmorandum, quid sit quod memoriam faciat, quamquam plerique inprimi quaedam uestigia animo, uelut in ceris anulorum signa seruentur, existimant. Neque ero tam credulus ut †quam abitu tardiorem firmioremque memoriam fieri et actem quoque ad animum pertire.† [5] Magis admirari naturam subit, tot res uetustas tanto ex interuallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed [in] sponte interim, nec uigilantibus sed etiam quiete compositis: [6] eo magis quod illa quoque animalia quae carere intellectu uidentur meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes reuertuntur. Quid? non haec uarietas mira est, excidere proxima, uetera inhaerere? hesternorum inmemores acta pueritiae recordari? [7] Quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen quanta uis esset eius, quanta diuinitas illa, nisi in hoc lumen orandi extulisset. [8] Non enim rerum modo sed etiam uerborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit. [9] Quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuuarique ratione naturam, cum idem [indocti] facere illud indocti inexercitati non possimus. Quamquam inuenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, uidelicet quoniam illa quae scriptis reposuimus uelut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. [10] Nec dubium est quin plurimum in hac parte ualeat mentis intentio et uelut acies luminum a prospectu rerum quas intuetur non auersa; unde accidit ut quae per plures dies scribimus ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat.

[11] Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius uulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi uictoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta celebrasset iubebatur. Et persoluerunt, ut traditum est: [12] nam cum esset grande conuiuium in honorem eiusdem uictoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuuenes equis aduecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non inuenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. [13] Nam uix eo ultra limen egresso triclinium illud supra conuiuas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat corpora suis reddidisse. [14] Est autem magna inter auctores dissensio Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen, et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides uidetur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas †Calimachus†, quem secutus Cicero hanc famam latius fudit. [15] Scopam nobilem Thessalum perisse in eo conuiuio constat, adicitur sororis eius filius, putant et ortos plerosque ab alio Scopa qui maior aetate fuerit. [16] Quamquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum uidetur, neque omnino huius rei meminit umquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.

[17] Ex hoc Simonidis facto notatum uidetur iuuari memoriam signatis animo sedibus, idque credet suo quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reuersi sumus, non ipsa agnoscimus tantum sed etiam quae in iis fecerimus reminiscimur, personaeque subeunt, nonnumquam tacitae quoque cogitationes in mentem reuertuntur. Nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento. [18] Loca discunt quam maxime spatiosa, multa uarietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partis eius omnis cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est, non haerere in occursu: plus enim quam firma debet esse memoria quae aliam memoriam adiuuet. [19] Tum quae scripserunt uel cogitatione complectuntur [et] aliquo signo quo moneantur notant, quod esse uel ex re tota potest, ut de nauigatione, militia, uel ex uerbo aliquo: nam etiam excidentes unius admonitione uerbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum nauigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis. [20] Haec ita digerunt: primum sensum [bello cum] uestibulo quasi adsignant, secundum (puta) atrio, tum inpluuia circumeunt, nec cubiculis modo aut exhedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. Ita, quamlibet multa sint quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, <nec> onerant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore. [21] Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri [spieri] potest. Etiam fingere sibi has †imagines† licet. Opus est ergo locis quae uel finguntur uel sumuntur, <et> imaginibus uel simulacris, quae utique fingenda sunt. Imagines uoco quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quo modo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur. [22] Illud quoque ad uerbum ponere optimum fuerit: «locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis interuallis: imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint.» Quo magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quae sol meat trecenos et sexagenos inuenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam suam potius arte quam natura gloriantis.

[23] Equidem haec ad quaedam prodesse non negauerim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. Namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in uestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inueniunt ubi posuerunt. [24] Et forsitan hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique uendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt, quod praestitisse Q. Hortensium dicunt. Minus idem proderit in ediscendis quae orationis perpetuae erunt: nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit; et horum tamen utcumque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti: uerborum contextus eadem arte quo modo comprehendetur? [25] Mitto quod quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae uerba quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris explicentur, [ne] meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura? [26] Nam quo modo poterunt copulata fluere si propter singula uerba ad singulas formas respiciendum erit? Qua re et Charmadas et Scepsius de quo modo dixi Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: nos simpliciora tradamus.

[27] Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere (laborat enim maxime onere); sed hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distringent atque concident. Nec utique certum imperauerim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus ut ipse quoque diuidi debeat. [28] Dandi sunt certi quidam termini, ut contextum uerborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partis deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile iis quae difficilius haereant aliquas adponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam: [29] nemo enim fere tam infelix ut quod cuique loco signum destinauerit nesciat. At si erit tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utatur, ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si de naue dicendum est, spiculum si de proelio. [30] Multum enim signa faciunt, et ex alia memoria uenit alia, ut cum tralatus anulus uel alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem uocetur. [31] Quod est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri.

[32] Illud neminem non iuuabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur enim uestigiis quibusdam memoriam, et uelut oculis intuetur non paginas modo sed uersus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam uero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interueniat, signa sunt quaedam quae intuentes deerrare non possumus. [33] Ista ratio, ut est illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior.

Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum <si> non subirent uelut otiosum animum plerumque aliae cogitationes, propter quas excitandus est uoce, ut duplici motu iuuetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec uox sit modica et magis murmur. [34] Qui autem legente alio ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in parte iuuari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit. [35] In experiendo teneasne et maior intentio est et nihil superuacui temporis perit quo etiam quae tenemus repeti solent: ita sola quae exciderunt retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam ualetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum. [36] Verum et in iis quae scripsimus complectendis multum ualent et in iis quae cogitamus continendis prope solae, excepta quae potentissima est [et] exercitatione, diuisio et compositio. Nam qui recte diuiserit, numquam poterit in rerum ordine errare: [37] certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus sed etiam in exequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps, cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. [38] An uero Scaeuola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promouisset essetque uictus, dum rus tendit repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum quocum luserat, isque ita factum esse confessus est: minus idem ordo ualebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille ualeat alternus? [39] Etiam quae bene composita erunt memoriam serie sua ducent: nam sicut facilius uersus ediscimus quam prorsam orationem, ita prorsae uincta quam dissoluta. Sic contigit ut etiam quae ex tempore uidebantur effusa ad uerbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interuentus aliquorum qui hunc honorem mererentur iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio locus, saluis qui interfuerunt.

[40] Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor: multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est: nihil aeque uel augetur cura uel neglegentia intercidit. [41] Quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et quaecumque aetas operam iuuandae studio memoriae dabit deuoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius reuoluendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest leuius si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adicere singulos uersus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perueniat, et poetica prius, tum oratorum, nouissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iuris consultorum. [42] Difficiliora enim debent esse quae exercent quo sit leuius ipsum illud in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus uacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam. [43] Mirum dictu est, nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, siue requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, siue maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam idem illud tempus quod esse in causa solet obliuionis. [44] Etiam illa praeuelox fere cito effluit, et, uelut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis haerere animo quae diutius adfixa sint.

Ex hac ingeniorum diuersitate nata dubitatio est, ad uerbum sit ediscendum dicturis, an uim modo rerum atque ordinem complecti satis sit: de quo sine dubio non potest in uniuersum pronuntiari. [45] Nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me uelim syllaba effugiat (alioqui etiam scribere sit superuacuum): idque praecipue a pueris optinendum atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere uitiosum, quod libertatem neglegentiae facit; nec quisquam se parum tenere iudicat quod ne sibi excidat non timet. [46] Inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit, uel hoc ipso quod scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam prompti ingeni famam, ut illa quae dicimus non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse uideamur, quod et oratori et ipsi causae plurimum confert: [47] nam et magis miratur et minus timet iudex quae non putat aduersus se praeparata. Idque in actionibus inter praecipua seruandum est, ut quaedam etiam quae optime uinximus uelut soluta enuntiemus, et cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quaerere uideamur quae attulimus. Ergo quid sit optimum neminem fugit. [48] Si uero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se uerba alligare, cum obliuio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium indicat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. [49] Nam et inuitus perdit quisque id quod elegerat uerbum, nec facile reponit aliud dum id quod scripserat quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore parauerunt. Quod si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem, ac si quid in litteris ualet ad scribendum potius suadebo conuertere: sed haec rara infelicitas erit.

[50] Ceterum quantum natura studioque ualeat memoria uel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat, uel Mithridates, cui duas et uiginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse, uel Crassus ille diues, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum lingua postulasset eadem ius sibi redditum ferret, uel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina: [51] quin semel auditos quamlibet multos uersus protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse qui facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem contigit: habenda tamen fides est uel in hoc, ut qui crediderit et speret.

 

 

III

[De pronuntiandi vel agendi arte.

De voce et de gestu praecepta singula. Vitia actorum.

De vestitu oratoris. Quid praestare debeat actio

et qualis conveniat loco cuique et personae

et singulis orationis partibus.]

 

[1] Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a uoce, sequens a gestu uidetur accipere. Namque actionem Cicero alias «quasi sermonem», alias «eloquentiam quandam corporis» dicit. Idem tamen duas eius partis facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, uocem atque motum: quapropter utraque appellatione indifferenter uti licet. [2] Habet autem res ipsa miram quandam in orationibus uim ac potestatem: neque enim tam refert qualia sint quae intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque ut audit mouetur. Quare neque probatio ulla, quae modo uenit ab oratore, tam firma est ut non perdat uires suas nisi adiuuatur adseueratione dicentis: adfectus omnes languescant necesse est, nisi uoce, uultu, totius prope habitu corporis inardescunt. [3] Nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex conceperit, nedum eum supini securique moueamus ac non et ipse nostra oscitatione soluatur. [4] Documento sunt uel scaenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis eadem illa audita quam lecta delectent, et uilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris. [5] Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus ualeat necesse est ubi et credimus? Equidem uel mediocrem orationem commendatam uiribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam: [6] si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam uideri posset non praecipuam sed solam iudicasse [7] (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non inmerito Aeschines dixisse uideatur: «quid si ipsum audissetis?») et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat. [8] Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum ualuisse, plurimum uero Q. Hortensium. Cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, nouissime, quoad uixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non inuenimus. [9] Et hercule cum ualeant multum uerba per se et uox propriam uim adiciat rebus et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt necesse est.

[10] Sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam uiris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et parum naturalia solent improbare, uel qui uerborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant. [11] Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant nasci: nostro labori dent ueniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi ubi natura cura iuuetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas partis esse naturae. [12] Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla arte uincatur. [13] Sed ne uox quidem nisi libera uitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut uolumus uti licet: mala uel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur cui non frustra praecipitur.

[14] Cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas diuisa partis, uocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures mouet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de uoce dicere, cui etiam gestus accommodatur.

In ea prima obseruatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura uocis spectatur quantitate et qualitate. [15] Quantitas simplicior: in summam enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis uaria. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et leuis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et optusa. [16] Spiritus etiam longior breuiorque. Nec causas cur quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium est – eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur, an eorum per quae uelut organa meat: [an] ipsi propria natura, an prout mouetur: lateris pectorisue firmitas an capitis etiam plus adiuuet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suauitate sed narium quoque, per quas quod superest uocis egeritur, dulcis esse †tamen† non exprobrans sonus.

[17] Vtendi uoce multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam quae est tripertita, acutae grauis flexae, tum intentis tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus. [18] Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita uox, etsi paucas quae nominari possint continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.

[19] Augentur autem sicut omnium, ita uocis quoque bona cura, [et] neglegentia uel inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae phonascis conuenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem uox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio, ueneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat: [20] praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leues, quarum uitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur uox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant uocem, optusae obscurant, rasae exasperant, conuulsae fractis sunt organis similes. [21] Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, aliquid tamen caui relinquit post id ipsum quod offenderat. Vmor quoque uocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum adficit. [22] Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia conualescunt, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot ciuilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis uocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. [23] Ne ciborum quidem est eadem obseruatio: non enim tam molli teneraque uoce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et uigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata ueste durandum. [24] Quare uocem deliciis non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desideratura sit, sed exercitatio eius talis sit qualis usus, nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis leuatur. [25] Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam ex tempore dicentis auocat a cura uocis ille qui ex rebus ipsis concipitur adfectus), et ediscere quam maxime uaria, quae et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur. [26] Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata uox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et uigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem. [27] Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, uitandos soles atque uentos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut uentoso umido calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo uomitu, quae cauenda quidam monent, declamare neminem qui sit mentis compos puto. [28] Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime uoci in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putauerunt (nam est maior alias), sed propter umorem potius: nam hoc aetas illa turgescit. [29] Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia uelut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque uoci genus exercitationis optimum duco quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non uox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.

[30] Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est uitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet. [31] Non enim sine causa dicitur «barbarum Graecumue»: nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit «suauiloquenti ore» Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. Sunt enim multa uitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate facere illorum mentionem in qua emendari possunt. [32] Itemque si ipsa uox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida raua praepinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, spiritus nec breuis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.

[33] Dilucida uero erit pronuntiatio primum si uerba tota exierint, quorum pars deuorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono indulgent. Vt est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnis inputare et uelut adnumerare litteras molestum et odiosum: [34] nam et uocales frequentissime coeunt et consonantium quaedam insequente uocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus: «multum ille et terris». [35] Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde «pellexit» et «collegit» et quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suauis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Obseruandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν uel ὑποστιγμήν uocant, quo deponendus. [36] Suspenditur «arma uirumque cano», quia illud «uirum» ad sequentia pertinet, ut sit «uirum Troiae qui primus ab oris», et hic iterum. Nam etiam si aliud est unde uenit quam quo uenit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem uerbo continetur «uenit». [37] Tertio «Italiam», quia interiectio est «fato profugus» et continuum sermonem, qui faciebat «Italiam Lauinaque», diuidit. Ob eandemque causam quarto «profugus», deinde «Lauinaque uenit litora», ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias breuius, alias longius dabimus: interest enim sermonem finiant an sensum. [38] Itaque illam distinctionem «litora» protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc uenero: «atque altae moenia Romae», deponam et morabor et nouum rursus exordium faciam. [39] Sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in perihodis. Vt enim illa «in coetu uero populi Romani negotium publicum gerens magister equitum» et cetera multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in his interuallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam uitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse sit parua, sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.

[40] Ornata est pronuntiatio cui suffragatur uox facilis magna beata flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine sed proprietate), ad hoc uelut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus. [41] Neque grauissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus conuenit: nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra uerum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest. [42] Nam uox, ut nerui, quo remissior hoc grauior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta magis est. Sic ima uim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.

[43] Nam prima est obseruatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa breuibus, grauia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda uarietas: [44] quod solum est pronuntiatio. Ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et uarietatem, cum illi uirtuti contrarium uitium sit inaequalitas, huic quae dicitur μονοείδεια, quasi quidam unus aspectus. Ars porro uariandi cum gratiam praebet ac renouat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi uices sunt nihilque eorum pati unum diu possumus. [45] Illud uero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum de quibus dicimus animorumque habitus conformanda uox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur illam quae Graece μονοτονία uocatur, una quaedam spiritus ac soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, [46] sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae uocis declinationes, prout aut uerborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: ut qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent. [47] Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne ad singulas paene distinctiones quamuis in eadem facie tamen quasi uultus mutandus est? «Etsi uereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem timere»: [48] etiam si est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit «pro fortissimo uiro» quam cum «etsi uereor» et «turpe sit» et «timere». [49] Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pauide dicimus quae secuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: «minimeque deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur.» Deinde quasi obiurgatio sui est: «me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse.» [50] Tum inuidiosiora: «tamen haec noui iudicii noua forma terret oculos.» Illa uero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: «qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.» Nam sequens latum etiam atque fusum est: «non enim corona consessus uester cinctus est, ut solebat.» [51] Quod notaui ut appareret non solum in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est.

Vox autem ultra uires urgenda non est: nam et suffocata saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu dederunt. [52] Nec uolubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam etiam uerba aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est uitium nimiae tarditatis: nam et difficultatem inueniendi fatetur et segnitia soluit animos, et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum. [53] Spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec deficiat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non oportunus, ut qui fiat non ubi uolumus sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis reuocabitur. [54] Exercendus autem est ut sit quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in aduersum continuabat quam posset plurimos uersus. Idem quo facilius uerba ore libero exprimeret, calculos lingua uoluens dicere domi solebat. [55] Est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora quae aspectu integra neruis parum sustinentur. Id βρασμόν Graeci uocant. Sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resorbent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia: [56] quod adfectant quoque, tamquam inuentionis copia urgeantur maiorque uis eloquentiae ingruat quam quae emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum uerbis suis conluctatio. Iam tussire et expuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiam si non utique uocis sunt uitia, quia tamen propter uocem accidunt potissimum huic loco subiciantur. [57] Sed quodcumque ex his uitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori conuenit quam modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum aut comisantium licentiae similis? [58] Quid uero mouendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascendum indignandum commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem ludorum talarium licentia soluere? Nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit: nos etiam cantandi seueriorem paulo modum excessimus. [59] Quisquamne, non dico de homicidio sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum est, nihil causae est cur non illam uocis modulationem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuuemus. [60] Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt quidam qui secundum alia uitae uitia etiam hac ubique audiendi quod aures mulceat uoluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione «cantum obscuriorem» et hoc quodam naturali initio uenit? Ostendam non multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem, sed, quod plerique intellegere nolunt, obscurior.

[61] Iam enim tempus est dicendi quae sit apta pronuntiatio: quae certe ea est quae iis de quibus dicimus accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque uox ut feritur: sed cum sint alii ueri adfectus, alii ficti et imitati, ueri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi. [62] Contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tamquam ueris moueri. Sic uelut media uox, quem habitum a nostris acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis index ac totidem quot illa mutationes habet. [63] Itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in certamine erecta totis uiribus et uelut omnibus neruis intenditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra: neque enim potest esse longus spiritus cum immoderate effunditur. Paulum <in> inuidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa. [64] Suadentium et monentium et pollicentium et consolantium grauis: in metu et uerecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et grauem media. [65] Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit, pro utriusque rei modo altius uel inferius.

Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse uoci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti satis uel ex eo patet, quod pleraque etiam citra uerba significat. [66] Quippe non manus solum sed nutus etiam declarant nostram uoluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine uoce intellegitur atque adficit, et ex uultu ingressuque perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprenditur. [67] Nec mirum si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis ualent, cum pictura, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam uim dicendi nonnumquam superare uideatur. Contra si gestus ac uultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo uerbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu uenit. [68] Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat: adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit quod efficeret.

Praecipuum uero in actione sicut in corpore ipso caput est, cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significationem. [69] Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam: nam et deiecto humilitas et supino adrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur: [70] aspectus enim semper eodem uertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis remouere oportebit, ut idem illud uultu uideamur auersari, manu repellere:

 

«di talem auertite pestem»:

«haud equidem tali me dignor honore.»

 

[71] Significat uero plurimis modis. Nam praeter adnuendi renuendi confirmandique motus sunt et uerecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici quoque doctores uitiosum putauerunt. Etiam frequens eius nutus non caret uitio: adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.

[72] Dominatur autem maxime uultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus, hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro omnibus uerbis. [73] Itaque in iis quae ad scaenam componuntur fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aërope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules. [74] In comoediis uero praeter aliam obseruationem, qua serui lenones parasiti rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites, iuuenes seueri ac luxuriosi, matronae puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat. [75] Sed in ipso uultu plurimum ualent oculi, per quos maxime animus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. Motu uero intenti, remissi, superbi, torui, mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit fingentur. [76] Rigidi uero et extenti aut languidi et torpentes aut stupentes aut lasciui et mobiles et natantes et quadam uoluptate suffusi aut limi et, ut sic dicam, uenerii aut poscentes aliquid pollicentesue numquam esse debebunt. Nam opertos compressosue eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat? [77] Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deseruiens iis ministerium. [78] Multum et superciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in ea plus ualeat, sanguis ille qui mentis habitu mouetur, et, cum infirmam uerecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus medium quoddam serenum efficit. [79] Vitium in superciliis si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut adleuantur. [80] Naribus labrisque non fere quicquam decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium significari solet. Nam et «corrugare nares», ut Horatius ait, et inflare et mouere et digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprendatur. [81] Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et uelut quodam fastidio replicantur et pendent et uocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis uerbis modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam labris loquendum est.

[82] Ceruicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. Collum diuersa quidem sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque uox ac fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit. [83] Vmerorum raro decens adleuatio atque contractio est: breuiatur enim ceruix et gestum quendam humilem atque seruilem et quasi fraudulentum facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fingunt. [84] Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud «saxa atque solitudines uoci respondent», expatiatur in latus et ipsa quodam modo se cum gestu fundit oratio. [85] Manus uero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, uix dici potest quot motus habeant, cum paene ipsam uerborum copiam persequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam, ipsae locuntur. [86] An non his poscimus pollicemur, uocamus dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus, interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem confessionem paenitentiam modum copiam numerum tempus ostendimus? [87] non eaedem concitant inhibent [supplicant] probant admirantur uerecundantur? non in demonstrandis locis atque personis aduerbiorum atque pronominum optinent uicem? – ut in tanta per omnis gentes nationesque linguae diuersitate hic mihi omnium hominum communis sermo uideatur.

[88] Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis uocibus naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis uenas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis neruos manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione fugiendum. [89] Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad uerba accommodatus, quod etiam histrionibus paulo grauioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere. [90] Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac uoce seruandum est. Non enim aut in illa perihodo «stetit soleatus praetor populi Romani» inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est, aut in illa «caedebatur in medio foro Messanae» motus laterum qualis esse ad uerbera solet torquendus aut uox qualis dolori exprimitur eruenda, [91] cum mihi comoedi quoque pessime facere uideantur quod, etiam si iuuenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula uel effeminata uoce pronuntiant: adeo in illis quoque est aliqua uitiosa imitatio quorum ars omnis constat imitatione.

[92] Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: longius enim partibus iis et liberius exeritur. [93] Vitiose uero idem sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc peius aliqui transuersum bracchium proferunt et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem ueniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus. [94] At cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei nomen est) ualet, et adleuata ac spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat, uersus in terram et quasi pronus urget, et aliquando pro numero est. [95] Idem summo articulo utrimque leuiter adprenso, duobus modice curuatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari uidentur qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descenderunt. [96] Est et ille uerecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leuiter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur. [97] Hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret: «si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum.» Eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diuersum resoluitur, ut quodam modo sermonem ipsum proferre uideatur. [98] Binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui supra sunt. [99] Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur, interim quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis quae dicimus manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur. [100] Sunt et illi breues gestus, cum manus leuiter pandata, qualis uouentium est, paruis interuallis et subadsentientibus umeris mouetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. Est admirationi conueniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque conuertitur. [101] Nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen uertentes manum, utcumque composita est. Pollici proximus digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus. [102] Cui non dissimilis, sed complicitis tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrutundant uelut caesim. Manus lentior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis orationem gestus, uulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum. [103] Est et illa caua et rara et supra umeri altitudinem elata cum quodam motu uelut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et leniter admirantes et interim subita indignatione uelut pauescentes et deprecantes facimus. [104] Quin compressam etiam manum in paenitentia uel ira pectori admouemus, ubi uox uel inter dentes expressa non dedecet: «Quid nunc agam? Quid facias?» Auerso pollice demonstrare aliquid receptum magis puto quam oratori decorum. [105] Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, uitiosa est una circumuersio: reliqui ante nos et dextra laeuaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus non derigitur: interim tamen uelut reici solet. [106] Optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut ferire uideatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit uel negantibus nobis uel admirantibus.

Hic ueteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante uocem erit gestus aut post uocem, quod est utrumque deforme. [107] In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod interuallum motus tria uerba esse uoluerunt, quod neque obseruatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse uoluerunt – neque inmerito – ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret. [108] Aliud est quod et fit frequentius et magis fallit. Sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus «nouum crimen», alter «C. Caesar», tertius «et ante hanc diem», quartus «non auditum», deinde «propinquus meus» et «ad te» et «Q. Tubero» et «detulit». [109] Vnde id quoque fluit uitium, ut iuuenes cum scribunt, gestu praemodulati cogitationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde et illud uitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat. [110] Melius illud, cum sint in sermone omni breuia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta: «nouum crimen C. Caesar» habet per se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde «et ante hanc diem non auditum» satis circumscriptum est: ad haec commodanda manus est. Idque dum erit prima et composita actio: [111] at ubi eam calor concitauerit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conueniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior, Aesopus grauior fuit quod ille comoedias, hic tragoedias egit. [112] Eadem motus quoque obseruatio est. Itaque in fabulis iuuenum senum militum matronarum grauior ingressus est, serui ancillulae parasiti piscatores citatius mouentur. Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus uetant: adeo a capite eam petere aut ad imum uentrem deducere uitiosum habetur. [113] In sinistrum intra umerum promouetur, ultra non decet. Sed cum auersantes in laeuam partem uelut propellemus manum, sinister umerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat. [114] Manus sinistra numquam sola gestum recte facit: dextrae se frequenter accommodat, siue in digitos argumenta digerimus siue auersis in sinistrum palmis abominamur siue obicimus aduersas siue in latus utramque distendimus [115] siue satisfacientes aut supplicantes (diuersi autem sunt hi gestus) summittimus siue adorantes attollimus siue aliqua demonstratione aut inuocatione protendimus: «uos Albani tumuli atque luci», aut Gracchanum illud: «Quo me miser conferam? In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?» [116] Plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores.

[117] Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut uerbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem uidi. [118] At ut bracchio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad tectum erigat, aut repetito ultra laeuum umerum gestu ita in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in proximos offendat, aut cubitum utrumque in diuersum latus uentilet, saepe scio euenire. [119] Solet esse et pigra et trepida et secanti similis †interim etiam uncis digitis aut a capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur†. Fit et ille <gestus>, qui, inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit: qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu iactant. [120] Adicias licet eos qui sententias uibrantis digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in unguis eriguntur, sed uitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita. [121] His accedunt uitia non naturae sed trepidationis: cum ore concurrente rixari; si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; in aduersum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere. Quae omnia persequi prope infinitum est: sua enim cuique sunt uitia. [122] Pectus ac uenter ne proiciantur obseruandum: pandant enim posteriora et est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in Oratore: «nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et uirili laterum flexione.» [123] Femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: «non frons» inquit «percussa, non femur.» Quamquam, si licet, de fronte dissentio: nam etiam complodere manus scaenicum est <et> pectus caedere. [124] Illud quoque raro decebit, caua manu summis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloquemur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando fiet, togam quoque inde remoueri non dedecebit.

In pedibus obseruantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre deforme est. [125] In dextrum incumbere interim datur, sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna breuis moderata rara conueniet: [126] iam et ambulatio quaedam propter inmodicas laudationum moras, quamquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare uero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, «satagere» ineptissimum: urbaneque Flauus Verginius interrogauit de quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset. [127] Praecipi et illud scio, ne ambulantes auertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id fieri iudiciis priuatis non potest, uerum et breuiora sunt spatia nec auersi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. [128] Pedis supplosio ut loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit iudicem in se conuertere. Est et illa indecora in dextrum ac laeuum latus uacillatio alternis pedibus insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum. [129] Reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione patre inrisit et Iulius, quaerens quis in luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter ualetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, «numquam», inquit, «Octaui, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent». [130] Iactantur et umeri, quod uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi uitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter uelimus. [131] Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laeuam restringere prolata longius dextra sit odiosum. Vnde moneor ut ne id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt ut sportulam dictare uideantur. [132] Inclinari ad iudicem cum doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere aduocato aduersis subselliis sedenti iam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis aut legere: [133] namque in his omnibus et uis illa dicendi soluitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reuerentiae credit. Transire in diuersa subsellia parum uerecundum est: nam et Cassius Seuerus urbane aduersus hoc facientem lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non frigide reditur. [134] Multum ex iis quae praecepimus mutari necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et uultus erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens elatior sit necesse est, et alia quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam uitia fiunt necessaria. [135] Nam et dexter pes a laeua iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum uideo adsurgentis et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantis, quod an deceat ipsi uiderint: cum id faciunt, non sedentes agunt. [136] Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.

[137] Cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et uirilis: nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est: nam ueteribus nulli sinus, perquam breues post illos fuerunt. [138] Itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graecorum, ueste continebatur: sed nos de praesentibus loquimur. Cui lati claui ius non erit, ita cingatur ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perueniant: nam infra mulierum est, supra centurionum. [139] Vt purpurae recte descendant leuis cura est, notatur interim neglegentia. Latum habentium clauum modus est ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam esse et apte caesam uelim, aliter enim multis modis fiet enormis. Pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura. [140] Sinus decentissimus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique ducitur uelut balteus nec strangulet nec fluat. Pars togae quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius et continetur. Subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet. [141] Operiri autem umerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quae est in latitudine pectoris perdet. Sinistrum bracchium eo usque adleuandum est ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat. [142] Manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus: cuius erit habitus optimus adleuato pollice et digitis leuiter inflexis, nisi si libellum tenebit – quod non utique captandum est: uidetur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento. [143] Togam ueteres ad calceos usque demittebant, ut Graeci pallium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem uelandorum uaricum gratia tradit, cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Ciceronem fuerunt appareat. [144] Palliolum, sicut fascias quibus crura uestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare potest ualetudo.

Sed haec amictus obseruatio dum incipimus: procedente uero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab umero recte uelut sponte delabitur, et cum ad argumenta ac locos uentum est reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, sinum conueniet. [145] Laeua a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut uox uehementior ac magis uaria est, sic amictus quoque habet actum quendam uelut proeliantem. [146] Itaque ut laeuam inuoluere toga et incingi paene furiosum est, sinum uero in dextrum umerum ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc peius aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile. [147] Cum uero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior amictus et soluta ac uelut labens undique toga. [148] Quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, grauiter et seuere uetuit. Mihi uero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa obliuione curae huius commendari uidentur. [149] At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo debeat amiciri nescientis est.

Haec sunt uel inlustramenta pronuntiationis uel uitia, quibus propositis multa cogitare debet orator. [150] Primum quis, apud quos, quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic [et] etiam facere; neque eadem in uoce gestu incessu apud principem senatum populum magistratus, priuato publico iudicio, postulatione actione similiter decent: quam differentiam subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re dicat et efficere quid uelit. [151] Rei quadruplex obseruatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares, sollicitae securae, grandes pusillae, ut uix umquam ita sollicitari partibus earum debeamus ut non et summae meminerimus): [152] altera quae est in differentia partium, ut in prohoemio narratione argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus uariantur omnia: quarta in uerbis, quorum ut est uitiosa si effingere omnia uelimus imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur uis omnis aufertur. [153] Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. Funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. In senatu conseruanda auctoritas, apud populum dignitas, in priuatis modus. De partibus causae et sententiis uerbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.

[154] Tria autem praestare debet pronuntiatio, <ut> conciliet persuadeat moueat, quibus natura cohaeret ut etiam delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quo modo ex uoce etiam atque actione perlucent, aut orationis suauitate constat, persuadendi uis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus ualet. [155] «An ista», inquit Calidio Cicero, «si uera essent, sic a te dicerentur?» et: «tantum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco uix tenebamus.» Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest. [156] Mouendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in priuatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter est consurgendum: tum in componenda toga uel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus et tribunalia non licebit) paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum. [157] Etiam cum ad iudicem nos conuerterimus et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda breuis cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura delectat et iudex se ipse componit. [158] Hoc praecipit Homerus Vlixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque sceptro priusquam illam eloquentiae procellam effunderet dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, <et> ea diutius si iudex nondum intendet animum. [159] Status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes, uel procedens minimo momento sinister: genua recta, sic tamen ut non extendantur: umeri remissi, uultus seuerus, non maestus nec stupens nec languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem supra demonstraui, dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, uelut spectans quando incipiendum sit. [160] Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia uultum aut quo sit magis toruus superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu commentari, clare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum uel rigidum uel supinum uel incuruum uel umeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

[161] Prohoemio frequentissime lenis conuenit pronuntiatio: nihil enim est ad conciliandum gratius uerecundia, non tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et uox temperata et gestus modestus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit. [162] Narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, uocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit – in his dumtaxat: «Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio», et «A. Cluentius Habitus pater huiusce.» Aliud in eadem poscent adfectus, uel concitati: «nubit genero socrus», uel flebiles: «constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae prouinciae». [163] Maxime uaria et multiplex actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diuersa propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronuntiamus. [164] Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem. [165] Mollior nonnumquam cum reprensione diuersae partis imitatio: «uidebar uidere alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex uino uacillantis», ubi non dissidens a uoce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum tralatio. [166] Accendendi iudicis plures sunt gradus. Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: «suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna» (praedixit enim: «quantum potero uoce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat»). Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: «quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?» [167] Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: «in coetu uero populi Romani, negotium publicum gerens»: producenda omnia trahendaeque tum uocales aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: «uos, Albani tumuli atque luci». Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: «saxa atque solitudines uoci respondent». [168] Tales sunt illae inclinationes uocis quas inuicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iurauit, nec ille Thebas sermone defleuit. [169] Est his diuersa uox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam uocis humanae acerba: «quin compescitis uocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis?» Sed id quod excedere modum dixi in illa parte prima est: «quin compescitis.» [170] Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos, inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commouendos, flexum uocis et flebilem suauitatem, qua praecipue franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam orbos uiduasque uideas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantis. [171] Hic etiam fusca illa uox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se quod imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum inuidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior. [172] Quare, etiam si est in illis quoque cantus obscurior: «in coetu uero populi Romani» (non enim haec rixantis modo dixit) et «uos Albani tumuli» (neque enim quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: «me miserum, me infelicem», et «quid respondebo liberis meis?» et «reuocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero?» et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit: «o meum miserum acerbumque praeconium.» [173] Illa quoque mire facit in peroratione uelut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone: «sed finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui possum»: quae similem uerbis habere debent etiam pronuntiationem. [174] Possunt uideri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, uestes laniare: sed suo loco dicta sunt.

Et quia in partibus causae talis est uarietas, satis apparet accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed uerbis quoque, quod nouissime dixeram, non semper, sed aliquando. [175] An non †haec† «misellus» et «pauperculus» summissa atque contracta, «fortis» et «uehemens» et «latro» erecta et concitata uoce dicendum est? Accedit enim uis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit aliud uox, aliud animus ostendat. [176] Quid quod eadem uerba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant negant mirantur indignantur interrogant inrident eleuant? Aliter enim dicitur:

 

«tu mihi quodcumque hoc regni»

et

«cantando tu illum?»

et

«tune ille Aeneas?»

et

«meque timoris argue tu, Drance,»

 

et ne morer, intra se quisque uel hoc uel aliud quod uolet per omnis adfectus uerset: uerum esse quod dicimus sciet.

[177] Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut uere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest. [178] In quibusdam uirtutes non habent gratiam, in quibusdam uitia ipsa delectant. Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diuersis uirtutibus uidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et iuuenes et bonos patres seruosque et matronas et graues anus optime, alter acres senes, callidos seruos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius – fuit enim natura diuersa: nam uox quoque Demetri iucundior, illius acrior erat; [179]adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant. Manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo uentum concipere ueste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium Demetrium decuit (namque in haec omnia statura et mira specie adiuuabatur): [180] illum cursus et agilitas et uel parum conueniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam ceruicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum uideretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis. [181] Neque illud tamen est nefas, ut aliquem uel omnia uel plura deceant. Huius quoque loci clausula sit eadem necesse est quae ceterorum est, regnare maxime modum: non enim comoedum esse, sed oratorem uolo. Quare neque in gestu persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus temporibus adfectionibus moleste utemur. [182] Vt si sit in scaena dicendum:

 

«quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,

cum arcessor ultro? an potius ita me comparem,

non perpeti meretricum contumelias?»

 

Hic enim dubitationis moras, uocis flexus, uarias manus, diuersos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec uult nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione. [183] Quare non inmerito reprenditur pronuntiatio uultuosa et gesticulationibus molesta et uocis mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Graecis ueteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc †mocosam† actionem. [184] Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat quae supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus conuenit, ita tamen temperanda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus uiri boni et grauis auctoritatem.