B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Annei Senecae
de vita beata
     
   



D e   v i t a   b e a t a

______________________________


[capitulum I]

(1)
vivere, Gallio frater, omnes beate volunt, sed ad pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, caligant; adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illam concitatius fertur, si via lapsus est; quae ubi in contrarium ducit, ipsa velocitas maioris intervalli causa fit. proponendum est itaque primum, quid sit, quod adpetamus; tunc circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis inpellit.

(2)
quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti, sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores, breves etiam, si dies noctesque bonae menti laboremus. decernatur itaque, et quo tendamus et qua, non sine perito aliquo, cui explorata sint ea, in quae procedimus, quoniam quidem non eadem hic quae in ceteris peregrinationibus condicio est: in illis comprensus aliquis limes et interrogati incolae non patiuntur errare, at hic tritissima quaeque via et celeberrima maxime decipit.

(3)
nihil ergo magis praestandum est quam, ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem pergentes non, quo eundum est, sed quo itur. atqui nulla res nos maioribus malis inplicat quam, quod ad rumorem componimur optima rati ea, quae magno adsensu recepta sunt, quodque exempla <nobis pro> bonis multa sunt nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus.

(4)
inde ista tanta coacervatio aliorum super alios ruentium. quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt -, hoc in omni vita accidere videas licet. nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est; nocet enim adplicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur, versatque nos et praecipitat traditus per manus error. alienis perimus exemplis: sanabimur, <si> separemur modo a coetu.

(5)
nunc vero stat contra rationem defensor mali sui populus. itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem, qui fecere, mirantur, cum se mobilis favor circumegit: eadem probamus, eadem reprehendimus; hic exitus est omnis iudicii, in quo secundum plures datur.


[capitulum II]

(1)
cum de beata vita agetur, non est, quod mihi illud discessionum more respondeas: «haec pars maior esse videtur.» ideo enim peior est. non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant: argumentum pessimi turba est.

(2)
quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit. vulgum autem tam chlamydatos quam coronatos voco; non enim colorem vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio. oculis de homine non credo, habeo melius et certius lumen, quo a falsis vera diiudicem: animi bonum animus inveniat. hic, si umquam respirare illi et recedere in se vacaverit, o quam sibi ipse verum tortus a se fatebitur ac dicet:

(3)
«quidquid feci adhuc, infectum esse mallem, quidquid dixi, cum recogito, mutis invideo, quidquid optavi, inimicorum execrationem puto, quidquid timui, di boni, quanto levius fuit quam, quod concupii! cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii: mihi ipsi nondum amicus sum. omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem: quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae, quod morderet, ostendi?

(4)
vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt? omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt; quam magnus mirantium, tam magnus invidentium populus est. quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam? ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt.»


[capitulum III]

(1)
quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. nec longe positum est: invenietur, scire tantum opus est, quo manum porrigas; nunc velut in tenebris vicina transimus, offensantes ea ipsa, quae desideramus.

(2)
sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo - nam et enumerare illas longum est et coarguere: nostram accipe. nostram autem cum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus: est et mihi censendi ius. itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil inprobabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam «hoc amplius censeo».

(3)
interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest quam, si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum, quae vitam instruunt, diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.

(4)
intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant; nam voluptatibus et <doloribus spretis> pro illis, quae parva ac fragilia sunt et +ipsis flagitiis noxia+ ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex infirmitate feritas est.


[capitulum IV]

(1)
potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem sententia non isdem comprendi verbis. quemadmodum idem exercitus modo latius panditur, modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi, ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.

(2)
idem itaque erit, si dixero «summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute laetus» aut «invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura». licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo, quod sibi ipse dare potest, noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.

(3)
licet, si evagari velis, idem in aliam atque aliam faciem salva et integra potestate transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec detrahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens?

(4)
hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut, qui suis gaudeat, nec maiora domesticis cupiat. quidni ista bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus? quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit; vides autem, quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit, quem voluptates doloresque, incertissima dominia inpotentissimaque, alternis possidebunt: ergo exeundum ad libertatem est.

(5)
hanc non alia res tribuit quam fortunae neglegentia: tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et inmotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis, sed ut ex bono suo ortis.


[capitulum V]

(1)
quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici, qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes; non ideo tamen quisquam felicia dixerit, quibus non est felicitatis intellectus.

(2)
eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et animalium redegit hebes natura et ignoratio sui. nihil interest inter hos et illa, quoniam illis nulla ratio est, his prava et malo suo atque in perversum sollers; beatus enim dici nemo potest extra veritatem proiectus.

(3)
beata ergo vita est in recto certoque iudicio stabilita et inmutabilis. tunc enim pura mens est et soluta omnibus malis, quae non tantum lacerationes, sed etiam vellicationes effugerit statura semper, ubi constitit, ac sedem suam etiam irata et infestante fortuna vindicatura.

(4)
nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare?


[capitulum VI]

(1)
«sed animus quoque» inquit «voluptates habebit suas.» habeat sane sedeatque luxuriae et voluptatium arbiter; inpleat se eis omnibus, quae oblectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futura praemittat: hoc mihi videbitur miserior, quoniam mala pro bonis legere dementia est. nec sine sanitate quisquam beatus est nec sanus, cui futura pro optimis adpetuntur.

(2)
beatus ergo est iudicii rectus; beatus est praesentibus, qualiacumque sunt, contentus amicusque rebus suis; beatus est is, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat.


[capitulum VII]

(1)
vident et in iliis, qui summum bonum dixerunt, quam turpi illud loco posuerint. itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque. non video, quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur. quid est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit? videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est, ex huius radicibus etiam ea, quae vos et amatis et expetitis, oriuntur? sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda, sed inhonesta, quaedam vero honestissima, sed aspera, per dolores exigenda.

(2)
adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt; quod non eveniret, si virtuti se voluptas inmiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.

(3)
quid dissimilia, immo diversa componitis? altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile: voluptas humile, servile, inbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt. virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.

(4)
summum bonum inmortale est, nescit exire, nec satietatem habet nec paenitentiam; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam +mutavit+ optima. at voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur; non multum loci habet, itaque cito inplet et taedio est et post primum impetum marcet. nec id umquam certum est, cuius in motu natura est: ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum; eo enim pertendit, ubi desinat, et dum incipit, spectat ad finem.


[capitulum VIII]

(1)
quid, quod tam bonis quam malis voluptas inest nec minus turpes dedecus suum quam honestos egregia delectant? ideoque praeceperunt veteres optimam sequi vitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae voluntatis non dux, sed comes sit voluptas. natura enim duce utendum est; hanc ratio observat, hanc consulit.

(2)
idem est ergo beate vivere et secundum naturam. hoc quid sit, iam aperiam: si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et inpavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves - serviant ista, non imperent -, ita demum utilia sunt menti.

(3)
incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui,

fidens animo atque in utrumque paratus,
(Verg. Aen. 2, 61)

artifex vitae; fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia; maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit. intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis, quae aget, cum comitate magnificum.

(4)
+erat vera. ratio vera+ sensibus inritata et capiens inde principia - nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat - in se revertatur. nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introsum undique in se redit. idem nostra mens faciat: cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.

(5)
hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi, et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae, cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinvit, summum bonum tetigit.

(6)
nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil, in quo arietet aut labet; omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed quidquid agetur, in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione agentis; nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. quare audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam; virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia.


[capitulum IX]

(1)
«sed tu quoque» inquit «virtutem non ob aliud colis quam, quia aliquam ex illa speras voluptatem.» primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.

(2)
sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit -, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec, quia delectat, placet, sed, si placet, et delectat.

(3)
summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae, cum suum inplevit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem.

(4)
itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam; quaeris enim aliquid supra summum. interrogas, quid petam ex virtute? ipsam. nihil enim habet melius [enim], ipsa pretium sui. an hoc parum magnum est? cum tibi dicam «summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor», aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur? quid mihi voluptatem nominas? hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est.


[capitulum X]

(1)
«dissimulas,» inquit «quid a me dicatur; ego enim nego quemquam posse iucunde vivere, nisi simul et honeste vivit, quod non potest mutis contingere animalibus nec bonum suum cibo metientibus. clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere.»

(2)
atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava et multa suggerere? - in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et inprovidum et ex minimis ac puerilibus causis exultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, deliciis fluentis, indormientis sibi. haec

(3)
omnia virtus discutit et aurem pervellit et voluptates aestimat, antequam admittat, nec, quas probavit, magni pendit +utique enim+ admittit nec usu earum, sed temperantia laeta est. temperantia autem, cum voluptates minuat, summi boni iniuria est. tu voluptatem complecteris, ego compesco; tu voluptate frueris, ego utor; tu illam summum bonum putas, ego nec bonum; tu omnia voluptatis causa facis, ego nihil.


[capitulum XI]

(1)
cum dico me nihil voluptatis causa facere, de illo loquor sapiente, cui soli concedimus voluptatem. non voco autem sapientem, supra quem quicquam est, nedum voluptas. atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis? quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus? «quidquid voluptas, suaserit faciet.» age, non vides, quam multa suasura sit?

(2)
«nihil» inquit «poterit turpiter suadere, quia adiuncta virtuti est.» non vides iterum, quale sit summum bonum, cui custode opus est, ut bonum sit? virtus autem quomodo voluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, regere imperantis? a tergo ponis, quod imperat? egregium autem habet virtus apud vos officium, voluptates praegustare!

(3)
sed videbimus, an, apud quos tam contumeliose tractata virtus est, adhuc virtus sit, quae habere nomen suum non potest, si loco cessit; interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.

(4)
aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona conquirentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia; vide hos eosdem e suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantis; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur. hos esse in voluptatibus dices, nec tamen illis bene erit, quia non bono gaudent.


[capitulum XII]

(1)
«male» inquit «illis erit, quia multa intervenient, quae perturbent animum et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt.» quod ita esse concedo; sed nihilominus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.

(2)
at contra sapientium remissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix notabiles, ut quae neque accersitae veniant nec, quamvis per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae; miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum iocumque inter seria.

(3)
desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti voluptatem inplicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur. ille effusus in voluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate vivere, credit et cum virtute (audit enim voluptatem separari a virtute non posse); deinde vitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda profitetur.

(4)
itaque non ab Epicuro inpulsi luxuriantur, sed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt et eo concurrunt, ubi audiant, laudari voluptatem. nec aestimant, voluptas illa Epicuri - ita enim mehercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum.

(5)
itaque, quod unum habebant, in malis bonum perdunt, peccandi verecundiam; laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur; ideoque ne resurgere quidem +adulescentiae+ licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit. hoc est, cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit, apparet.


[capitulum XIII]

(1)
in ea quidem ipse sententia sum - invitis hoc nostris popularibus dicam - sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati. iubet illam parere naturae; parum est autem luxuriae, quod naturae satis est.

(2)
quid ergo est? ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non, quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide nec obscure, luxuriatur etiam inde aperto capite. itaque non dicam quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico: male audit, infamis est.

(3)
«at inmerito.» hoc scire qui potest nisi interius admissus? frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. hoc tale est quale vir fortis stolam indutus: constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est. titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum: quae stat, invenerunt vitia.

(4)
quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen: qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, +degenerans viro+, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium resistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis inplentur, eo magis inexplebiles.

(5)
agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. et voluptas nocet nimia: in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus; non est bonum, quod magnitudine laborat sua. rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur? et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur: virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.


[capitulum XIV]

(1)
prima virtus eat, haec ferat signa: habebimus nihilominus voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabit, nihil coget. at ei, qui voluptati tradidere principia, utroque caruere; virtutem enim amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia torquentur aut copia strangulantur, miseri, si deseruntur ab illa, miseriores, si obruuntur; sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.

(2)
evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei; nam mala pro bonis petenti periculosum est adsequi. ut feras cum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos -, ita habent se magnae voluptates: in magnum malum evasere captaeque cepere; quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem felicem vulgus appellat.

(3)
permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine. quemadmodum, qui bestiarum cubilia indagat et

laqueo captare feras
(Verg. Georg. 1, 139)

magno aestimat et

latos canibus circumdare saltus,
(Verg. Georg. 1, 140)

ut illarum vestigia premat, potiora deserit multisque officiis renuntiat, ita, qui sectatur voluptatem, omnia postponit et primam libertatem neglegit ac pro ventre dependit nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.


[capitulum XV]

(1)
«quid tamen» inquit «prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum, ut idem et honestum et iucundum sit?» quia pars honesti non potest esse nisi honestum nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.

(2)
ne gaudium quidem, quod ex virtute oritur, quamuis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia.

(3)
qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni, quidquid in altero vigoris est, hebetat libertatemque illam, ita demum si nihil se pretiosius novit invictam, sub iugum mittit. nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; seqvitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.

(4)
non das virtuti fundamentum grave, inmobile, sed iubes illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas? quomodo hic potest deo parere et, quidquid evenit, bono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur? sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.

(5)
illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat; escendere autem illo sola virtus potest. illius gradu clivus iste frangendus est; illa fortiter stabit et, quidquid evenerit, feret non patiens tantum, sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret vulnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem; habebit illud in animo vetus praeceptum: deum sequere.

(6)
quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilominus. quae autem dementia est potius trahi quam sequi! tam mehercules, quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod deest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.

(7)
quidquid ex universi constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo: ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis. in regno nati sumus: deo parere libertas est.


[capitulum XVI]

(1)
ergo in virtute posita est vera felicitas. quid haec tibi virtus suadebit? ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget; deinde, ut sis inmobilis et contra malum <et> ex bono, ut qua fas est, deum effingas.

(2)
quid tibi pro hac expeditione promittit? ingentia et aequa divinis: nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, tutus indemnis; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem.

(3)
«quid ergo? virtus ad beate vivendum sufficit?» perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat? quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito? quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit? sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. quid ergo interest? quod arte alligati sunt alii, adstricti [alii], districti quoque: hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit, nondum liber, iam tamen pro libero.

[capitulum XVII]

(1)
si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent, dixerit: «quare ergo tu fortius loqueris quam vivis? quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris?

(2)
quare cultius rus tibi est, quam naturalis usus desiderat? cur non ad praescriptum tuum cenas? cur tibi nitidior supellex est? cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? cur aurum disponitur? cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur? quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit? quare paedagogium pretiosa veste succingitur? quare ars est apud te ministrare nec temere et, ut libet, conlocatur argentum, sed perite struitur et est aliquis scindendi obsonii magister?» adice si vis: «cur trans mare possides? cur plura quam nosti? <cur> turpiter aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam, quorum notitiae memoria sufficiat?»


(3)
adiuvabo postmodo convicia et plura mihi, quam putas, obiciam, nunc hoc respondeo tibi: non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero. exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior: hoc mihi satis est cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.

(4)
non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur: vestris quidem pedibus comparatus, debiles, cursor sum. haec non pro me loquor - ego enim in alto vitiorum omnium sum -, sed pro illo, cui aliquid acti est.


[capitulum XVIII]

(1)
«aliter» inquis «loqueris, aliter vivis.» hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni; omnes enim isti dicebant non, quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum esset <et> ipsis vivendum. de virtute, non de me loquor, et cum vitiis convicium facio, in primis meis facio: cum potuero, vivam, quomodo oportet.

(2)
nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis; ne virus quidem istud, quo alios spargitis, quo vos necatis, me inpediet, quominus perseverem laudare vitam non, quam ago, sed quam agendam scio, quominus virtutem adorem et ex intervallo ingenti reptabundus sequar.

(3)
expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato? curet aliquis, an istis nimis dives videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est? virum acerrimum et contra omnia naturae desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteros Cynicos, quod, cum sibi interdixerit habere, interdixit et poscere, negant satis egere. vides enim: non virtutis scientiam, sed egestatis professus est.


[capitulum XIX]

(1)
Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae manu sua inposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam praesecuit: alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem. ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit:

vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi.
(Verg. Aen. 4, 653)

(2)
de alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum +omnium+ sit. invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?

(3)
negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere: quid mirum, cum loquantur fortia ingentia, omnis humanas tempestates evadentia? cum refigere se crucibus conentur - in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit - ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent: hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus, tot crucibus distrahuntur. at maledici, in alienam contumeliam venusti sunt. <non> crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent.


[capitulum XX]

(1)
«non praestant philosophi, quae loquuntur.» multum tamen praestant, quod loquuntur, quod honesta mente concipiunt. utinam quidem et paria dictis agerent: quid esset illis beatius? interim non est, quod contemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia: studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.

(20)
quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi? sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis. generosa res est respicientem non ad suas, sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere quam, quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt.

(3)
qui sibi hoc proposuit: «ego mortem eodem vultu, quo audiam, videbo. ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo animo fulciens corpus. ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec, si aliubi iacebunt, tristior, nec, si circa me fulgebunt, animosior. ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. ego terras omnis tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. ego sic vivam, quasi sciam aliis esse me natum, et naturae rerum hoc nomine gratias agam: quo enim melius genere negotium meum agere potuit? unum me donavit omnibus, uni mihi omnis.

(4)
quidquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam; nihil magis possidere me credam quam bene donata. non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam; numquam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam. populo spectante fieri credam, quidquid me conscio faciam.

(5)
edendi mihi erit bibendique finis desideria naturae restinguere, non inplere alvum et exinanire. ero amicis iucundus, inimicis mitis et facilis. exorabor, antequam roger, et honestis precibus occurram. patriam meam esse mundum sciam et praesides deos, hos supra me circaque me stare factorum dictorumque censores. quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam.» - qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit,

magnis tamen excidit ausis.
(Ov. Met. 2, 328)

(6)
vos quidem, quod virtutem cultoremque eius odistis, nihil novi facitis. nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete: citius multo frangetis dentes, quam inprimetis.


[capitulum XXI]

(1)
«quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit? quare opes contemnendas dicit et habet, vitam contemnendam putat et tamen vivit, valetudinem contemnendam, et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult? et exilium vanum nomen putat et ait «quid enim est mali mutare regiones?» et tamen, si licet, senescit in patria? et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret?»

(2)
ait ista debere contemni non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat; non abigit illa a se, sed abeuntia securus prosequitur. divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est?

(3)
M. Cato cum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam censorius Cato. maiore spatio, si compararentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.

(4)
nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat: non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet, et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.


[capitulum XXII]

(1)
quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, cum in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem?

(2)
non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet. et exilis corpore aut amisso oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius; malam valetudinem tolerabit, bonam optabit.

(3)
quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt [ait] et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam et ex virtute nascentem: sic illum adficiunt divitiae et exhilarant ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.

(4)
quis porro sapientium - nostrorum dico, quibus unum est bonum virtus - negat etiam haec, quae indifferentia vocamus habere aliquid in se pretii et alia aliis esse potiora? quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum; ne erres itaque, inter potiora divitiae sunt.

(5)
«quid ergo» inquis «me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me?» vis scire, quam non eundem habeant locum? mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.


[capitulum XXIII]

(1)
desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam paupertate damnavit. habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus. in quantum vis, exaggera illas: honestae sunt, in quibus, cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam suum possit dicere.

(2)
ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. habebit tamen etiam, quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere «quod quisque agnoverit, tollat.» o magnum virum, <o> optime divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit! ita dico: si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.

(3)
sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem; idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet. quid enim est, quare illis bono loco invideat? veniant, hospitentur. nec iactabit illas nec abscondet - alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis - nec, ut dixi, eiciet illas e domo.

(4)
quid enim dicet? utrumne «inutiles estis» an «ego uti divitiis nescio»? quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper [si] poterit esse, dives volet. habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.

(5)
donabit - quid erexistis aures, quid expeditis sinum? - donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit cum summo consilio dignissimos eligens ut, qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, non perforatum, ex quo multa exeant et nihil excidat.


[capitulum XXIV]

(1)
errat, si quis existimat facilem rem esse donare: plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur. hunc promereor, illi reddo; huic succurro, huius misereor; illum instruo dignum, quem non deducat paupertas nec occupatum teneat; quibusdam non dabo, quamvis desit, quia, etiam si dedero, erit defuturum; quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. non possum in hac re esse neglegens; numquam magis nomina facio quam, cum dono.

(2)
«quid? tu» inquis «recepturus donas?» immo non perditurus: eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit. beneficium conlocetur quemadmodum thesaurus alte obrutus, quem non eruas, nisi fuerit necesse.

(3)
quid? domus ipsa divitis viri quantam habet bene faciendi materiam! quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat? hominibus prodesse natura me iubet. servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert? ubicumque homo est, ibi benefici locus est. potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non, quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque inpingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.

(4)
non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur. et hoc primum adtendite: aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. ille tibi dicet: «optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. non est, quod me ad formulam meam exigas: cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo; si processero, quantumcumque proposui, exige, ut dictis facta respondeant.» adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget et dicet: «primum non est, quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam; mihi iam, quod argumentum est recti, contigit malis displicere.

(5)
sed ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi, quid promittam et quanti quaeque aestimem. divitias nego bonum esse; nam si essent, bonos facerent: nunc, quoniam, quod apud malos deprenditur, dici bonum non potest, hoc illis nomen nego. ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis fateor.


[capitulum XXV]

(1)
quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. pone in opulentissima me domo, pone <ubi> aurum argentumque in promiscuo usu sit: non suspiciam me ob ista, quae, etiam si apud me, extra me tamen sunt. in Sublicium pontem me transfer et inter egentes abice: non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse? quid ergo est? domum illam splendidam malo quam pontem.

(2)
pone <in> instrumentis splendentibus et delicato apparatu: nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. muta stragula mea: nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. quid ergo est? malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et +causatus+ quam nudis scapulis aut +sententis+.

(3)
omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno luctu incursionibus variis, nulla hora sine aliqua querella sit: non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. quid ergo est? malo gaudia temperare quam dolores compescere.»

(4)
hoc tibi ille Socrates dicet: «fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges +penatium+ petant: me hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum inpona fericulum exornaturus victoris superbi ac feri pompam: non humilior sub alieno curru agar, quam in meo steteram. quid ergo est? vincere tamen quam capi malo.

(5)
totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. quidquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.

(6)
quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua inpelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. an dubium est, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et, quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit?

(7)
quid ergo? non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem temperantiam mansuetudinem? in his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime. ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.

(8)
cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. ergo non ego aliter» inquit sapiens «vivo, quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significet, non quaeritis.»


[capitulum XXVI]

(1)
«quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?» plurimum: divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit.

(2)
numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod, etiam si non geritur, indictum est: vos domus formonsa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam, quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.

(3)
otiosi divitiis luditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi et ignari machinarum segnes laborem obsidentium spectant nec, quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. idem vobis evenit: marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi. sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus.

(4)
«nihil magis» inquit ille Socrates aut aliquis alius, cui idem <adfectus> adversus humana atque eadem potestas est «persuasi mihi quam, ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. solita conferte undique verba: non conviciari vos putabo, sed vagire velut infantes miserrimos.»

(5)
haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios non, quia odit, sed in remedium iubet. adiciet his illa: «existimatio me vestra non meo nomine, sed vestro movet, quia +clamitatis+ odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. nullam mihi iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi, qui aras evertunt. sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi, ubi nocere non potuit.

(6)
sic vestras halucinationes fero, quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas inposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem: quibus nihil aliud actum est quam, ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent.

(7)
sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa: suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et, quod in dies maius appareat, sequi clamant, et ipsam ut deos ac professores eius, ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis. hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente; quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.

(8)
cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum invicem mutuum alentes stuporem adfirmatis.»


[capitulum XXVII]

(1)
ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat: «qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare? si potestis, bonos laudate, si minus, transite; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis, sed operam perditis.

(2)
praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit: inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam, qui vires eius lacessendo senserunt: duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.

(3)
praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. adsilite, facite impetum: ferendo vos vincam. in ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quidquid incurrit, malo suo vim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra figantur.

(4)
vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam? «quare hic philosophus laxius habitat? quare hic lautius cenat?» papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus? hoc tale est quale, si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.

(5)
obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit; mihi ipsi Alcibiaden et Phaedrum obiectate, +o vos usu+ maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra contigerit.

(6)
quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia? non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.


[capitulum XXVIII]

(1)
hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum. at ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint. quid porro? nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos, nunc in infima adlisos cir...

[reliqua desunt.]