B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



P h a e d r a

A c t u s   p r i m u s

___________________________________


S c a e n a   I
[Hippolytus cum venatoribus.]

Hippolytus
Ite, umbrosas cingite silvas
summaque montis iuga Cecropii!
celeri planta lustrate vagi
quae saxoso loca Parnetho
            subiecta iacent,
5
quae Thriasiis vallibus amnis
rapida currens verberat unda;
scandite colles semper canos
            nive Riphaea.
Hac, hac alii qua nemus alta
10
texitur alno, qua prata patent
quae rorifera mulcens aura
Zephyrus vernas evocat herbas,
ubi per graciles brevis Ilisos
labitur agros piger et steriles
15
amne maligno radit harenas.
Vos qua Marathon tramite laevo
            saltus aperit,
qua comitatae gregibus parvis
nocturna petunt pabula fetae;
20
vos qua tepidis subditus austris
frigora mollit durus Acharneus.
Alius rupem dulcis Hymetti,
+parvas alius calcet Aphidnas;
pars illa diu vacat immunis,
25
qua curvati litora ponti
            Sunion urget.
si quem tangit gloria silvae,
            vocat hunc +flius:
hic versatur, metus agricolis,
30
vulnere multo iam notus aper.
      At vos laxas canibus tacitis
            mittite habenas;
teneant acres lora Molossos
et pugnaces tendant Cretes
fortia trito vincula collo.
35
at Spartanos (genus est audax
avidumque ferae) nodo cautus
            propiore liga:
veniet tempus, cum latratu
            cava saxa sonent.
nunc demissi nare sagaci
40
captent auras lustraque presso
quaerant rostro, dum lux dubia est,
dum signa pedum roscida tellus
            impressa tenet.
      Alius raras cervice gravi
            portare plagas,
45
alius teretes properet laqueos.
picta rubenti linea pinna
vano cludat terrore feras.
Tibi libretur missile telum,
tu grave dextra laevaque simul
50
robur lato derige ferro;
tu praecipites clamore feras
            subsessor ages;
tu iam victor curvo solves
            viscera cultro.
      Ades en comiti, diva virago,
55
cuius regno pars terrarum
            secreta vacat,
cuius certis petitur telis
fera quae gelidum potat Araxen
et quae stanti ludit in Histro.
60
tua Gaetulos dextra leones,
tua Cretaeas sequitur cervas;
nunc veloces figis dammas
            leviore manu.
tibi dant variae pectora tigres,
tibi villosi terga bisontes
65
latisque feri cornibus uri.
quidquid solis pascitur arvis,
sive illud Arabs divite silva,
68
sive illud inops novit Garamans
71
vacuisve vagus Sarmata campis,
69
sive ferocis iuga Pyrenes
70
sive Hyrcani celant saltus,
72
arcus metuit, Diana, tuos.
Tua si gratus numina cultor
            tulit in saltus,
75
retia vinctas tenuere feras,
nulli laqueum rupere pedes:
fertur plaustro praeda gementi.
tum rostra canes sanguine multo
            rubicunda gerunt,
repetitque casas rustica longo
80
            turba triumpho.
      En, diva, fave! signum arguti
misere canes: vocor in silvas.
hac, hac pergam qua via longum
            compensat iter.


S c a e n a   I I
[Phaedra. Nutrix.]

Phaedra
85
O magna vasti Creta dominatrix freti,
cuius per omne litus innumerae rates
tenuere pontum, quidquid Assyria tenus
tellure Nereus pervium rostris secat,
cur me in penates obsidem invisos datam
90
hostique nuptam degere aetatem in malis
lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.
fortis per altas invii retro lacus
vadit tenebras miles audacis proci,
95
solio ut revulsam regis inferni abstrahat;
pergit furoris socius, haud illum timor
pudorve tenuit: stupra et illicitos toros
Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
      Sed maior alius incubat maestae dolor.
100
non me quies nocturna, non altus sopor
solvere curis: alitur et crescit malum
et ardet intus qualis Aetnaeo vapor
exundat antro. Palladis telae vacant
et inter ipsas pensa labuntur manus;
105
non colere donis templa votivis libet,
non inter aras, Atthidum mixtam choris,
iactare tacitis conscias sacris faces,
nec adire castis precibus aut ritu pio
adiudicatae praesidem terrae deam:
110
iuvat excitatas consequi cursu feras
et rigida molli gaesa iaculari manu.
      Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?
fatale miserae matris agnosco malum:
peccare noster novit in silvis amor.
115
genetrix, tui me miseret? infando malo
correpta pecoris efferum saevi ducem
audax amasti; torvus, impatiens iugi
adulter ille, ductor indomiti gregis -
sed amabat aliquid. quis meas miserae deus
120
aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
non si ille remeet, arte Mopsopia potens,
qui nostra caeca monstra conclusit domo,
promittat ullam casibus nostris opem.
stirpem perosa Solis invisi Venus
125
per nos catenas vindicat Martis sui
suasque, probris omne Phoebeum genus
onerat nefandis: nulla Minois levi
defuncta amore est, iungitur semper nefas.

Nutrix
Thesea coniunx, clara progenies Iovis,
130
nefanda casto pectore exturba ocius,
extingue flammas neve te dirae spei
praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
pepulitque amorem, tutus ac victor fuit;
qui blandiendo dulce nutrivit malum,
135
sero recusat ferre quod subiit iugum.
nec me fugit, quam durus et veri insolens
ad recta flecti regius nolit tumor.
quemcumque dederit exitum casus feram:
fortem facit vicina libertas senem.
140
      Honesta primum est velle nec labi via,
pudor est secundus nosse peccandi modum.
quo, misera, pergis? quid domum infamem aggravas
superasque matrem? maius est monstro nefas:
nam monstra fato, moribus scelera imputes.
145
Si, quod maritus supera non cernit loca,
tutum esse facinus credis et vacuum metu,
erras; teneri crede Lethaeo abditum
Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
quid ille, lato maria qui regno premit
150
populisque reddit iura centenis, pater?
latere tantum facinus occultum sinet?
sagax parentum est cura. Credamus tamen
astu doloque tegere nos tantum nefas:
quid ille rebus lumen infundens suum,
155
matris parens? quid ille, qui mundum quatit
vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
sator deorum? credis hoc posse effici,
inter videntes omnia ut lateas avos?
Sed ut secundus numinum abscondat favor
160
coitus nefandos utque contingat stupro
negata magnis sceleribus semper fides:
quid poena praesens, conscius mentis pavor
animusque culpa plenus et semet timens?
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
165
      Compesce amoris impii flammas, precor,
nefasque quod non ulla tellus barbara
commisit umquam, non vagi campis Getae
nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
expelle facinus mente castifica horridum
170
memorque matris metue concubitus novos.
miscere thalamos patris et gnati apparas
uteroque prolem capere confusam impio?
perge et nefandis verte naturam ignibus.
cur monstra cessant? aula cur fratris vacat?
175
prodigia totiens orbis insueta audiet,
natura totiens legibus cedet suis,
quotiens amabit Cressa?

Phaedra
            Quae memoras scio
vera esse, nutrix; sed furor cogit sequi
peiora. vadit animus in praeceps sciens
180
remeatque frustra sana consilia appetens.
sic, cum gravatam navita adversa ratem
propellit unda, cedit in vanum labor
et victa prono puppis aufertur vado.
quid ratio possit? vicit ac regnat furor,
185
potensque tota mente dominatur deus.
hic volucer omni pollet in terra impotens
ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
Gradivus istas belliger sensit faces,
opifex trisulci fulminis sensit deus,
190
et qui furentis semper Aetnaeis iugis
versat caminos igne tam parvo calet;
ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit,
figit sagitta certior missa puer
volitatque caelo pariter et terris gravis.

Nutrix
195
Deum esse amorem turpis et vitio favens
finxit libido, quoque liberior foret
titulum furori numinis falsi addidit.
natum per omnis scilicet terras vagum
Erycina mittit, ille per caelum volans
200
proterva tenera tela molitur manu
regnumque tantum minimus e superis habet:
vana ista demens animus ascivit sibi
Venerisque numen finxit atque arcus dei.
Quisquis secundis rebus exultat nimis
205
fluitque luxu, semper insolita appetit.
tunc illa magnae dira fortunae comes
subit libido: non placent suetae dapes,
non texta sani moris aut vilis scyphus.
cur in penates rarius tenues subit
210
haec delicatas eligens pestis domos?
cur sancta parvis habitat in tectis Venus
mediumque sanos vulgus affectus tenet
et se coercent modica, contra divites
regnoque fulti plura quam fas est petunt?
215
quod non potest vult posse qui nimium potest.
quid deceat alto praeditam solio vide:
metue ac verere sceptra remeantis viri.

Phaedra
Amoris in me maximum regnum reor
reditusque nullos metuo: non umquam amplius
220
convexa tetigit supera qui mersus semel
adiit silentem nocte perpetua domum.

Nutrix
Ne crede Diti. clauserit regnum licet,
canisque diras Stygius observet fores:
solus negatas invenit Theseus vias.

Phaedra
225
Veniam ille amori forsitan nostro dabit.

Nutrix
Immitis etiam coniugi castae fuit:
experta saevam est barbara Antiope manum.
sed posse flecti coniugem iratum puta:
quis huius animum flectet intractabilem?
230
exosus omne feminae nomen fugit,
immitis annos caelibi vitae dicat,
conubia vitat: genus Amazonium scias.

Phaedra
Hunc in nivosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede
235
sequi per alta nemora, per montes placet.

Nutrix
Resistet ille seque mulcendum dabit
castosque ritus Venere non casta exuet?
tibi ponet odium, cuius odio forsitan
persequitur omnes?

Phaedra
            Precibus haud vinci potest?

Nutrix
240
Ferus est.

Phaedra
            Amore didicimus vinci feros.

Nutrix
Fugiet.

Phaedra
            Per ipsa maria si fugiat, sequar.

Nutrix
Patris memento.

Phaedra
            Meminimus matris simul.

Nutrix
Genus omne profugit.

Phaedra
            Paelicis careo metu.

Nutrix
Aderit maritus.

Phaedra
            Nempe Pirithoi comes?

Nutrix
245
Aderitque genitor.

Phaedra
            Mitis Ariadnae pater.

Nutrix
Per has senectae splendidas supplex comas
fessumque curis pectus et cara ubera
precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
pars sanitatis velle sanari fuit.

Phaedra
250
Non omnis animo cessit ingenuo pudor.
paremus, altrix. qui regi non vult amor,
vincatur. haud te, fama, maculari sinam.
haec sola ratio est, unicum effugium mali:
virum sequamur, morte praevertam nefas.

Nutrix
255
Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,
animos coerce. dignam ob hoc vita reor
quod esse temet autumas dignam nece.

Phaedra
Decreta mors est: quaeritur fati genus.
laqueone vitam finiam an ferro incubem?
260
an missa praeceps arce Palladia cadam?

Nutrix
262
Sic te senectus nostra praecipiti sinat
perire leto? siste furibundum impetum.
[haud quisquam ad vitam facile revocari potest]

Phaedra
265
Prohibere nulla ratio periturum potest,
266
ubi qui mori constituit et debet mori.
261
proin castitatis vindex armemus manum.

Nutrix
267
Solamen annis unicum fessis, era,
si tam protervus incubat menti furor,
contemne famam: fama vix vero favet,
270
peius merenti melior et peior bono.
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuvenem ferum
mentemque saevam flectere immitis viri.