B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



P h a e d r a

A c t u s   s e c u n d u s

___________________________________


S c a e n a   I
[Nutrix. Phaedra. Chorus.]

Nutrix
360
Spes nulla tantum posse leniri malum,
finisque flammis nullus insanis erit.
torretur aestu tacito et inclusus quoque,
quamvis tegatur, proditur vultu furor;
erumpit oculis ignis et lassae genae
365
lucem recusant; nil idem dubiae placet,
artusque varie iactat incertus dolor:
nunc ut soluto labitur marcens gradu
et vix labante sustinet collo caput,
nunc se quieti reddit et, somni immemor,
370
noctem querelis ducit; attolli iubet
iterumque poni corpus et solvi comas
rursusque fingi: semper impatiens sui
mutatur habitus. nulla iam Cereris subit
cura aut salutis; vadit incerto pede,
375
iam viribus defecta: non idem vigor,
non ora tinguens nitida purpureus rubor;
[populatur artus cura, iam gressus tremunt,
tenerque nitidi corporis cecidit decor.]
et qui ferebant signa Phoebeae facis
380
oculi nihil gentile nec patrium micant.
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
tepido madescunt imbre percussae nives.
      Sed en, patescunt regiae fastigia:
385
reclinis ipsa sedis auratae toro
solitos amictus mente non sana abnuit.

Phaedra
Removete, famulae, purpura atque auro inlitas
vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
quae fila ramis ultimi Seres legunt:
390
brevis expeditos zona constringat sinus,
cervix monili vacua, nec niveus lapis
deducat auris, Indici donum maris;
odore crinis sparsus Assyrio vacet.
sic temere iactae colla perfundant comae
395
umerosque summos, cursibus motae citis
ventos sequantur. laeva se pharetrae dabit,
hastile vibret dextra Thessalicum manus:
[talis severi mater Hippolyti fuit.]
qualis relictis frigidi Ponti plagis
400
egit catervas Atticum pulsans solum
Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
coegit emisitque, lunata latus
protecta pelta, talis in silvas ferar.

Chorus
Sepone questus: non levat miseros dolor;
405
agreste placa virginis numen deae.


S c a e n a   I I
[Nutrix. Hippolytus.]

Nutrix
Regina nemorum, sola quae montes colis
et una solis montibus coleris dea,
converte tristes ominum in melius minas.
o magna silvas inter et lucos dea,
410
clarumque caeli sidus et noctis decus,
cuius relucet mundus alterna vice,
Hecate triformis, en ades coeptis favens.
animum rigentem tristis Hippolyti doma:
det facilis aures; mitiga pectus ferum:
415
amare discat, mutuos ignes ferat.
innecte mentem: torvus aversus ferox
in iura Veneris redeat. huc vires tuas
intende: sic te lucidi vultus ferant
et nube rupta cornibus puris eas,
420
sic te regentem frena nocturni aetheris
detrahere numquam Thessali cantus queant
nullusque de te gloriam pastor ferat.
      Ades invocata, iam fave votis, dea:
ipsum intuor sollemne venerantem sacrum
425
nullo latus comitante - quid dubitas? dedit
tempus locumque casus: utendum artibus.
trepidamus? haud est facile mandatum scelus
audere, verum iusta qui reges timet
deponat, omne pellat ex animo decus:
430
malus est minister regii imperii pudor.

Hippolytus
Quid huc seniles fessa moliris gradus,
o fida nutrix, turbidam frontem gerens
et maesta vultu? sospes est certe parens
sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?

Nutrix
435
Metus remitte, prospero regnum in statu est
domusque florens sorte felici viget.
sed tu beatis mitior rebus veni:
namque anxiam me cura sollicitat tui,
quod te ipse poenis gravibus infestus domas.
440
quem fata cogunt, ille cum venia est miser;
at si quis ultro se malis offert volens
seque ipse torquet, perdere est dignus bona
quis nescit uti. potius annorum memor
mentem relaxa: noctibus festis facem
445
attolle, curas Bacchus exoneret graves;
aetate fruere: mobili cursu fugit.
nunc facile pectus, grata nunc iuveni Venus:
exultet animus. cur toro viduo iaces?
tristem iuventam solve; nunc cursus rape,
450
effunde habenas, optimos vitae dies
effluere prohibe. propria descripsit deus
officia et aevum per suos ducit gradus:
laetitia iuvenem, frons decet tristis senem.
Quid te coerces et necas rectam indolem?
455
seges illa magnum fenus agricolae dabit
quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
arborque celso vertice evincet nemus
quam non maligna caedit aut resecat manus:
ingenia melius recta se in laudes ferunt,
460
si nobilem animum vegeta libertas alit.
truculentus et silvester ac vitae inscius
tristem iuventam Venere deserta coles?
hoc esse munus credis indictum viris,
ut dura tolerent, cursibus domitent equos
465
et saeva bella Marte sanguineo gerant?
      Providit ille maximus mundi parens,
cum tam rapaces cerneret Fati manus,
ut damna semper subole repararet nova.
excedat agedum rebus humanis Venus,
470
quae supplet ac restituit exhaustum genus:
orbis iacebit squalido turpis situ,
vacuum sine ullis piscibus stabit mare,
alesque caelo derit et silvis fera,
solis et aer pervius ventis erit.
475
quam varia leti genera mortalem trahunt
carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!
sed fata credas desse: sic atram Styga
iam petimus ultro. caelibem vitam probet
sterilis iuventus: hoc erit, quidquid vides,
480
unius aevi turba et in semet ruet.
proinde vitae sequere naturam ducem:
urbem frequenta, civium coetus cole.

Hippolytus
Non alia magis est libera et vitio carens
ritusque melius vita quae priscos colat,
485
quam quae relictis moenibus silvas amat.
non illum avarae mentis inflammat furor
qui se dicavit montium insontem iugis,
non aura populi et vulgus infidum bonis,
non pestilens invidia, non fragilis favor;
490
non ille regno servit aut regno imminens
vanos honores sequitur aut fluxas opes,
spei metusque liber, haud illum niger
edaxque livor dente degeneri petit;
nec scelera populos inter atque urbes sata
495
novit nec omnes conscius strepitus pavet
aut verba fingit; mille non quaerit tegi
dives columnis nec trabes multo insolens
suffigit auro; non cruor largus pias
inundat aras, fruge nec sparsi sacra
500
centena nivei colla summittunt boves:
sed rure vacuo potitur et aperto aethere
innocuus errat. callidas tantum feris
struxisse fraudes novit et fessus gravi
labore niveo corpus Iliso fovet;
505
nunc ille ripam celeris Alphei legit,
nunc nemoris alti densa metatur loca,
ubi Lerna puro gelida perlucet vado,
solesque vitat. hinc aves querulae fremunt
ramique ventis lene percussi tremunt
·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   ·   
510
veteresque fagi. iuvat ‹et› aut amnis vagi
pressisse ripas, caespite aut nudo leves
duxisse somnos, sive fons largus citas
defundit undas, sive per flores novos
fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
515
excussa silvis poma compescunt famem
et fraga parvis vulsa dumetis cibos
faciles ministrant. regios luxus procul
est impetus fugisse: sollicito bibunt
auro superbi; quam iuvat nuda manu
520
captasse fontem! certior somnus premit
secura duro membra laxantem toro.
non in recessu furta et obscuro improbus
quaerit cubili seque multiplici timens
domo recondit: aethera ac lucem petit
525
et teste caelo vivit. Hoc equidem reor
vixisse ritu prima quos mixtos deis
profudit aetas. nullus his auri fuit
caecus cupido, nullus in campo sacer
divisit agros arbiter populis lapis;
530
nondum secabant credulae pontum rates:
sua quisque norat maria; non vasto aggere
crebraque turre cinxerant urbes latus;
non arma saeva miles aptabat manu
nec torta clausas fregerat saxo gravi
535
ballista portas, iussa nec dominum pati
iuncto ferebat terra servitium bove:
sed arva per se feta poscentes nihil
pavere gentes, silva nativas opes
et opaca dederant antra nativas domos.
540
      Rupere foedus impius lucri furor
et ira praeceps quaeque succensas agit
libido mentes; venit imperii sitis
cruenta, factus praeda maiori minor:
pro iure vires esse. tum primum manu
545
bellare nuda saxaque et ramos rudes
vertere in arma: non erat gracili levis
armata ferro cornus aut longo latus
mucrone cingens ensis aut crista procul
galeae micantes: tela faciebat dolor.
550
invenit artes bellicus Mavors novas
et mille formas mortis. hinc terras cruor
infecit omnis fusus et rubuit mare.
tum scelera dempto fine per cunctas domos
iere, nullum caruit exemplo nefas:
555
a fratre frater, dextera gnati parens
cecidit, maritus coniugis ferro iacet
perimuntque fetus impiae matres suos;
taceo novercas: mitius nil est feris.
      Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex
560
obsedit animos, huius incestae stupris
fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt
et versa ab imo regna tot populos premunt.
sileantur aliae: sola coniunx Aegei,
Medea, reddet feminas dirum genus.

Nutrix
565
Cur omnium fit culpa paucarum scelus?

Hippolytus
Detestor omnis, horreo fugio execror.
sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
odisse placuit. ignibus iunges aquas
et amica ratibus ante promittet vada
570
incerta Syrtis, ante ab extremo sinu
Hesperia Tethys lucidum attollet diem
et ora dammis blanda praebebunt lupi,
quam victus animum feminae mitem geram.

Nutrix
Saepe obstinatis induit frenos Amor
575
et odia mutat. regna materna aspice:
illae feroces sentiunt Veneris iugum;
testaris istud unicus gentis puer.

Hippolytus
Solamen unum matris amissae fero,
odisse quod iam feminas omnis licet.

Nutrix
580
Ut dura cautes undique intractabilis
resistit undis et lacessentes aquas
longe remittit, verba sic spernit mea.
      Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.
quo se dabit fortuna? quo verget furor?
585
terrae repente corpus exanimum accidit
et ora morti similis obduxit color.
attolle vultus, dimove vocis moras:
tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.


S c a e n a   I I I
[Phaedra. Hippolytus. Nutrix.]

Phaedra
Quis me dolori reddit atque aestus graves
590
reponit animo? quam bene excideram mihi!

Hippolytus
Cur dulce munus redditae lucis fugis?

Phaedra
Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.
intrepida constent verba: qui timide rogat
docet negare. magna pars sceleris mei
595
olim peracta est; serus est nobis pudor:
admovimus nefanda. si coepta exequor,
forsan iugali crimen abscondam face:
honesta quaedam scelera successus facit.
en, incipe, anime! - Commodes paulum, precor,
600
secretus aures. si quis est abeat comes.

Hippolytus
En locus ab omni liber arbitrio vacat.

Phaedra
Sed ora coeptis transitum verbis negant;
vis magna vocem mittit et maior tenet.
vos testor omnis, caelites, hoc quod volo
605
me nolle.

Hippolytus
Animusne cupiens aliquid effari nequit?

Phaedra
Curae leves locuntur, ingentes stupent.

Hippolytus
Committe curas auribus, mater, meis.

Phaedra
Matris superbum est nomen et nimium potens:
610
nostros humilius nomen affectus decet;
me vel sororem, Hippolyte, vel famulam voca,
famulamque potius: omne servitium feram.
non me per altas ire si iubeas nives
pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
615
non, si per ignes ire et infesta agmina,
cuncter paratis ensibus pectus dare.
mandata recipe sceptra, me famulam accipe:
[te imperia regere, me decet iussa exequi]
muliebre non est regna tutari urbium.
620
tu qui iuventae flore primaevo viges,
cives paterno fortis imperio rege;
sinu receptam supplicem ac servam tege:
miserere viduae.

Hippolytus
            Summus hoc omen deus
avertat. aderit sospes actutum parens.

Phaedra
625
Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos viam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.

Hippolytus
Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
630
sed dum tenebit vota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam,
et te merebor esse ne viduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.

Phaedra
O spes amantum credula, o fallax Amor!
635
satisne dixi? - precibus admotis agam.
Miserere, pavidae mentis exaudi preces -
libet loqui pigetque.

Hippolytus
            Quodnam istud malum est?

Phaedra
Quod in novercam cadere vix credas malum.

Hippolytus
Ambigua voce verba perplexa iacis:
640
effare aperte.

Phaedra
            Pectus insanum vapor
amorque torret. intimis saevit ferus
[penitus medullas atque per venas meat]
visceribus ignis mersus et venas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.

Hippolytus
645
Amore nempe Thesei casto furis?

Phaedra
Hippolyte, sic est: Thesei vultus amo
illos priores, quos tulit quondam puer,
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii vidit domum
650
et longa curva fila collegit via.
quis tum ille fulsit! presserant vittae comam
et ora flavus tenera tinguebat pudor;
inerant lacertis mollibus fortes tori,
tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei,
655
tuusve potius - talis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
in te magis refulget incomptus decor:
est genitor in te totus et torvae tamen
pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
660
in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum,
tibi fila potius nostra nevisset soror.
Te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, invoco ad causam parem:
665
domus sorores una corripuit duas,
te genitor, at me gnatus. - en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
670
finem hic dolori faciet aut vitae dies.
miserere amantis. -

Hippolytus
            Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
et quando saeva fulmen emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
675
aether et atris nubibus condat diem,
ac versa retro sidera obliquos agant
retorta cursus. tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
680
cur dextra, divum rector atque hominum, vacat
tua, nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me velox cremet
transactus ignis: sum nocens, merui mori:
placui novercae. dignus en stupris ego?
685
scelerique tanto visus ego solus tibi
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere vincens omne femineum genus,
o maius ausa matre monstrifera malum
genetrice peior! illa se tantum stupro
690
contaminavit, et tamen tacitum diu
crimen biformi partus exhibuit nota,
scelusque matris arguit vultu truci
ambiguus infans - ille te venter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
695
quos hausit et peremit et leto dedit
odium dolusque - genitor, invideo tibi:
Colchide noverca maius hoc, maius malum est.

Phaedra
Et ipsa nostrae fata cognosco domus:
fugienda petimus; sed mei non sum potens.
700
te vel per ignes, per mare insanum sequar
rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;
quacumque gressus tuleris hac amens agar -
iterum, superbe, genibus advolvor tuis.

Hippolytus
Procul impudicos corpore a casto amove
705
tactus - quid hoc est? etiam in amplexus ruit?
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
en impudicum crine contorto caput
laeva reflexi: iustior numquam focis
datus tuis est sanguis, arquitenens dea.

Phaedra
710
Hippolyte, nunc me compotem voti facis;
sanas furentem. maius hoc voto meo est,
salvo ut pudore manibus immoriar tuis.

Hippolytus
Abscede, vive, ne quid exores, et hic
contactus ensis deserat castum latus.
715
quis eluet me Tanais aut quae barbaris
Maeotis undis Pontico incumbens mari?
non ipse toto magnus Oceano pater
tantum expiarit sceleris. o silvae, o ferae!

Nutrix
Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
720
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam
Venerem arguamus: scelere velandum est scelus;
tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
ausae priores simus an passae nefas,
secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
725
      Adeste, Athenae! fida famulorum manus,
fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
instat premitque, mortis intentat metum,
ferro pudicam terret - en praeceps abit
ensemque trepida liquit attonitus fuga.
730
pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius
recreate. crinis tractus et lacerae comae
ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
perferte in urbem! - Recipe iam sensus, era.
quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
735
mens impudicam facere, non casus, solet.