B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



P h a e d r a

A c t u s   q u a r t u s

___________________________________


S c a e n a
[Nuntius. Theseus.]

Nuntius
O sors acerba et dura, famulatus gravis,
cur me ad nefandi nuntium casus vocas?

Theseus
Ne metue cladis fortiter fari asperas:
non imparatum pectus aerumnis gero.

Nuntius
995
Vocem dolori lingua luctificam negat.

Theseus
Proloquere, quae sors aggravet quassam domum.

Nuntius
Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.

Theseus
Gnatum parens obisse iam pridem scio:
nunc raptor obiit. mortis effare ordinem.

Nuntius
1000
Ut profugus urbem liquit infesto gradu
celerem citatis passibus cursum explicans,
celso sonipedes ocius subigit iugo
et ora frenis domita substrictis ligat.
tum multa secum effatus et patrium solum
1005
abominatus saepe genitorem ciet
acerque habenis lora permissis quatit:
cum subito vastum tonuit ex alto mare
crevitque in astra. nullus inspirat salo
ventus, quieti nulla pars caeli strepit
1010
placidumque pelagus propria tempestas agit.
non tantus Auster Sicula disturbat freta
nec tam furens Ionius exsurgit sinus
regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt
et cana summum spuma Leucaten ferit.
1015
consurgit ingens pontus in vastum aggerem,
[tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
nec ista ratibus tanta construitur lues:
terris minatur; fluctus haud cursu levi
provoluitur; nescioquid onerato sinu
1020
gravis unda portat. quae novum tellus caput
ostendet astris? Cyclas exoritur nova?
latuere rupes numine Epidauri dei
et scelere petrae nobiles Scironides
et quae duobus terra comprimitur fretis.
1025
Haec dum stupentes sequimur, en totum mare
immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;
summum cacumen rorat expulso sale,
spumat vomitque vicibus alternis aquas
qualis per alta vehitur Oceani freta
1030
fluctum refundens ore physeter capax.
inhorruit concussus undarum globus
solvitque sese et litori invexit malum
maius timore, pontus in terras ruit
suumque monstrum sequitur - os quassat tremor.
1035
      Quis habitus ille corporis vasti fuit!
caerulea taurus colla sublimis gerens
erexit altam fronte viridanti iubam;
stant hispidae aures, orbibus varius color,
et quem feri dominator habuisset gregis
1040
et quem sub undis natus: hinc flammam vomunt
oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
opima cervix arduos tollit toros
naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
musco tenaci pectus ac palear viret,
1045
longum rubenti spargitur fuco latus;
tum pone tergus ultima in monstrum coit
facies et ingens belua immensam trahit
squamosa partem. talis extremo mari
pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
1050
      Tremuere terrae, fugit attonitum pecus
passim per agros, nec suos pastor sequi
meminit iuvencos; omnis e saltu fera
diffugit, omnis frigido exsanguis metu
venator horret. solus immunis metu
1055
Hippolytus artis continet frenis equos
pavidosque notae vocis hortatu ciet.
Est alta ad Argos collibus ruptis via,
vicina tangens spatia suppositi maris;
hic se illa moles acuit atque iras parat.
1060
ut cepit animos seque praetemptans satis
prolusit irae, praepeti cursu evolat,
summam citato vix gradu tangens humum,
et torva currus ante trepidantis stetit.
contra feroci gnatus insurgens minax
1065
vultu nec ora mutat et magnum intonat:
«haud frangit animum vanus hic terror meum:
nam mihi paternus vincere est tauros labor.»
      Inobseqventes protinus frenis equi
rapuere cursum iamque derrantes via,
1070
quacumque rabidos pavidus evexit furor,
hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
at ille, qualis turbido rector mari
ratem retentat, ne det obliquum latus,
et arte fluctum fallit, haud aliter citos
1075
currus gubernat: ora nunc pressis trahit
constricta frenis, terga nunc torto frequens
verbere coercet. sequitur adsiduus comes,
nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius
oberrat, omni parte terrorem movens.
1080
non licuit ultra fugere: nam toto obvius
incurrit ore corniger ponti horridus.
tum vero pavida sonipedes mente exciti
imperia solvunt seque luctantur iugo
eripere rectique in pedes iactant onus.
1085
      Praeceps in ora fusus implicuit cadens
laqueo tenaci corpus et quanto magis
pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.
sensere pecudes facinus - et curru levi,
dominante nullo, qua timor iussit ruunt.
1090
talis per auras non suum agnoscens onus
Solique falso creditum indignans diem
Phaethonta currus devium excussit polo.
Late cruentat arva et inlisum caput
scopulis resultat; auferunt dumi comas,
1095
et ora durus pulcra populatur lapis
peritque multo vulnere infelix decor.
moribunda celeres membra pervolvunt rotae;
tandemque raptum truncus ambusta sude
medium per inguen stipite ingesto tenet;
1100
[paulumque domino currus affixo stetit]
haesere biiuges vulnere - et pariter moram
dominumque rumpunt. inde semianimem secant
virgulta, acutis asperi vepres rubis
omnisque ruscus corporis partem tulit.
1105
      Errant per agros funebris famuli manus,
per illa qua distractus Hippolytus loca
longum cruenta tramitem signat nota,
maestaeque domini membra vestigant canes.
necdum dolentum sedulus potuit labor
1110
explere corpus - hocine est formae decus?
qui modo paterni clarus imperii comes
et certus heres siderum fulsit modo,
passim ad supremos ille colligitur rogos
et funeri confertur.

Theseus
            O nimium potens
1115
quanto parentes sanguinis vinclo tenes
natura! quam te colimus inviti quoque!
occidere volui noxium, amissum fleo.

Nuntius
Haud flere honeste quisque quod voluit potest.

Theseus
Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
1120
si abominanda casus optanda efficit.

Nuntius
Et si odia servas, cur madent fletu genae?

Theseus
Quod interemi, non quod amisi, fleo.