B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



P h a e d r a

A c t u s   q u i n t u s

___________________________________


S c a e n a
[Theseus cum satellitibus. Phaedra. Chorus.]

Theseus
Quis te dolore percitam instigat furor?
quid ensis iste quidve vociferatio
planctusque supra corpus invisum volunt?

Phaedra
Me me, profundi saeve dominator freti,
1160
invade et in me monstra caerulei maris
emitte, quidquid intimo Tethys sinu
extrema gestat, quidquid Oceanus vagis
complexus undis ultimo fluctu tegit.
O dure Theseu semper, o numquam tuis
1165
tuto reverse: gnatus et genitor nece
reditus tuos luere; pervertis domum
amore semper coniugum aut odio nocens.
      Hippolyte, tales intuor vultus tuos
talesque feci? membra quis saevus Sinis
1170
aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius,
Daedalea vasto claustra mugitu replens,
taurus biformis ore cornigero ferox
divulsit? heu me, quo tuus fugit decor
oculique nostrum sidus? exanimis iaces?
1175
ades parumper verbaque exaudi mea.
nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi
solvam et nefando pectori ferrum inseram,
animaque Phaedram pariter ac scelere exuam.
[et te per undas perque Tartareos lacus,
1180
per Styga, per amnes igneos amens sequar]
placemus umbras: capitis exuvias cape
laceraeque frontis accipe abscisam comam.
non licuit animos iungere, at certe licet
iunxisse fata. morere, si casta es, viro;
1185
si incesta, amori. coniugis thalamos petam
tanto impiatos facinore? hoc derat nefas,
ut vindicato sancta fruereris toro.
o mors amoris una sedamen mali,
o mors pudoris maximum laesi decus,
1190
confugimus ad te: pande placatos sinus.
      Audite, Athenae, tuque, funesta pater
peior noverca: falsa memoravi et nefas,
quod ipsa demens pectore insano hauseram,
mentita finxi. vana punisti pater,
1195
iuvenisque castus crimine incesto iacet,
pudicus, insons - recipe iam mores tuos.
mucrone pectus impium iusto patet
cruorque sancto solvit inferias viro.

Theseus
Quid facere rapto debeas gnato parens,
1200
disce a noverca: condere Acherontis plagis.
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarii specus,
unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus,
impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.
nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vasti maris,
1205
ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu,
meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites.
Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae:
morte facili dignus haud sum qui nova natum nece
segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas
1210
exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
sidera et manes et undas scelere complevi meo:
amplius sors nulla restat; regna me norunt tria.
      In hoc redimus? patuit ad caelum via,
bina ut viderem funera et geminam necem,
1215
caelebs et orbus funebres una face
ut concremarem prolis ac thalami rogos?
donator atrae lucis, Alcide, tuum
Diti remitte munus; ereptos mihi
restitue manes. - impius frustra invoco
1220
mortem relictam: crudus et leti artifex,
exitia machinatus insolita effera,
nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
pinus coacto vertice attingens humum
caelo remissum findat in geminas trabes,
1225
mittarve praeceps saxa per Scironia?
graviora vidi, quae pati clausos iubet
Phlegethon nocentes igneo cingens vado.
quae poena memet maneat et sedes, scio:
umbrae nocentes, cedite et cervicibus
1230
his, his repositum degravet fessas manus
saxum, seni perennis Aeolio labor;
me ludat amnis ora vicina alluens;
vultur relicto transvolet Tityo ferus
meumque poenae semper accrescat iecur;
1235
et tu mei requiesce Pirithoi pater:
haec incitatis membra turbinibus ferat
nusquam resistens orbe revoluto rota.
Dehisce tellus, recipe me dirum chaos,
recipe, haec ad umbras iustior nobis via est:
1240
gnatum sequor - ne metue qui manes regis:
casti venimus; recipe me aeterna domo
non exiturum. - non movent divos preces;
at, si rogarem scelera, quam proni forent!

Chorus
Theseu, querelis tempus aeternum manet:
1245
nunc iusta nato solve et absconde ocius
dispersa foede membra laniatu effero.

Theseus
Huc, huc, reliquias vehite cari corporis
pondusque et artus temere congestos date.
Hippolytus hic est? crimen agnosco meum:
1250
ego te peremi; neu nocens tantum semel
solusve fierem, facinus ausurus parens
patrem advocavi. munere en patrio fruor.
o triste fractis orbitas annis malum!
complectere artus, quodque de nato est super,
1255
miserande, maesto pectore incumbens, fove.
      Disiecta, genitor, membra laceri corporis
in ordinem dispone et errantes loco
restitue partes: fortis hic dextrae locus,
hic laeva frenis docta moderandis manus
1260
ponenda: laevi lateris agnosco notas.
quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest!
durate trepidae lugubri officio manus,
fletusque largos sistite, arentes genae,
dum membra nato genitor adnumerat suo
1265
corpusque fingit. hoc quid est forma carens
et turpe, multo vulnere abruptum undique?
quae pars tui sit dubito; sed pars est tui:
hic, hic repone, non suo, at vacuo loco.
haecne illa facies igne sidereo nitens,
1270
+inimica flectens lumina? huc cecidit decor?
o dira fata, numinum o saevus favor!
sic ad parentem natus ex voto redit?
en haec suprema dona genitoris cape,
saepe efferendus; interim haec ignes ferant.
1275
      Patefacite acerbam caede funesta domum;
Mopsopia claris tota lamentis sonet.
vos apparate regii flammam rogi;
at vos per agros corporis partes vagas
inquirite. - istam terra defossam premat,
1280
gravisque tellus impio capiti incubet.

Marci Lucii Senecae Phaedra explicit.