BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita XLI - L

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XLI

 

[1] Secutus deinde est consulatus C. Caesaris qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus familia et, quod inter omnes antiquissimos constabat, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo simillimus, [2] qui denique semper et cibo et somno in vitam, non in voluptatem uteretur, cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam, habuissetque fere XVIII annos eo tempore quo Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiutoribusque partium quam ipso conquirentibus eum ad necem, mutata veste dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte Urbe elapsus est. [3] Idem postea, admodum iuvenis, cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium quo ab his retentus est apud eos gessit ut pariter his terrori venerationique esset, neque umquam aut die aut nocte – cur enim quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur? – aut excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.

 

 

Caput XLII

 

[1] Longum est narrare quid et quotiens ausus sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam magistratus populi Romani metu suo destituerit: illud referatur documentum tanti mox evasuri viri. [2] Quae nox eam diem secuta est qua publica civitatium pecunia redemptus est, ita tamen ut cogeret ante obsides a piratis civitatibus dari, contracta classe et privatus et tumultuaria, invectus in eum locum in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem mersit, aliquot naves multosque mortales cepit; [3] laetusque nocturnae expeditionis triumpho ad suos reversus est, mandatisque custodiae quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad proconsulem Iuncum – idem enim Asiam eamque obtinebat – petens ut auctor fieret sumendi de captivis supplicii: quod cum ille se facturum negasset venditurumque captivos dixisset – quippe sequebatur invidia inertiam – incredibili celeritate revectus ad mare priusquam de ea re ulli proconsulis redderentur epistulae, omnes quos ceperat suffixit cruci.

 

 

Caput XLIII

 

[1] Idem mox ad sacerdotium ineundum – quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, <cum> paene puer a Mario Cinnaque flamen Dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium – festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus, effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. [2] Quo quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum navibus, cum exuisset vestem alligassetque pugionem ad femur, alterutri se fortunae parans, mox intellexit frustratum esse visum suum arborumque ex longinquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem.

[3] Reliqua eius acta in Urbe nobilissimaque Dolabellae accusatio et maior civitatis in ea favor quam reis praestari solet, contentionesque civiles cum Q. Catulo atque aliis eminentissimis viris celeberrimae et ante praeturam victus <in> maximi pontificatus petitione Q. Catulus, omnium confessione senatus princeps, [4] et restituta in aedilitate, adversante quidem nobilitate, monumenta C. Marii, simulque revocati ad ius dignitatis proscriptorum liberi, et praetura quaesturaque mirabili virtute atque industria obita in Hispania – cum esset quaestor sub Vetere Antistio, avo huius Veteris consularis atque pontificis, duorum consularium et sacerdotum patris, viri in tantum boni, in quantum humana simplicitas intellegi potest –, quo notiora sunt, minus egent stilo.

 

 

Caput XLIV

 

[1] Hoc igitur consule, inter eum et Cn. Pompeium et M. Crassum inita potentiae societas, quae urbi orbique terrarum nec minus diverso quoque tempore ipsis exitiabilis fuit. [2] Hoc consilium sequendi Pompeius causam habuerat ut tandem acta in transmarinis provinciis, quibus, ut praediximus, multi obtrectabant, per Caesarem confirmarentur consulem, Caesar autem, quod animadvertebat se cedendo Pompei gloriae aucturum suam et invidia communis potentiae in illum relegata confirmaturum vires suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi non poterat, auctoritate Pompei, viribus teneret Caesaris. [3] Adfinitas etiam inter Caesarem Pompeiumque contracta nuptiis, quippe filiam C. Caesaris Cn. Magnus duxit uxorem. [4] In hoc consulatu, Caesar legem tulit, ut ager Campanus plebei divideretur, suasore legis Pompeio: ita circiter XX milia civium eo deducta et ius urbis restitutum post annos circiter CLII quam bello Punico ab Romanis Capua in formam praefecturae redacta erat. [5] Bibulus, collega Caesaris, cum actiones eius magis vellet impedire quam posset, maiore parte anni domi se tenuit: quo facto dum augere vult invidiam collegae, auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quinquennium Galliae.

 

 

Caput XLV

 

[1] Per idem tempus, P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret – quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat? – et a patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. [2] Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae pretium calamitatem exilii tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter XX viros dividendo agro Campano esse noluisset. [3] Idem intra biennium sera Cn. Pompei cura, verum, ut coepit, intenta votisque Italiae ac decretis senatus, virtute atque actione Annii Milonis, tribuni pl., dignitati patriaeque restitutus est. Neque post Numidici exilium aut reditum quisquam aut expulsus invidiosius aut receptus est laetius: cuius domus quam infeste a Clodio disiecta erat, tam speciose a senatu restituta est.

[4] Idem P. Clodius in tribunatu, sub honorificentissimo ministerii titulo, M. Catonem a re publica relegavit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum vitiis eam contumeliam meritum. [5] Sed ille, sub adventum Catonis, vitae suae vim intulit. Unde pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia paene argui potest quod una cum consulibus ac senatu effusa civitate obviam cum per Tiberim subiret navibus, non ante is egressus est quam ad eum locum pervenit ubi erat exponenda pecunia.

 

 

Caput XLVI

 

[1] Cum deinde immanes res, vix multis voluminibus explicandas, C. Caesar in Gallia ageret nec contentus plurimis ac felicissimis victoriis, innumerabilibusque caesis et captis hostium milibus etiam in Britanniam traiecisset exercitum, alterum paene imperio nostro ac suo quaerens orbem, vetus par consulum, Cn. Pompeius et M. Crassus, alterum iniere consulatum, qui neque petitus honeste ab iis neque probabiliter gestus est. [2] Caesari lege quam Pompeius ad populum tulit, prorogatae in idem spatium temporis provinciae, Crasso bellum Parthicum in animo molienti Syria decreta: qui vir cetera sanctissimus immunisque voluptatibus neque in pecunia neque in gloria concupiscenda aut modum norat aut capiebat terminum. [3] Hunc proficiscentem in Syriam diris cum ominibus tribuni plebis frustra retinere conati: quorum execrationes si in ipsum tantummodo valuissent, utile imperatoris damnum salvo exercitu fuisset rei publicae. [4] Transgressum Euphraten Crassum petentemque Seleuciam circumfusus immanibus copiis equitum rex Orodes una cum parte maiore Romani exercitus interemit. Reliquias legionum C. Cassius, atrocissimi mox auctor facinoris, tum quaestor, conservavit Syriamque adeo in populi Romani potestate retinuit ut transgressos in eam Parthos felici rerum eventu fugaret ac funderet.

 

 

Caput XLVII

 

[1] Per haec insequentiaque et quae praediximus tempora, amplius CCCC milia hostium a C. Caesare caesa sunt, plura capta; pugnatum saepe derecta acie, saepe in agminibus, saepe eruptionibus, bis penetrata Britannia, novem denique aestatibus vix ulla non iustissimus triumphus emeritus. Circa Alesiam vero tantae res gestae quantas audere vix hominis, perficere paene nullius nisi dei fuerit. [2] †Septimo† ferme anno, Caesar morabatur in Galliis, cum medium iam ex invidia potentiae cum illa aegre cohaerentis inter Cn. Pompeium et C. Caesarem concordiae pignus Iulia, uxor Magni, decessit; atque omnia inter destinatos tanto discrimini duces dirimente fortuna filius quoque parvus Pompei, Iulia natus, intra breve spatium obiit. [3] Tum in gladios caedesque civium furente ambitu cuius neque finis reperiebatur nec modus, tertius consulatus soli Cn. Pompeio etiam adversantium antea dignitati eius iudicio delatus est, cuius ille honoris gloria veluti reconciliatis sibi optimatibus maxime a C. Caesare alienatus est; sed eius consulatus omnem vim in coercitionem ambitus exercuit.

[4] Quo tempore, P. Clodius a Milone, candidato consulatus, exemplo inutiliter facto, salutari rei publicae, circa Bovillas contracta ex occursu rixa, iugulatus est. Milonem reum non magis invidia facti quam Pompei damnavit voluntas. [5] Quem quidem M. Cato palam lata absolvit sententia: qui, si maturius tulisset, non defuissent qui sequerentur exemplum probarentque eum civem occisum quo nemo perniciosior rei publicae neque bonis inimicior vixerat.

 

 

Caput XLVIII

 

[1] Intra breve deinde spatium, belli civilis exarserunt initia, cum iustissimus quisque et a Caesare et a Pompeio vellet dimitti exercitus; quippe Pompeius in secundo consulatu Hispanias sibi decerni voluerat easque per triennium absens ipse ac praesidens urbi per Afranium et Petreium, consularem ac praetorium, legatos suos, administrabat et iis, qui a Caesare dimittendos exercitus contendebant, adsentabatur, iis, qui ab ipso quoque, adversabatur. [2] Qui si ante biennium quam ad arma itum est, perfectis muneribus theatri et aliorum operum quae ei circumdedit, gravissima temptatus valetudine decessisset in Campania – quo quidem tempore universa Italia vota pro salute eius primi omnium civium suscepit – defuisset fortunae destruendi eius locus et, quam apud superos habuerat magnitudinem, illibatam detulisset ad inferos. [3] Bello autem civili et tot, quae deinde per continuos XX annos consecuta sunt, malis non alius maiorem flagrantioremque quam C. Curio, tribunus pl., subiecit facem, vir nobilis, eloquens, audax, suae alienaeque et fortunae et pudicitiae prodigus, homo ingeniosissime nequam et facundus malo publico, [4] cuius animo voluptatibus vel libidinibus neque opes ullae neque cupiditates sufficere possent. Hic primo pro Pompei partibus, id est, ut tunc habebatur, pro re publica, mox simulatione contra Pompeium et Caesarem, sed animo pro Caesare stetit. Id gratis an accepto centies sestertio fecerit, ut accepimus, in medio relinquemus. [5] Ad ultimum saluberrimas et coalescentes condiciones pacis, quas et Caesar iustissimo animo postulabat et Pompeius aequo recipiebat, discussit ac rupit, unice cavente Cicerone concordiae publicae.

Harum praeteritarumque rerum ordo, cum iustis aliorum voluminibus promatur, tum, uti spero, nostris explicabitur. [6] Nunc proposito operi sua forma reddatur, si prius gratulatus ero Q. Catulo, duobus Lucullis Metelloque et Hortensio qui, cum sine invidia in re publica floruissent eminuissentque sine periculo, quieta aut certe non praecipitata fatali ante initium bellorum civilium morte functi sunt.

 

 

Caput XLIX

 

[1] Lentulo et Marcello consulibus post urbem conditam annis DCCIII, ante annos LXXVIII quam tu, M. Vinici, consulatum inires, bellum civile exarsit. [2] Alterius ducis causa melior videbatur, alterius erat firmior: hic omnia speciosa, illic valentia; Pompeium senatus auctoritas, Caesarem militum armavit fiducia. Consules senatusque causae, non Pompeio summam imperii detulerunt. [3] Nihil relictum a Caesare quod servandae pacis causa temptari posset, nihil receptum a Pompeianis, cum alter consul iusto esset ferocior, Lentulus vero salva re publica salvus esse non posset, M. autem Cato moriendum ante quam ullam condicionem civis accipiendam rei publicae contenderet. Vir antiquus et gravis Pompei partes laudaret magis, prudens sequeretur Caesaris et illa gloriosa, haec terribiliora duceret. [4] Ut deinde, spretis omnibus quae Caesar postulaverat, tantummodo contentus cum una legione titulum retinere provinciae, privatusque in urbem veniret et se in petitione consulatus suffragiis populi Romani committeret decrevere, ratus bellandum Caesar, cum exercitu Rubiconem transiit. Cn. Pompeius consulesque et maior pars senatus, relicta Urbe ac deinde Italia, transmisere Dyrrachium.

 

 

Caput L

 

[1] At Caesar, Domitio legionibusque quae Corfinii una cum eo fuerant potitus, duce aliisque qui voluerant abire ad Pompeium sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium ita ut appareret malle integris rebus et condicionibus finire bellum quam opprimere fugientes, cum transgressos reperisset consules, [2] in Urbem revertitur redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit.

[3] Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere qui non parentem coercere possunt. [4] Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.