BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Florus

floruit 110 p. Chr. n.

 

Bellorum Romanorum libri duo

 

Textus:

Vergilius Orator an Poeta

in: L. Annaei Flori quae exstant

ed. E. Malcovati,

Regia Officina Polygraphica, Roma 1938

 

___________________________________________________

 

 

 

Dialogus

«Vergilius orator an poeta»

Proemium

 

[1.1] Capienti mihi in templo et saucium vigilia caput plurimarum arborum amoenitate, euriporum frigore, aeris libertate recreanti obviam subito quidam fuere, quos ab urbis spectaculo Baeticam revertentes sinister Africae ventus in hoc litus excusserat. [2] quorum unus, vir, ut postea apparuit, litteris pereruditus, subito ad me convenit et «salve,» inquit «hospes: nisi molestum est, dic nomen tuum; nam nescio quid oculi mei admonent et quasi per nubilum recognosco». [3] «quid istic?» inquam «Florum vides, fortasse et audieris, si tamen in illo orbis terrarum conciliabulo sub Domitiano principe certamini nostro adfuisti». [4] et Baeticus «tune es» inquit «ex Africa, quem summo consensu poposcimus? invito quidem Caesare et resistente, non quod tibi puero invideret, sed ne Africae corona magni Iovis attingeret». [5] quae cum me videret verecunde agnoscentem, in amplexum effunditur et «ama» inquit «igitur fautorem tuum». «quidni amem?» et manu alterutrum tenentes avidissime nascentem amicitiam foederabamus, [6] cum ille interim brevi intervallo usus «et quid tu» inquit «tam diu in hac provincia? nec in nostram Baeticam excurris nec urbem illam revisis, ubi versus tui a lectoribus concinuntur et in foro omni clarissimus ille de Dacia triumphus exultat? [7] potesne cum hoc singulari ingenio tantaque natura provincialem latebram pati? nihil te caritas urbis, nihil ille <princeps> gentium populus, nihil senatus movet? nihil denique lux et fulgor felicis imperi, qui in se rapit atque convertit omnium oculos hominum ac deoru?» [8] ad quae ego varie perturbatus «quid nunc vis ego respondeam, o quisquis es? mihi quoque ipsi hoc idem mirum videri solet, quod non Romae morer; sed nihil est difficilius quam rationem reddere actus tui. quare desine me in memoriam priorem reducendo vulnus dolorum meorum rescindere. propitia sit illa civitas, et fruantur illa quibus fortuna permittit. [9] quod ad me pertinet, ex illo die, cuius [quo] tu mihi testis es, postquam ereptam manibus et capiti coronam meo vidi, tota mens, totus animus resiliit atque abhorruit ab illa civitate, adeoque sum percussus et consternatus illo dolore, ut patriae quoque meae oblitus <et> parentum carissimorum similis furenti huc et illuc vager per diversa terrarum». et ille «quae tamen loca quasve regiones peragrasti?»

[2.1] «Si ita indulges otio, plane quam breviter exponam nec invitus priorum recordabor. primum Siciliam nobilem vidi, domesticam Cereris. fecundam deinde Creten, patriam Tonantis, et a latere vicinas Cycladas salutavi. [2] inde me Rhodos <tenuit> et ab regressu Aegyptium pelagus, ut ora Nili viderem et populum semper in templis otiosum peregrinae deae sistra pulsantem. [3] inde rursus Italiam redii, et taedio maris cum mediterranea concupissem, secutus Gallicas Alpes [et] lustro populos aquilone pallentes. inde sol occidens placuit: flecto cursum. sed statim par horrore, par vertice, par ille nivibus Alpinis Pyrenaeus excepit. [4] vides, hospes, quae spatia caeli peragraverim, quae maris quaeve terrarum. non aliter mehercules, si conferre parvis magna licet, sacer ille iuvenis terras pervolitavit, cui Terra mater capaces oneraverat frugibus amictus, et cum alite serpente currum ipsa iunxisset, nisi toto orbe peragrato vetuit suas redire serpentes. [5] liceat ergo tandem fatigato hic aliquando subcumbere. si Scythes essem, iam plaustra solvissem; si vagus gubernator, iam dicata pelagi deae prora penderet. quousque vagabimur? an semper hospites erimus? ferae cubile prospiciunt et aves senescunt in nido. [6] si fata Romam negant patriam, saltim hic manere contingat. quid, quod consuetudo res fortis est. et ecce iam familiaritate continua civitas nobis ipsa blanditur, quae, si quid credis mihi qui multa cognovi, omnium [rerum] quae ad quietem eliguntur gratissima est. [7] populum vides, o hospes et amice, probum, frugi, quietum, tarde quidem, sed iudicio hospitalem. caelum peculiariter temperatum miscet vices, et notam veris totus annus imitatur. [8] terra fertilis campis et magis collibus_nam Italiae vites adfectat et comparat areas_serotino non erubescit autumno. si quid ad rem pertinet, civitas ipsa generosissimis auspiciis instituta: nam praeter Caesaris vexilla, quae portat, triumphos, unde nomen accepit, adest etiam peregrina nobilitas. [9] quippe si vetera templa respicias, hic ille colitur corniger praedo, qui Tyriam virginem portans dum per tota maria lascivit, hic amisit et substitit, et eius quam ferebat oblitus subito nostrum litus adamavit».

[3.1] Hic cum ego respirassem, statim Baeticus «o» inquit «beatam civitatem, quae in te fatigatum incidit. quem ad modum tamen te prosequitur, et quid hic agitur? unde subvenit reditus? an pater ab Africa subministrat?» [2] «inde nequaquam, cum hac ipsa peregrinatione offenderim. in reditu est mihi professio litterarum». «o rem indignissimam! et quam aequo fers istud animo, sedere in scholis et pueris praecipere?». [3] ad quam illius interrogationem in hunc modum respondi: «non miror <te> eius nunc esse persuasionis, qua et ipse quoque aliquando diu laboravi. toto enim quod egimus quinquennio isto [isto] mihi pertaesum erat huius professionis, ut nusquam vivere putarem hominem miseriorem. [4] sed subinde retractanti sortemque meam cum fortunis et ceteris vitae laboribus conferenti tandem aliquando pulchritudo suscepti operis apparuit. [5] scire te ergo nunc oportet nullum manus pretium, nullam procurationem, nullum honorem decerni quantus hic sit nostrae professionis. nempe si mihi maximus imperator vitem, id est centum homines regendos tradidisset, non mediocris honos habitus mihi videretur; cedo si praefecturam, si tribunatum: nempe idem honos, nisi quod merces amplior. [6] si ergo non Caesar, sed Fortuna hoc genus stationis iniunxit, uti pueris ingenuis atque honestis praesiderem, nonne tibi pulchrum <sum> atque magnificum consecutus officium? [7] quaeso enim, propius intuere, utrum praeclarius sit sagulatis an praetextatis imperare, barbaris efferatisque pectoribus an mitibus et innoxiis. [8] bone Iuppiter, quam imperatorium, quam regium est sedere a suggestu praecipientem bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina praelegentem, quibus ora mentesque formantur, iam sententiis variis sensus excitantem, iam exemplis ro...

 

[Reliqua desunt]