BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

Epitome Gai

 

Liber primus

 

___________________________________________________

 

 

 

Titvlvs I

De statv hominvm

 

[pr.] Gaii Institutionum liber primus dicit omnes homines aut liberos esse, aut seruos. Sed ex his ipsis, qui liberi sunt, alios esse ingenuos, alios libertinos. Ingenuos, qui ingenui nati sunt: libertinos, qui pro iusta seruitute manumissi liberi fiunt. Ingenuorum omnium unus status est: libertorum uero ideo non unus est, quia tria sunt genera libertatum: quia liberti aut ciues Romani sunt, aut Latini, aut dediticii. Tamen, qui ciues Romani sint, qui Latini, qui dediticii, breuiter explanandum est.

[1] Ciues Romani sunt, qui his tribus modis, id est testamento aut in ecclesia aut ante consulem fuerint manumissi.

[2] Latini sunt, qui aut per epistulam aut inter amicos aut conuiuii adhibitione manumittuntur.

[3] Dediticii uero sunt, qui post admissa crimina suppliciis subditi et publice pro criminibus caesi sunt, aut in quorum facie uel corpore quaecumque indicia aut igne aut ferro impressa sunt, et ita impressa sunt, ut deleri non possint. Hi si manumissi fuerint, dediticii appellantur.

[4] Sed inter haec tria genera libertatum ideo ciues Romani meliorem statum habent, quia et testamenta facere et ex testamento quibuscumque personis succedere possunt: nam Latini et dediticii nec testamenta condere, nec sibi ex testamento aliorum aliquid dimissum possunt ullatenus uindicare. Tamen Latini certis rebus priuilegium ciuium Romanorum libertatem consequi possunt. Dediticii uero nulla ratione possunt ad ciuium Romanorum libertatem ordinis beneficio peruenire. Nam Latini patronorum beneficio, id est, si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante consulem manumittantur, ciuium Romanorum priuilegium consequuntur.

[5] Non tamen omnes domini seruos suos manumittere possunt. Nam si aliquis multa debita habeat, cuius substantia creditoribus teneatur obnoxia, si in fraudem creditoris sui seruos suos manumittere uoluerit, collata manumissio non ualet.

[6] Aut si libertus ciuis Romanus liberos non habuerit et in fraudem patroni sui seruos suos manumittat, similiter data manumissio non ualebit.

[7] Praeterea minor quicumque uiginti annorum dominus libertatem seruo dare non potest; nisi forte tantum minor manumissor, cui pater suus et mater a patrono donati sunt, eosdem manumittat, aut certe paedagogum aut collactaneum manumittat. Nam quamlibet dominus, id est quatuordecim annos egressus, testamentum facere possit et heredem instituere et legata relinquere, libertatem tamen seruis non potest in hac aetate conferre.

 

 

Titvlvs II

De nvmero servorvm testamento

manvmittendorvm

 

[pr.] Constitutum est, quantum seruorum numerum testamento de quanta familia liceat manumitti, hoc ordine: ut, si quis duos seruos habet, ambos manumittere possit; qui uero tres, duos testamento manumittat; qui quatuor, similiter duos; qui sex, tres; qui octo, quatuor: qui decem, quinque; qui undecim, duodecim, tredecim, quatuordecim, quindecim, sedecim, decem et septem, similiter quinque: qui decem et octo, sex: et ab hoc numero usque ad triginta tertiam partem manumittere liceat; qui amplius quam triginta habuerit usque ad centum, quartam partem de numero seruorum manumittere potest: qui uero plures quam centum habuerit, quintam partem manumittere potest. Sed hoc statutum est, ut de quamlibet grandi familia nulli amplius quam centum, testamento manumittere liceat.

[1] Nam qui uoluerit aut in ecclesia, aut ante consulem, aut inter amicos, aut per epistolam manumittere, potest his manumissionibus omnem familiam iugo seruitutis absoluere.

[2] Nam si aliquis testamento plures manumittere uoluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo seruandus est, ut illis tantum libertas ualeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa: qui uero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in seruitute eos certum est permanere. Quod si non nominatim serui uel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes seruos suos uel ancillas is, qui testamentum facit, liberos facere uoluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas; sed omnes in seruili conditione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. Nam et si ita in testamento seruorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem ualere manifestum est, si agnosci non potest, qui prior, qui posterior fuerit manumissus.

[3] Nam si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere uoluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus seruis suis pluribus, quam per testamentum licet, conferre uoluerit libertates, et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint, usque ad numerum superius constitutum liberi erunt: qui uero post statutum numerum manumissi fuerint, serui sine dubio permanebunt.

[4] Nam si incolumis quoescunque diurso tempore manumisit, inter eos, qui per testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur.

 

 

Titvlvs III

De ivre personarvm

 

[pr.] Aliquae personae sui iuris sunt, aliquae alieno iuri subiectae sunt. Itaque cum ostenditur, quae personae alieno iuri subiectae sint, tunc euidenter agnoscitur quae sui iuris sint.

[1] In potestate itaque dominorum sunt serui; quam potestatem omnes gentes habere certum est. Sed distringendi in seruos dominis pro sua potestate permittitur; occidendi tamen seruos suos domini licentiam non habebunt, nisi forte seruus, dum pro culpae modo caeditur, casu forsitan moriatur. Nam si seruus dignum morte crimen admiserit, iis iudicibus, quibus publici officii potestas commissa est, tradendus est, ut pro suo crimine puniatur.

[2] In potestate etiam patrum sunt filii ex legitimo matrimonio procreati.

 

 

Titvlvs IV

De matrimoniis

 

[pr.] Legitimae sunt nuptiae, si Romanus Romanam nuptiis interuenientibus uel consensu ducat uxorem.

[1] Sed non omnes personas uxores ducere licet: quia nec patri filiam, nec filio matrem, nec auo neptem, nec nepoti auiam. Quod non solum de personis, quae nobis propinquitate coniunctae sunt, sed etiam de adoptiuis, hoc est affiliatis, iustum est obseruari: nam etsi per emancipationem adoptio dissoluatur, nuptias tamen inter has personas semper constat illicitas.

[2] Inter fratrem quoque et sororem, siue eodem patre ac matre nati fuerint, siue diuersis matribus aut patribus, matrimonia esse non possunt. Inter adoptiuos etiam fratres illicita sunt coniugia, nisi forte adoptio emancipatione fuerit dissoluta: nam si emancipatio interuenerit, nuptiae inter huiusmodi fratres licito contrahuntur.

[3] Fratris quoque et sororis filiam uxorem ducere non licet.

[4] Sororem quoque patris ac matris uxorem accipere non licet

[5] Genero quoque socrum suam, nec socero nurum uxorem accipere licet, nec uitrico priuignam, nec priuigno nouercam.

[6] Fratres enim amitinos uel consobrinos in matrimonium iungi nulla ratione permittitur.

[7] Sed nec uni uiro duas sorores habere, nec uni mulieri duobus fratribus iungi permittitur.

[8] Quod si quis incestas uel nefarias, id est, quae sunt superius comprehensae, nuptias inierit, nec uxorem habere uidetur nec filios: nam hi, qui ex huiusmodi conceptione nati fuerint, quamlibet matrem habere uideantur, patrem uero nullatenus habere censentur, et tamquam si de adulterio concepti fuerint, computantur; qui spurii appellantur, hoc est sine patre filii.

[9] Regula iuris hoc continet, ut, qui legitime concipiuntur, tempore conceptionis statum sumant: qui uero non de legitimo matrimonio concipiuntur, statum sumant eo tempore, quo nascuntur. Ac proinde de legitima coniunctione conceptus, etiamsi mater eius statum mutet, id est, si ancilla fiat, ille, qui legitime conceptus est, ingenuus nascitur: nam qui non de legitimo matrimonio concipitur, si mater eius ex ancilla, dum praegnans est, libera facta fuerit, liber nascetur; si uero ex ingenua ancilla praegnans facta fuerit, seruus nascitur, quia non legitime, sed uulgo conceptus est.

 

 

Titvlvs V

De adoptionibvs

 

[pr.] Adoptio naturae similitudo est, ut aliquis filium habere possit, quem non generauerit.

[1] Et ipsa adoptio duobus modis fit: una, quae arrogatio dicitur, alia quae adoptio. Arrogatio est, quando aliquis patrem non habens adoptatur, et ipse se in potestatem adoptiui patris dat. Et ideo arrogatio dicitur, quia et ille qui adoptat interrogatur, utrum illum, quem adoptat, filium habere uelit: et ille qui adoptatur, interrogatur utrum id fieri uelit. Illa uero alia adoptio est, ubi quis patrem habens, ab alio patre adoptatur: et ita ille, qui adoptatur, de certi patris potestate discedit, et in adoptiui patris incipit esse potestate.

[2] Nam et feminae adoptari possunt, ut loco filiarum adoptiuis patribus habeantur: feminae uero adoptare non possunt, quia nec filios a se natos in potestate habent.

[3] Spadones autem, qui generare non possunt, adoptare possunt: et licet filios generare non possint, quos adoptauerint, filios habere possunt.

[4] Si quis uero filios habens se dederit adoptandum, non solum ipse in patris adoptiui potestatem redigitur, sed et filii eius; si tamen auum paternum non habuerint, in adoptiui patris transeunt potestatem, tamquam nepotes.

 

 

Titvlvs VI

Qvibvs modis filii exevnt

de potestate patris

 

[pr.] Filii qui in potestate patris sunt mortuo patre sui iuris fiunt. Sed si hic filius, qui morte patris sui iuris effectus est, filios habeat, in eius post patris sui obitum erunt filii potestate. Nam si pater moriatur, et auus maternus uiuat, nepos ex filio sui iuris esse non potest: quia in aui remanet potestate, qui auo mortuo sui iuris efficitur. Item si moriatur pater, et relinquat filium emancipatum, et ex eodem filio emancipato nepotes, tunc nepotes liberi et sui iuris erunt, et in patris emancipati potestatem non ueniunt.

[1] Item de potestate patris exeunt filii, si pater eorum in exilium missus fuerit: quia non potest filium ciuem Romanum in potestate habere homo peregrinae conditionis effectus. Item filius, si uiuo patre in exilium missus fuerit, in potestate patris ciuis Romani esse non potest, quia similiter peregrinae conditionis factus agnoscitur.

[2] Item si ab hostibus pater captus sit, in potestate, quamdiu apud hostes fuerit, filios non habebit. Sed si de captiuitate euaserit, iure postliminii omnem, sicut in aliis rebus, ita et in filiis recipit potestatem. Si uero pater, qui ab hostibus captus est, in captiuitate moriatur, ab eo tempore, quo ab hostibus captus est, filii sui iuris effecti intelleguntur.

[3] Item per emancipationem filii sui iuris efficiuntur. Sed filius masculus tribus emancipationibus de potestate patris exit et sui iuris efficitur. Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo uenditionis est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem, alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit.

[4] Quae tamen emancipatio solebat ante praesidem fieri; modo ante curiam facienda est, ubi quinque testes ciues Romani in praesenti erunt, et pro illo, qui libripens appellatur, id est stateram tenens, et qui antestatus appellatur, alii duo, ut septem testium numerus impleatur. Tamen quum tertio mancipatus fuerit filius a patri naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius succedat.

[5] Feminae uel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris uel aui exeunt potestatem et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una emancipatione de patris uel aui potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum sibi naturalis pater uel auus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit.

[6] Quod si habeat quis filium et ex eo nepotes, et uoluerit filium emancipare et nepotes in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si uoluerit nepotes emancipare et filium in sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere potest.

 

 

Titvlvs VII

De tvtelis

 

[pr.] Tutores aut legitimi sunt aut testamentarii.

[1] Legitimi sunt, qui pupillo per uirilem sexum propinquitate coniunguntur, et qui proximior fuerit de agnatis, ad ipsum legitima tutela pertinet: quia is, qui proximus fuerit ad tutelam, ipse proximus est et ad hereditatem.

[2] Testamentarii sunt, quos patres aut aui paterni in testamento suo tutores filiis aut nepotibus delegauerint. Quod si nec testamentarius tutor fuerit, nec legitimus, tunc ex inquisitione iudicis pupillis tutores dantur.

 

 

Titvlvs VIII

De cvratione

 

[pr.] Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absoluuntur, ad curatores ratio minorum incipti pertinere.

[1] Sub curatore sunt minores aetate, maiores euersores, insani.

[2] Hi, qui minores sunt, usque ad uiginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui uero euersores aut insani sunt, omni tempore uitae suae sub curatore esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.