B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Hyginus Mythographus
floruit ca. 180
     
   



E x c e r p t a   e x
H y g i n i   g e n e a l o g i i s ,
v o l g o   f a b u l a e .


_____________________________________________

 
I.  THEMISTO.

Athamas Aeoli filius habuit ex Nebula uxore filium Phrixum et filiam Hellen, et ex Themisto Hypsei filia filios duos, Sphincium et Orchomenum, et ex Ino Cadmi filia filios duos, Learchum et Melicerten. 
      2  Themisto, quod se Ino coniugio priuasset, filios eius interficere uoluit; itaque in regia latuit clam et occasione nacta, cum putaret se inimicae natos interfecisse, suos imprudens occidit, a nutrice decepta quod eis uestem perperam iniecerat. Themisto cognita re ipsa se interfecit. 

 
II.  INO.

Ino Cadmi et Harmoniae filia, cum Phrixum et Hellen ex Nebula natos interficere uoluisset, iniit consilium cum totius generis matronis et coniurauit ut fruges in sementem quas daret torrerent, ne nascerentur; ita ut, cum sterilitas et penuria frugum esset, ciuitas tota partim fame, partim morbo interiret. 
      2  de ea re Delphos mittit Athamas satellitem, cui Ino praecepit ut falsum responsum ita referret, si Phrixum immolasset Ioui, pestilentiae fore finem. quod cum Athamas se facturum abnuisset, Phrixus ultro ac libens pollicetur se unum ciuitatem aerumna liberaturum. 
      3  itaque cum ad aram cum infulis esset adductus, satelles misericordia adulescentis Inus Athamanti consilium patefecit; rex facinore cognito, uxorem suam Ino et filium eius Melicerten Phrixo dedidit necandos. 
      4  quos cum ad supplicium duceret, Liber pater ei caliginem iniecit et Ino suam nutricem eripuit. Athamas postea, ab Ioue insania obiecta, Learchum filium interfecit. 
      5  at Ino cum Melicerte filio suo in mare se praecipitauit; quam Liber Leucotheam uoluit appellari, nos Matrem Matutam dicimus, Melicerten autem deum Palaemonem, quem nos Portunum dicimus. huic quinto quoque anno ludi gymnici fiunt, qui appellantur Ἴσθμια. 

 
III.  PHRIXVS.

Phrixus et Helle insania a Libero obiecta cum in silua errarent, Nebula mater eo dicitur uenisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et Theophanes filium, eumque natos suos ascendere iussit et Colchos ad regem Aeolum Solis filium transire ibique arietem Marti immolare. 
      2  ita dicitur esse factum; quo cum ascendissent et aries eos in pelagus detulisset, Helle de ariete decidit, ex quo Hellespontum pelagus est appellatum, Phrixum autem Colchos detulit; ibi matris praeceptis arietem immolauit pellemque eius inauratam in templo Martis posuit, quam seruante dracone Iason Aesonis et Alcimedis filius dicitur petisse. 
      3  Phrixum autem Aeeta libens recepit filiamque Chalciopen dedit ei uxorem; quae postea liberos ex eo procreauit. sed ueritus est Aeeta ne se regno eicerent, quod ei responsum fuit ex prodigiis ab aduena Aeoli filio mortem caueret; itaque Phrixum interfecit. 
      4  at filii eius, Argus Phrontis Melas Cylindrus, in ratem conscenderunt, ut ad auum Athamentem transirent: hos Iason cum pellem peteret, naufragos ex insula Dia sustulit et ad Chalciopen matrem reportauit, cuius beneficio ad sororem Medeam est commendatus. 

 
IV.  INO EVRIPIDIS.

Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex qua duos filios . . . , perisse putaret, duxit nymphae filiam Themistonem uxorem; ex ea geminos filios procreauit. 
      2  postea resciit Inonem in Parnaso esse, quam bacchationis causa eo peruenisse; misit qui eam adducerent; quam adductam celauit. 
      3  resciit Themisto eam inuentam esse, sed quae esset nesciebat. coepit uelle filios eius necare; rei consciam quam captiuam esse credebat ipsam Inonem sumpsit, et ei dixit ut filios suos candidis uestimentis operiret, Inonis filios nigris. 
      4  Ino suos candidis, Themistonis pullis operuit; tunc Themisto decepta suos filios occidit; id ubi resciit, ipsa se necauit. 
      5  Athamas autem in uenatione per insaniam Learchum maiorem filium suum interfecit; at Ino cum minore filio Melicerte in mare se deiecit et dea est facta. 

 
V.  ATHAMAS.

Semele quod cum Ioue concubuerat, ob id Iuno toto generi eius fuit infesta; itaque Athamas Aeoli filius per insaniam in uenatione filium suum interfecit sagittis. 

 
VI.  CADMVS.

Cadmus Agenoris et Argiopes filius, ira Martis quod draconem fontis Castalii custodem occiderat suorum prole interempta, cum Harmonia Veneris et Martis filia uxore sua in Illyriae regionibus in dracones sunt conuersi. 

 
VII.  ANTIOPA.

Antiopa Nyctei filia ab Epapho per dolum est stuprata, itaque a Lyco uiro suo eiecta est. hanc uiduam Iuppiter compressit. 
      2  at Lycus Dircen in matrimonium duxit, cui suspicio incidit uirum suum clam cum Antiopa concubuisse; itaque imperauit famulis ut eam in tenebris uinctam clauderent. 
      3  cui postquam partus instabat, effugit ex uinculis Iouis uoluntate in montem Cithaeronem; cumque partus premeret et quaereret ubi pareret, dolor eam in ipso biuio coegit partum edere. 
      4  quos pastores pro suis educarunt et appellarunt Zeton, ἀπὸ τοῦ ζητεῖν τόπον, alterum uero Amphionem, ὅτι ἐν διόδωι ἢ ὅτι ἀμφὶ ὁδὸν αὐτὸν ἔτεκεν, id est quoniam in biuio eum edidit. 
      5  qui postquam matrem agnouerunt, Dircen ad taurum indomitum deligatam uita priuarunt, ex cuius corpore in monte Cithaerone fons est natus qui Dircaeus est appellatus, beneficio Liberi, cuius baccha fuerat. 

 
VIII.  EADEM EVRIPIDIS [quam scribit Ennius].

Nyctei regis in Boeotia fuit filia Antiopa; eius formae bonitate Iuppiter adductus grauidam fecit. 
      2  quam pater cum punire uellet propter stuprum minitans periculum, Antiopa effugit. casu in eodem loco quo illa peruenerat Epaphus Sicyonius stabat; is mulierem aduectam domo matrimonio suo iunxit. 
      3  id Nycteus aegre ferens, cum moreretur Lyco fratri suo per obtestationem mandat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret; huius post mortem Lycus Sicyonem uenit; interfecto Epapho Antiopam uinctam adduxit in Cithaeronem; parit geminos et reliquit, quos pastor educauit, Zetum et Amphionem nominauit. 
      4  Antiopa Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae se mandauit; deuenit ad filios suos, ex quibus Zetus existimans fugitiuam non recepit. in eundem locum Dirce per bacchationem Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extrahebat. 
      5  sed ab educatore pastore adulescentes certiores facti eam esse matrem suam, celeriter consecuti matrem eripuerunt, Dircen ad taurum crinibus religatam necant. 
      6  Lycum cum occidere uellent, uetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycum concedere regnum Amphioni. 

 
IX.  NIOBE.

Amphion et Zetus Iouis et Antiopes Nyctei filii iussu Apollinis Thebas muro circumcinxerunt usque ad +semedustum, Laiumque Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi regnum obtinere coeperunt. 
      2  Amphion in coniugium Niobam Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreauit liberos septem totidemque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit, superbiusque locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta uiri cultu esset, et Apollo uestem deorsum . . . . . . atque crinitus, et se numero filiorum Latonam superare. 
      3  ob id Apollo filios eius in silua uenantes sagittis interfecit [in monte Sipylo], et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. at genetrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie lacrimae manare dicuntur. 
      4  Amphion autem cum templum Apollinis expugnare uellet, ab Apolline sagittis est interfectus. 

 
X.  CHLORIS.

Chloris Niobes et Amphionis filia quae ex septem superauerat. hanc habuit in coniugem Neleus Hippocoontis filius, ex qua procreauit liberos masculos duodecim. 
      2  Hercules cum Pylum expugnaret, Neleum interfecit et filios eius decem, undecimus autem Periclymenus beneficio Neptuni aui in aquilae effigiem conuersus mortem effugit. 
      3  nam duodecimus Nestor in Ilio erat, qui tria saecula uixisse dicitur beneficio Apollinis; nam quos annos Chloridis [et] fratrum Apollo eripuerat, Nestori concessit. 

 
XI.  NIOBIDAE.

Tantalus Ismenus Eupinytus Phaedimus Sipylus Damasichthon Archenor: Neaera Phthia [de] Chloris Astycratia +siboe Eudoxa Ogygia. hi sunt filii et filiae Niobae uxoris Amphionis. 

 
XII.  PELIAS.

Peliae Crethei et Tyrus filio responsum erat ut Neptuno sacrum faceret, et si quis monocrepis, id est uno pede calciatus superuenisset, tum mortem eius appropinquare. 
      2  is cum annua sacra faceret Neptuno, Iason Aesonis filius, fratris Peliae, cupidus sacra faciendi, dum flumen Euhenum transiret calciamentum reliquit; quod ut celeriter ad sacra ueniret neglexit. 
      3  id Pelias inspiciens, memor sortium praecepti iussit eum pellem arietis quam Phrixus Marti sacrauerat inauratam Colchis ab rege Aeeta hoste petere. 
      4  qui conuocatis Graeciae ducibus Colchos est profectus. 

 
XIII.  IVNO.

Iuno cum ad flumen Euhenum in anum se conuertisset et staret ad hominum mentes tentandas, ut se flumen Euhenum transferrent, et id nemo uellet, Iason Aesonis et Alcimedes filius eam transtulit: ea autem irata Peliae quod sibi sacrum intermiserat facere, effecit ut Iason unam crepidam in limo relinqueret. 

 
XIV.  ARGONAVTAE CONVOCATI.

Iason Aesonis filius et Alcimedes Clymeni filiae et Thessalorum dux. Orpheus Oeagri et Calliopes Musae filius, Thrax, urbe +fleuia, quae est in Olympo monte ad flumen Enipeum, mantis citharista. Asterion +Pyremi+ filius, matre Antigona Pheretis filia, ex urbe Pellene. alii aiunt Hyperasii filium, urbe Piresia quae est in radicibus Phyllei montis qui est in Thessalia, quo loco duo flumina, Apidanus et Enipeus, separatim proiecta in unum conueniunt. 
      2  Polyphemus Elati filius, matre Hippea Antippi filia, Thessalus ex urbe Larissa, pedibus tardus. Iphiclus Phylaci filius, matre [Peri]clymene Minyae filia, ex Thessalia, auunculus Iasonis. Admetus Pheretis filius, matre Periclymene Minyae filia ex Thessalia, monte Chalcodonio, unde oppidum et flumen nomen traxit. huius Apollinem pecus pauisse ferunt. 
      3  Eurytus et Echion Mercurii et Antianirae Meneti filiae filii, ex urbe Alope, quae nunc uocatur Ephesus; quidam auctores Thessalos putant. Aethalides Mercurii et Eupolemiae Myrmidonis filiae filius; hic fuit Larissaeus. Coronus Caenei filius, urbe Gyrtone, quae est in Thessalia. 
      4  hic Caeneus Elati filius, Magnesius, ostendit nullo modo Centauros ferro se posse uulnerare, sed truncis arborum in cuneum adactis; hunc nonnulli feminam fuisse dicunt, cui petenti Neptunum propter conubium optatum dedisse ut in iuuenilem speciem conuersus nullo ictu interfici posset. quod est nunquam factum, nec fieri potest ut quisquam mortalis non posset ferro necari aut ex muliere in uirum conuerti. 
      5  Mopsus Ampyci et Chloridis filius; hic augurio doctus ab Apolline ex Oechalia uel ut quidam putant Titarensis. Eurydamas Iri et Demonassae filius, alii aiunt Ctimeni filium, qui iuxta lacum Xynium Dolopeidem urbem inhabitabat. Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius, a Troezene; alii aiunt ab Athenis. 
      6  Pirithous Ixionis filius, frater Centaurorum, Thessalus. Menoetius Actoris filius, Opuntius. Eribotes Teleontis filius, +ameleon. 
      7  Eurytion Iri et Demonassae filius. +ixition ab oppido Cerintho. Oileus Hodoedoci et Agrianomes Perseonis filiae filius, ex urbe Narycea. 
      8  Clytius et Iphitus Euryti et Antiopes Pylonis filiae filii, reges Oechaliae. alii aiunt ex Euboea. hic concessa ab Apolline sagittarum scientia, cum auctore muneris contendisse dicitur. huius filius Clytius ab Aeeta interfectus est. Peleus et Telamon Aeaci et Endeidos Chironis filiae filii ab Aegina insula. qui ob caedem Phoci fratris relictis sedibus suis diuersas petierunt domos, Peleus Phthiam, Telamon Salaminam, quam Apollonius Rhodius Atthida uocat. 
      9  Butes Teleontis et Zeuxippes Eridani fluminis filiae filius ab Athenis. Phaleros Alcontis filius ab Athenis. Tiphys Phorbantis et Hyrmines filius, Boeotius; is fuit gubernator nauis Argo. 
      10  Argus Polybi et Argiae filius, alii aiunt Danai filius; hic fuit Argiuus, pelle taurina lanugine nigra adopertus. is fuit fabricator nauis Argo. Phliasus Liberi patris et Ariadnes Minois filiae filius, ex urbe Phliunte, quae est in Peloponneso, alii aiunt Thebanum. Hercules Iouis et Alcimenae Electryonis filiae filius, Thebanus. 
      11  Hylas Theodamantis et Menodices nymphae Orionis filiae filius, ephebus, ex Oechalia, alii aiunt ex Argis, comitem Herculis. Nauplius Neptuni et Amymones Danai filiae filius, Argiuus. Idmon Apollonis et Cyrenes nymphae filius, quidam Abantis dicunt, Argiuus. hic augurio prudens quamuis praedicentibus auibus mortem sibi denuntiari intellexit, fatali tamen militiae non defuit. 
      12  Castor et Pollux Iouis et Ledae Thestii filiae filii Lacedaemonii, alii Spartanos dicunt, uterque imberbis; his eodem quoque tempore stellae in capitibus ut uiderentur accidisse scribitur. Lynceus et Idas Apharei et Arenae Oebali filiae filii, Messenii ex Peloponneso. ex his Lynceus sub terra quaeque latentia uidisse dicitur, neque ulla caligine inhibebatur. 
      13  alii aiunt Lynceum noctu nullum uidisse. idem sub terra solitus cernere dictus est ideo quod aurifodinas norat; is cum descendebat et aurum subito ostendebat, ita rumor sublatus eum sub terra solitum uidere. item Idas acer, ferox. 
      14  Periclymenus Nelei et Chloridis Amphionis et Niobes filiae filius; hic fuit Pylius. Amphidamas et Cepheus Alei et Cleobules filii de Arcadia. Ancaeus Lycurgi filius, alii nepotem dicunt, Tegeates. 
      15  Augeas Solis et Nausidames Amphidamantis filiae filius; hic fuit Ele[ct]us. Asterion et Amphion Hyperasii filii, alii aiunt Hippasi, ex Pellene. Euphemus Neptuni et Europes Tityi filiae filius, Taenarius; hic super aquas sicco pede cucurrisse dicitur. 
      16  Ancaeus alter, Neptuni filius, matre Althaea Thestii filia, ab Imbraso insula quae Parthenia appellata est, nunc autem Samos dicitur. Erginus Neptuni filius, a Mileto, quidam Periclymeni dicunt, Orchomenius. Meleager Oenei et Althaeae Thestii filiae filius, quidam Martis putant, Calydonius. 
      17  Laocoon Porthaonis filius, Oenei frater, Calydonius. Iphiclus alter, Thestii filius, matre Leucippe, Althaeae frater ex eadem matre, Lacedaemonius; hic fuit +arcas cursor iaculator. Iphitus Nauboli filius, Phocensis; alii Hippasi filium ex Peloponneso fuisse dicunt. 
      18  Zetes et Calais Aquilonis uenti et Orithyiae Erechthei filiae filii; hi capita pedesque pennatos habuisse feruntur crinesque caeruleos, qui peruio aere usi sunt. hi aues Harpyias tres, Thaumantis et Ozomenes filias, Aellopoda Celaeno Ocypeten, fugauerunt a Phineo Agenoris filio eodem tempore quo Iasoni comites ad Colchos proficiscebantur; quae inhabitabant insulas Strophades in Aegeo mari, quae Plotae appellantur. hae fuisse dicuntur capitibus gallinaceis, pennatae, alasque et bracchia humana, unguibus magnis, pedibusque gallinaceis, pectus aluom feminaque humana. hi autem Zet[h]es et Calais ab Hercule telis occisi sunt, quorum in tumulis superpositi lapides flatibus paternis mouentur. hi autem ex Thracia esse dicuntur. 
      19  Phocus et Priasus Caenei filii ex Magnesia. Eurymedon Liberi patris et Ariadnes Minois filiae filius, a Phliunte. Palaemonius Lerni filius Calydonius. 
      20  Actor Hippasi filius ex Peloponneso. +thersanon Solis et Leucothoes filius ex Andro. Hippalcimos Pelopis et Hippodamiae Oenomai filiae filius, ex Peloponneso a Pisis. 
      21  Asclepius Apollinis et Coronidis filius, a Tricca . . . . . . . Thestii filia, Argiuus. Neleus Hippocoontis filius, Pylius. 
      22  Iolaus Iphicli filius, Argiuus. Deucalion Minois et Pasiphaes Solis filiae filius, ex Creta. Philoctetes Poeantis filius, a Meliboea. 
      23  Caeneus alter Coroni filius, Gortyna. Acastus Peliae et Anaxibiae Biantis filiae filius, ex Iolco, duplici pallio coopertus. hic uoluntarius Argonautis accessit, sponte sua comes Iasonis. 
      24  hi autem omnes Minyae sunt appellati, uel quod plurimos eorum filiae Minyae pepererunt, uel quod Iasonis mater Clymenes Minyae filiae filia erat. sed neque Colchos omnes peruenerunt neque in patriam regressum habuerunt. 
      25  Hylas enim in Moesia a nymphis iuxta Cion flumenque Ascanium raptus est, quem dum Hercules et Polyphemus requirunt, uento rapta naue deserti sunt. Polyphemus ab Hercule quoque relictus, condita in Moesia ciuitate, periit apud Chalybas. 
      26  Tiphys autem morbo absumptus est in Mariandynis in Propontide apud Lycum regem; pro quo nauem rexit Colchos Ancaeus Neptuni filius. Idmon autem Apollinis filius ibi apud Lycum cum stramentatum exisset, ab apro percussus decidit; ultor Idmonis fuit Idas Apharei filius, qui aprum occidit. 
      27  Butes Teleontis filius quamuis cantibus et cithara Orphei auocabatur, uictus tamen est dulcedine Sirenum et nataturus ad eas in mare se praecipitauit; eum Venus delatum fluctibus Lilybaeo seruauit. 
      28  hi sunt qui non peruenerunt Colchos; in reuersione autem perierunt Eurybates Teleontis filius et Canthus +ceriontis filius; interfecti sunt in Libya a pastore Cephalione Nasamonis fratre, filio Tritonidis Nymphae et Amphithemidis, cuius [fuste] pecus depopulabantur. 
      29  Mopsus autem Amypci filius ab serpentis morsu in Africa obiit. is autem in itinere accesserat comes Argonautis, Ampyco patre occiso. 
      30  item accesserunt ex insula Dia Phrixi et Chalciopes Medeae sororis filii, Argus Melas Phrontides Cylindrus, ut alii aiunt uocitatos Phronius Demoleon Autolycus Phlogius, quos Hercules cum eduxisset habiturus comites dum Amazonum balteum petit, reliquit terrore perculsos +a dascylo qui regis mansuaden filia.+
      31  hi autem cum exirent ad Colchos, Herculem ducem facere uoluerunt; ille abnuit, sed potius Iasonem fieri oportere, cuius opera exirent omnes; dux ergo Iason regnauit. 
      32  faber Argus Danai filius, gubernator Tiphys, cuius post mortem rexit nauem Ancaeus Neptuni filius; proreta nauigauit Lynceus Apharei filius, qui multum uidebat; tutarchi autem fuerunt Zetes et Calais Aquilonis filii, qui pennas et in capite et in pedibus habuerunt; ad proram et remos sederunt Peleus et T[h]elamon; ad pitulum sederunt Hercules et Idas; ceteri ordinem seruauerunt; celeuma dixit Orpheus Oeagri filius. post, relicto eo ab Hercule, loco eius sedit Peleus Aeaci filius. 
      33  Haec est nauis Argo quam Minerua in sideralem circulum rettulit ob hoc quod ab se esset aedificata. ac primum in pelagus deducta est haec nauis, in astris apparens a gubernaculo ad uelum; cuius speciem ac formam Cicero in Phaenomenis exponit his uersibus: 
        at Canis ad caudam serpens praelabitur Argo, 
        conuersam prae se portans cum lumine puppim; 
        non aliae naues ut in alto ponere proras 
        ante solent, rostris Neptunia prata secantes; 
5
        sed conuersa retro caeli se per loca portat, 
        sicut cum coeptant tutos contingere portus, 
        obuertant nauem magno cum pondere nautae, 
        aduersamque trahunt optata ad litora puppim, 
        sic conuersa uetus super aethera labitur Argo . . . . 
10
        inde gubernaclum tendens a puppe uolante 
        clari posteriora Canis uestigia tangit.
haec nauis habet stellas in puppe quattuor, in gubernaculo dextro quinque, in sinistro quattuor, consimiles inter sese; omnino tredecim. 

 
XV.  LEMNIADES.

In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira uiri earum Thressas uxores duxerunt et priores spreuerunt. at Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus uirorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suam Thoantem clam in nauem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit. 
      2  interim Argonautae praenauigantes Lemno accesserunt; quos ut uidit Iphinoe custos portae, nuntiauit Hypsipylae reginae, cui Polyxo aetate constituta dedit consilium ut eos laribus hospitalibus obligaret hospitioque inuitaret. 
      3  Hypsipyle ex Iasone procreauit filios Euneum et Deipylum. 
      4  ibi cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt.
      5  Lemniades autem postquam scierunt Hypsipylen patrem suum seruasse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandauit. hanc praedones exceptam Thebas deportarunt et regi Lyco in seruitutem uendiderunt. 
      6  Lemniades autem quaecunque ex Argonautis conceperunt, eorum nomina filiis suis imposuerunt. 

 
XVI.  CYZICVS.

Cyzicus Eusori filius rex in insula Propontidis Argonautas hospitio liberali excepit; qui cum ab eo discessissent totumque diem nauigassent, nocte tempestate orta ad eandem insulam ignari delati sunt. 
      2  quos Cyzicus hostes Pelasgicos arbitrans esse, cum eis noctu in litore arma contulit, et ab Iasone est interfectus; quod postero die cum prope litus appropinquasset et uidisset se regem interfecisse, sepulturae eum tradidit atque filiis regnum tradidit. 

 
XVII.  AMYCVS.

Amycus Neptuni et Melies filius, Bebryciae rex. in huius regna qui uenerat caestis cogebat secum contendere et deuictos perdebat. hic cum Argonautas prouocasset ad caestus, Pollux cum eo contendit et eum interfecit. 

 
XVIII.  LYCVS.

Lycus rex insulae Propontidis Argonautas recepit hospitio in honorem, eo quod Amycum interfecerant, quod eum saepe +inficiaretur. Argonautae dum apud Lycum morantur et stramentatum exissent, Idmon Apollinis filius ab apro percussus interiit, in cuius dum diutius sepultura morantur, Tiphys Phorbantis filius moritur. tunc Argonautae Ancaeo Neptuni filio nauem Argo gubernandam dederunt. 

 
XIX.  PHINEVS.

Phineus Agenoris filius Thrax ex Cleopatra habuit filios duos. hi a patre nouercae crimine excaecati sunt. 
      2  huic etiam Phineo Apollo augurium dicitur dedisse; hic deorum consilia cum enuntiaret, ab Ioue est excaecatus, et apposuit ei Harpyias, qui Iouis canes esse dicuntur, quae escam ab ore eius auferrent. 
      3  huc cum Argonautae deuenissent et eum iter ut demonstraret rogarent, dixit se demonstraturum si eum poena liberarent. tunc Zetes et Calais, Aquilonis uenti et Orithyiae filii, qui pennas in capite et in pedibus habuisse dicuntur, Harpyias fugauerunt in insulas Strophadas et Phineum poena liberarunt. 
      4  quibus monstrauit quomodo Symplegadas transirent, ut columbam mitterent; quae petrae cum concurrissent, in recessu earum . . . . . . . . . illi retro refugerent. Argonautae beneficio Phinei Symplegadas transierunt. 

 
XX.  STYMPHALIDES.

Argonautae cum ad insulam Diam uenissent et aues ex pennis suis eos conficerent pro sagittis, cum multitudini auium resistere non possent, ex Phinei monitu clipeos et hastas sumpserunt, exque more Curetum sonitu eas fugarunt. 

 
XXI.  PHRIXI FILII.

Argonautae cum per Cyaneas cautes, quae dicuntur petrae Symplegades, intrassent mare quod dicitur Euxinum et errarent, uoluntate Iunonis delati sunt ad insulam Diam. 
      2  ibi inuenerunt naufragos nudos atque inopes Phrixi et Chalciopes filios Argum Phrontidem Melam Cylindrum; qui cum casus suos exposuissent Iasoni, se cum ad auum festinarent Athamanta ire naufragio facto ibi esse eiectos, quos Iason receptos auxilio iuuit; qui Iasonem Colchos perduxerunt per flumen Thermodoontem. 
      3  et cum iam non longe essent a Colchis, iusserunt nauem in occulto collocari, et uenerunt ad matrem Chalciopen Medeae sororem, indicantque Iasonis beneficia et cur uenissent. tunc Chalciope de Medea indicat, perducitque eam cum filiis suis ad Iasonem. 
      4  quae cum eum uidisset, agnouit quem in somniis adamauerat Iunonis impulsu, omniaque ei pollicetur, et perducunt eum ad templum. 

 
XXII.  AEETA.

Aeetae Solis filio erat responsum tam diu eum regnum habiturum quamdiu ea pellis quam Phrixus consecrauerat in fano Martis esset. 
      2  itaque Aeeta Iasoni hanc simultatem constituit, si uellet pellem auratam auferre, tauros aeripedes qui flammas naribus spirabant iungeret adamanteo iugo, et araret dentesque draconis ex galea sereret, ex quibus gens armatorum statim enascere[n]tur et se mutuo interficeret. 
      3  Iuno autem Iasonem ob id semper uoluit seruatum quod, cum ad flumen uenisset uolens hominum mentes temptare, anum se simulauit et rogauit ut se transferrent; cum ceteri qui transierant despexissent, ille transtulit eam. 
      4  itaque cum sciret Iasonem sine Medeae consilio imperata perficere non posse, petit a Venere ut Medeae amorem iniceret. Iason a Medea Veneris impulsu amatus est; eius opera ab omni periculo liberatus est. nam cum tauris arasset et armati essent enati, Medeae monitu lapidem inter eos abiecit; illi inter se pugnantes alius alium interfecerunt. dracone autem uenenis sopito, pellem de fano sustulit, in patriamque cum Medea est profectus. 

 
XXIII.  ABSYRTVS.

Aeeta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, naue comparata misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam persequendam. qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad Alcinoum regem, et uellet armis contendere, Alcinous se inter eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in posterum distulit. 
      2  qui cum tristior esset et interrogatus est a coniuge Arete quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem sumptum a duabus diuersis ciuitatibus, inter Colchos et Argiuos. quem cum interrogaret Arete quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si uirgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi. 
      3  hoc cum audiuit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam noctu in antro deuirginauit. postero autem die cum ad iudicium uenissent et Medea mulier esset inuenta, coniugi est tradita. 
      4  nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris praecepta persecutus est eos in insulam Mineruae; ibi cum sacrificaret Mineruae Iason et Absyrtus interuenisset, ab Iasone est interfectus. cuius corpus Medea sepulturae dedit, atque inde profecti sunt. 
      5  Colchi qui cum Absyrto uenerant, timentes Aeetam, illic remanserunt, oppidumque condiderunt quod ab Absyrti nomine Absoron appellarunt. haec autem insula posita est in Histria contra Polam, iuncta insulae +cantae. 

 
XXIV.  IASON: PELIADES.

Iason cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare coepit quomodo eum sine suspicione interficeret. hoc Medea se facturam pollicetur. 
      2  itaque cum iam longe a Colchis essent, nauem iussit in occulto collocari et ipsa ad Peliae filias pro sacerdote Dianae uenit; eis pollicetur se patrem earum Pelian ex sene iuuenem facturam, idque Alcestis maior filia negauit fieri posse. 
      3  Medea quo facilius eam perduceret ad suam uoluntatem, caliginem eis obiecit et ex uenenis multa miracula fecit quae ueri similia esse uiderentur, arietemque uetulum in aënum coniecit, unde agnus pulcherrimus prosiluisse uisus est. 
      4  eodemque modo [unde] Peliades, id est Alcestis Pelopia Medusa Pisidice Hippothoe, Medeae impulsu patrem suum occisum in aëno coxerunt. cum se deceptas esse uiderent, a patria profugerunt. 
      5  at Iason, signo a Medea accepto, regia est potitus, Acastoque Peliae filio fratri Peliadum, quod secum Colchos ierat, regnum paternum tradidit; ipse cum Medea Corinthum profectus est. 

 
XXV.  MEDEA.

Aeetae Medea et Idyiae filia cum ex Iasone iam filios Mermerum et Pheretem procreasset summaque concordia uiuerent, obiciebatur ei hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem aduenam atque ueneficam habere. 
      2  huic Creon Menoeci filius rex Corinthius filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea cum uidit se erga Iasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam, coronam ex uenenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit nouercae dare. 
      3  Creusa munere accepto cum Iasone et Creonte confraglauit. Medea ubi regiam ardere uidit, natos suos ex Iasone Mermerum et Pheretem interfecit et profugit a Corintho. 

 
XXVI.  MEDEA EXVL.

Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium deuenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus. 
      2  postea sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit, regique negabat sacra caste facere posse eo quod in ea ciuitate esset mulier uenefica et scelerata. tunc iterum exulatur. 
      3  Medea autem iunctis draconibus ab Athenis Colchos redit; quae in itinere Absoridem uenit, ubi frater Abysrtus sepultus erat. ibi Absoritani serpentium multitudini resistere non poterant; Medea autem ab eis rogata lectas eas in tumulum fratris coniecit, quae adhuc ibi permanentes, si qua [autem] extra tumulum exit, debitum naturae persoluit. 

 
XXVII.  MEDVS.

Persi Solis filio, fratri Aeetae, responsum fuit ab Aeetae progenie mortem cauere: ad quem Medus dum matrem persequitur tempestate est delatus, quem satellites comprehensum ad regem Persen perduxerunt. 
      2  Medus Aegei et Medeae filius ut uidit se in inimici potestatem uenisse, Hippoten Creontis filium se esse mentitus est. rex diligentius quaerit et in custodia eum conici iussit; ubi sterilitas et penuria frugum dicitur fuisse. 
      3  quo Medea in curru iunctis draconibus cum uenisset, regi se sacerdotem Dianae ementita est; dixit sterilitatem se expiare posse, et cum a rege audisset Hippoten Creontis filium in custodia haberi, arbitrans eum patris iniuriam exsequi uenisse, ibique . . . . . . . imprudens filium prodidit. 
      4  nam regi persuadet eum Hippoten non esse sed Medum Aegei filium a matre missum ut regem interficeret, petitque ab eo ut interficiendus sibi traderetur, aestimans Hippoten esse. 
      5  itaque Medus cum productus esset ut mendacium morte puniret, ut illa aliter esse uidit quam putauit, dixit se cum eo colloqui uelle atque ensem ei tradidit iussitque aui sui iniurias exsequi. Medus re audita Persen interfecit regnumque auitum possedit; ex suo nomine terram Mediam cognominauit. 

 
XXVIII.  OTOS ET EPHIALTES.

Otos et Ephialtes Aloei et Iphimedes [Neptuni] . . . . filiae filii mira magnitudine dicuntur fuisse; hi singuli singulis mensibus nouem digitis crescebant. itaque cum essent annorum nouem in caelum ascendere sunt conati. 
      2  qui aditum sibi ita faciebant; montem enim Ossam super Pelion posuerunt (unde etiam Pelion Ossa mons appellatur), aliosque montes construebant; qui ab Apolline nacti sunt interfecti. 
      3  alii autem auctores dicunt Neptuni et Iphimedes filios fuisse atrotos; hi cum Dianam comprimere uoluissent, quae cum non posset uiribus eorum obsistere, Apollo inter eos ceruam misit, quam illi furore incensi dum uolunt iaculis interficere, alius alium interfecerunt. 
      4  qui ad inferos dicuntur hanc poenam pati; ad columnam auersi alter ab altero serpentibus sunt deligati; est styx inter, columnam sedens ad quam sunt deligati. 

 
XXIX.  ALCIMENA.

Amphitryon cum abesset ad expugnandam Oechaliam, Alcimena aestimans Iouem coniugem suum esse, eum thalamis recepit. qui cum in thalamos uenisset et ei referret quae in Oechalia gessisset, ea credens coniugem esse cum eo concubuit. 
      2  qui tam libens cum ea concubuit ut unum diem usurparet, duas noctes congeminaret, ita ut Alcimena tam longam noctem ammiraretur. postea cum nuntiaretur ei coniugem uictorem adesse, minime curauit, quod iam putabat se coniugem suum uidisse. 
      3  qui cum Amphitryon in regiam intrasset et eam uideret neglegentius securam, mirari coepit et queri quod se aduenientem non excepisset; cui Alcimena respondit: Iam pridem uenisti et mecum concubuisti et mihi narrasti quae in Oechalia gessisses. 
      4  quae cum signa omnia diceret, sensit Amphitryon numen aliquod fuisse pro se, ex qua die cum ea non concubuit. quae ex Ioue compressa peperit Herculem. 

 
XXX.  HERCVLIS ATHLA DVODECIM AB EVRYSTHEO IMPERATA.

Infans cum esset, dracones duos duabus manibus necauit, quos Iuno miserat, unde primigenius est dictus. 
      2  Leonem Nemeum, quem Luna nutrierat in antro amphistomo atrotum, necauit, cuius pellem pro tegumento habuit. 
      3  Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus nouem ad fontem Lernaeum interfecit. haec tantam uim ueneni habuit ut afflatu homines necaret, et si quis eam dormientem transierat, uestigia eius afflabat et maiori cruciatu moriebatur. hanc Minerua monstrante interfecit et exinterauit et eius felle sagittas suas tinxit; itaque quicquid postea sagittis fixerat, mortem non effugiebat, unde postea et ipse periit in Phrygia. 
      4  aprum Erymanthium occidit. 
      5  ceruum ferocem in Arcadia cum cornibus aureis uiuum in conspectu Eurysthei regis adduxit. 
      6  aues Stymphalides in insula Martis, quae emissis pennis suis iaculabantur, sagittis interfecit. 
      7  Augeae regis stercus bobile uno die purgauit, maiorem partem Ioue adiutore; flumine ammisso totum stercus abluit. 
      8  taurum cum quo Pasiphae concubuit ex Creta insula Mycenis uiuum adduxit. 
      9  Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius, qui carne humana uescebantur, cum Abdero famulo interfecit; equorum autem nomina Podargus Lampon Xanthus Dinus. 
      10  Hippolyten Amazonam, Martis et Otrerae reginae filiam, cui reginae Amazonis balteum detraxit; tum Antiopam captiuam Theseo donauit. 
      11  Geryonem Chrysaoris filium trimembrem uno telo interfecit. 
      12  draconem immanem Typhonis filium, qui mala aurea Hesperidum seruare solitus erat, ad montem Atlantem interfecit, et Eurystheo regi mala attulit. 
      13  canem Cerberum Typhonis filium ab inferis regi in conspectum adduxit. 

 
XXXI.  PARERGA EIVSDEM.

Antaeum terrae filium in Libya occidit. hic cogebat hospites secum luctari et delassatos interficiebat; hunc luctando necauit. 
      2  Busiridem in Aegypto, qui hospites immolare solitus erat; huius legem cum audiit, passus est se cum infula ad aram adduci, Busiris autem cum uellet deos imprecari, Hercules eum claua ac ministros sacrorum interfecit. 
      3  Cygnum Martis filium armis superatum occidit. quo cum Mars uenisset et armis propter filium contendere uellet cum eo, Iouis inter eos fulmen misit. 
      4  cetum cui Hesione fuit apposita Troiae occidit; Laomedonta patrem Hesiones quod eam non reddebat sagittis interfecit. 
      5  aethonem aquilam quae Prometheo cor exedebat sagittis interfecit. 
      6  Lycum Neptuni filium quod Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios Therimachum et Ophiten occidere uoluit interfecit. 
      7  Achelous fluuius in omnis figuras se immutabat. hic cum Hercule propter Deianirae coniugium cum pugnaret, in taurum se conuertit, cui Hercules cornu detraxit, quod cornu Hesperidibus siue Nymphis donauit, quod deae pomis replerunt et cornu copiae appellarunt. 
      8  Neleum Hippocoontis filium cum decem filiis occidit, quoniam is eum purgare siue lustrare noluit tunc cum Megaram Creontis filiam uxorem suam et filios Therimachum et Ophiten interfecerat. 
      9  Eurytum quod Iolen filiam eius in coniugium petiit et ille eum repudiauit occidit. 
      10  centaurum Nessum quod Deianiram uiolare uoluit occidit. 
      11  Eurytionem centaurum quod Deianiram Dexameni filiam speratam suam uxorem petiit occidit. 

 
XXXII.  MEGARA.

Hercules cum ad canem tricipitem esset missus ab Eurystheo rege et Lycus Neptuni filius putasset eum periisse, Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios Therimachum et Ophiten interficere uoluit et regnum occupare. 
      2  Hercules eo interuenit et Lycum interfecit: postea ab Iunone insania obiecta, Megaram et filios Therimachum et Ophiten interfecit. 
      3  postquam suae mentis compos est factus, ab Apolline petiit dari sibi responsum quomodo scelus purgaret; cui Apollo sortem quod reddere noluit, Hercules iratus de fano eius tripodem sustulit, quem postea Iouis iussu reddidit, et nolentem sortem dare iussit. 
      4  Hercules ob id a Mercurio Omphalae reginae in seruitutem datus est. 

 
XXXIII.  CENTAVRI.

Hercules cum in hospitium ad Dexamenum regem uenisset, eiusque filiam Deianiram deuirginasset, fidemque dedisset se eam uxorem ducturum, post discessum eius Eurytion Ixionis et Nubis filius centaurus petit Deianiram uxorem. cuius pater uim timens pollicitus est se daturum. 
      2  die constituto uenit cum fratribus ad nuptias: Hercules interuenit et centaurum interfecit, suam speratam abduxit. 
      [3  item aliis in nuptiis, Pirithous Hippodamiam Adrasti filiam cum uxorem duceret, uino pleni centauri conati sunt rapere uxores Lapithis; eos centauri multos interfecerunt, ab ipsis interierunt.] 

 
XXXIV.  NESSVS.

Nessus Ixionis et Nubis filius, centaurus, rogatus ab Deianira ut se flumen Euhenum transferret: quam sublatam in flumine ipso uiolare uoluit. huc Hercules cum interuenisset et Deianira cum fidem eius implorasset, Nessum sagittis confixit. 
      2  ille moriens, cum sciret sagittas hydrae Lernaeae felle tinctas quantam uim haberent ueneni, sanguinem suum exceptum Deianirae dedit et id philtrum esse dixit; si uellet ne se coniunx sperneret, eo iuberet uestem eius perungi. id Deianira credens, conditum diligenter seruauit. 

 
XXXV.  IOLE.

Hercules cum Iolen Euryti filiam in coniugium petiisset, ille eum repudiasset, Oechaliam expugnauit; qui ut a uirgine rogaretur, parentes eius coram ea interficere uelle coepit. illa animo pertinacior parentes suos ante se necari est perpessa. quos omnis cum interfecisset, Iolen captiuam ad Deianiram praemisit. 

 
XXXVI.  DEIANIRA.

Deianira Oenei filia Herculis uxor cum uidit Iolen uirginem captiuam eximiae formae esse adductam uerita est ne se coniugio priuaret. itaque memor Nessi praecepti, uestem tinctam centauri sanguine Herculi qui ferret nomine Lichan famulum misit. 
      2  inde paulum quod in terra deciderat et id sol attigit, ardere coepit. quod Deianira ut uidit, aliter esse ac Nessus dixerat intellexit, et qui reuocaret eum cui uestem dederat misit. 
      3  quam Hercules iam induerat, statimque flagrare coepit; qui cum se in flumen coniecisset ut ardorem extingueret, maior flamma exibat; demere autem cum uellet, uiscera sequebantur. 
      4  tunc Hercules Licham qui uestem attulerat rotatum in mare iaculatus est, qui quo loco cecidit petra nata est quae Lichas appellatur. 
      5  tunc dicitur Philoctetes Poeantis filius pyram in monte Oetaeo construxisse Herculi, eumque ascendisse . . . . . . mortalitatem. ob id beneficium Philocteti Hercules arcus et sagittas donauit. 
      6  Deianira autem ob factum Herculis ipsa se interfecit. 

 
XXXVII.  AETHRA.

Neptunus et Aegeus Pandionis filius in fano Mineruae cum Aethra Pitthei filia una nocte concubuerunt. Neptunus quod ex ea natum esset Aegeo concessit. 
      2  is autem postquam a Troezene Athenas redibat, ensem suum sub lapide posuit et praecepit Aethrae ut tunc eum ad se mitteret cum posset eum lapidem alleuare et gladium patris tollere; ibi fore indicium cognitionis filii. 
      3  itaque postea Aethra peperit Theseum, qui ad puberem aetatem cum peruenisset, mater praecepta Aegei indicat ei lapidemque ostendit ut ensem tolleret et iubet eum Athenas ad Aegeum proficisci . . . . . . eosque qui itineri infestabantur omnis occidit. 

 
XXXVIII.  THESEI LABORES.

Corynetem Neptuni filium armis occidit; 
      2  Pityocamptem qui iter gradientes cogebat ut secum arborem pinum ad terram flecterent, quam qui cum eo prenderat, ille eam uiribus missam faciebat; ita ad terram grauiter elidebatur et periebat, hunc interfecit. 
      3  Procrustem Neptuni filium. ad hunc hospes cum uenisset, si longior esset, minori lecto proposito, reliquam corporis partem praecidebat; sin autem breuior statura erat, lecto longiori dato, incudibus suppositis extendebat eum usque dum lecti longitudinem aequaret. hunc interfecit. 
      4  Scironem, qui ad mare loco quodam praerupto sedebat et qui iter gradiebatur cogebat eum sibi pedes lauare, et ita in mare praecipitabat, hunc Theseus pari leto in mare deiecit, ex quo Scironis petrae sunt dictae. 
      5  Cercyonem Vulcani filium armis occidit. 
      6  aprum qui fuit Cremyone occidit. 
      7  taurum qui fuit Marathone, quem Hercules a Creta ad Eurystheum adduxerat, occidit. 
      8  Minotaurum oppido Gnosi occidit. 

 
XXXIX.  DAEDALVS.

Daedalus Eupalami filius, qui fabricam a Minerua dicitur accepisse, Perdicem sororis suae filium propter artificii inuidiam, quod is primum serram inuenerat, summo tecto deicit. ob id scelus in exsilium ab Athenis Cretam ad regem Minoem abiit. 

 
XL.  PASIPHAE.

Pasiphae Solis filia uxor Minois sacra deae Veneris per aliquot annos non fecerat. ob id Venus amorem infandum illi obiecit, ut taurum quem +ipsa amabat alia+ amaret. 
      2  in hoc Daedalus exsul cum uenisset, petiit ab ea auxilium. is ei uaccam ligneam fecit et uerae uaccae corium induxit, in qua illa cum tauro concubuit; ex quo compressu Minotaurum peperit capite bubulo parte inferiore humana. 
      3  tunc Daedalus Minotauro labyrinthum inextricabili exitu fecit, in quo est conclusus. 
      4  Minos re cognita Daedalum in custodiam coniecit, at Pasiphae eum uinculis liberauit; itaque Daedalus pennas sibi et Icaro filio suo fecit et accommodauit, et inde auolarunt. Icarus altius uolans, a sole cera calefacta, decidit in mare quod ex eo Icarium pelagus est appellatum. Daedalus peruolauit ad regem Cocalum in insulam Siciliam. 
      5  alii dicunt; Theseus cum Minotaurum occidit, Daedalum Athenas in patriam suam reduxit. 

 
XLI.  MINOS

Minos Iouis et Europae filius cum Atheniensibus belligerauit, cuius filius Androgeus in pugna est occisus. qui posteaquam Athenienses uicit, uectigales Minois esse coeperunt; instituit autem ut anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent. 
      2  Theseus posteaquam a Troezene uenerat et audit quanta calamitate ciuitas afficeretur, uoluntarie se ad Minotaurum pollicitus est ire. 
      3  quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant. 

 
XLII.  THESEVS APVD MINOTAVRVM.

Theseus posteaquam Cretam uenit ab Ariadne Minois filia est adamatus adeo ut fratrem proderet et hospitem seruaret, ea enim Theseo monstrauit labyrinthi exitum, quo Theseus cum introisset et Minotaurum interfecisset, Ariadnes monitu licium reuoluendo foras est egressus, eamque, quod fidem ei dederat, in coniugio secum habiturus auexit. 

 
XLIII.  ARIADNE.

Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnen in patriam portasset, sibi opprobrium futurum, itaque in insula Dia dormientem reliquit; quam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit. 
      2  Theseus autem cum nauigaret oblitus est atra uela mutare, itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro esse consumptum in mare se praecipitauit, ex quo Aegeum pelagus est dictum. 
      3  Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit in coniugium. 

 
XLIV.  COCALVS.

Minos quod Daedali opera multa sibi incommoda acciderant, in Siciliam est eum persecutus petiitque a rege Cocalo ut sibi redderetur. cui cum Cocalus promississet et Daedalus rescisset, ab regis filiabus auxilium petiit. illae Minoem occiderunt. 

 
XLV.  PHILOMELA.

Tereus Martis filius Thrax cum Prognen Pandionis filiam in coniugium haberet, Athenas ad Pandionem socerum uenit rogatum ut Philomelam alteram filiam sibi in coniugium daret, Prognen suum diem obisse dicit. 
      2  Pandion ei ueniam dedit, Philomelamque et custodes cum ea misit; quos Tereus in mare iecit, Philomelamque inuentam in monte compressit. postquam autem in Thraciam redit, Philomelam mandat ad Lynceum regem, cuius uxor Lathusa quod Progne fuit familiaris statim paelicem ad eam deduxit. 
      3  Progne cognita sorore et Terei impium facinus, pari consilio machinari coeperunt regi talem gratiam referre. interim Tereo ostendebatur in prodigiis Ity filio eius mortem a propinqua manu adesse; quo responso audito cum arbitraretur Dryantem fratrem suum filio suo mortem machinari, fratrem Dryantem insontem occidit. 
      4  Progne autem filium Itym ex se et Tereo natum occidit, patrique in epulis apposuit et cum sorore profugit. 
      5  Tereus facinore cognito fugientes cum insequeretur, deorum misericordia factum est ut Progne in hirundinem commutaretur, Philomela in lusciniam; Tereum autem accipitrem factum dicunt. 

 
XLVI.  ERECHTHEVS.

Erechtheus Pandionis filius habuit filias quattuor, quae inter se coniurarunt si una earum mortem obisset ceterae se interficerent. 
      2  in eo tempore Eumolpus Neptuni filius Athenas uenit oppugnaturus, quod patris sui terram Atticam fuisse diceret. 
      3  is uictus cum exercitu cum esset ab Atheniensibus interfectus, Neptunus ne filii sui morte Erechtheus laetaretur expostulauit ut eius filia Neptuno immolaretur. 
      4  itaque Chthonia filia cum esset immolata ceterae fide data se ipsae interfecerunt; ipse Erechtheus ab Ioue Neptuni rogatu fulmine est ictus. 

 
XLVII.  HIPPOLYTVS.

Phaedra Minois filia Thesei uxor Hippolytum priuignum suum adamauit; quem cum non potuisset ad suam perducere uoluntatem, tabellas scriptas ad suum uirum misit, se ab Hippolyto compressam esse, seque ipsa suspendio necauit. 
      2  et Theseus re audita filium suum moenibus excedere iussit et optauit a Neptuno patre filio suo exitium. itaque cum Hippolytus equis iunctis ueheretur, repente e mari taurus apparuit, cuius mugitu equi expauefacti Hippolytum distraxerunt uitaque priuarunt. 

 
XLVIII.  REGES ATHENIENSIVM.

Cecrops Terrae filius; Cephalus Deionis filius; Erichthonius Vulcani filius; Pandion Erichthonii filius; Erechtheus Pandionis filius; Aegeus Pandionis filius; Theseus Aegei filius; Demophon Thesei filius. 

 
XLIX.  AESCVLAPIVS.

Aesculapius Apollinis filius Glauco Minois filio uitam reddidisse siue Hippolyto dicitur, quem Iuppiter ob id fulmine percussit. 
      2  Apollo quod Ioui nocere non potuit, eos qui fulmina fecerunt, id est Cyclopes, interfecit; quod ob factum Apollo datus est in seruitutem Admeto regi Thessaliae. 

 
L.  ADMETVS.

Alcestim Peliae filiam cum complures in coniugium peterent et Pelias cum multos eorum repudiaret, simultatem his constituit, ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset: [is quam uellet aueheret]. 
      2  itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuuaret. Apollo cum ab eo esset liberaliter tractatus cum in seruitium fuit ei traditus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alcestim in coniugium auexit. 

 
LI.  ALCESTIS.

Alcestim Peliae et Anaxibies Biantis filiae filiam complures proci petebant in coniugium; Pelias uitans eorum condiciones repudiauit et simultatem constituit, ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset et Alcestim in coniugio auexisset. 
      2  itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuuaret. Apollo autem quod ab eo in seruitute liberaliter esset acceptus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alcestim auexit. 
      3  et illud ab Apolline accepit, ut pro se alius uoluntarie moreretur. pro quo cum neque pater neque mater mori uoluisset, uxor se Alcestis obtulit et pro eo uicaria morte interiit; quam postea Hercules ab inferis reuocauit. 

 
LII.  AEGINA.

Iuppiter cum Aeginam Asopi filiam uellet comprimere et Iunonem uereretur, detulit eam in insulam Delon et grauidam fecit, unde natus est Aeacus. 
      2  hoc Iuno cum rescisset, serpentem in aquam misit qui eam uenenauit, ex qua qui biberet, debitum naturae soluebat. 
      3  quod cum amissis sociis Aeacus prae paucitate hominum +morari+ non posset, formicas intuens petiit ab Ioue ut homines in praesidio sibi daret. tunc Iuppiter formicas in homines transfigurauit, qui Myrmidones sunt appellati quod Graece formicae μύρμηκες dicuntur. 
      4  insula autem Aeginae nomen possedit. 

 
LIII.  ASTERIE.

Iouis cum Asterien Titanis filiam amaret, illa eum contempsit; a quo in auem ὄρτυγα commutata est, quam nos coturnicem dicimus, eamque in mare abiecit, et ex ea insula est enata quae Ortygia est appellata. 
      2  haec mobilis fuit; quo postea Latona ab Aquilone uento delata est iussu Iouis, tum cum eam Python persequeretur, ibique oleam tenens Latona peperit Apollinem et Dianam; quae insula postea Delos est appellata. 

 
LIV.  THETIS.

Thetidi Nereidi fatum fuit, qui ex ea natus esset fortiorem fore quam patrem. 
      2  hoc praeter Prometheum cum sciret nemo et Iouis uellet cum ea concumbere, Prometheus Ioui pollicetur se eum praemoniturum si se uinculis liberasset. itaque fide data monet Iouem ne cum Thetide concumberet, ne si fortior nasceretur, Iouem de regno deiceret quemadmodum et ipse Saturno fecerat. 
      3  itaque datur Thetis in coniugium Peleo Aeaci filio, et mittitur Hercules ut aquilam interficiat quae eius cor exedebat; eaque interfecta Prometheus post <XXX> annos de monte Caucaso est solutus. 

 
LV.  TITYVS.

Latona quod cum Ioue concubuerat, Iuno Tityo Terrae filio immani magnitudine iusserat ut Latonae uim afferret; qui cum conatus esset, a Ioue fulmine est interfectus. qui nouem iugeribus ad inferos exporrectus iacere dicitur, et serpens ei appositus est qui iecur eius exesset, quod cum luna recrescit. 

 
LVI.  BVSIRIS.

In Aegypto apud Busiridem Neptuni filium cum esset sterilitas et Aegyptus annis nouem siccitate exaruisset, ex Graecia augures conuocauit. Thrasius Pygmalionis fratris filius Busiridi monstrauit immolato hospite uenturos imbres, promissisque fidem ipse immolatus exhibuit. 

 
LVII.  STHENEBOEA.

Bellerophon cum ad Proetum regem exsul in hospitium uenisset, adamatus est ab uxore eius Stheneboea; qui cum concumbere cum ea noluisset, illa uiro suo mentita est se ab eo compellatam. 
      2  at Proetus re audita conscripsit tabellas de ea re et mittit eum ad Iobatam regem, patrem Stheneboeae. quibus lectis talem uirum interficere noluit, sed ad Chimaeram eum interficiendum misit, quae tripartito corpore flammam spirare dicebatur. 
      3  [idem: prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera]. 
      4  hanc super Pegasum sedens interfecit, et decidisse dicitur in campos Aleios, unde etiam coxas eiecisse dicitur. 
      5  at rex uirtutes eius laudans alteram filiam dedit ei in matrimonium. Stheneboea re audita ipsa se interfecit. 

 
LVIII.  SMYRNA.

Smyrna Cinyrae Assyriorum regis et Cenchreidis filia, cuius mater Cenchreis superbius locuta quod filiae suae formam Veneri anteposuerat. Venus matris poenas exsequens Smyrnae infandum amorem obiecit, adeo ut patrem suum amaret. 
      2  quae ne suspendio se necaret nutrix interuenit et patre nesciente per nutricem cum eo concubuit, ex quo concepit, idque ne palam fieret, pudore stimulata in siluis se abdidit. 
      3  cui Venus postea miserta est et in speciem arboris eam commutauit unde myrrha fluit, ex qua natus est Adonis, qui matris poenas a Venere est insecutus. 

 
LIX.  PHYLLIS.

Demophoon Thesei filius in Thraciam ad Phyllidem in hospitium dicitur uenisse et ab ea esse amatus; qui cum in patriam uellet redire, fidem ei dedit se ad eam rediturum. 
      2  qui die constituta cum non uenisset, illa eo die dicitur nouies ad litus cucurrisse, quod ex ea Ἐννέα Ὁδοὶ Graece appellatur. Phyllis autem ob desiderium Demophoontis spiritum emisit. 
      3  cui parentes cum sepulchrum constituissent, arbores ibi sunt natae quae certo tempore Phyllidis mortem lugent, quo folia arescunt et diffluunt; cuius ex nomine folia Graece φύλλα sunt appellata. 

 
LX.  SISYPHVS ET SALMONEVS.

Sisyphus et Salmoneus Aeoli filii inter se inimici fuere. Sisyphus petiit ab Apolline quomodo posset interficere inimicum, id est fratrem; cui responsum fuit, si ex compressu Tyronis Salmonei fratris filiae procreasset liberos, fore ultores. 
      2  quod cum Sisyphus fecisset, duo sunt filii nati, quos Tyro mater eorum sorte audita necauit. at Sisyphus ut resciit . . . . . . . 
      3  qui nunc dicitur saxum propter impietatem aduersus montem ad inferos ceruicibus uoluere, quod cum ad summum uerticem perduxerit, rursum deorsum post se reuoluatur. 

 
LXI.  SALMONEVS.

Salmoneus Aeoli filius, Sisyphi frater, cum tonitrua et fulmina imitaretur Iouis, sedens quadrigam faces ardentes in populum +mitteret et ciues+, ob id a Ioue fulmine est ictus. 

 
LXII.  IXION.

Ixion +Leontei filius conatus est Iunonem comprimere: Iuno Iouis iussu nubem supposuit, quam Ixion Iunonis simulacrum esse credidit; ex ea nati sunt centauri. at Mercurius Iouis iussu Ixionem ad inferos in rota constrinxit, quae ibi adhuc dicitur uerti. 

 
LXIII.  DANAE.

Danae Acrisii et Aganippes filia. huic fuit fatum ut quod peperisset Acrisium interficeret; quod timens Acrisius, eam in muro lapideo praeclusit. Iouis autem in imbrem aureum conuersus cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. 
      2  quam pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit. 
      3  ea uoluntate Iouis delata est in insulam Seriphum, quam piscator Dictys cum inuenisset, effracta ea uidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit, qui eam in coniugio habuit et Perseum educauit in templo Mineruae. 
      4  quod cum Acrisius rescisset eos ad Polydectem morari, repetitum eos profectus est; quo cum uenisset, Polydectes pro eis deprecatus est, Perseus Acrisio auo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum. 
      5  qui cum tempestate retineretur, Polydectes moritur; cui cum funebres ludos facerent, Perseus disco misso quem uentus distulit in caput Acrisii [et] eum interfecit. 
      6  ita quod uoluntate sua noluit, deorum factum est; sepulto autem eo Argos profectus est regnaque auita possedit. 

 
LXIV.  ANDROMEDA.

Cassiope filiae suae Andromedae formam Nereidibus anteposuit. ob id Neptunus expostulauit ut Andromeda Cephei filia ceto obiceretur. 
      2  quae cum esset obiecta, Perseus Mercurii talaribus uolans eo dicitur uenisse et eam liberasse a periculo; quam cum adducere uellet, Cepheus pater cum Agenore, cuius sponsa fuit, Perseum clam interficere uoluerunt. 
      3  ille cognita re caput Gorgonis eis ostendit omnesque ab humana specie sunt informati in saxum. Perseus cum Andromeda in patriam redit. 
      4  Polydectes [siue Proetus] ut uidit Perseum tantam uirtutem habere, pertimuit eumque per dolum interficere uoluit; qua re cognita Perseus caput Gorgonis ei ostendit et is ab humana specie est immutatus in lapidem. 

 
LXV.  ALCYONE.

Ceyx Hesperi siue Luciferi et Philonidis filius cum in naufragio periisset, Alcyone Aeoli et Aegiales filia uxor eius propter amorem ipsa se in mare praecipitauit; qui deorum misericordia ambo in aues sunt mutati quae alcyones dicuntur. hae aues nidum oua pullos in mare septem diebus faciunt hiberno tempore; mare his diebus tranquillum est, quos dies nautae alcyonia appellant. 

 
LXVI.  LAIVS.

Laio Labdaci filio ab Apolline erat responsum de filii sui manu mortem ut caueret. itaque Iocasta Menoecei filia uxor eius cum peperisset, iussit exponi. 
      2  hunc Periboea Polybi regis uxor cum uestem ad mare lauaret expositum sustulit; Polybo sciente, quod orbi erant liberis, pro suo educauerunt, eumque quod pedes transiectos haberet, Oedipum nominauerunt. 

 
LXVII.  OEDIPVS.

Postquam Oedipus Laii et Iocastes filius ad puberem aetatem peruenit, fortissimus praeter ceteros erat, eique per inuidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, eo quod Polybus tam clemens esset et ille impudens; quod Oedipus sensit non falso sibi obici. 
      2  itaque Delphos est profectus sciscitatum de parentibus suis. interim Laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu. 
      3  idem cum Delphos iret, obuiam ei Oedipus uenit, quem satellites cum uiam regi dari iuberent, neglexit. rex equos immisit et rota pedem eius oppressit; Oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit. 
      4  Laio occiso Creon Menoecei filius regnum occupauit; interim Sphinx Typhonis in Boeotiam est missa, quae agros Thebanorum uexabat; ea regi Creonti simultatem constituit, si carmen quod posuisset aliquis interpretatus esset, se inde abire, si autem datum carmen non soluisset, eum se consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram. 
      5  rex re audita per Graeciam edixit; qui Sphingae carmen soluisset, regnum se et Iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit. cum plures regni cupidine uenissent et a Sphinge essent consumpti, Oedipus Laii filius uenit et carmen est interpretatus; illa se praecipitauit. 
      6  Oedipus regnum paternum et Iocasten matrem inscius accepit uxorem, ex qua procreauit Eteoclen et Polynicen, Antigonam et Ismenen. interim incidit Thebis sterilitas frugum et penuria ob Oedipodis scelera, interrogatusque Tiresias quid ita Thebae uexarentur, respondit, si quis ex draconteo genere superesset et pro patria interiisset, pestilentia liberaturum. tum Menoeceus [Iocastae pater] se de muris praecipitauit. 
      7  dum haec Thebis geruntur, Corintho Polybus decedit, quo audito Oedipus moleste ferre coepit, aestimans patrem suum obisse; cui Periboea de eius suppositione palam fecit; item Menoetes senex, qui eum exposuerat, ex pedum cicatricibus et talorum agnouit Lai filium esse. 
      8  Oedipus re audita postquam uidit se tot scelera nefaria fecisse, ex ueste matris fibulas detraxit et se luminibus priuauit, regnumque filiis suis alternis annis tradidit, et a Thebis Antigona filia duce profugit. 

 
LXVIII.  POLYNICES.

Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre repetit; ille cedere noluit, itaque Polynices Adrasto rege adiuuante cum septem ductoribus Thebas oppugnatum uenit. 
      2  ibi Capaneus quod contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum diceret, cum murum ascenderet fulmine est percussus; Amphiaraus terra est deuoratus; Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt. 
      3  his cum Thebis parentaretur, etsi uentus uehemens esset, tamen fumus se numquam in unam partem conuertit sed alius alio seducitur. 
      4  ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebani re[gi]bus suis diffiderent, Tiresias Eueris filius augur praemonuit, si ex dracontea progenie aliquis interiisset, oppidum ea clade liberari. Menoeceus cum uidit se unum ciuium salutem posse redimere, muro se praecipitauit; Thebani uictoria sunt potiti. 

item aliter.

Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre Adrasto Talai filio adiutore repetit cum septem ductoribus et Thebas oppugnarunt. 
      2a  ibi Adrastus beneficio equi profugit, Capaneus contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum dixit, et cum murum ascenderet fulmine ab Ioue est percussus, Amphiaraus cum quadriga terra est deuoratus, Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt. 
      3a  his inferiae communes cum fiunt Thebis, funus separatur quod alius alium interfecerunt. 
      4a  reliqui perierunt. 

item aliter.

Polynices Oedipodis filius anno peracto (regnum ab Eteocle fra)tre paternum repetit; ille ce(dere no)luit; Polynices Thebas oppugnatum uenit. 
      2b  ibi Capaneus quod contra (Iouis uoluntatem Thebas) se capturum dixit cum murum asc(enderet fulmine percus)sus est; Amphiaraus (terra est deuoratus; Eteocles et Polynices) depugnantes alius alium interfecer(unt. 
      3b  quibus cum Thebis) parentatur, etsi uentus uehemens est (tamen fumus se numquam) in unam partem uertit sed se in duas (partes seducit. 
      4b  ceteri cum) Thebas oppugnarent et Thebanus . . . . . . 

 
LXIX.  ADRASTVS.

Adrasto Talai et Eurynomes filio responsum ab Apolline fuit eum filias suas Argiam et Deipylam apro et leoni daturum in coniugium. 
      2  sub eodem tempore Polynices Oedipodis filius expulsus ab Eteocle fratre ad Adrastum deuenit et Tydeus simul Oenei et Periboeae captiuae filius a patre, quod fratrem Menalippum in uenatione occiderat, fere sub eodem tempore uenit. 
      3  quod cum satellites Adrasto nuntiassent duos iuuenes incognita ueste uenisse, unus enim aprinea pelle opertus alter leonina, tunc Adrastus memor sortium suarum iubet eos ad se perduci atque ita interrogauit quid ita hoc cultu in regna sua uenissent. 
      4  cui Polynices indicat se a Thebis uenisse et idcirco se pellem leoninam operuisse quod Hercules a Thebis genus duceret et insignia gentis suae secum portaret; Tydeus autem dicit se Oenei filium esse et a Calydone genus ducere, ideo pelle aprinea se opertum, significans aprum Calydonium. 
      5  tunc rex responsi memor Argiam maiorem dat Polynici, ex qua nascitur Thersander; Deipylam minorem dat Tydeo, ex qua nascitur Diomedes qui apud Troiam pugnauit.
      6  at Polynices rogat Adrastum ut sibi exercitum commodaret ad paternum regnum recuperandum a fratre; cui Adrastus non tantum exercitum dedit sed ipse cum aliis sex ducibus profectus est, quoniam Thebae septem portis claudebantur. 
      7  Amphion enim qui Thebas muro cinxit septem filiarum nomine portas constituit; hae autem fuerunt Thera Cleodoxe Astynome Astycratia Chias Ogygia Chloris. 

item aliter.

Adrastus Talai filius habuit (filias Deipylen et Argiam); huic ab Apolline responsum fuit (eum filias apro et leoni) daturum. 
      2a  quod Tydeus Oenei filius (a patre in exsilium pulsus qu)od fratrem Menalippum in uenando (occiderat, pelle aprine)a tectus ad Adrastum uenit; eodem tem(pore et Polynices Oedipo)dis filius cum ab Eteocle fratre e regno (pulsus esset, pelle le)onis opertus uenit. 
      3a  hos Adrastus cum uidit, memor sortis Argiam Polynici, Deipylam Tydeo in coniugium dedit. 

 
LXX.  REGES SEPTEM THEBAS PROFECTI.

Adrastus Talai filius ex Eurynome Iphiti filia Argiuus. Polynices Oedipodis filius ex Iocasta Menoecei filia Thebanus. Tydeus Oenei filius ex Periboea captiua Calydonius. Amphiaraus Oeclei uel ut alii auctores dicunt Apollinis ex Hypermestra Thestii filia Pylius. Capaneus Hipponoi filius ex Astynome Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Hippomedon Mnesimachi filius ex Metidice Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Parthenopaeus Meleagri filius ex Atalanta Iasii filia ex monte Parthenio Arcas. 
      2  hi omnes duces apud Thebas perierunt praeter Adrastum Talai filium, is enim equi beneficio ereptus est; qui postea filios eorum armatos ad Thebas expugnandas misit ut iniurias paternas uindicarent, eo quod insepulti iacuerant Creontis iussu, qui Thebas occuparat, fratris Iocastes. 

item aliter.

Adrastus Talai filius, Capaneus Hippo(noi filius, Amphi)araus Oeclei filius, Polynices Oedi(podis fidius, Tydeus Oen)ei filius, Parthenopaeus Atalantes (filius) . . . . . 

 
LXXI.  SEPTEM EPIGONI ID EST FILII.

Aegialus Adrasti filius ex Demoanassa Argiuus; hic solus periit ex septem qui exierant, quia pater exsuperauerat pro patre uicariam uitam dedit; ceteri sex uictores redierunt. 
      2  Thersander Polynicis filius ex Argia Adrasti filia Argiuus. Polydorus Hippomedontis filius ex Euanippe Elati filia Argiuus. Alcmaeon Amphiarai filius ex Eriphyle Talai filia Argiuus. Tlesimenes Parthenopaei filius ex Clymene nympha Mysius. 

item aliter.

Aegialus Adrasti filius, Polydorus Hi(ppomedontis filius, Sthe)nelus Capanei filius, Alcmaeon Amph(iarai filius, Thersander) Polynicis filius, Biantes Parthenopaei (filius, Diomedes Tydei filius). 

 
LXXII.  ANTIGONA.

Creon Menoecei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una uenerunt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum uenerint; Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt. 
      2  quae cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad regem est perducta; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam. Haemon amore captus patris imperium neglexit et Antigonam ad pastores demandauit, ementitusque est se eam interfecisse. 
      3  quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem uenisset, Thebas ad ludos uenit; hunc Creon rex quod ex draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognouit. cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non impetrauit; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit. 
      4  at Creon Megaram filiam suam Herculi dedit in coniugium, ex qua nati sunt Therimachus et Ophites. 

 
LXXIII.  AMPHIARAVS ERIPHYLA ET ALCMAEON.

Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae Thestii filiae filius augur, qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, itaque celauit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia. 
      2  Adrastus autem ut eum inuestigaret monile aureum ex gemmis fecit et muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem prodidit; Amphiaraus Alcmaeoni filio suo praecepit ut post suam mortem poenas a matre exsequeretur. 
      3  qui postquam apud Thebas terra est deuoratus, Alcmaeon memor patris praecepti Eriphylen matrem suam interfecit; quem postea furiae exagitarunt. 

 
LXXIV.  HYPSIPYLE.

Septem ductores qui Thebas oppugnatum ibant deuenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle Thoantis filia in seruitute puerum Archemorum siue Ophiten Lyci regis filium nutriebat; cui responsum erat ne in terra puerum deponeret antequam posset ambulare. 
      2  ergo ductores septem qui Thebas ibant aquam quaerentes deuenerunt ad Hypsipylen eamque rogauerunt ut eis aquam demonstraret. illa timens puerum in terram deponere . . . . . . . . . . . . apium altissimum erat ad fontem, in quo puerum deposuit. 
      3  quae dum aquam eis tradit, draco fontis custos puerum exedit. at draconem Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum pro Hypsipyle deprecati sunt, ludosque puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno fiunt, in quibus uictores apiaciam coronam accipiunt. 

 
LXXV.  TIRESIAS.

In monte Cyllenio Tiresias Eueris filius pastor dracones uenerantes dicitur baculo percussisse, alias calcasse; ob id in mulieris figuram est conuersus; postea monitus a sortibus in eodem loco dracones cum calcasset redit in pristinam speciem. 
      2  eodem tempore inter Iouem et Iunonem fuit iocosa altercatio quis magis de re uenerea uoluptatem caperet, masculus an femina, de qua re Tiresiam iudicem sumpserunt qui utrunque erat expertus. 
      3  is cum secundum Iouem iudicasset, Iuno irata manu auersa eum excaecauit; at Iouis ob id fecit ut septem aetates uiueret uatesque praeter ceteros mortales esset. 

 
LXXVI.  REGES THEBANORVM.

Cadmus Agenoris filius, Polydorus Cadmi, Pentheus Echionis, Labdacus Polydori, Lycus Neptuni, Amphion Iouis et Zetus Iouis, Laius Labdaci, Oedipus Laii, Polynices et Eteocles Oedipi, Creon Menoecei. 

 
LXXVII.  LEDA.

Iuppiter Ledam Thestii filiam in cygnum conuersus ad flumen Eurotam compressit, et ex eo peperit Pollucem et Helenam, ex Tyndareo autem Castorem et Clytaemnestram. 

 
LXXVIII.  TYNDAREVS.

Tyndareus Oebali filius ex Leda Thestii filia procreauit Clytaemnestram et Helenam; Clytaemnestram Agamemnoni Atrei filio dedit in coniugium; Helenam propter formae dignitatem complures ex ciuitatibus in coniugium proci petebant. 
      2  Tyndareus cum ab Agamemnone ne repudiaret filiam suam Clytaemnestram uereretur timeretque ne quid ex ea re discordiae nasceretur, monitus ab Vlixe iureiurando se obligauit et arbitrio Helenae posuit ut cui uellet nubere coronam imponeret. 
      3  Menelao imposuit, [ut] cui Tyndareus eam dedit uxorem regnumque moriens Menelao reliquit. 

 
LXXIX.  HELENA.

Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius cum Pirithoo Ixionis filio Helenam Tyndarei et Ledae filiam uirginem de fano Dianae sacrificantem rapuerunt et detulerunt Athenas in pagum Atticae regionis. 
      2  quod Iouis eos cum uidisset tantam audaciam habere ut se ipsi ad periculum offerrent, in quiete eis imperauit ut peterent ambo a Plutone Pirithoo Proserpinam in coniugium; qui cum per insulam Taenariam ad inferos descendissent et de qua re uenissent indicarent Plutoni, a furiis strati diuque lacerati sunt. 
      3  quo Hercules ad canem tricipitem ducendum cum uenisset, illi fidem eius implorarunt; qui a Plutone impetrauit eosque incolumes eduxit. 
      4  ob Helenam Castor et Pollux fratres belligerarunt et Aethram Thesei matrem et +Phisadiem Pirithoi sororem ceperunt et in seruitutem sorori dederunt. 

 
LXXX.  CASTOR.

Idas et Lynceus Apharei filii ex Messenis habuerunt sponsas Phoeben et Hilairam Leucippi filias; hae autem formississimae uirgines cum essent et esset Phoebe sacerdos Mineruae, Hilaira Dianae, Castor et Pollux amore incensi eas rapuerunt. 
      2  illi amissis sponsis arma tulerunt, si possent eas recuperare. Castor Lynceum in proelio interfecit; Idas amisso fratre omisit bellum et sponsam, coepit fratrem sepelire.
      3  cum ossa eius collocaret in pila, interuenit Castor et prohibere coepit monumentum fieri, quod diceret se eum quasi feminam superasse. Idas indignans gladio quo cinctus erat Castori inguina traiecit. alii dicunt quemadmodum aedificabat pilam super Castorem impulisse et sic interfectum. 
      4  quod cum annuntiassent Polluci, accurrit et Idam uno proelio superauit, corpusque fratris recuperatum sepulturae dedit; cum autem ipse stellam ab Ioue accepisset et fratri non esset data, ideo quod diceret [Pollucem] Iouis Castorem semine Tyndarei et Clytaemnestram natos, ipsum autem et Helenam Iouis esse filios, tunc deprecatus Pollux ut liceret ei munus suum cum fratre communicare; cui permisit. 
      [5  ideoque dicitur 'alterna morte redemptus', unde etiam Romani seruant institutum; cum desultorem mittunt, unus duos equos habet, pileum in capite, de equo in equum transilit, quod ille sua et fratris uice fungatur]. 

 
LXXXI.  PROCI HELENAE.

Antilochus, Ascalaphus, Aiax Oileus, Amphimachus, [Ancaeus], +Blanirus, Agapenor, Aiax Telamonius, Clytius Cyaneus, Menelaus, Patroclus, Diomedes, Peneleus, Phemius, Nireus, Polypoetes, Elephenor, Eumelus, Sthenelus, Tlepolemus, Protesilaus, Podalirius, Eurypylus, Idomeneus, [te]Leonteus, Thalpius, Polyxenus, Prothous, Menestheus, Machaon, Thoas, Vlixes, Phidippus, Meriones, Meges, Philoctetes; alia ueteres. 

 
LXXXII.  TANTALVS.

Tantalus Iouis et Plutonis filius procreauit ex Dione Pelopem. 
      2  Iuppiter Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad epulum deorum admittere, quae Tantalus ad homines renuntiauit; ob id dicitur ad inferos in aqua media fine corporis stare semperque sitire, et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere. 
      3  item poma ei super caput pendent, quae cum uult sumere, rami uento moti recedunt. item saxum super caput eius ingens pendet, quod semper timet ne super se ruat. 

 
LXXXIII.  PELOPS.

Pelops Tantali et Diones Atlantis filiae filius cum esset in epulis deorum a Tantalo caesus, bracchium eius Ceres consumpsit, qui a deorum numine uitam recepit; cui cum cetera membra ut fuerant coissent, umero non perpetuo eburneum eius loco Ceres aptauit. 

 
LXXXIV.  OENOMAVS.

Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, uirginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cauere. 
      2  itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset uictorque exisset, quod is equos aquilone uelociores habuit, uictus autem interficeretur. 
      3  multis interfectis nouissime Pelops Tantali filius cum uenisset et capita humana super ualuas fixa uidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens. 
      4  itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiuuaret. fide data Myrtilus currum iunxit et clauos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. 
      5  Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum uictor cum rediret, cogitauit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praecipitauit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreauit Hippalcum Atreum Thyesten. 

 
LXXXV.  CHRYSIPPVS.

Laius Labdaci filius Chrysippum Pelopis filium nothum propter formae dignitatem Nemeae ludis rapuit, quem ab eo Pelops bello recuperauit. hunc Atreus et Thyestes matris Hippodamiae impulsu interfecerunt; Pelops cum Hippodamiam argueret, ipsa se interfecit. 

 
LXXXVI.  PELOPIDAE.

Thyestes Pelopis et Hippodamiae filius quod cum Aeropa Atrei uxore concubuit a fratre Atreo de regno est eiectus; at is Atrei filium Plisthenem, quem pro suo educauerat, ad Atreum interficiendum misit, quem Atreus credens fratris filium esse imprudens filium suum occidit. 

 
LXXXVII.  AEGISTHVS.

Thyesti Pelopis et Hippodamiae filio responsum fuit quem ex filia sua Pelopia procreasset, eum fratris fore ultorem; quod cum audisset . . . . puer est natus, quem Pelopia exposuit, quem inuentum pastores caprae subdiderunt ad nutriendum; Aegisthus est appellatus ideo quod Graece capra aega appellatur. 

 
LXXXVIII.  ATREVS.

Atreus Pelopis et Hippodamiae filius cupiens a Thyeste fratre suo iniurias exsequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum eum reduxit, filiosque eius infantes Tantalum et Plisthenem occidit et epulis Thyesti apposuit. 
      2  qui cum uesceretur, Atreus imperauit bracchia et ora puerorum afferri; ob id scelus etiam Sol currum auertit. 
      3  Thyestes scelere nefario cognito profugit ad regem Thesprotum, ubi lacus Auernus dicitur esse; inde Sicyonem peruenit, ubi erat Pelopia filia Thyestis deposita; ibi casu nocte cum Mineruae sacrificarent interuenit, qui timens ne sacra contaminaret in luco delituit. 
      4  Pelopia autem cum choreas duceret lapsa, uestem ex cruore pecudis inquinauit; quae dum ad flumen exit sanguinem abluere, tunicam maculatam deponit. capite obducto Thyestes e luco prosiluit. et ea compressione gladium de uagina ei extraxit Pelopia et rediens in templum sub acropodio Mineruae abscondit. postero die rogat regem Thyestes ut se in patriam Lydiam remitteret. 
      5  interim sterilitas Mycenis frugum ac penuria oritur ob Atrei scelus. ibi responsum est ut Thyestem in regnum reduceret. 
      6  qui cum ad Thesprotum regem isset, aestimans Thyestem ibi morari, Pelopiam adspexit et rogat Thesprotum ut sibi Pelopiam in coniugium daret, quod putaret eam Thesproti esse filiam. Thesprotus, ne qua suspicio esset, dat ei Pelopiam, quae iam conceptum ex patre Thyeste habebat Aegisthum. 
      7  quae cum ad Atreum uenisset, parit Aegisthum, quem exposuit; at pastores caprae supposuerunt, quem Atreus iussit perquiri et pro suo educari. 
      8  interim Atreus mittit Agamemnonem et Menelaum filios ad quaerendum Thyestem, qui Delphos petierunt sciscitatum. casu Thyestes eo uenerat ad sortes tollendas de ultione fratris; comprehensus ab eis ad Atreum perducitur, quem Atreus in custodiam conici iussit, Aegisthumque uocat, aestimans suum filium esse, et mittit eum ad Thyestem interficiendum. 
      9  Thyestes cum uidisset Aegisthum et gladium quem Aegisthus gerebat, et cognouisset quem in compressione perdiderat, interrogat Aegisthum unde illum haberet. ille respondit matrem sibi Pelopiam dedisse, quam iubet accersiri. 
      10  cui respondit se in compressione nocturna nescio cui eduxisse et ex ea compressione Aegisthum concepisse. tunc Pelopia gladium eripuit, simulans se agnoscere, et in pectus sibi detrusit. 
      11  quem Aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad Atreum attulit. ille aestimans Thyesten interfectum laetabatur; quem Aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre Thyeste in regnum auitum redit. 

 
LXXXIX.  LAOMEDON.

Neptunus et Apollo dicuntur Troiam muro cinxisse; his rex Laomedon uouit quod regno suo pecoris eo anno natum esset immolaturum. id uotum auaritia fefellit. alii dicunt +parum eum promisisse. 
      2  ob eam rem Neptunus cetum misit qui Troiam uexaret; ob quam causam rex ad Apollinem misit consultum. Apollo iratus ita respondit, si Troianorum uirgines ceto religatae fuissent finem pestilentiae futuram. 
      3  cum complures consumptae essent et Hesionae sors exisset et petris religata esset, Hercules et Telamon cum Colchos Argonautae irent eodem uenerunt et cetum interfecerunt, Hesionenque patri pactis legibus reddunt, ut cum inde rediissent secum in patriam eam abducerent, et equos qui super aquas et aristas ambulabant. 
      4  quod et ipsum Laomedon fraudauit neque Hesionen reddere uoluit; itaque Hercules ad eos nauibus comparatis ut Troiam expugnaret uenit et Laomedontem necauit et Podarci filio eius infanti regnum dedit, qui postea Priamus est appellatus ἀπὸ τοῦ πρίασθαι. 
      5  Hesionen recuperatam Telamoni concessit in coniugium, ex qua natus est Teucer. 

 
XC.  PRIAMI FILII ET FILIAE NVMERO L[I]V.

Hector Deiphobus Cebriones Polydorus Helenus Alexander +Hipposidus Antinous Agathon Dius 
      2  Mestor Lysides Polymedon Ascanius Chirodamas Euagoras Dryops Astynomus Polymelus Laodice 
      3  +Ethionome Phegea +Henicea +Demnosia Cassandra Philomela Polites Troilus Palaemon +Brissonius
      4  Gorgythion Protodamas Aretus Dolon Chromius Eresus Chrysolaus +Demosthea Doryclus Hippasus 
      5  Hyperochus Lysianassa Iliona Nereis Euander Proneos Archemachus Ilagus Axion Biantes Hippothous Deiopites Medusa Hero Creusa. 

 
XCI.  ALEXANDER PARIS.

Priamus Laomedontis filius cum complures liberos haberet ex concubitu Hecubae Cissei siue Dymantis filiae, uxor eius praegnans in quiete uidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos exisse. 
      2  id uisum omnibus coniectoribus cum narratum esset, imperant quicquid pareret necaret, ne id patriae exitio foret. 
      3  postquam Hecuba peperit Alexandrum, datur interficiendus, quem satellites misericordia exposuerunt; eum pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eumque Parim nominauerunt. 
      4  is cum ad puberem aetatem peruenisset, habuit taurum in deliciis; quo cum satellites missi a Priamo ut taurum aliquis adduceret uenissent, qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur, coeperunt Paridis taurum abducere. 
      5  qui persecutus est eos et inquisiuit quo eum ducerent; illi indicant se eum ad Priamum adducere . . . . qui uicisset ludis funebribus Alexandri. ille amore incensus tauri sui descendit in certamen et omnia uicit, fratres quoque suos superauit. 
      6  indignans Deiphobus gladium ad eum strinxit; at ille in aram Iouis Hercei insiluit; quod cum Cassandra uaticinaretur eum fratrem esse, Priamus eum agnouit regiaque recepit. 

 
XCII.  PARIDIS IVDICIVM.

Iouis cum Thetis Peleo nuberet ad epulum dicitur omnis deos conuocasse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea superuenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicit quae esset formosissima attolleret. 
      2  Iuno Venus Minerua formam sibi uindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iouis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. 
      3  cui Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, diuitem praeter ceteros praestaturum; Minerua, si inde uictrix discederet, fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium; Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit. 
      4  Paris donum posterius prioribus anteposuit, Veneremque pulcherrimam esse iudicauit; ob id Iuno et Minerua Troianis fuerunt infestae. 
      5  Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit cum ancillis duabus Aethra et +Thisiadie, quas Castor et Pollux captiuas ei assignarant, aliquando reginas. 

 
XCIII.  CASSANDRA.

Cassandra Priami et Hecubae filia in Apollinis fano ludendo lassa obdormisse dicitur; quam Apollo cum uellet comprimere, corporis copiam non fecit. ob quam rem Apollo fecit ut cum uera uaticinaretur, fidem non haberet. 

 
XCIV.  ANCHISA.

Venus Anchisam Assaraci filium amasse et cum eo concubuisse dicitur, ex quo procreauit Aeneam eique praecepit ne id apud homines enuntiaret. quod Anchises inter sodales per uinum est elocutus. ob id a Ioue fulmine est ictus. quidam dicunt eum sua morte obisse. 

 
XCV.  VLIXES.

Agamemnon et Menelaus Atrei filii cum ad Troiam oppugnandam coniuratos duces ducerent, in insulam Ithacam ad Vlixem Laertis filium uenerunt, cui erat responsum, si ad Troiam isset, post uicesimum annum solum sociis perditis egentem domum rediturum. 
      2  itaque cum sciret ad se oratores uenturos, insaniam simulans pileum sumpsit et equum cum boue iunxit ad aratrum. quem Palamedes ut uidit, sensit simulare atque Telemachum filium eius cunis sublatum aratro ei subiecit et ait, Simulatione deposita inter coniuratos ueni. tunc Vlixes fidem dedit se uenturum; ex eo Palamedi infestus fuit. 

 
XCVI.  ACHILLES.

Thetis Nereis cum sciret Achillem filium suum quem ex Peleo habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commendauit eum in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter uirgines filias habitu feminino seruabat nomine mutato, nam uirgines Pyrrham nominarunt, quoniam capillis flauis fuit et Graece rufum πυρρὸν dicitur. 
      2  Achiui autem cum rescissent ibi eum occultari, ad regem Lycomeden oratores miserunt qui rogarent ut eum adiutorium Danais mitteret. rex cum negaret apud se esse, potestatem eis fecit ut in regia quaererent. 
      3  qui cum intellegere non possent quis esset eorum, Vlixes in regio uestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit. 
      4  Achilles hostem arbitrans adesse uestem muliebrem dilaniauit atque clipeum et hastam arripuit. ex hoc est cognitus suasque operas Argiuis promisit et milites Myrmidones. 

 
XCVII.  QVI AD TROIAM EXPVGNATVM IERVNT ET QVOT NAVES.

Agamemnon Atrei et Aeropes filius Mycenis, nauibus centum. Menelaus frater eius Mycenis, nauibus LX. 
      2  Phoenix Amyntoris filius Argiuus, nauibus L. Achilles Pelei et Thetidis filius insula Scyro, nauibus LX. Automedon auriga Achillis Scyro, nauibus X. Patroclus Menoetii et Philomelae filius Phthia, nauibus X. 
      3  Aiax Telamonis ex Eriboea filius Salamine, nauibus XII. Teucer frater ex Hesiona Laomedontis filia, nauibus XII. 
      4  Vlixes Laertae et Anticliae filius Ithaca, nauibus XII. Diomedes Tydei et Deipylae Adrasti filiae filius Argis, nauibus XXX. Sthenelus Capanei et Euadnes filius Argis, nauibus XXV. 
      5  Aiax Oilei et Rhenes nymphae filius Locrus, nauibus XX. Nestor Nelei et Chloridis Amphionis filiae filius Pylius, nauibus XC. Thrasymedes frater ex Eurydice Pylius, nauibus XV. Antilochus Nestoris filius Pylius, nauibus XX. 
      6  Eurypylus Euaemonis et Opis filius Ormenio, nauibus XL. Machaon Asclepii et Coronidis filius a Tricca, nauibus XX. Podalirius frater eius, nauibus IX. 
      7  Tlepolemus Herculis et Astyoches filius Mycenis, nauibus IX. Idomeneus Deucalionis filius a Creta, nauibus XL. Meriones Moli et +Melphidis filius a Creta, nauibus XL. 
      8  Eumelus Admeti et Alcestis Peliae filiae filius a Perrhaebia, nauibus VIII. Philocteta Poeantis et Demonassae filius Meliboea, nauibus VII. Peneleus Hippalci et Asteropes filius Boeotia, nauibus XII. 
      9  Leitus Lacriti et Cleobules filius ex Boeotia, nauibus XII. Clonius frater eius ex Boeotia, nauibus IX. Arcesilaus Areilyci et Theobulae filius ex Boeotia, nauibus X. Prothoenor frater eius ex Thespia, nauibus VIII. 
      10  Ialmenus Lyci et Pernidis filius Argis, nauibus XXX. Ascalaphus frater eius Argis, nauibus XXX. Schedius Iphiti et Hippolytes filius Argis, nauibus XXX. Epistrophus frater eius itidem, nauibus X. Elephenor Calchodontis et Imenaretes filius Argis, nauibus XXX. 
      11  Menestheus +oeae filius Athenis, nauibus L. Agapenor Ancaei et +Iotis filius Arcadia, nauibus LX. Amphimachus Cteati filius Elea, nauibus X. Euryalus Pallantis et Diomedae filius Argis, nauibus XV. Amarynceus Onesimachi filius Mycenis, nauibus XIX. Polyxenus Agasthenis et Peloridis filius Aetolia, nauibus XL. 
      12  Meges Phylei et +Eustyoches filius a Dulichio, nauibus XL. Thoas Andraemonis et Gorgidis filius +Tyto nauibus XV. . . . . . . . Podarces frater eius itidem, nauibus X. 
      13  Prothous Tenthredonis filius Magnesia, nauibus XL. +Cycnus Ociti et Aurophites+ filius Argis, nauibus XII. Nireus Charopi et Aglaies nymphae filius Argis, nauibus XVI. 
      14  Antiphus Thessali et Chalciopes filius Nisyro, nauibus XX. Polypoetes Pirithoi et Hippodamiae filius Argis, nauibus XX. Leonteus Coroni filius a Sicyone, nauibus XIX. 
      15  Calchas Thestoris filius Mycenis augur. Phocus Danai filius architectus. Eurybates et Talthybius internuntii. Diaphorus iudex. Neoptolemus Achillis et Deidamiae filius ab insula Scyro; hic idem Pyrrhus est uocitatus a patre Pyrrha. summa naues +CCXLV. 

 
XCVIII.  IPHIGENIA.

Agamemnon cum Menelao fratre +Asiae delectis ducibus Helenam uxorem Menelai quam Alexander Paris auexerat repetitum ad Troiam cum uenirent, in Aulide tempestas eos ira Dianae retinebat, quod Agamemnon in uenando ceruam eius uiolauit superbiusque in Dianam est locutus. 
      2  is cum haruspices conuocasset et Calchas se respondisset aliter expiare non posse nisi Iphigeniam filiam Agamemnonis immolasset, re audita Agamemnon recusare coepit. 
      3  tunc Vlixes eum consiliis ad rem pulchram transtulit; idem Vlixes cum Diomede ad Iphigeniam missus est adducendam, qui cum ad Clytaemnestram matrem eius uenisset, ementitur Vlixes eam Achilli in coniugium dari. 
      4  quam cum in Aulidem adduxisset et parens eam immolare uellet, Diana uirginem miserata est et caliginem eis obiecit ceruamque pro ea supposuit, Iphigeniamque per nubes in terram Tauricam detulit ibique templi sui sacerdotem fecit. 

 
XCIX.  AVGE.

Auge Alei filia ab Hercule compressa cum partus adesset, in monte Parthenio peperit et ibi eum exposuit. eodem tempore Atalante Iasii filia filium exposuit ex Meleagro natum. 
      2  Herculis autem filium cerua nutriebat. hos pastores inuentos sustulerunt atque nutrierunt, quibus nomina imposuerunt Herculis filio Telephum, quoniam cerua nutrierat, Atalantes autem Parthenopaeum, quoniam [uirgine simulante] in monte Parthenio eum exposuerat. 
      3  ipsa autem Auge patrem suum timens profugit in Moesiam ad regem Teuthrantem, qui cum esset orbus liberis hanc pro filia habuit. 

 
C.  TEVTHRAS.

Teuthrantem regem in Moesia Idas Apharei filius regno priuare uoluit; quo cum Telephus Herculis filius ex responso quaerens matrem cum comite Parthenopaeo uenisset, huic Teuthras regnum et filiam Augen in coniugium daturum promisit si se ab hoste tutasset. 
      2  Telephus condicionem regis non praetermisit, cum Parthenopaeo Idam uno proelio superauit; cui rex pollicitam fidem praestitit, regnumque et Augen matrem inscientem in coniugium dedit; quae cum mortalem neminem uellet suum corpus uiolare, Telephum interficere uoluit inscia filium suum. 
      3  itaque cum in thalamum uenissent, Auge ensem sumpsit ut Telephum interficeret. tum deorum uoluntate dicitur draco immani magnitudine inter eos exisse, quo uiso Auge ensem proiecit et Telepho inceptum patefecit. 
      4  Telephus re audita inscius matrem interficere uoluit; illa Herculem uiolatorem suum implorauit et ex eo Telephus matrem agnouit et in patriam suam reduxit. 

 
CI.  TELEPHVS.

Telephus Herculis et Auges filius ab Achille in pugna Chironis hasta percussus dicitur. ex quo uulnere cum in dies taetro cruciatu angeretur, petit sortem ab Apolline, quod esset remedium; responsum est ei neminem mederi posse nisi eandem hastam qua uulneratus est. 
      2  hoc Telephus ut audiuit, ad regem Agamemnonem uenit et monitu Clytaemnestrae Orestem infantem de cunabulis rapuit, minitans se eum occisurum nisi sibi Achiui mederentur. 
      3  Achiuis autem quod responsum erat sine Telephi ductu Troiam capi non posse, facile cum eo in gratiam redierunt et ab Achille petierunt ut eum sanaret. quibus Achilles respondit se artem medicam non nosse. 
      4  tunc Vlixes ait, Non te dicit Apollo sed auctorem uulneris hastam nominat. quam cum rasissent, remediatus est. 
      5  a quo cum peterent ut secum ad Troiam expugnandam iret, non impetrarunt, quod is Laodicen Priami filiam uxorem haberet; sed ob beneficium quod eum sanarunt, eos deduxit, locos autem et itinera demonstrauit; inde in Moesiam est profectus. 

 
CII.  PHILOCTETES.

Philoctetes Poeantis et Demonassae filius cum in insula Lemno esset, coluber eius pedem percussit, quem serpentem Iuno miserat, irata ei ob id quia solus praeter ceteros ausus fuit Herculis pyram construere cum humanum corpus est exutum et ad immortalitatem traditus
      2  ob id beneficium Hercules suas sagittas diuinas ei donauit. sed cum Achiui ex uulnere taetrum odorem ferre non possent, iussu Agamemnonis regis in Lemno expositus est cum sagittis diuinis; quem expositum pastor regis Actoris nomine Iphimachus Dolopionis filius nutriuit. 
      3  quibus postea responsum est sine Herculis sagittis Troiam capi non posse. tunc Agamemnon Vlixem et Diomedem exploratores ad eum misit; cui persuaserunt ut in gratiam rediret et ad expugnandam Troiam auxilio esset, eumque secum sustulerunt. 

 
CIII.  PROTESILAVS.

Achiuis fuit responsum, qui primus litora Troianorum attigisset periturum. cum Achiui classes applicuissent, ceteris cunctantibus Iolaus Iphicli et Diomedeae filius primus e naui prosiluit, qui ab Hectore confestim est interfectus; quem cuncti appellarunt Protesilaum, quoniam primus ex omnibus perierat. 
      2  quod uxor Laodamia Acasti filia cum audisset eum perisse, flens petit a diis ut sibi cum eo tres horas colloqui liceret. quo impetrato a Mercurio reductus tres horas cum eo collocuta est; quod iterum cum obisset Protesilaus, dolorem pati non potuit Laodamia. 

 
CIV.  LAODAMIA.

Laodamia Acasti filia amisso coniuge cum tres horas consumpsisset quas a diis petierat, fletum et dolorem pati non potuit. itaque fecit simulacrum aereum simile Protesilai coniugis et in thalamis posuit sub simulatione sacrorum, et eum colere coepit. 
      2  quod cum famulus matutino tempore poma ei attulisset ad sacrificium, per rimam aspexit uiditque eam ab amplexu Protesilai simulacrum tenentem atque osculantem; aestimans eam adulterum habere Acasto patri nuntiauit. 
      3  qui cum uenisset et in thalamos irrupisset, uidit effigiem Protesilai; quae ne diutius torqueretur, iussit signum et sacra pyra facta comburi, quo se Laodamia dolorem non sustinens immisit atque usta est. 

 
CV.  PALAMEDES.

Vlixes quod Palamedis Nauplii dolo erat deceptus, in dies machinabatur quomodo eum interficeret. tandem inito consilio ad Agamemnonem militem suum misit qui diceret ei in quiete uidisse ut castra uno die mouerentur. 
      2  id Agamemnon uerum existimans castra uno die imperat moueri; Vlixes autem clam noctu solus magnum pondus auri ubi tabernaculum Palamedis fuerat obruit, item epistulam conscriptam Phrygi captiuo ad Priamum dat perferendam, militemque suum priorem mittit qui eum non longe a castris interficeret. 
      3  postero die cum exercitus in castra rediret, quidam miles epistulam quam Vlixes scripserat super cadauer Phrygis positam ad Agamemnonem attulit, in qua scriptum fuit PALAMEDI A PRIAMO MISSA, tantumque ei auri pollicetur quantum Vlixes in tabernaculum obruerat, si castra Agamemnonis ut ei conuenerat proderet. 
      4  itaque Palamedes cum ad regem esset productus et factum negaret, in tabernaculum eius ierunt et aurum effoderunt, quod Agamemnon ut uidit, uere factum esse credidit. quo facto Palamedes dolo Vlixes deceptus ab exercitu uniuerso innocens occisus est. 

 
CVI.  HECTORIS LYTRA.

Agamemnon Briseidam Brisae sacerdotis filiam ex Moesia captiuam propter formae dignitatem, quam Achilles ceperat, ab Achille abduxit eo tempore quo Chryseida Chrysi sacerdoti Apollinis Zminthei reddidit; quam ob iram Achilles in proelium non prodibat sed cithara in tabernaculo se exercebat. 
      2  quod cum Argiui ab Hectore fugarentur, Achilles obiurgatus a Patroclo arma sua ei tradidit, quibus ille Troianos fugauit, aestimantes Achillem esse, Sarpedonemque Iouis et Europae filium occidit. postea ipse Patroclus ab Hectore interficitur, armaque eius sunt detracta Patroclo occiso. 
      3  Achilles cum Agamemnone redit in gratiam, Briseidamque ei reddidit. tum contra Hectorem cum inermis prodisset, Thetis mater a Vulcano arma ei impetrauit, quae Nereides per mare attulerunt.
      4  quibus armis ille Hectorem occidit astrictumque ad currum traxit circa muros Troianorum, quem sepeliendum cum patri nollet dare, Priamus Iouis iussu duce Mercurio in castra Danaorum uenit et filii corpus auro repensum accepit, quem sepulturae tradidit. 

 
CVII.  ARMORVM IVDICIVM.

Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum uagaretur ac diceret se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Alexandrum Parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur sagitta percussit et occidit. 
      2  Achille occiso ac sepulturae tradito Aiax Telamonius quod frater patruelis eius fuit postulauit a Danais ut arma sibi Achillis darent; quae ira Mineruae ei abiurgata sunt ab Agamemnone et Menelao, et Vlixi data. 
      3  Aiax furia accepta per insaniam pecora sua et se ipsum uulneratum occidit eo gladio quem ab Hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit. 

 
CVIII.  EQVVS TROIANVS.

Achiui cum per decem annos Troiam capere non possent, Epeus monitu Mineruae equum mirae magnitudinis ligneum fecit, eoque sunt collecti Menelaus Vlixes Diomedes Thessander Sthenelus Acamas Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt DANAI MINERVAE DONO DANT, castraque transtulerunt Tenedo. 
      2  id Troiani cum uiderunt arbitrati sunt hostes abisse; Priamus equum in arcem Mineruae duci imperauit, feriatique magno opere ut essent edixit; id uates Cassandra cum uociferaretur, inesse hostes, fides ei habita non est. 
      3  quem in arcem cum statuissent et ipsi noctu lusu atque uino lassi obdormissent, Achiui ex equo aperto a Sinone exierunt et portarum custodes occiderunt, sociosque signo dato receperunt et Troia sunt potiti. 

 
CIX.  ILIONA.

Priamo Polydorus filius ex Hecuba cum esset natus, Ilionae filiae suae dederunt eum educandum, quae Polymnestori regi Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educauit, Deipylum autem quem ex Polymnestore procreauerat, pro suo fratre educauit, ut si alteri eorum quid foret, parentibus praestaret. 
      2  sed cum Achiui Troia capta prolem Priami exstirpare uellent, Astyanacta Hectoris et Andromachae filium de muro deiecerunt et ad Polymnestorem legatos miserunt qui ei Agamemnonis filiam nomine Electram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam si Polydorum Priami filium interfecisset. 
      3  Polymnestor legatorum dicta non repudiauit, Deipylumque filium suum imprudens occidit, arbitrans se Polydorum filium Priami interfecisse. 
      4  Polydorus autem ad oraculum Apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus, cui responsum est patriam incensam, patrem occisam, matrem in seruitute teneri. 
      5  cum inde rediret et uidit aliter esse ac sibi responsum fuit . . . . se Polymnestoris esse filium, ab sorore Ilionea inquisiuit quid ita aliter sortes dixissent; cui soror quid ueri esset patefecit, et eius consilio Polymnestorem luminibus priuauit atque interfecit. 

 
CX.  POLYXENA.

Danai uictores cum ab Ilio classem conscenderent et uellent in patriam suam quisque reuerti et praedam quisque sibi duceret, ex sepulcro uox Achillis dicitur praedae partem expostulasse. itaque Danai Polyxenam Priami filiam, quae uirgo fuit formosissima, propter quam Achilles cum eam peteret et ad colloquium uenisset ab Alexandro et Deiphobo est occisus, ad sepulcrum eius eam immolauerunt. 

 
CXI.  HECVBA.

Vlixes Hecubam Cissei filiam, uel ut alii auctores dicunt Dymantis, Priami uxorem, Hectoris matrem, in seruitutem cum duceret, illa in Hellespontum mare se praecipitauit et canis dicitur facta esse, unde et Cyneum est appellatum. 

 
CXII.  PROVOCANTES INTER SE QVI CVM QVO DIMICARVNT.

Menelaus cum Alexandro, Alexandrum Venus eripuit. Diomedes cum Aenea, Aeneam seruauit Venus. idem cum Glauco, in hospitio cognito discesserunt. idem cum Pandaro et Glauco alio, Pandarus et Glaucus occiduntur. 
      2  Aiax cum Hectore, donificantes discessere; Aiax Hectori donauit balteum, unde est tractus, Hector Aiaci gladium, unde se interfecit. Patroclus cum Sarpedone, Sarpedon occiditur. 
      3  Menelaus cum Euphorbo, Euphorbus occiditur, qui postea Pythagoras est factus et meminit suam animam in corpora transisse. Achilles cum Asteropaeo, Asteropaeus occiditur. 
      4  idem cum Hectore, Hector occiditur. idem cum Aenea, Aeneas fugatur. idem cum Agenore, Agenorem seruauit Apollo. idem cum Penthesilea Amazone Martis et Otrerae filia, Penthesilea occiditur. Antilochus cum Memnone, Antilochus occiditur. Achilles cum Memnone, Memnon occiditur. Philoctetes cum Alexandro, Alexander occiditur. Neoptolemus cum Eurypylo, Eurypylus occiditur. 

 
CXIII.  NOBILEM QVEM QVIS OCCIDIT.

Achillem Apollo Alexandri figura. Hector Protesilaum, idem Antilochum. Agenor Elephenorem, idem Clonium. Deiphobus Ascalaphum, idem Autonoum. 
      2  Aiax Hippodamum, idem Chromium. Agamemnon Iphidamantem, idem Glaucum. Aiax Locrus Gargasum, idem +Gauium. Diomedes Dolonem, idem Rhesum. 
      3  Eurypylus Nireum, idem Machaonem. Sarpedon Tlepolemum, idem Antiphum. Achilles Troilum. Menelaus Deiphobum. 
      4  Achilles Astynomum, idem Pylaemenem. Neoptolemus Priamum. 

 
CXIV.  ACHIVI QVI QVOT OCCIDERVNT.

Achilles numero LXXII; Antilochus numero II; Protesilaus numero IV; Peneleus numero II; Eurypylus numero I; Aiax Oilei numero XIV; Thoas numero II; Leitus numero XX; Thrasymedes numero II; Agamemnon numero XVI; Diomedes numero XVIII; Menelaus numero VIII; Philocteta numero III; Meriones numero VII; Vlixes numero XII; Idomeneus numero XIII; Leonteus numero V; Aiax Telamonius numero XXVIII; Patroclus numero LIV; Polypoetes numero I; Teucer numero XXX; Neoptolemus numero VI; fit numerus CCLXII. 

 
CXV.  TROIANI QVI QVOT OCCIDERVNT.

Hector numero XXXI, Alexander numero III, Sarpedon numero II, Panthous numero IIII, Gargasus numero II, Glaucus numero IIII, Polydamas numero III, Aeneas numero XXVIII, Deiphobus numero IV, Clytus numero III, Acamas numero I, Agenor numero II, fit numerus LXXXVIII. 

 
CXVI.  NAVPLIVS.

Ilio capto et diuisa praeda Danai cum domum redirent, ira deorum quod fana spoliauerant et quod Cassandram Aiax Locrus a signo Palladio abripuerat, tempestate et flatibus aduersis ad saxa Capharea naufragium fecerunt. 
      2  in qua tempestate Aiax Locrus fulmine est a Minerua ictus, quem fluctus ad saxa illiserunt, unde Aiacis petrae sunt dictae; ceteri noctu cum fidem deorum implorarent, Nauplius audiuit sensitque tempus uenisse ad persequendas filii sui Palamedis iniurias. 
      3  itaque tamquam auxilium eis afferret, facem ardentem eo loco extulit quo saxa acuta et locus periculosissimus erat; illi credentes humanitatis causa id factum nauis eo duxerunt, quo facto plurimae earum confractae sunt militesque plurimi cum ducibus tempestate occisi sunt membraque eorum cum uisceribus ad saxa illisa sunt; si qui autem potuerunt ad terram natare, a Nauplio interficiebantur. 
      4  at Vlixem uentus detulit ad Mar[ath]onem, Menelaum in Aegyptum, Agamemnon cum Cassandra in patriam peruenit. 

 
CXVII.  CLYTAEMNESTRA.

Clytaemnestra Tyndarei filia Agamemnonis uxor cum audisset ab Oeace Palamedis fratre Cassandram sibi paelicem adduci, quod ementitus est ut fratris iniurias exsequeretur, tunc Clytaemnestra cum Aegistho filio Thyestis cepit consilium ut Agamemnonem et Cassandram interficeret, quem sacrificantem securi cum Cassandra interfecerunt. 
      2  at Electra Agamemnonis filia Orestem fratrem infantem sustulit, quem demandauit in Phocide Strophio, cui fuit Astyochea Agamemnonis soror nupta. 

 
CXVIII.  PROTEVS.

In Aegypto Proteus senex marinus diuinus dicitur fuisse, qui in omnis se figuras conuertere solitus erat; quem Menelaus Idotheae filiae eius monitu catena alligauit ut sibi diceret quando domum repetitionem haberet. 
      2  quem Proteus edocuit iram deorum esse quod Troia esset deuicta, ideoque id fieri debere quod ἑκατόμβη Graece dicitur, cum centum armenta occiduntur. itaque Menelaus ἑκατόμβην fecit. tunc demum post octauum annum quam ab Ilio decesserat cum Helena in patriam redit. 

 
CXIX.  ORESTES.

Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae filius postquam in puberem aetatem uenit, studebat patris sui mortem exsequi; itaque consilium cepit cum Pylade et Mycenas uenit ad matrem Clytaemnestram, dicitque se Aeolium hospitem esse nuntiatque Orestem esse mortuum, quem Aegisthus populo necandum demandauerat. 
      2  nec multo post Pylades Strophii filius ad Clytaemnestram uenit urnamque secum affert, dicitque ossa Orestis condita esse; quos Aegisthus laetabundus hospitio recepit. 
      3  qui occasione capta Orestes cum Pylade noctu Clytaemnestram matrem et Aegisthum interficiunt. quem Tyndareus cum accusaret, Oresti a Mycenensibus fuga data est propter patrem; quem postea furiae matris exagitarunt. 

 
CXX.  IPHIGENIA TAVRICA.

Orestem furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est profectus quis tandem modus esset aerumnarum. responsum est ut in terram Taurinam ad regem Thoantem patrem Hypsipyles iret indeque de templo Dianae signum Argos afferret; tunc finem fore malorum. 
      2  sorte audita cum Pylade Strophii filio sodale suo nauem conscendit celeriterque ad Tauricos fines deuenerunt, quorum fuit institutum ut qui intra fines eorum hospes uenisset templo Dianae immolaretur. 
      3  ubi Orestes et Pylades cum in spelunca se tutarentur et occasionem captarent, a pastoribus deprehensi ad regem Thoantem sunt deducti. quos Thoas suo more uinctos in templum Dianae ut immolarentur duci iussit, ubi Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos; eosque ex signis atque argumentis qui essent, quid uenissent postquam resciit, abiectis ministeriis ipsa coepit signum Dianae auellere. 
      4  quo rex cum interuenisset et rogitaret cur id faceret, illa ementita est dicitque eos sceleratos signum contaminasse; quod impii et scelerati homines in templum essent adducti, signum expiandum ad mare ferri oportere, et iubere eum interdicere ciuibus ne quis eorum extra urbem exiret. 
      5  rex sacerdoti dicto audiens fuit; occasionem Iphigenia nacta, signo sublato cum fratre Oreste et Pylade in nauem ascendit uentoque secundo ad insulam Zminthen ad Chrysen sacerdotem Apollinis delati sunt. 

 
CXXI.  CHRYSES.

Agamemnon cum ad Troiam iret, et Achilles in Moesiam uenit et Chryseidam Apollinis sacerdotis filiam adduxit eamque Agamemnoni dedit in coniugium; quod cum Chryses ad Agamemnonem deprecandum uenisset ut sibi filiam suam redderet, non impetrauit. 
      2  ob id Apollo exercitum eius partim fame partim peste prope totum consumpsit, itaque Agamemnon Chryseida grauidam sacerdoti remisit, quae cum diceret se ab eo intactam esse, suo tempore peperit Chrysen iuniorem et dixit se ab Apolline concepisse. 
      3  postea, Chryses Thoanti eos cum reddere uellet, Chryses audiit senior Agamemnonis Iphigeniam et Orestem filios esse; +qui Chrysi filio suo quid ueri esset patefecit, eos fratres esse et Chrysen Agamemnonis filium esse. tum Chryses re cognita cum Oreste fratre Thoantem interfecit et inde Mycenas cum signo Dianae incolumes peruenerunt. 

 
CXXII.  ALETES.

Ad Electram, Agamemnonis et Clytaemnestrae filiam, sororem Orestis, nuntius falsus uenit fratrem cum Pylade in Tauricis Dianae esse immolatos. id Aletes Aegisthi filius cum rescisset, ex Atridarum genere neminem superesse, regnum Mycenis obtinere coepit. 
      2  at Electra de fratris nece Delphos sciscitatum est profecta; quo cum uenisset, eodem die Iphigenia cum Oreste uenit eo. idem nuntius qui de Oreste dixerat, dixit Iphigeniam fratris interfectricem esse. 
      3  Electra ubi audiuit id, truncum ardentem ex ara sustulit uoluitque inscia sorori Iphigeniae oculos eruere, nisi Orestes interuenisset. cognitione itaque facta, Mycenas uenerunt et Aleten Aegisthi filium Orestes interfecit et Erigonam ex Clytaemnestra et Aegistho natam uoluit interficere, sed Diana eam rapuit et in terram Atticam sacerdotem fecit. 
      4  Orestes autem Neoptolemo interfecto Hermionen Menelai et Helenae filiam adductam coniugem duxit; Pylades autem Electram Agamemnonis et Clytaemnestrae filiam duxit. 

 
CXXIII.  NEOPTOLEMVS.

Neoptolemus Achillis et Deidamiae filius ex Andromacha Eetionis filia captiua procreauit Amphialum. sed postquam audiuit Hermionen sponsam suam Oresti esse datam in coniugium, Lacedaemonem uenit et a Menelao sponsam suam petit. 
      2  cui ille fidem suam infirmare noluit, Hermionenque ab Oreste adduxit et Neoptolemo dedit. Orestes iniuria accepta Neoptolemum Delphis sacrificantem occidit et Hermionen recuperauit; cuius ossa per fines Ambraciae sparsa sunt, quae est in Epiri regionibus. 

 
CXXIV.  REGES ACHIVORVM.

Phoroneus Inachi filius, Argus Iouis filius, Peranthus Argi filius, Triops Peranthi filius, Pelasgus Agenoris filius, Danaus Beli filius, Tantalus Iouis filius, Pelops Tantali filius, Atreus Pelopis filius, Thyestes Pelopis, Agamemnon Atrei, Aegisthus Thyestis, Orestes Agamemnonis, Aletes Aegisthi, Tisamenus Orestis, Temenus Aristomachi filius, Clytus Temeni filius, [Alexander Eurysthei]. 

 
CXXV.  ODYSSEA.

Vlixes cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad Ciconas est delatus, quorum oppidum Ismarum expugnauit praedamque sociis distribuit. 
      2  inde ad Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum edebant, isque cibus tantam suauitatem praestabat ut qui gustabant obliuionem caperent domum reditionis. ad eos socii duo missi ab Vlixe cum gustarent herbas ab eis datas ad naues obliti sunt reuerti, quos uinctos ipse reduxit. 
      3  inde ad Cyclopem Polyphemum Neptuni filium. huic responsum erat ab augure Telemo Eurymi filio ut caueret ne ab Vlixe excaecaretur. hic media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur. qui postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat. 
      4  qui Vlixem cum sociis inclusit sociosque eius consumere coepit. Vlixes cum uideret eius immanitati atque feritati resistere se non posse, uino quod a Marone acceperat eum inebriauit, seque Vtin uocari dixit. 
      5  itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret, ille clamore suo ceteros Cyclopas conuocauit, eisque spelunca praeclusa dixit, Vtis me excaecat. illi credentes eum deridendi gratia dicere neglexerunt. at Vlixes socios suos ad pecora alligauit et ipse se ad arietem, et ita exierunt 
      6  ad Aeolum Hellenis filium, cui ab Ioue uentorum potestas fuit tradita; is Vlixem hospitio libere accepit, follesque uentorum ei plenos muneri dedit. socii uero aurum argentumque credentes cum accepissent et secum partiri uellent, folles clam soluerunt uentique euolauerunt. rursum ad Aeolum est delatus, a quo eiectus est, quod uidebatur Vlixes numen deorum infestum habere, 
      7  ad Laestrygonas, quorum rex fuit Antiphates . . . . . . deuorauit nauesque eius undecim confregit, excepta naue qua sociis eius consumptis euasit 
      8  in insulam Aenariam ad Circen Solis filiam, quae potione data homines in feras bestias commutabat. ad quam Eurylochum cum uiginti duobus sociis misit, quos illa ab humana specie immutauit. Eurylochus timens, qui non intrauerat, inde fugit et Vlixi nuntiauit, qui solus ad eam se contulit; sed in itinere Mercurius ei remedium dedit, monstrauitque quomodo Circen deciperet. 
      9  qui postquam ad Circen uenit et poculum ab ea accepit, remedium Mercurii monitu coniecit, ensemque strinxit, minatus nisi socios sibi restitueret, se eam interfecturum. 
      10  tunc Circe intellexit non sine [diuina] uoluntate deorum id esse factum; itaque fide data se nihil tale commissuram, socios eius ad pristinam formam restituit, ipsa cum eodem concubuit, ex quo filios duos procreauit, Nausithoum et Telegonum. 
      11  inde proficiscitur ad lacum Auernum, ad inferos descendit, ibique inuenit Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat, interrogauitque eum quomodo eo peruenisset; cui Elpenor respondit se ebrium per scalam cecidisse et ceruices fregisse, et deprecatus est eum cum ad superos rediret se sepulturae traderet et sibi in tumulo gubernaculum poneret. 
      12  ibi et cum matre Anticlia est locutus de fine errationis suae. deinde ad superos reuersus Elpenorem sepeliuit et gubernaculum ita ut rogauerat in tumulo ei fixit. 
      13  tum ad Sirenas Melpomenes Musae et Acheloi filias uenit, quae partem superiorem muliebrem habebant, inferiorem autem gallinaceam. harum fatum fuit tam diu uiuere quam diu earum cantum mortalis audiens nemo praeteruectus esset. Vlixes monitus a Circe Solis filia sociis cera aures obturauit seque ad arborem malum constringi iussit et sic praeteruectus est. 
      14  inde ad Scyllam Typhonis filiam uenit, quae superiorem corporis partem muliebrem, inferiorem ab inguine piscis, et sex canes ex se natos habebat; eaque sex socios Vlixis naue abreptos consumpsit. 
      15  in insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum uenerat, quod socii eius cum coquerent in aeneo mugiebat; monitus id ne attigerat ab Tiresia et a Circe [monitus] Vlixes; itaque multos socios ob eam causam ibi amisit, ad Charybdinque perlatus, quae ter die obsorbebat, terque eructabat, eam monitu Tiresiae praeteruectus est.
      15a  sed ira Solis, quod pecus eius erat uiolatum (cum in insulam eius uenisset et monitu Tiresiae uetuerit uiolari, cum Vlixes condormiret socii inuolarunt pecus; itaque cum coquerent, carnes ex aeno dabant balatus), ob id Iouis nauem eius fulmine incendit.
      16  ex his locis errans naufragio facto sociis amissis enatauit in insulam Aeaeam, ubi Calypso Atlantis filia nympha, quae specie Vlixis capta anno toto eum retinuit neque a se dimittere uoluit donec Mercurius Iouis iussu denuntiauit nymphae ut eum dimitteret. 
      17  et ibi facta rate Calypso omnibus rebus ornatum eum dimisit, eamque ratim Neptunus fluctibus disiecit, quod Cyclopem filium eius lumine priuauerat. ibi cum fluctibus iactaretur, Leucothoe, quam nos Matrem Matutam dicimus, quae in mari exigit aeuum, balteum ei dedit quo sibi pectus suum uinciret, ne pessum abiret. quod cum fecisset, enatauit. 
      18  inde in insulam Phaeacum uenit, nudusque ex arborum foliis se obruit, qua Nausicaa Alcinoi regis filia uestem ad flumen lauandam tulit. ille erepit e foliis et ab ea petit ut sibi opem ferret. illa misericordia mota pallio eum operuit et ad patrem suum eum adduxit. 
      19  Alcinous hospitio liberaliter acceptum donisque decoratum in patriam Ithacam dimisit. ira Mercurii iterum naufragium fecit. post uicesimum annum sociis amissis solus in patriam redit, et cum ab hominibus ignoraretur domumque suam attigisset, procos qui Penelopen in coniugium petebant obsidentes uidit regiam seque hospitem simulauit. 
      20  et Euryclia nutrix ipsius dum pedes ei lauat ex cicatrice Vlixem esse cognouit. postea procos Minerua adiutrice cum Telemacho filio et duobus seruis interfecit sagittis. 
      [Scholium. Deioneus genuit Cephalum, Cephalus Arcesium, Arcesius Laertem, Laertes Vlixem, Vlixes ex Circe Telegonum, ex Penelope Telemachum; Telegonus ex Penelope Vlixis coniuge Italum, qui Italiam ex suo nomine appellauit; e Telemacho Latinus, qui Latinam linguam ex suo nomine cognominauit.] 

 
CXXVI.  VLIXIS COGNITIO.

Vlixes ab Alcinio rege Nausicaae patre cum esset cum muneribus dimissus, naufragio facto nudus Ithacam peruenit ad quandam casam suam ubi erat nomine Eumaeus sybotes, hoc est subulcus pecoris; quem canis cum agnosceret et ei blandiretur, Eumaeus eum non recognoscebat, quoniam Minerua eum et habitum eius commutauerat. 
      2  Eumaeus eum rogauit unde esset, et ille ait se naufragio huc peruenisse. quem cum pastor interrogaret an Vlixem uidisset, dixit se comitem eius esse, et signa et argumenta coepit dicere. 
      3  quem mox Eumaeus casa recepit, cibo potuque animauit. quo cum uenissent famuli missi solito more pecora petitum, et ille interrogasset Eumaeum qui essent, ait, Post Vlixis profectionem cum iam tempus intercederet, proci Penelopen in coniugium petentes uenerunt. 
      4  quos illa condicione ita differt, Cum telam detexuero, nubam: quam interdiu texebat, noctu detexebat et sic eos differebat. nunc autem illi cum ancillis Vlixis discumbunt et pecora eius consumunt. 
      5  tunc Minerua effigiem suam ei restituit; subito sybotes ut uidit Vlixem esse, tenens amplectensque lacrimari coepit prae gaudio et admirari quid esset quod eum immutauerat. cui Vlixes ait, Crastino die perduc me in regiam ad Penelopen
      6  quem cum duceret, Minerua ei iterum faciem mendici transformauit. quem cum Eumaeus ad mnesteras perduxisset et cum ancillis discumberent, ait ad illos, Habetis ecce alterum mendicum qui cum Iro uos delectet. 
      7  tunc Melanthius unus ex mnesteribus ait, Immo inter se luctentur et uictor accipiet uentriculum farsum et harundinem unde uictum eiciat. qui cum luctati essent et Vlixes Irum applosisset atque eum eiecisset, Eumaeus in mendici persona Vlixem ad Eurycliam nutricem perduxit dicitque eum socium Vlixis fuisse, cui cum uellet . . . . Vlixes ei os compressit atque Penelopen et eam praemonuit ut arcum et sagittas eius daret procis, ut qui ex iis eum intendisset eam uxorem duceret. 
      8  quae cum fecit . . . inter se certarent et nemo posset intendere, Eumaeus ait deridendi gratia, Demus . . . . . . . . . non pateretur Melanthius, qui erat . . . . . . . Eumaeus arcum seni tradidit. 
      9  ille omnis procos confixit excepto Melanthio seruo; is clam procis . . . . deprehensus est, cui nares et bracchia et reliquas partes membrorum minutatim secuit, atque domum suam cum coniuge potitus est. ancillas autem suas iussit corpora eorum ad mare deferre, in quas rogatu Penelopes post caedem procorum Vlixes animaduertit. 

 
CXXVII.  TELEGONVS.

Telegonus Vlixis et Circes filius missus a matre ut genitorem quaereret, tempestate in Ithacam est delatus, ibique fame coactus agros depopulari coepit; cum quo Vlixes et Telemachus ignari arma contulerunt. 
      2  Vlixes a Telegono filio est interfectus, quod ei responsum fuerat ut a filio caueret mortem. quem postquam cognouit qui esset, iussu Mineruae cum Telemacho et Penelope in patriam redierunt, in insulam Aeaeam; ad Circen Vlixem mortuum deportauerunt ibique sepulturae tradiderunt. 
      3  eiusdem Mineruae monitu Telegonus Penelopen, Telemachus Circen duxerunt uxores. Circe et Telemacho natus est Latinus, qui ex suo nomine Latinae linguae nomen imposuit; ex Penelope et Telegono natus est Italus, qui Italiam ex suo nomine denominauit. 

 
CXXVIII.  AVGVRES.

Ampycus Elati filius, Mopsus Ampyci filius, Amphiaraus Oeclei uel Apollinis filius, Tiresias Eueris filius, Manto Tiresiae filia, Polyidus Coerani filius, Helenus Priami filius, Cassandra Priami filia, Calchas Thestoris filius, Theoclymenus [Thestoris filius, Telemus] Protei filius, Telemus Eurymi filius, Sibylla Samia, alii Cymaeam dixerunt. 

 
CXXIX.  OENEVS.

Liber cum ad Oeneum Parthaonis filium in hospitium uenisset, Althaeam Thestii filiam uxorem Oenei adamauit, quod Oeneus ut sensit, uoluntate sua ex urbe excessit simulatque se sacra facere. at Liber cum Althaea concubuit, ex qua nata est Deianira, Oeneo autem ob hospitium liberale muneri uitem dedit monstrauitque quomodo sereret, fructumque eius ex nomine hospitis οἶνον ut uocaretur instituit. 

 
CXXX.  ICARIVS ET ERIGONE.

Cum Liber pater ad homines esset profectus ut suorum fructuum suauitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale deuenit. iis utrem plenum uini muneri dedit, iussitque ut in reliquas terras propagarent. 
      2  Icarius plaustro onerato cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores deuenit et genus suauitatis ostendit. pastores cum immoderatius biberent ebrii facti conciderunt; qui arbitrantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse fustibus eum interfecerunt. 
      3  Icarium autem occisum canis ululans Maera Erigonae monstrauit ubi pater insepultus iaceret; quo cum uenisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necauit. ob quod factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. 
      4  de ea re ab Apolline responsum petierunt, quibus responsum est, quod Icarii et Erigones mortem neglexissent. quo responso de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum oscillationis pestilentiae causa instituerunt, et ut per uindemiam de frugibus Icario et Erigonae primum delibarent. 
      5  qui deorum uoluntate in astrorum numerum sunt relati; Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus, Icarius Arcturus in sideribus est dictus, canis autem Maera Canicula. 

 
CXXXI.  NYSUS.

Liber cum in Indiam exercitum duceret, Nyso nutricio suo dum ipse inde rediret regni Thebani potestatem tradidit; sed posteaquam inde reuersus est Liber, Nysus regno cedere noluit. 
      2  Liber cum nutricio contendere noluit, passusque est eum regnum obtinere dum occasio sibi regni recuperandi daretur. itaque post annum tertium cum eo redit in gratiam, simulatque in regno se sacra facere uelle quae trieterica dicuntur, quoniam post tertium annum faciebat, militesque muliebri ornatu pro Bacchis introduxit, et Nysum cepit, regnumque suum recuperauit. 

 
CXXXII.  LYCVRGVS.

Lycurgus Dryantis filius Liberum de regno fugauit; quem cum negaret deum esse uinumque bibisset et ebrius matrem suam uiolare uoluisset, tunc uites excidere est conatus, quod diceret illud malum medicamentum esse quod mentes immutaret. 
      2  qui insania ab Libero obiecta uxorem suam et filium interfecit, ipsumque Lycurgum Liber pantheris obiecit in Rhodope, qui mons est Thraciae, cuius imperium habuit. hic traditur unum pedem sibi pro uitibus excidisse. 

 
CXXXIII.  HAMMON.

Liber in India cum aquam quaereret nec inuenisset, subito ex harena aries dicitur exiisse, quo duce Liber cum aquam inuenisset petit ab Ioue ut eum in astrorum numerum referret, qui adhuc hodie aequinoctialis aries dicitur. in eo autem loco ubi aquam inuenerat, templum constituit quod Iouis Hammonis dicitur. 

 
CXXXIV.  TYRRHENI.

Tyrrheni, qui postea Tusci sunt dicti, cum piraticam facerent, Liber pater impubis in nauem eorum conscendit et rogat eos ut se Naxum deferrent, qui cum eum sustulissent atque uellent ob formam constuprare, Acoetes gubernator eos inhibuit, qui iniuriam ab eis passus est. 
      2  Liber ut uidit in proposito eos permanere, remos in thyrsos commutauit, uela in pampinos, rudentes in hederam; deinde leones atque pantherae prosiluerunt. 
      3  qui ut uiderunt, timentes in mare se praecipitauerunt; +quod et in mari in aliud monstrum transfigurauit, nam quisquis se praecipitauerat in delphini effigiem transfiguratus est, unde delphini Tyrrheni sunt appellati et mare Tyrrhenum est dictum. 
      4  numero autem fuerunt duodecim his nominibus, Aethalides Medon Lycabas Libys Opheltes Melas Alcimedon Epopeus Dictys Simon Acoetes; hic gubernator fuit, quem ob clementiam Liber seruauit. 

 
CXXXV.  LAOCOON.

Laocoon +Acoetis filius Anchisae frater Apollinis sacerdos contra uoluntatem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset, sorte ductus ut sacrum faceret Neptuno ad litus. 
      2  Apollo occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus Laocoon cum auxilium ferre uellet ipsum quoque nexum necauerunt. 
      3  quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon hastam in equum Troianum miserit. 

 
CXXXVI.  POLYIDVS.

Glaucus Minois et Pasiphaae filius dum ludit pila cecidit in dolium melle plenum. quem cum parentes quaererent Apollinem sciscitati sunt de puero; quibus Apollo respondit, Monstrum uobis natum est, quod si quis soluerit puerum uobis restituet. 
      2  Minos sorte audita coepit monstrum a suis quaerere; cui dixerunt natum esse uitulum qui ter in die colorem mutaret per quaternas horas, primum album secundo rubeum deinde nigrum. 
      3  Minos autem ad monstrum soluendum augures conuocauit, qui cum non inuenirentur, Polyidus Coerani filius +Bizanti monstrum demonstrauit, eum arbori moro similem esse; nam primum album est, deinde rubrum, cum permaturauit nigrum. 
      4  tunc Minos ait ei, Ex Apollinis responso filium mihi oportet restituas. quod Polyidus dum auguratur uidit noctuam super cellam uinariam sedentem atque apes fugantem. augurio accepto puerum exanimem de dolio eduxit. 
      5  cui Minos ait, Corpore inuento nunc spiritum restitue. quod Polyidus cum negaret posse fieri, Minos iubet eum cum puero in monumento includi et gladium poni. 
      6  qui cum inclusi essent, draco repente ad corpus pueri processit, quod Polyidus aestimans eum uelle consumere, gladio repente percussit et occidit. altera serpens parem quaerens uidit eam interfectam et progressa herbam attulit, atque eius tactu serpenti spiritum restituit. 
      7  idemque Polyidus fecit; qui cum intus uociferarentur, quidam praeteriens Minoi nuntiauit, qui monumentum iussit aperiri et filium incolumem recuperauit, Polyidum cum multis muneribus in patriam remisit. 

 
CXXXVII.  MEROPE.

Polyphontes Messeniae rex Cresphontem Aristomachi filium cum interfecisset, eius imperium et Meropen uxorem possedit. [cum quo Polyphontes occiso Cresphonte regnum occupauit]. 
      2  filium autem eius infantem Merope mater quem ex Cresphonte habebat absconse ad hospitem in Aetoliam mandauit. hunc Polyphontes maxima cum industria quaerebat, aurumque pollicebatur si quis eum necasset. 
      3  qui postquam ad puberem aetatem uenit, capit consilium ut exsequatur patris et fratrum mortem. itaque uenit ad regem Polyphontem aurum petitum, dicens se Cresphontis interfecisse filium et Meropes, Telephontem. 
      4  interim rex eum iussit in hospitio manere, ut amplius de eo perquireret. qui cum per lassitudinem obdormisset, senex qui inter matrem et filium internuntius erat flens ad Meropen uenit, negans eum apud hospitem esse nec comparere. 
      5  Merope credens eum esse filii sui interfectorem qui dormiebat, in chalcidicum cum securi uenit inscia ut filium suum interficeret. quem senex cognouit et matrem ab scelere retraxit. 
      6  Merope postquam uidit occasionem sibi datam esse ab inimico se ulciscendi, redit cum Polyphonte in gratiam. rex laetus cum rem diuinam faceret, hospes falso simulauit se hostiam percussisse, eumque interfecit, patriumque regnum adeptus est. 

 
CXXXVIII.  PHILYRA QVAE IN TILIAM VERSA EST.

Saturnus Iouem cum quaereret per terras, in Thracia cum Philyra Oceani filia in equum conuersus concubuit, quae ex eo peperit Chironem centaurum, qui artem medicam primus inuenisse dicitur. 
      2  Philyra postquam inusitatam speciem se peperisse uidit, petit ab Ioue ut se in aliquam speciem commutaret; quae in arborem φιλύραν, hoc est tiliam, commutata est. 

 
CXXXIX.  CURETES.

Postquam Opis Iouem ex Saturno peperit, petit Iuno ut sibi eum concederet, quoniam Saturnus Orcum sub Tartara deiecerat et Neptunum sub undas, quod sciret +si quis ex eo natus esset, se regno priuaret. 
      2  qui cum Opem rogaret, ut esset, quod illa peperisset, illa lapidem inuolutum ostendit; eum Saturnus deuorauit. quod cum sensisset, coepit Iouem quaerere per terras. 
      3  Iuno autem Iouem in Cretensi insula detulit. at Amalthaea pueri nutrix eum in cunis in arbore suspendit, ut neque caelo neque terra neque mari inueniretur, et ne pueri uagitus exaudiretur, impuberes conuocauit eisque clipeola aenea et hastas dedit et iussit eos circum arborem euntes crepare. 
      4  qui Graece Curetes sunt appellati; alii Corybantes dicunt, hi autem Lares appellantur. 

 
CXL.  PYTHON.

Python Terrae filius draco ingens. hic ante Apollinem ex oraculo in monte Parnasso responsa dare solitus erat. huic ex Latonae partu interitus erat fato futurus. 
      2  eo tempore Iouis cum Latona Poli filia concubuit; hoc cum Iuno resciit, facit ut Latona ibi pareret quo sol non accederet. Python ubi sensit Latonam ex Ioue grauidam esse, persequi coepit ut eam interficeret. 
      3  at Latonam Iouis iussu uentus Aquilo sublatam ad Neptunum pertulit; ille eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in insulam eam Ortygiam detulit, quam insulam fluctibus cooperuit. quod cum Python eam non inuenisset, Parnassum redit. 
      4  at Neptunus insulam Ortygiam in superiorem partem rettulit, quae postea insula Delos est appellata. ibi Latona oleam tenens parit Apollinem et Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum. 
      5  post diem quartum quam essent nati, Apollo matris poenas exsecutus est: nam Parnassum uenit et Pythonem sagittis interfecit (inde Pythius est dictus), ossaque eius in cortinam coniecit et in templo suo posuit, ludosque funebres ei fecit, qui ludi Pythia dicuntur. 

 
CXLI.  SIRENES.

Sirenes Acheloi fluminis et Melpomenes Musae filiae Proserpinae raptu aberrantes ad Apollinis terram uenerunt, ibique Cereris uoluntate, quod Proserpinae auxilium non tulerant, uolaticae sunt factae. 
      2  his responsum erat tam diu eas uicturas quam diu cantantes eas audiens nemo esset praeteruectus. quibus fatalis fuit Vlixes; astutia enim sua cum praenauigasset scopulos in quibus morabantur, praecipitarunt se in mare. 
      3  a quibus locus Sirenides cognominatur, qui est inter Siciliam et Italiam. 

 
CXLII.  PANDORA.

Prometheus Iapeti filius primus homines ex luto finxit. postea Vulcanus Iouis iussu ex luto mulieris effigiem fecit, cui Minerua animam dedit, ceterique dii alius aliud donum dederunt; ob id Pandoram nominarunt. ea data in coniugium Epimetheo fratri; inde nata est Pyrrha, quae mortalis dicitur prima esse creata. 

 
CXLIII.  PHORONEVS.

Inachus Oceani filius ex Argia sorore sua procreauit Phoroneum, qui primus mortalium dicitur regnasse. 
      2  homines ante saecula multa sine oppidis legibusque uitam exegerunt, una lingua loquentes, sub Iouis imperio, sed postquam Mercurius sermones hominum interpretatus est, unde ἑρμηνευτής dicitur [esse] interpres (Mercurius enim Graece Ἑρμῆς uocatur; idem nationes distribuit), tum discordia inter mortales esse coepit, quod Ioui placitum non est. 
      3  itaque exordium regnandi tradidit Phoroneo, ob id beneficium quod Iunoni sacra primus fecit. 

 
CXLIV.  PROMETHEVS.

Homines antea ab immortalibus ignem petebant, neque in perpetuum seruare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibusque monstrauit quomodo cinere obrutum seruarent. 
      2  ob hanc rem Mercurius Iouis iussu deligauit eum in monte Caucaso ad saxum clauis ferreis, et aquilam apposuit quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. hanc aquilam post <XXX> annos Hercules interfecit, eumque liberauit. 

 
CXLV.  NIOBE SIVE IO.

Ex Phoroneo et +Cinna nati Apis et Nioba; hanc Iuppiter mortalem primam compressit; ex ea natus est Argus, qui suo nomine Argos oppidum cognominauit. 
      2  ex Argo et Euadne Criasus Piranthus Ecbasus nati: ex Pirantho et Callirhoe Argus Arestorides Triopas; hic . . . . . ex hoc +Eurisabe Anthus Pelasgus Agenor; ex Triope et +Oreaside Xanthus et Inachus; ex Pelasgo Larisa, ex Inacho et Argia Io. 
      3  hanc Iuppiter dilectam compressit et in uaccae figuram conuertit, ne Iuno eam cognosceret. id Iuno cum resciuit, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iouis iussu interfecit. 
      4  at Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitatam coegit eam ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. inde in Scythiam tranauit, unde Bosporum fines sunt dictae. inde in Aegyptum, ubi parit Epaphum. 
      5  Iouis cum sciret suapte [propter] opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit deamque Aegyptiorum eam fecit, quae Isis nuncupatur. 

 
CXLVI.  PROSERPINA.

+Pluton petit ab Ioue Proserpinam filiam eius et Cereris in coniugium daret+. Iouis negauit Cererem passuram ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum rapere eam flores legentem in monte Aetna, qui est in Sicilia. 
      2  in quo Proserpina dum flores cum Venere et Diana et Minerua legit, Pluton quadrigis uenit et eam rapuit; quod postea Ceres ab Ioue impetrauit ut dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset. 

 
CXLVII.  TRIPTOLEMVS.

Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, deuenit ad Eleusinum regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem lactantem simulauit. hanc regina libens nutricem filio suo recepit. 
      2  Ceres cum uellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte diuino alebat, noctu clam in igne obruebat. 
      3  itaque praeterquam solebant mortales crescebant; et sic fieri cum mirarentur parentes, eam obseruauerunt. cum Ceres eum uellet in ignem mittere, pater expauit. 
      4  illa irata Eleusinum exanimauit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. nam fruges propagatum currum draconibus iunctum tradidit, quibus uehens orbem terrarum frugibus obseuit. 
      5  postquam domum rediit, Celeus eum pro benefacto interfici iussit. sed re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusin[um] nominauit, Cererique sacrum instituit quae Thesmophoria Graece dicuntur. 

 
CXLVIII.  VVLCANVS.

Vulcanus cum resciit Venerem cum Marte clam concumbere et se uirtuti eius obsistere non posse, catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit, ut Martem astutia deciperet. ille cum ad constitutum uenisset, concidit cum Venere in plagas adeo ut se exsoluere non posset. 
      2  id Sol cum Vulcano nuntiasset, ille eos nudos cubantes uidit; deos omnis conuocauit; . . . . . . . . uiderunt. ex eo Martem id ne faceret pudor terruit. 
      3  ex eo conceptu nata est Harmonia, cui Minerua et Vulcanus uestem sceleribus tinctam muneri dederunt, ob quam rem progenies eorum scelerata exstitit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica. 

 
CXLIX.  EPAPHVS.

Iuppiter Epaphum quem ex Io procreauerat Aegypto oppida communire ibique regnare iussit. is oppidum primum Memphim et alia plura constituit, et ex Cassiopia uxore procreauit filiam Libyen, a qua terra est appellata. 

 
CL.  TITANOMACHIA.

Postquam Iuno uidit Epapho ex paelice nato tantam regni potestatem esse, curat in uenatu ut Epaphus necetur, Titanosque hortatur Iouem ut regno pellant et Saturno restituant. 
      2  hi cum conarentur in caelum ascendere, eos Iouis cum Minerua et Apolline et Diana praecipites in Tartarum deiecit. Atlanti autem, qui dux eorum fuit, caeli fornicem super umeros imposuit, qui adhuc dicitur caelum sustinere. 

 
CLI.  EX TYPHONE ET ECHIDNA NATI.

Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, draco qui mala Hesperidum trans oceanum seruabat, hydra quam ad fontem Lernaeum Hercules interfecit, draco qui pellem arietis Colchis seruabat, Scylla quae superiorem partem mulieris, inferiorem canis et canes sex ex se natos habebat, Sphinx quae in Boeotia fuit, Chimaera in Lycia quae priorem partem leonis figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera. 
      2  ex Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus Pegasus; ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris. 

 
CLII.  TYPHON.

Tartarus ex Tartara procreauit Typhonem immani magnitudine, specieque portentosa, cui centum capita draconum ex umeris enata erant. hic Iouem prouocauit, si uellet secum de regno certare. 
      2  Iouis fulmine ardenti pectus eius percussit; cui cum flaglaret montem Aetnam qui est in Sicilia super eum imposuit, qui ex eo adhuc ardere dicitur. 

 
CLIIa.  PHAETHON.

Phaethon Solis et Clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere coeperunt. 
      2  Iouis ut omne genus mortalium cum causa interficeret, simulauit id uelle extinguere; amnes undique irrigauit omneque genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem. 
      3  at sorores Phaethontis, quod equos iniussu patris iunxerant, in arbores populos commutatae sunt. 

 
CLIII.  DEVCALION ET PYRRHA.

Cataclysmus, quod nos diluuium uel irrigationem dicimus, cum factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui altissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt. 
      2  hi propter solitudinem cum uiuere non possent, petierunt ab Ioue ut aut homines daret aut eos pari calamitate afficeret. tum Iouis iussit eos lapides post se iactare; quos Deucalion iactauit, uiros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres. 
      3  ob eam rem λαός dictus, λᾶς enim Graece lapis dicitur. 

 
CLIV.  PHAETHON HESIODI.

Phaethon Clymeni Solis filii et Meropes nymphae filius, quam Oceanitidem accepimus, cum indicio patris auum Solem cognouisset, impetratis curribus male usus est. 
      2  nam cum esset propius terram uectus, uicino igni omnia conflagrarunt, et fulmine ictus in flumen Padum cecidit; hic amnis a Graecis Eridanus dicitur, quem Pherecydes primus uocauit. 
      3  Indi autem quod calore uicini ignis sanguis in atrum colorem uersus est, nigri sunt facti. sorores autem Phaethontis dum interitum deflent fratris in arbores sunt populos uersae. 
      4  harum lacrimae, ut Hesiodus indicat, in electrum sunt duratae; Heliades tamen nominantur. sunt autem Merope Helie Aegle Lampetie Phoebe Aetherie Dioxippe. 
      5  Cygnus autem rex Liguriae, qui fuit Phaethonti propinquus, dum deflet propinquum in cygnum conuersus est; is quoque moriens flebile canit. 

 
CLV.  IOVIS FILII.

Liber ex Proserpina, quem Titanes carpserunt. Hercules ex Alcumena. Liber ex Semele Cadmi et Harmoniae filia. Castor et Pollux ex Leda Thestii filia. Argus ex Nioba Phoronei filia. Epaphus ex Io Inachi filia. 
      2  Perseus ex Danae Acrisii filia. Zethus et Amphion ex Antiopa Nyctei filia. Minos Sarpedon et Rhadamanthus ex Europa Agenoris filia. Hellen ex Pyrrhe Epimethei filia. 
      3  Aethlius ex Protogenie Deucalionis filia. Dardanus ex Electra Atlantis filia. Lacedaemon ex Taygete Atlantis filia. Tantalus ex Plutone Himantis filia. Aeacus ex Aegina Asopi filia. Aegipan ex capra. +Boetis+ 
      4  Arcada ex Callisto Lycaonis filia. [Etolus ex Protogenia Deucalionis filia]. Pirithous ex Dia Deionei filia. 

 
CLVI.  SOLIS FILII.

Circe ex Perside Oceani filia, Pasiphae. ex Clymene Oceani filia, Phaethon Lampetie Aegle Phoebe. . . . . . 

 
CLVII.  NEPTVNI FILII.

Boeotus et Hellen ex Antiopa Aeoli filia. Agenor et Belus ex Libye Epaphi filia. Bellerophon ex Eurynome Nysi filia. Leuconoe ex Themisto Hypsei filia. Hyrieus ex Alcyone Atlantis filia. Abas ex Arethusa Nerei filia. 
      2  [+Ephoceus ex Alcyone Atlantis filia]. [Belus]. Actor . . . . . . Dictys ex Agamede Augiae filia. Euadne ex +Lena Leucippi filia. Megareus ex Oenope Epopei filia. Cygnus ex Calyce Hecatonis filia. 
      3  Periclymenus et Ancaeus ex Astypale Phoenicis filia. Neleus et Pelias ex Tyro Salmonei filia. Euphemus et Lycus et Nycteus ex Celaeno +Ergei filia. 
      4  Peleus +Arprites. Antaeus . . . . . . . Eumolpus ex Chiona Aquilonis filia . . . . . . . Amymone . . . . item Cyclops Polyphemus . . . . +Metus et Melite Busiris filia. 

 
CLVIII.  VVLCANI FILII.

Philammon. Cecrops. Erichthonius. Corynetes. Cercyon. Philottus. Spinther. 

 
CLIX.  MARTIS FILII.

Oenomaus ex Sterope. Harmonia ex Venere. +leodo ex ce+ Lycus. Diomedes Thrax. Ascalaphus. Ialmenus. Cycnus. Dryas. 

 
CLX.  MERCVRII FILII.

Priapus. Echion ex Antianira, et Eurytus. Cephalus ex Creusa Erechthei filia. +Eurestus Aptale+. Libys ex Libye Palamedis filia. 

 
CLXI.  APOLLINIS FILII.

Delphus. Asclepius ex Coronide Phlegyae filia. Euripides ex Cleobula. Ileus ex +Vrea Neptuni filia. Agreus ex Euboea Macarei filia. Philammon ex Leuconoe Luciferi filia. Lycoreus ex nympha. Linus ex Vrania musa. Aristaeus ex Cyrene Penei filia. 

 
CLXII.  HERCVLIS FILII.

Hyllus ex Deianira. Tlepolemus ex Astyoche. +Leucites. Telephus ex Auge Alei filia. Leucippus. Therimachus, Creontiades, Archelaus, Ophites, Deicoon. Euhenus. Lydus. et duodecim Thespiades, quos ex Thespii regis filiabus procreauit. 

 
CLXIII.  AMAZONES.

Ocyale, Dioxippe, Iphinome, Xanthe, Hippothoe, Otrere, Antioche Laomache, Glauce, Agaue, Theseis, Hippolyte, Clymene, Polydora, Penthesilea. 

 
CLXIV.  ATHENAE.

Inter Neptunum et Mineruam cum esset certatio qui primus oppidum in terra Attica conderet, Iouem iudicem sumpserunt. Minerua quod primum in ea terra oleam seuit, quae adhuc dicitur stare, secundum eam iudicatum est. 
      2  at Neptunus iratus in eam terram mare coepit irrigare uelle, quod Mercurius Iouis iussu id ne faceret prohibuit. 
      3  itaque Minerua ex suo nomine Athenas condidit, quod oppidum in terris dicitur primum esse constitutum. 

 
CLXV.  MARSYAS.

Minerua tibias dicitur prima ex osse ceruino fecisse et ad epulum deorum cantatum uenisse. 
      2  Iuno et Venus cum eam irriderent, quod et caesia erat et buccas inflaret, foeda uisa et in cantu irrisa in Idam siluam ad fontem uenit, ibique cantans in aqua se adspexit et uidit se merito irrisam; unde tibias abiecit et imprecata est ut quisquis eas sustulisset, graui afficeretur supplicio. 
      3  quas Marsyas Oeagri filius pastor unus e satyris inuenit, quibus assidue commeletando sonum suauiorem in dies faciebat, adeo ut Apollinem ad citharae cantum in certamen prouocaret. 
      4  quo ut Apollo uenit, Musas iudices sumpserunt, et cum iam Marsyas inde uictor discederet, Apollo citharam uersabat idemque sonus erat; quod Marsya tibiis facere non potuit. 
      5  itaque Apollo uictum Marsyan ad arborem religatum Scythae tradidit, qui eum membratim cute separauit; reliquum corpus discipulo Olympo sepulturae tradidit, e cuius sanguine flumen Marsya est appellatum. 

 
CLXVI.  ERICHTHONIVS.

Vulcanus Ioui ceterisque diis +soleas aureas+ ex adamante cum fecisset, Iuno cum sedisset, subito in aere pendere coepit. quod cum ad Vulcanum missum esset ut matrem quam ligauerat solueret, iratus quod de caelo praecipitatus erat negat se matrem ullam habere. 
      2  quem cum Liber pater ebrium in concilio deorum adduxisset, pietati negare non potuit; tum optionem a Ioue accepit, si quid ab iis petiisset impetraret. 
      3  tunc ergo Neptunus, quod Mineruae erat infestus, instigauit Vulcanum Mineruam petere in coniugium. qua re impetrata in thalamum cum uenisset, Minerua monitu Iouis uirginitatem suam armis defendit, interque luctandum ex semine eius quod in terram decidit natus est puer qui inferiorem partem draconis habuit; 
      4  quem Erichthonium ideo nominauerunt quod ἔρις Graece certatio dicitur, χθών autem terra dicitur. quem Minerua cum clam nutriret, dedit in cistula seruandum Aglauro Pandroso et Herse Cecropis filiabus. 
      5  hae cum cistulam aperuissent, cornix indicauit, illae a Minerua insania obiecta ipsae se in mare praecipitauerunt. 

 
CLXVII.  LIBER.

Liber Iouis et Proserpinae filius a Titanis est distractus, cuius cor contritum Iouis Semele dedit in potionem. 
      2  ex eo praegnans cum esset facta, Iuno in Beroen nutricem Semeles se commutauit et ait, Alumna, pete a Ioue ut sic ad te ueniat quemadmodum ad Iunonem, ut scias quae uoluptas est cum deo concumbere. 
      3  illa autem instigata petit ab Ioue, et fulmine est icta; ex cuius utero Liberum exuit et Nyso dedit nutriendum, unde Dionysus est appellatus et bimater est dictus. 

 
CLXVIII.  DANAVS.

Danaus Beli filius ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit, totidemque filios frater Aegyptus, qui Danaum fratrem et filias eius interficere uoluit ut regnum paternum solus obtineret; filiis uxores a fratre poposcit. 
      2  Danaus re cognita Minerua adiutrice ex Africa Argos profugit; tunc primum dicitur Minerua nauem fecisse biproram in qua Danaus profugeret. at Aegyptus ut resciit Danaum profugisse, mittit filios ad persequendum fratrem, et eis praecepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non reuerterentur. 
      3  qui postquam Argos uenerunt, oppugnare patruum coeperunt. Danaus ut uidit se eis obsistere non posse, pollicetur eis filias suas uxores ut pugna absisterent. 
      4  impetratas sorores patrueles acceperunt uxores, quae patris iussu uiros suos interfecerunt. sola Hypermestra Lynceum seruauit. 
      5  ob id ceterae dicuntur apud inferos in dolium pertusum aquam ingerere. Hypermestrae et Lynceo fanum factum est. 

 
CLXIX.  AMYMONE.

Amymone Danai filia dum studiose in silua uenatur satyrum iaculo percussit; eam satyrus uoluit uiolare; illa Neptuni fidem implorauit. quo Neptunus cum uenisset, satyrum abegit et ipse cum ea concubuit, ex quo conceptu nascitur Nauplius. 
      2  id in quo loco factum est, Neptunus dicitur fuscina percussisse terram et inde aquam profluxisse, qui Lernaeus fons dictus est, et Amymonium flumen. 

 
CLXIXa.  AMYMONE.

Amymone Danai filia missa est a patre aquam petitum ad sacrum faciendum, quae dum quaerit, lassitudine obdormiit; quam satyrus uiolare uoluit. illa Neptuni fidem implorauit. quod cum Neptunus fuscinam in satyrum misisset, illa se in petram fixit, satyrum Neptunus fugauit. 
      2  qui cum quaereret in solitudine quid faceret a puella, illa se aquatum missam esse dixit a patre; quam Neptunus compressit. pro quo beneficium ei tribuit, iussitque eius fuscinam de petra educere. quae cum eduxisset, [et] tres silani sunt secuti, qui ex Amymones nomine Amymonius fons appellatus est. ex qua compressione natus est Nauplius. hic autem fons Lernaeus est postea appellatus. 

 
CLXX.  FILIAE DANAI QVAE QVOS OCCIDERVNT.

Midea Antimachum. Philomela Panthium. Scylla Proteum. Amphicomone Plexippum. Euippe Agenorem. +Demoditas Chrysippum. Hyale +Perium. 
      2  Trite Enceladum. Damone Amyntorem. Hippothoe Obrimum. Myrmidone +Mineum. Eurydice Canthum. Cleo Asterium. 
      3  Arcadia Xanthum. Cleopatra Metalcen. Phila Philinum. Hipparete Protheonem. Chrysothemis Asteriden. +Pyrante Athamantem. 
      4  +Armoasbus. Glaucippe +Niauium. Demophile Pamphilum. Autodice Clytum. Polyxena Aegyptum. Hecabe Dryantem. 
      5  Achamantis Ecnominum. +Arsalte Ephialtem. +Monuste Eurysthenem. Amymone +Midamum. Helice +Euideam. Oeme Polydectorem. 
      6  Polybe +Iltonomum. +Helicta Cassum. Electra +Hyperantum. Eubule Demarchum. +Daplidice +Pugnonem. Hero Andromachum. 
      7  +Europome Athleten. +Pyrantis Plexippum. Critomedia Antipaphum. Pirene Dolichum. Eupheme Hyperbium. Themistagora +Podasimum. 
      8  Celaeno Aristonoon. Itea Antiochum. Erato Eudaemonem. 
      9  Hypermestra Lynceum seruauit; qui cum Danaus perisset, primusque Abas ei nuntiasset, Lynceus circumspiciens in templo quid ei muneri daret, casu conspexit clipeum quem Danaus consecrauerat Iunoni, quem in iuuenta gesserat. 
      10  refixit et donauit Abanti, ludosque consecrauit qui quinto quoque anno aguntur, qui appellantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. e quibus ludis cursoribus corona non datur sed clipeus. 
      11  at Danaides post patris interitum uiros duxerunt Argiuos, e quibus qui nati sunt apellati. 

 
CLXXI.  ALTHAEA.

Cum Althaea Thestii filia una nocte concubuerunt Oeneus et Mars, ex quibus cum esset natus Meleager, subito in regia apparuerunt Parcae Clotho Lachesis Atropos. 
      2  cui fata ita cecinerunt; Clotho dixit eum generosum futurum, Lachesis fortem, Atropos titionem ardentem aspexit in foco et ait, Tam diu hic uiuit quam diu hic titio consumptus non fuerit. 
      3  hoc Althaea mater cum audisset, exsiluit de lecto atque titionem extinxit et eum in regia media obruit fatalem ne ab igni obrueretur. 

 
CLXXII.  OENEVS.

Oeneus Porthaonis filius Aetoliae rex cum omnibus diis annua sacra fecisset et Dianam praeteriisset, ea irata aprum immani magnitudine qui agrum Calydonium uastaret misit. tunc Meleager Oenei filius se pollicetur cum delectis Graeciae ducibus ad eum expugnandum iturum. 

 
CLXXIII.  QVI AD APRVM CALYDONIVM IERVNT.

Castor et Pollux Iouis filii. Erytus Mercurii . . . . Parth . . . . . Echion Mercurii [Thebis]. Aesculapius Apollinis. Iason Aesonis [Thebis]. Alcon Martis, Thracia. Euphemus Neptuni. 
      2  Iolaus Iphicli. Lynceus et Idas Apharei. Peleus Aeaci. Telamon Aeaci. Admetus Pheretis. Laerta Arcesii. Deucalion Minois. Theseus Aegei. Plexippus . . . . . . . [Ideus Lynceus] Thestii filii, fratres Althaeae. 
      3  Hippothous Cercyonis. Caeneus Elati. Mopsus Ampyci. Meleager Oenei. Hippasus Euryti. Ancaeus Lycurgi. Phoenix Amyntoris. Dryas Iapeti. Enaesimus Alcon Leucippus Hippocoontis Amyclis. Atalante Schoenei. 

 
CLXXIIIa.  QVAE CIVITATES AVXILIVM MISERVNT OENEO.

+Tenerdos Iolcos Sparta Pleurone Messene Perrhaebia Phthia Magnesia Salamin Calydon Thessalia Oechalia Ithaca Tegea Creta Dolopia Athenae [Magnesia] et Arcadia. 

 
CLXXIV.  MELEAGER.

Althaea Thestii filia ex Oeneo peperit Meleagrum. ibi in regia dicitur titio ardens apparuisse. 
      2  huc Parcae uenerunt et Meleagro fata cecinerunt, eum tam diu uicturum quam diu is titio esset incolumis. 
      3  hunc Althaea in arca clausum diligenter seruauit. 
      4  interim ira Dianae, quia Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum mira magnitudine qui agrum Calydonium uastaret misit. 
      5  quem Meleager cum delectis iuuenibus Graeciae interfecit, pellemque eius ob uirtutem Atalante uirgini donauit, quam [Ideus] Plexippus [Lynceus] . . . . . . . Althaeae fratres eripere uoluerunt. 
      6  illa cum Meleagri fidem implorasset, ille interuenit et amorem cognationi anteposuit, auunculosque suos occidit. id Althaea mater ut audiuit, filium suum tantum facinus esse ausum, memor Parcarum praecepti titionem ex arca prolatum in ignem coniecit. ita dum fratrum poenas uult exsequi, filium interfecit. 
      7  at sorores eius praeter Gorgen et Deianiram flendo deorum uoluntate in aues sunt transfiguratae, quae meleagrides uocantur; at coniunx eius Alcyone maerens in luctu decessit. 

 
CLXXV.  AGRIVS.

Agrius Parthaonis filius ut uidit Oeneum fratrem orbum liberis factum, egentem regno expulit atque ipse regnum possedit. 
      2  interim Diomedes Tydei filius et Deipyles Ilio deuicto ut audiuit auum suum regno pulsum, peruenit in Aetoliam cum Sthenelo Capanei filio et armis contendit cum Lycopeo Agrii filio, quo interfecto Agrium egentem e regno expulit atque Oeneo auo suo regnum restituit. 
      3  postque Agrius regno expulsus ipse se interfecit. 

 
CLXXVI.  LYCAON.

Ad Lycaonem Pelasgi filium Iouis in hospitium uenisse dicitur et filiam eius Callisto compressisse, ex quo natus est Arcas qui ex suo nomine terrae nomen indidit. 
      2  sed Lycaonis filii Iouem tentare uoluerunt, deusne esset; carnem humanam cum cetera carne commiscuerunt idque in epulo ei apposuerunt. 
      3  qui postquam sensit, iratus mensam euertit, Lycaonis filios fulmine necauit. eo loco postea Arcas oppidum communiuit, quod Trapezus nominatur. patrem Iuppiter in λύκου id est lupi figuram mutauit. 

 
CLXXVII.  CALLISTO.

Callisto Lycaonis filia ursa dicitur facta esse ob iram Iunonis quod cum Ioue concubuit. postea Iouis in stellarum numero rettulit, quae Septentrio appellatur, quod signum loco non mouetur neque occidit. Tethys enim Oceani uxor nutrix Iunonis prohibet eam in oceanum occidere. 
      2  hic ergo Septentrio maior, de qua in Creticis uersibus 
              tuque Lycaoniae mutatae semine nymphae, 
              quam gelido raptam de uertice Nonacrinae 
              oceano prohibet semper se tinguere Tethys, 
              ausa suae quia sit quondam succumbere alumnae. 
      3  haec igitur ursa a Graecis Helice appellatur. haec habet stellas in capite septem non claras, in utraque aure duas, in armo unam, in pectore claram unam, in pede priore unam, in extrema coxa claram unam, in femine posteriori duas, in pede extremo duas, in caude tres, omnis numero uiginti. 

 
CLXXVIII.  EVROPA.

Europa Argiopes et Agenoris filia Sidonia. hanc Iuppiter in taurum conuersus a Sidone Cretam transportauit et ex ea procreauit Minoem Sarpedonem Rhadamanthum. 
      2  huius pater Agenor suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent. 
      3  Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit. 
      4  Cadmus cum erraret, Delphos deuenit; ibi responsum accepit ut a pastoribus bouem emeret qui lunae signum in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi decubuisset, ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare. 
      5  Cadmus sorte audita cum imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem Castalium uenit, quem draco Martis filius custodiebat. qui cum socios Cadmi interfecisset a Cadmo lapide est interfectus, dentesque eius Minerua monstrante sparsit et arauit, unde Spartoe sunt enati. 
      6  qui inter se pugnarunt. ex quibus quinque superfuerunt, id est Chthonius Vdaeus Hyperenor Pelorus et Echion. ex boue autem quem secutus fuerat Boeotia est appellata. 

 
CLXXIX.  SEMELE.

Cadmus Agenoris et Argiopes filius ex Harmonia Martis et Veneris filia procreauit filias quattuor, Semelen Ino Agauen Autonoen, et Polydorum filium. 
      2  Iouis cum Semele uoluit concumbere; quod Iuno cum resciit, specie immutata in Beroen nutricem ad eam uenit et persuasit ut peteret ab Ioue ut eodem modo ad se quomodo ad Iunonem ueniret, Vt intellegas, inquit, quae sit uoluptas cum deo concumbere. 
      3  itaque Semele petiit ab Ioue ut ita ueniret ad se. qua re impetrata, Iouis cum fulmine et tonitribus uenit et Semele conflagrauit. ex utero eius Liber est natus, quem Mercurius ab igne ereptum Nyso dedit educandum, et Graece Dionysus est appellatus. 

 
CLXXX.  ACTAEON.

Actaeon Aristaei et Autonoes filius pastor Dianam lauantem speculatus est et eam uiolare uoluit. ob id irata Diana fecit ut ei cornua in capite nascerentur et a suis canibus consumeretur. 

 
CLXXXI.  DIANA.

Diana cum in ualle opacissima cui nomen est Gargaphia aestiuo tempore fatigata ex assidua uenatione se ad fontem cui nomen est Parthenius perlueret, Actaeon Cadmi nepos Aristaei et Autonoes filius, eundem locum petens ad refrigerandum se et canes quos exercuerat feras persequens, in conspectum deae incidit; 
      2  qui ne loqui posset, in ceruum ab ea est conuersus. ita pro ceruo laceratus est a suis canibus. 
      3  quorum nomina, masculi Melampus Ichnobates [Echnobas] Pamphagos Dorceus Oribasus Nebrophonus Laelaps Theron Pterelas Hylaeus Nape Ladon Poemenis [Therodanapis] Aura Lacon Harpyia Aello Dromas Thous Canache Cyprius Sticte Labros Arcas Agriodus Tigris Hylactor Alce Harpalus Lycisca Melaneus Lachne Leucon. 
      4  item tres qui eum [Gnosius] consumpserunt feminae Melanchaetes Agre Theridamas Oresitrophos. 
      5  item alii auctores tradunt haec nomina: Acamas Syrus Leon Stilbon Agrius Charops Aethon Corus Boreas Draco Eudromus Dromius Zephyrus Lampus Haemon Cyllopodes Harpalicus Machimus Ichneus Melampus Ocydromus Borax Ocythous Pachylus Obrimus; 
      6  feminae Argo Arethusa Vrania Theriope Dinomache Dioxippe Echione Gorgo Cyllo Harpyia Lynceste Leaena Lacaena Ocypete Ocydrome Oxyrhoe Orias +Sagnos Theriphone +Volatos +Chediaetros. 

 
CLXXXII.  OCEANI FILIAE.

Oceani filiae Idothea Althaea Adrasta, alii dicunt Melissei filias esse, Iouis nutrices. 
      2  quae nymphae Dodonides uocantur (alii Naides uocant) . . . . . quarum nomina Cisseis Nysa Erato Eriphia Bromie Polyhymno; hae in monte Nysa munere alumni potitae sunt, qui Medeam rogauerat, et deposita senectute in iuuenes mutatae sunt, consecrataeque postea inter sidera Hyades appellantur. 
      3  alii tradunt uocitatas Arsinoe Ambrosie Bromie Cisseis Coronis. 

 
CLXXXIII.  EQVORVM SOLIS ET HORARVM NOMINA.

Eous; per hunc caelum uerti solet. Aethiops quasi flammeus est, concoquit fruges. hi funales sunt mares. 
      2  feminae iugariae, Bronte quae nos tonitrua appellamus, Sterope quae fulgitrua. huic rei auctor est Eumelus Corinthius. 
      3  item quos Homerus tradit, Abraxas +lo Therbeeo+. item quos Ouidius, Pyrois Eous Aethon et Phlegon. 
      4  Horarum uero nomina haec sunt, Iouis Saturni filii et Themidis filiae Titanidis: Auxo Eunomia Pherusa Carpo Dice Euporie Irene Orthosie Thallo. 
      5  alii auctores tradunt decem his nominibus, Auge Anatole Musica Gymnastica Nymphe Mesembria Sponde +Elete Acte et+ Hesperis Dysis. 

 
CLXXXIV.  PENTHEVS ET AGAVE.

Pentheus Echionis et Agaues filius Liberum negauit deum esse nec mysteria eius accipere uoluit. ob hoc eum Agaue mater cum sororibus Ino et Autonoe per insaniam a Libero obiectam membratim laniauit. 
      2  Agaue ut suae mentis compos facta est et uidit se Liberi impulsu tantum scelus admisisse, profugit ab Thebis atque errabunda in Illyriae fines deuenit ad Lycothersen regem, quam Lycotherses excepit. 

 
CLXXXV.  ATALANTA.

Schoeneus Atalantam filiam uirginem formosissimam dicitur habuisse, quae uirtute sua cursu uiros superabat. ea petiit a patre ut se uirginem seruaret. 
      2  itaque cum a pluribus in coniugium peteretur, pater eius simultatem constituit, qui eam ducere uellet prius in certamine cursus cum ea contenderet, termino constituto, ut ille inermis fugeret, haec cum telo insequeretur; quem intra finem termini consecuta fuisset, interficeret, cuius caput in stadio figeret. 
      3  plerosque cum superasset et occidisset, nouissime ab Hippomene Megarei et Meropes filio uicta est. hic enim a Venere mala tria insignis formae acceperat, edoctus quis usus in eis esset. 
      4  qui in ipso certamine iactando puellae impetum alligauit. illa enim dum colligit et ammiratur aurum, declinauit et iuueni uictoriam tradidit. 
      5  cui Schoeneus ob industriam libens filiam suam dedit uxorem. hanc cum in patriam duceret, oblitus beneficio Veneris se uicisse, grates ei non egit. 
      6  irata Venere in monte Parnasso cum sacrificaret Ioui Victori, cupiditate incensus cum ea in fano concubuit, quos Iuppiter ob id factum in leonem et leam conuertit, quibus di concubitum Veneris denegant. 

 
CLXXXVI.  MELANIPPE.

Melanippen Desmontis filiam, siue Aeoli ut alii poetae dicunt, formosissimam Neptunus compressit, ex qua procreauit filios duos. 
      2  quod cum Desmontes rescisset, [et] Melanippen excaecauit et in munimento conclusit, cui cibum atque potum exiguum praestari iussit, infantes autem feris proici. 
      3  qui cum proiecti essent, uacca lactans ueniebat ad infantes et ubera praestabat. quod cum armentarii uidissent, tollunt eos ut educarent. 
      4  interim Metapontus rex Icariae a coniuge Theano petebat ut sibi liberos procrearet aut regno cederet. illa timens mittit ad pastores ut infantem aliquem explicarent quem regi subderet. qui miserunt duos inuentos, ea regi Metaponto pro suis supposuit. 
      5  postea autem Theano ex Metaponto peperit duos. cum autem Metapontus priores ualde amaret quod formosissimi essent, Theano quaerebat ut eos tolleret et filiis suis regnum seruaret. 
      6  dies aduenerat ut Metapontus exiret ad Dianam Metapontinam ad sacrum faciendum. Theano occasione nacta indicat filiis suis eos suppositicios priores esse: Itaque cum in uenatione exirent, eos cultris interficite. 
      7  illi autem matris monitu cum in montem exissent, proelium inter se commiserunt. Neptuno autem adiuuante Neptuni filii uicerunt et eos interfecerunt; quorum corpora cum in regia allata essent, Theano cultro uenatorio se interfecit. 
      8  ultores autem Boeotus et Aeolus ad pastores ubi educati erant confugerunt; ibi Neptunus eis indicat ex se esse natos et matrem in custodia teneri. 
      9  qui ad Desmontem peruenerunt eumque interfecerunt et matrem custodia liberarunt, cui Neptunus lumen restituit. eam filii perduxerunt in Icariam ad Metapontum regem et indicant ei perfidiam Theanus. 
      10  post quae Metapontus duxit coniugio Melanippen, eosque filios adoptauit, qui in Propontide ex suo nomine condiderunt Boeotus Boeotiam, Aeolus Aeoliam. 

 
CLXXXVII.  ALOPE.

Alope Cercyonis filia formosissima cum esset, Neptunus eam compressit. qua ex compressione peperit infantem quem inscio patre nutrici dedit exponendum. qui cum expositus esset, equa uenit et ei lac praestabat. 
      2  quidam pastor equam persecutus uidit infantem atque eum sustulit, qui ueste regia indutum cum in casam tulisset, alter compastor rogauit ut sibi eum infantem donaret. 
      3  ille ei donauit sine ueste; cum autem inter eos iurgium esset, quod qui puerum acceperat insignia ingenuitatis reposceret, ille autem non daret, contendentes ad regem Cercyonem uenerunt et contendere coeperunt. 
      4  ille autem qui infantem donatum acceperat, repetere insignia coepit, quae cum allata essent, et agnosceret Cercyon ea esse ex ueste scissa filiae suae, Alopes nutrix timens regi indicium fecit infantem eum Alopes esse, qui filiam iussit ad necem includi, infantem autem proici. 
      5  quem iterum equa nutriebat; pastores iterum inuentum sustulerunt, sentientes eum deorum numine educari, atque nutrierunt, nomenque ei imposuerunt Hippothoum. 
      6  Theseus cum ea iter faceret a Troezene Cercyonem interfecit; Hippothous autem ad Theseum uenit regnaque auita rogauit, cui Theseus libens dedit, cum sciret eum Neptuni filium esse, unde ipse genus ducebat. 
      7  Alopes autem corpus Neptunus in fontem commutauit, qui ex nomine Alopes est cognominatus. 

 
CLXXXVIII.  THEOPHANE.

Theophane Bisaltis filia formosissima uirgo. hanc cum plures proci peterent a patre, Neptunus sublatam transtulit in insulam Crumissam. 
      2  quod cum proci eam scissent ibi morari, naue comparata Crumissam contendere coeperunt. Neptunus ut eos deciperet, Theophanen in ouem commutauit formosissimam, ipse autem in arietem, ciues autem Crumissenses in pecora. 
      3  quo cum proci uenissent neque ullum hominem inuenirent, pecora mactare coeperunt atque ea uictu consumere. 
      4  hoc Neptunus ut uidit, in pecora commutatos consumi, procos in lupos conuertit; ipse autem ut erat aries cum Theophane concubuit, ex quo natus est aries chrysomallus qui Colchos Phrixum uexit, cuius pellem Aeeta in luco Martis habuit positam, quam Iason sustulit. 

 
CLXXXIX.  PROCRIS.

Procris Pandionis filia. hanc Cephalus Deionis filius habuit in coniugio; qui cum mutuo amore tenerentur, alter alteri fidem dederunt ne quis cum alio concumberet. 
      2  Cephalus autem cum studio uenandi teneretur et matutino tempore in montem exisset, Aurora Tithoni coniunx eum adamauit, petitque ab eo concubitum, cui Cephalus negauit, quod Procri fidem dederat. 
      3  tunc Aurora ait, Nolo ut fallas fidem nisi illa prior fefellerit. itaque commutat eum in hospitis figuram, atque dat munera speciosa quae Procri deferret. quod cum Cephalus uenisset immutata specie, munera Procri dedit et cum ea concubuit. tunc ei Aurora speciem hospitis abstulit. 
      4  quae cum Cephalum uidisset, sensit se ab Aurora deceptam et inde profugit in Cretam insulam, ubi Diana uenabatur. quam cum Diana conspexisset, ait ei, Mecum uirgines uenantur, tu uirgo non es; recede de coetu. 
      5  cui Procris indicat casus suos et se ab Aurora deceptam. Diana misericordia tacta dat ei iaculum quod nemo euitare posset et canem Laelapem quem nulla fera effugere posset, et iubet eam ire et cum Cephalo contendere. 
      6  ea capillis demptis iuuenili habitu Dianae uoluntate ad Cephalum uenit eumque prouocauit, quem in uenatione superauit. Cephalus ut uidit tantam potentiam canis atque iaculi esse, petit ab hospite, non aestimans coniugem suam esse, ut sibi iaculum et canem uenderet. 
      7  illa negare coepit. regni quoque partem pollicetur; illa negat. Sed si utique, ait, perstas id possidere, da mihi id quod pueri solent dare. ille amore iaculi et canis incensus promisit se daturum. 
      8  qui cum in thalamos uenissent, Procris tunicam leuauit et ostendit se feminam esse et coniugem eius; cum qua Cephalus muneribus acceptis redit in gratiam. 
      9  nihilo minus illa timens Auroram matutino tempore secuta eum ut obseruaret, atque inter uirgulta delituit; quae uirgulta cum Cephalus moueri uidit, iaculum ineuitabile misit et Procrin coniugem suam interfecit. 
      10  ex qua Cephalus habuit filium Arcesium, ex quo nascitur Laertes Vlixis pater. 

 
CXC.  THEONOE.

Thestor mantis habuit Calchantem filium et Leucippen filiam et Theonoen, quam ludentem a mari piratae rapuerunt et detulerunt in Cariam; quam rex Icarus sibi in concubinatum emit. 
      2  Thestor autem filia amissa inquisitum profectus est, qui naufragio in terram Cariam uenit, et in uincula est coniectus ibi ubi et Theonoe morabatur. 
      3  Leucippe autem patre et sorore amissis, Delphos petit an eorum foret inuestigatio. tum Apollo respondit, Pro meo sacerdote per terras uade, et eos reperies. 
      4  Leucippe sorte audita capillos totondit, atque pro iuuene sacerdote circum terras exit inuestigatum. quae cum in Cariam deuenisset et Theonoe eam uidisset, aestimans sacerdotem esse, in amorem eius incidit, iubetque ad se perduci ut cum eo concumberet. 
      5  illa autem quia femina erat, negat id posse fieri; Theonoe irata iubet sacerdotem includi in cubiculum atque aliquem ex ergastulo uenire qui sacerdotem interficeret. 
      6  quem ad interficiendum mittitur senex Thestor imprudens ad filiam suam; quem Theonoe non agnouit, datque ei gladium et iubet eum sacerdotem interficere. qui cum intrasset et gladium teneret, Thestorem se uocitari dixit; duabus filiis Leucippe et Theonoe amissis ad hoc exitium uenisse ut sibi scelus imperaretur. 
      7  quod ille in se cum conuertisset et uellet ipsum se interficere, Leucippe audito patris nomine gladium ei extorsit; quae ad reginam interficiendam ut ueniret, patrem Thestorem in adiutorio uocauit; Theonoe patris nomine audito indicat se filiam esse eius. Icarus autem rex agnitione facta cum muneribus eum in patriam remisit. 

 
CXCI.  REX MIDAS.

Midas rex Mygdonius filius Matris deae a Timolo . . . . sumptus eo tempore quo Apollo cum Marsya uel Pane fistula certauit. quod cum Timolus uictoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. 
      2  tunc Apollo indignatus Midae dixit, Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis. quibus auditis effecit ut asininas haberet aures. 
      3  eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberrauit, quem Midas [exercitum] hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. 
      4  at Midae Liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid uellet peteret a se. quod Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. quod cum impetrasset et in regiam uenisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. 
      5  cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia. 

 
CXCII.  HYAS.

Atlas ex Pleione siue Oceanitide duodecim filias habuit et filium Hyantem, quem ab apro uel leone occisum dum lugent sorores, ab eo luctu consumptae sunt. 
      2  ex his quinque primae inter sidera relatae locum habent inter cornua Tauri, Phaesyla Ambrosia Coronis Eudora Polyxo, quae a fratris nomine appellantur Hyades; easdem Latine Suculas uocant. 
      3  quidam aiunt in modum Υ litterae positas inde Hyades dici; nonnulli quod cum oriantur pluuias efficiunt, est autem Graece ὕειν pluere; sunt qui existiment ideo has in sideribus esse quod fuerint nutrices Liberi patris, quas Lycurgus ex insula Naxo ediderat. 
      4  ceterae sorores postea luctu consumptae sidera facta sunt, et quia plures essent Pleiades dictae. nonnulli existimant ita nominatas quia inter se coniunctae, quod est πλησίον, adeo enim confertae sunt ut uix numerentur, nec unquam ullius oculis certum est sex an septem existimentur. 
      5  earum nomina haec sunt, Electra Alcyone Celaeno Merope Sterope Taygeta et Maia, ex quibus Electren negant apparere propter Dardanum amissum Troiamque sibi ereptam; alii existimant Meropen conspicere erubescere quia mortalem uirum acceperit, cum ceterae deos haberent; 
      6  ob eamque rem de choro sororum expulsa maerens crinem solutum gerit, quae cometes appellatur siue longodes, quia in longitudinem producitur, siue xiphias quia gladii mucronis effigiem producit; ea autem stella luctum portendit. 

 
CXCIII.  HARPALYCVS.

Harpalycus rex Amymneorum Thrax cum haberet filiam Harpalycen, amissa matre eius uaccarum equarumque eam uberibus nutriuit et crescentem armis exercuit, habiturus successorem regni sui postmodum; nec spes paternas puella decepit, nam tantum bellatrix euasit ut etiam saluti fuerit parenti. 
      2  nam reuertens a Troia Neoptolemus cum expugnaret Harpalycum grauique eum uulnere affecisset, illa periturum patrem impetu facto conseruauit, fugauitque hostem. 
      3  sed postea Harpalycus per seditionem ciuium interfectus est. Harpalyce grauiter ferens patris mortem contulit se in siluas, ibique uastando iumentorum stabula, tandem concursu pastorum interiit. 

 
CXCIV.  ARION.

Arion Methymnaeus cum esset arte citharae potens, rex Pyranthus Corinthius eum dilexit; qui cum a rege petiisset per ciuitates artem suam illustrare et magnum patrimonium acquisisset, consenserunt famuli cum nautis ut eum interficerent. 
      2  cui Apollo in quietem uenit eique dixit ut ornatu suo et corona decantaret et eis se traderet qui ei praesidio uenissent. quem cum famuli et nautae uellent interficere, petit ab eis ut ante decantaret. 
      3  cum autem citharae sonus et uox eius audiretur, delphini circa nauem uenerunt, quibus ille uisis se praecipitauit, qui eum sublatum attulerunt Corinthum ad regem Pyranthum. qui cum ad terram exisset, cupidus uiae delphinum in mare non propulit, qui ibi exanimatus est. 
      4  qui cum casus suos Pyrantho narrasset, iussit Pyranthus delphinum sepeliri et ei monimentum fieri. post paucum tempus nuntiatur Pyrantho nauem Corinthum delatum tempestate in qua Arion uectatus fuerat. 
      5  quos cum perduci ad se imperasset et de Arione inquireret, dixerunt eum obisse et eum se sepulturae tradidisse. quibus rex respondit, Crastino die ad delphini monimentum iurabitis. 
      6  ob id factum eos custodiri imperauit atque Arionem iussit ita ornatum quomodo se praecipitauerat in monimento delphini mane delitescere. 
      7  cum autem rex eos adduxisset iussisetque per delphini manes iurare Arionem obisse, Arion de monimento prodit; quod illi stupentes qua diuinitate seruatus esset, obmutuerunt. 
      8  quos rex iussit ad delphini monimentum crucifigi. Apollo autem propter artem citharae Arionem et delphinum in astris posuit. 

 
CXCV.  ORION.

Iouis Neptunus Mercurius in Thraciam ad Hyrieum regem in hospitium uenerunt; qui ab eo cum liberaliter essent excepti, optionem ei dederunt si quid peteret. ille liberos optauit. 
      2  Mercurius de tauro quem Hyrieus ipsis immolarat corium protulit; illi in eum urinam fecerunt et in terram obruerunt, unde natus est Orion. 
      3  qui cum Dianam uellet uiolare, ab ea est interfectus. postea ab Ioue in stellarum numerum est relatus, quam stellam Orionem uocant. 

 
CXCVI.  PAN.

Dii in Aegypto cum Typhonis immanitatem metuerent, Pan iussit eos ut in feras bestias se conuerterent quo facilius eum deciperent; quem Iouis postea fulmine interfecit. 
      2  Pan deorum uoluntate, quod eius monitu uim Typhonis euitarant, in astrorum numerum relatus, et quod se in capram eo tempore conuerterat, inde Aegocerus est dictus, quem nos Capricornum dicimus. 

 
CXCVII.  VENVS.

In Euphraten flumen de caelo ouum mira magnitudine cecidisse dicitur, quod pisces ad ripam euoluerunt, super quod columbae consederunt et excalfactum exclusisse Venerem, quae postea dea Syria est appellata; ea iustitia et probitate cum ceteros exsuperasset, [et] ab Ioue optione data pisces in astrorum numerum relati sunt, et ob id Syri pisces et columbas ex deorum numero habentes non edunt. 

 
CXCVIII.  NISVS.

Nisus Martis filius, siue ut alii dicunt Deionis filius, rex Megarensium, in capite crinem purpureum habuisse dicitur; cui responsum fuit tam diu eum regnaturum quam diu eum crinem custodisset. 
      2  quem Minos Iouis filius oppugnatum cum uenisset, a Scylla Nisi filia Veneris impulsu est amatus, quem ut uictorem faceret patri dormienti fatalem crinem praecidit. itaque Nisus uictus a Minoe est. 
      3  cum autem Minos Cretam rediret, eum ex fida data rogauit ut secum aueheret; ille negauit Creten sanctissimam tantum scelus recepturam. illa se in mare praecipitauit, ne persequeretur. 
      4  Nisus autem dum filiam persequitur in auem haliaeton, id est aquilam marinam conuersus est, Scylla filia in piscem cirim quem uocant, hodieque si quando ea auis eum piscem natantem conspexit, mittit se in aquam raptumque unguibus dilaniat. 

 
CXCIX.  SCYLLA ALTERA.

Scylla Crataeidis fluminis filia uirgo formosissima dicitur fuisse. hanc Glaucus amauit, Glaucum autem Circe Solis filia. 
      2  Scylla autem cum assueta esset in mari lauari, Circe Solis filia propter zelum medicamentis aquam inquinauit, quo Scylla cum descendisset, ab inguinibus eius canes sunt nati atque ferox facta; quae iniurias suas exsecuta est, nam Vlixem praenauigantem sociis spoliauit. 

 
CC.  CHIONE.

Cum Chione siue ut alii poetae dicunt Philonide Daedalionis filia Apollo et Mercurius una nocte concubuisse dicitur. ea peperit ex Apolline Philammonem, ex Mercurio Autolycum. 
      2  quae postea in uenatione in Dianam est locuta superbius; itaque ab ea sagittis est interfecta. at pater Daedalion unicam filiam flendo ab Apolline est conuersus in auem daedalionem, id est accipitrem. 

 
CCI.  AVTOLYCVS.

Mercurius Autolyco, ex Chione quem procreauerat, muneri dedit ut furacissimus esset nec deprehenderetur in furto, ut quicquid surripuisset in quamcunque effigiem uellet transmutaretur, ex albo in nigrum uel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum ex cornuto. 
      2  is cum Sisyphi pecus assidue inuolaret nec ab eo posset deprehendi, sensit eum furtum sibi facere, quod illius numerus augebatur et suus minuebatur. 
      3  qui ut eum deprehenderet, in pecorum ungulis notam imposuit. qui cum solito more inuolasset et Sisyphus ad eum uenisset, [et] pecora sua ex ungulis deprehendit quae ille inuolauerat et abduxit. 
      4  qui cum ibi moraretur, Sisyphus Anticliam Autolyci filiam compressit, quae postea Laertae data est in coniugium, ex qua natus est Vlixes. ideo nonnulli auctores dicunt Σισύφειον. ob hoc Vlixes uersutus fuit. 

 
CCII.  CORONIS.

Apollo cum Coronida Phlegyae filiam grauidam fecisset, coruum custodem ei dedit, ne quis eam uiolaret. cum ea Ischys Elati filius concubuit; ob id ab Ioue fulmine est interfectus. 
      2  Apollo Coronidem grauidam percussit et interfecit; cuius ex utero exsectum Asclepium educauit, at coruum qui custodiam praebuerat ex albo in nigrum commutauit. 

 
CCIII.  DAPHNE.

Apollo Daphnen Penei fluminis filiam uirginem cum persequeretur, illa a Terra praesidium petit, quae eam recepit in se et in arborem laurum commutauit. Apollo inde ramum fregit et in caput imposuit. 

 
CCIV.  NYCTIMENE.

Nyctimene Epopei regis Lesbiorum filia uirgo formosissima dicitur fuisse. hanc Epopeus pater amore incensus compressit, quae pudore tacta siluis occultabatur. quam Minerua miserata in noctuam transformauit, quae pudoris causa in lucem non prodit sed noctu paret. 

 
CCV.  ARGE.

Arge uenatrix cum ceruum sequeretur, ceruo dixisse fertur, Tu licet solis cursum aequaris, tamen te consequar. Sol iratus in ceruam eam conuertit. 

 
CCVI.  HARPALYCE.

Clymenus Schoenei filius rex Arcadiae amore captus cum Harpalyce filia sua concubuit. ea cum peperisset, in epulis filium apposuit patri; Clymenus pater re cognita Harpalycen interfecit. 


CCVII. - CCXVIII.

desiderantur.

 
CCXIX.  ARCHELAVS.

Archelaus Temeni filius exsul a fratribus eiectus in Macedoniam ad regem Cisseum uenit, qui cum a finitimis oppugnaretur Archelao regnum et filiam in coniugium dare pollicetur si se ab hoste tutatus esset Archelaus, quia ab Hercule esset oriundus, nam Temenus Herculis filius fuit.
      2  qui hostes uno proelio fugauit et ab rege pollicita petit. ille ab amicis dissuasus fidem fraudauit eumque per dolum interficere uoluit. 
      3  itaque foueam iussit fieri et multos carbones eo ingeri et incendi et super uirgulta tenuia poni, quo cum Archelaus uenisset ut decideret. 
      4  hoc regis seruus Archelao patefecit; qui re cognita dicit se cum rege colloqui uelle secreto; arbitris semotis Archelaus regem arreptum in foueam coniecit atque ita eum perdidit. 
      5  inde profugit ex responso Apollinis in Macedoniam capra duce, oppidumque ex nomine caprae Aegeas constituit. ab hoc Alexander Magnus oriundus esse dicitur. 

 
CCXX.  CVRA.

Cura cum quendam fluuium transiret, uidit cretosum lutum, sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. dum deliberat secum quidnam fecisset, interuenit Iouis; rogat eum Cura ut ei daret spiritum, quod facile ab Ioue impetrauit. 
      2  cui cum uellet Cura nomen suum imponere, Iouis prohibuit suumque nomen ei dandum esse dixit. dum de nomine Cura et Iouis disceptarent, surrexit et Tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum praebuisset. 
      3  sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus +secus+ uidetur iudicasse: Tu Iouis quoniam spiritum dedisti . . . . . . . . . . corpus recipito. Cura quoniam prima eum finxit, quamdiu uixerit Cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius controuersia est, homo uocetur quoniam ex humo uidetur esse factus. 

 
CCXXI.  SEPTEM SAPIENTES.

Pittacus Mitylenaeus, Periander Corinthius, Thales Milesius, Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Cleobulus Lindius, Bias Prieneus. sententiae eorum sunt: 
      2  Optimus est, Cleobulus ait, modus, incola Lindi; 
         ex Ephyre Periandre doces, Cuncta et meditanda; 
         Tempus nosce, inquit Mitylenis Pittacus ortus; 
         Plures esse malos Bias autumat ille Prieneus; 
         Milesiusque Thales Sponsori damna minatur; 
         Nosce, inquit, tete, Chilon Lacedaemone cretus; 
         Cepcropiusque Solon Ne quid nimis induperauit. 


CCXXII.  SEPTEM LYRICI

desideratur.

 
CCXXIII.  SEPTEM OPERA MIRABILIA.

Ephesi Dianae templum quod fecit Amazon Otrera Martis coniunx. 
      2  Monimentum regis Mausoli lapidibus lychnicis, altum pedes LXXX, circuitus pedes MCCCXL. 
      3  Rhodi signum Solis aeneum, id est colossus, altus pedibus XC. 
      4  signum Iouis Olympii, quod fecit Phidias ex ebore et auro sedens, pedes LX. 
      5  domus Cyri regis in Ecbatanis, quam fecit Memnon lapidibus uariis et candidis uinctis auro. 
      6  Murus in Babylonia, quem fecit Semiramis Dercetis filia latere cocto et sulpure ferro uinctum, latum pedes XV altum pedes LX in circuitu stadiorum CCC. 
      7  pyramides in Aegypto, quarum umbra non uidetur, altae pedes LX. 

 
CCXXIV.  QVI FACTI SVNT EX MORTALIBVS IMMORTALES.

Hercules Iouis et Alcumenae filius; Liber Iouis et Semelae filius; Castor et Pollux Helenae fratres, Iouis et Ledae filii. 
      2  Perseus Iouis et Danaes filius in stellas receptus; Arcas Iouis et Callisto filius in stellas relatus; Ariadnen Liber pater Liberam appellauit, Minois et Pasiphaes filiam; 
      3  Callisto Lycaonis filia in Septentrionem relata; Cynosura Iouis nutrix in alterum Septentrionem; Crotos Panis et Euphemes filius conlactius Musarum in stellam Sagittarium; Icarus et Erigone Icari filia in stellas, Icarus in Arcturi, Erigone in Virginis signum; 
      4  Ganymedes Assaraci filius in Aquario duodecim signorum; Myrtilus Mercurii et Theobules filius in Heniocho. 
      5  Asclepius Apollinis et Coronidis filius; Pan Mercurii et Penelopes filius; Ino Cadmi filia in Leucotheam, quam nos matrem Matutam dicimus; Melicertes Athamantis filius in deum Palaemonem. 

 
CCXXV.  QVI PRIMI TEMPLA DEORVM CONSTITVERUNT.

Aedem Ioui Olympio primum fecit Pelasgus Triopae filius in Arcadia. Thessalus templum [quod est in Macedonia] Iouis Dodonaei in terra Molossorum. Eleuther primus simulacrum Liberi patris constituit et quemadmodum coli deberet ostendit. 
      2  Phoroneus Inachi filius templum Argis Iunoni primus fecit. Otrera Amazon Martis coniunx templum Dianae Ephesi prima fecit, quod postea a rege . . . . . restituerunt. Lycaon Pelasgi filius templum Mercurio Cyllenio in Arcadia fecit. Pierius . . . . . . . . 


CCXXVI. - CCXXXVII.

desunt.

 
CCXXXVIII.  QVI FILIAS SVAS OCCIDERVNT.

Agamemnon Atrei filius Iphigeniam, quam Diana seruauit. +id est Callisthenem Euboeae filiam ex sortibus pro patriae salute+. Clymenus Schoenei filius Harpalycen, quod ei filium suum in epulis apposuit. 
      2  Hyacinthus Spartanus Antheidem filiam ex responso pro Atheniensibus. Erechtheus Pandionis filius Chthoniam ex sortibus pro Atheniensibus; reliquae ipsius sorores ipsae se praecipitauerunt. 
      3  Cercyon Vulcani filius Alopen propter incestum cum Neptuno. Aeolus Canacen propter incestum cum fratre Macareo admissum. 

 
CCXXXIX.  MATRES QVAE FILIOS INTERFECERVNT.

Medea Aeetae filia Mermerum et Pheretem filios ex Iasone. Progne Pandionis filia Ityn ex Tereo Martis filio. Ino Cadmi filia Melicerten ex Athamante Aeoli filio dum eum fugit. 
      2  Althaea Thestii filia Meleagrum ex Oeneo Parthaonis filio, quod is auunculos suos occiderat. Themisto Hypsei filia Sphincium et Orchomenum ex Athamante Aeoli filio impulsu Inus Cadmi filiae. Tyro Salmonei filia duos ex Sisypho Aeoli filio ex responso Apollinis. 
      3  Agaue Cadmi filia Pentheum Echionis filium impulsu Liberi patris. Harpalyce Clymeni filia propter impietatem patris quod cum eo inuita concubuerat, ex eo quem conceperat interfecit. 

 
CCXL.  QVAE CONIVGES SVOS OCCIDERVNT.

Clytaemnestra Thestii filia Agamemnonem Atrei filium. Helena Iouis et Ledae filia Deiphobum Priami filium. Agaue Lycothersen in Illyria, ut regnum Cadmo patri daret. 
      2  Deianira Oenei filia Herculem Iouis et Alcumenae filium impulsu Nessi. Iliona Priami filia Polymnestorem regem Thracum. Semiramis Ninum regem in Babylonia. 

 
CCXLI.  QVI CONIVGES SVAS OCCIDERVNT.

Hercules Iouis filius Megaram Creontis filiam per insaniam. Theseus Aegei filius Antiopam Amazonam Martis filiam ex responso Apollinis. Cephalus Deionis siue Mercurii filius Procridem Pandionis filiam imprudens. 

 
CCXLII.  QVI SE IPSI INTERFECERVNT.

Aegeus Neptuni filius in mare se praecipitauit, unde Aegeum pelagus est dictum. Euenus Herculis filius in flumen Lycormam se praecipitauit, quod nunc Chrysorrhoas appellatur. Aiax Telamonis filius ipse se interfecit propter armorum iudicium. 
      2  Lycurgus Dryantis filius obiecta insania a Libero ipse se interfecit. Macareus Aeoli filius propter Canacen sororem, id est sponsam, ipse se interfecit. Agrius Parthaonis filius expulsus a regno a Diomede ipse se interfecit. 
      3  Caeneus Elati filius ipse se interfecit. Menoeceus Iocastes pater se de muro praecipitauit Thebis propter pestilentiam. Nisus Martis filius crine fatali amisso ipse se interfecit. 
      4  Clymenus Schoenei filius rex Arcadiae ipse se interfecit quod cum filia concubuerat. Cinyras Paphi filius rex Assyriorum, quod cum Smyrna filia concubuerat. Hercules Iouis filius ipse sese in ignem misit. 
      5  Adrastus et Hipponous eius filius ipsi se in ignem iecerunt ex responso Apollinis. Pyramus in Babylonia ob amorem Thisbes ipse se occidit. Oedipus Laii filius propter Iocasten matrem ipse se occidit ablatis oculis. 

 
CCXLIII.  QVAE SE IPSAE INTERFECERVNT.

Hecuba Cissei filia, siue Dymantis, uxor Priami, in mare se praecipitauit, unde Cyneum mare est dictum, quoniam in canem fuerat conuersa. Ino Cadmi filia in mare se praecipitauit cum Melicerte filio. Anticlia Autolyci filia mater Vlixis nuntio falso audito de Vlixe ipsa se interfecit. 
      2  Stheneboea Iobatis filia, uxor Proeti, propter amorem Bellerophontis. Euadne Phylaci filia propter Capaneum coniugem qui apud Thebas perierat in eandem pyram se coniecit. Aethra Pitthei filia propter filiorum mortem ipsa se interfecit. 
      3  Deianira Oenei filia propter Herculem, decepta a Nesso quod ei tunicam miserat in qua conflagrauit. Laodamia Acasti filia propter desiderium Protesilai mariti. Hippodamia Oenomai filia uxor Pelopis quod eius suasu Chrysippus occisus est. 
      4  Neaera Autolyci filia propter Hippothoi filii mortem. Alcestis Peliae filia propter Admetum coniugem uicaria morte obiit. Iliona Priami filia propter casus parentum suorum. 
      5  Themisto Hypsei filia, impulsu Inus quod filios suos occidit. Erigone Icari filia propter interitum patris suspendio se necauit. Phaedra Minois filia propter Hippolytum priuignum suum suspendio se necauit ob amorem. 
      6  Phyllis propter Demophoonta Thesei filium ipsa se suspendio necauit. Canace Aeoli filia propter amorem Macarei fratris ipsa se interfecit. Byblis Mileti filia propter amorem Cauni fratris ipsa se interfecit. 
      7  Calypso Atlantis filia propter amorem Vlixis ipsa se interfecit. Dido Beli filia propter Aeneae amorem se occidit. Iocasta Menoecei filia propter interitum filiorum et nefas. 
      8  Antigona Oedipodis filia propter sepulturam Polynicis. Pelopia Thyestis filia propter scelus patris. Thisbe Babylonia propter Pyramum, quod ipse se interfecerat. Semiramis in Babylonia equo amisso in pyram se coniecit. 

 
CCXLIV.  QVI COGNATOS SVOS OCCIDERVNT.

Theseus Aegei filius Pallantem . . . . . . filium Nelei fratris. Amphitryon Electryonem Persei filium. Meleager Oenei filius auunculos suos Plexippum et Agenorem propter Atalantam Schoenei filiam. 
      2  Telephus Herculis filius Hippothoum et +Nerea auiae suae filios. Aegisthus Atreum et Agamemnonem Atrei filium. Orestes Aegisthum Thyestis filium. 
      3  Megapenthes Proeti filius Perseum Iouis et Danaes filium propter patris mortem. Abas propter patrem Lynceum Megapenthem occidit. Phegeus Alphei filius Alphesiboeae filiae suae filiam. 
      4  Amphion Terei filius aui sui filios. Atreus Pelopis filius Tantalum et Plisthenem Thyestis filios infantes in epulis Thyesti apposuit. Hyllus Herculis filius Sthenelum Electryonis proaui sui fratrem. 
      5  Medus Aegei filius Persen Aeetae fratrem Solis filium. Daedalus Eupalami filius Perdicem sororis suae filium propter artificii inuidiam. 

 
CCXLV.  QVI SOCEROS ET GENEROS OCCIDERVNT.

Iason Aesonis filius . . . . . . +Phlegyonam. Pelops Tantali filius Oenomaum Martis filium. 
      2  Qui generos suos occiderunt: Phegeus Alphei filius Alcmaeonem Amphiarai filium; idem et Eurypylum; Aeeta Solis filius Phrixum Athamantis filium. 

 
CCXLVI.  QVI FILIOS SVOS IN EPVLIS CONSVMPSERVNT.

Tereus Martis filius ex Progne Ityn. Thyestes Pelopis ex Aërope Tantalum et Plisthenem. Clymenus Schoenei filius ex Harpalyce filia filium suum. 

 
CCXLVII.  QVI A CANIBVS CONSVMPTI SVNT.

Actaeon Aristaei filius. Thasius Delo, Ani sacerdotis Apollinis filius; ex eo Delo nullus canis est. Euripides tragoediarum scriptor in templo consumptus est. 

 
CCXLVIII.  QVI AB APRO PERCVSSI INTERIERVNT.

Adonis Cinyrae filius. Ancaeus Lycurgi filius a Calydonio. Idmon Apollinis filius, qui stramentatum exierat cum Argonautis apud Lycum regem. Hyas ab apro uel leone, Atlantis et Pleiones filius. 

 
CCXLIX.  FACES SCELERATAE.

Facem quam sibi uisa est parere Hecuba Cissei filia siue Dymantis. Nauplii ad saxa Capherea, cum naufragium Achiui fecerunt. Helenae quam de muris ostendit et Troiam prodidit. Althaeae quae Meleagrum occidit. 

 
CCL.  QVAE QVADRIGAE RECTORES SVOS PERDIDERVNT.

Phaethonta Solis filium ex Clymene. Laomedonta Ili filium ex Leucippe. Oenomaum Martis filium ex Asterie Atlantis filia. 
      2  Diomedem Martis filium ex +eadem. Hippolytum Thesei filium ex Antiope Amazone. Amphiaraum Oiclei filium ex Hypermnestra Thestii filia. 
      3  Glaucum Sisyphi filium ludis funebribus Peliae equae suae consumpserunt. Iasionem Iouis filium ex Electra Atlantis filia. Salmoneus, qui fulmina in quadrigas sedens imitabatur, cum quadriga fulmine ictus. 

 
CCLI.  QVI LICENTIA PARCARVM AB INFERIS REDIERVNT.

Ceres Proserpinam filiam suam quaerens. Liber pater; ad Semelen matrem suam Cadmi filiam descendit. Hercules Iouis filius ad canem Cerberum educendum 
      2  Asclepius Apollinis et Coronidis filius. Castor et Pollux Iouis et Ledae filii alterna morte redeunt. Protesilaus Iphicli filius propter Laodamiam Acasti filiam. 
      3  Alcestis Peliae filia propter Admetum coniugem. Theseus Aegei filius propter Pirithoum. Hippolytus Thesei filius uoluntate Dianae, qui postea Virbius est appellatus. Orpheus Oeagri filius propter Eurydicen coniugem suam. 
      4  Adonis Cinyrae et Zmyrnae filius uoluntate Veneris. Glaucus Minois filius restitutus a Polyido Coerani filio. Vlixes Laertae filius propter patriam. Aeneas Anchisae filius propter patrem. Mercurius Maiae filius assiduo itinere. 

 
CCLII.  QVI LACTE FERINO NVTRITI SVNT.

Telephus Herculis et Auges filius ab cerua. Aegisthus Thyestis et Pelopiae filius ab capra. Aeolus et Boeotus Neptuni et Menalippes filii a uacca. 
      2  Hippothous Neptuni et Alopes filius ab equa. Romulus et Remus Martis et Iliae filii ab lupa. Antilochus Nestoris filius expositus in +Ida monte ab cane. 
      3  Harpalyce Harpalyci regis Amymneorum filia a uacca et equa. Camilla Metabi regis Volscorum filia ab equa. 

 
CCLIII.  QVAE CONTRA FAS CONCVBVERVNT.

Iocaste cum Oedipo filio. Pelopia cum Thyeste patre. Harpalyce cum Clymeno patre. Hippodamia cum Oenomao patre. 
      2  Procris cum Erechtheo patre, ex quo natus est Aglaurus. Nyctimene cum Epopeo patre rege Lesbiorum. Menephron cum Cyllene filia in Arcadia et cum Bliade matre sua. 

 
CCLIV.  QVAE PIISSIMAE FVERVNT [VEL PIISSIMI].

Antigona Oedipi filia Polynicen fratrem sepulturae dedit. Electra Agamemnonis filia in fratrem Orestem. Iliona Priami filia in fratrem Polydorum et parentes. 
      2  Pelopia Thyestis filia in patrem, ut eum uindicaret. Hypsipyle Thoantis filia patri, cui uitam concessit. Chalciope Aeetae filia patrem non deseruit regno amisso. Harpalyce Harpalyci filia in bello patrem seruauit et hostem fugauit. 
      3  Erigone Icari filia patre amisso suspendio se necauit. Agaue Cadmi filia in Illyrica Lycothersen regem interfecit et patri suo regnum dedit. Xanthippe Myconi patri incluso carcere lacte suo alimentum uitae praestitit. Tyro Salmonei filia propter patrem filios suos necauit. 

      QVI PIISSIMI FVERVNT.

      4  In Sicilia cum Aetna mons primum ardere coepit, Damon matrem suam ex igne rapuit, item Phintia patrem. Aeneas item in Ilio Anchisem patrem umeris et Ascanium filium ex incendio eripuit. 
      5  Cleops et Bitias Cydippae filii. Cydippe sacerdos Iunonis Argiuae cum boues in pastionem misisset neque ad horam qua sacra in monte ad templum Iunonis duci et fieri deberent apparerent et essent mortui, quae nisi ad horam sacra facta essent, sacerdos interficiebatur; 
      6  inter quam trepidationem Cleops et Bitias pro bubus sub iugo se iunxerunt et ad fanum sacra et matrem Cydippen in plaustro duxerunt; sacrificioque peracto Cydippe precata est Iunonem, si sacra eius caste coluisset, si filii aduersus eam pii fuissent, ut quicquid bonum mortalibus posset contingere, id filiis eius contingeret. 
      7  precatione peracta plaustrum et matrem filii domum reduxerunt et fessi somno acquieuerunt . . . . . . at Cydippe diligenter agnouit nihil esse melius mortalibus quam mori, et ob hoc obiit uoluntaria morte. 

 
CCLV.  QVAE IMPIAE FVERVNT.

Scylla Nisi filia patrem occidit. Ariadne Minois filia fratrem . . . et filios occidit. Progne Pandionis filia filium occidit. 
      2  Danaides coniuges suos patrueles occiderunt. Lemniades in Lemno insula patres et filios occiderunt. Harpalyce Clymeni filia filium quem ex patris concubitu pepererat occidit. Tullia Romanorum super parentis corpus currum duxit, unde Vicus Sceleratus est dictus. 

 
CCLVI.  QVAE CASTISSIMAE FVERVNT.

Penelope Icarii filia uxor Vlixis. Euadne Phylacis filia coniunx Capanei. Laodamia Acasti filia coniunx Protesilai. Hecuba Cissei filia uxor Priami. 
      2  Theonoe Thestoris filia . . . . . . . . . Alcestis Peliae filia uxor Admeti. Romanorum Lucretia Lucretii filia coniunx Collatini. 

 
CCLVII.  QVI INTER SE AMICITIA IVNCTISSIMI FVERVNT.

Pylades Strophii filius cum Oreste Agamemnonis filio. Pirithous Ixionis filius cum Theseo Aegei filio. Achilles Pelei filius cum Patroclo Menoetii filio. 
      2  Diomedes Tydei filius cum Sthenelo Capanei filio. Peleus Aeaci filius cum Phoenice Amyntoris filio. Hercules Iouis filius cum Philocteta Poeantis filio. Harmodius et Aristogiton more fraterno. 
      3  in Sicilia Dionysius tyrannus crudelissimus cum esset suosque ciues cruciatibus interficeret, Moeros tyrannum uoluit interficere; quem satellites cum deprehendissent armatum, ad regem perduxerunt. 
      4  qui interrogatus respondit se regem uoluisse interficere; quem rex iussit crucifigi; a quo Moerus petit tridui commeatum ut sororem suam nuptui collocaret, et daret tyranno Selinuntium amicum suum et sodalem qui sponderet eum tertio die uenturum. 
      5  cui rex indulsit commeatum ad sororem collocandam, dicitque rex Selinuntio, [ut] nisi ad diem Moerus ueniret, eum eandem poenam passurum et dimitti Moerum. 
      6  qui collocata sorore cum reuerteretur, repente tempestate et pluuia orta, flumen ita increuit ut nec transiri nec transnatari posset; ad cuius ripam Moerus consedit et flere coepit ne amicus pro se periret. 
      7  Phalaris autem Selinuntium crucifigi cum iuberet, ideo quod horae sex tertii iam diei essent nec ueniret Moerus, cui Selinuntius respondit diem adhuc non praeteriisse. cumque iam horae nouem essent, rex iubet duci Selinuntium in crucem. 
      8  qui cum duceretur, uix tandem Moerus liberato flumine consequitur carnificem exclamatque a longe, Sustine carnifex, adsum quem spopondit. quod factum regi nuntiatur; quos rex ad se iussit perduci uitamque Moero concessit, rogauitque eos ut se in amicitiam reciperent. 
      9  Harmodius et Aristogiton. item in Sicilia eundem Phalarim Harmodius cum uellet interficere, simulationis causa scrofam porcellos habentem occidit et uenit ad Aristogitonem amicum suum ense sanguinolento dicitque se matrem interfecisse, rogatque eum ut se celaret. 
      10  qui cum ab eo celaretur, rogauit Aristogitonem ut progrederetur rumoresque qui essent de matre sibi renuntiaret. renuntiauit nullos esse rumores. 
      11  qui uesperi ita litem contraxerunt ut alius alio potiora ingererent, nec ideo Aristogiton uoluit obicere eum matrem interfecisse. cui Harmodius patefecit se scrofam porcellos habentem interfecisse et ideo matrem dixisse; cui indicat se regem uelle interficere, rogatque eum ut sibi adiutorio esset. 
      12  qui cum ad regem interficiendum uenissent, deprehensi sunt a satellitibus armati, et cum perducerentur ad tyrannum, Aristogiton a satellitibus effugit, Harmodius autem solus cum perductus esset ad regem quaererentque ab eo quis ei fuisset comes, ille ne amicum proderet linguam dentibus sibi praecidit eamque regis in faciem inspuit. 
      13  Nisus cum Euryalo suo, pro quo et mortuus est. 

 
[CCLVIII.  ATREVS ET THIESTES.

Atreus et Thyestes germani cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redierunt, qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit. Atreus uero ei filium epulando apposuit: quae sol ne pollueretur, aufugit. Sed ueritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis eclipsim inuenisse: cui inuidens frater, ex urbe discessit. 

 
CCLIX.  LYNCVS.

Lyncus rex Siciliae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumentum monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloriam tantam migraret, interimere cogitauit. Ob quam rem irata Ceres, eum conuertit in lyncem uarii coloris, ut ipse uariae mentis extiterat. 

 
CCLX.  ERYX.

Eryx Veneris et Butae filius fuit, qui occisus ab Hercule est. monti ex sepultura sua nomen imposuit, in quo Aeneas Veneris templum constituit. in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam uenerit. 

 
CCLXI.  AGAMEMNON QVI IGNARVS DIANAE CERVAM OCCIDIT.

Cum de Graecia ad Aulidem Danai uenissent, Agamemnon Dianae ceruam occidit ignarus: unde dea irata, flatus uentorum remouit. Quare cum nec nauigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine esse placandam Dianam. Ergo cum ab Vlyxe per nuptiarum simulationem, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis misericordia sublata est, et cerua supposita. et translata ad Tauricam ciuitatem, regi Thoanti tradita est, sacerdosq; facta, ductumne (Dictynnae) Dianae secundum consuetudinem statutam, humano sanguine placaret, cognouit fratrem Orestem. qui accepto oraculo carendi sororis (furoris) causa, cum amico Pylade Colchos petierat, et cum occiso Thoante simulacrum sustulit, absconditum fasce lignorum (unde et fascelis dicitur, notandum (non tantum) a face cum qua pingitur, propter quod et lucifera dicitur) et Aritiam (Ariciam) detulit. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quanquam serui immolarentur, ad Laconas Diana translata est, ubi sacrificii consuetudo adolescentum uerberibus seruabatur, qui uocabantur Bomonicae, quia auri (aris) superpositi contendebant, qui plura posset uerbera sustinere. Orestis uero ossa de Aricia Romam translata sunt, et condita ante templum Saturni, quod est ante cliuum Capitolinum iuxta Concordiae templum.] 


CCLXI. - CCLXVIII

desiderantur.

 
CCLXIX.  QVI AMPLISSIMI FVERVNT.

. . . . . . . Iouis et Europae filius. Cygnus alter Martis filius, quem idem Hercules occidit. 

 
CCLXX.  QVI FORMOSISSIMI FVERVNT.

Iasion +Ilithii filius, quem Ceres dicitur amasse, quod ipsum historiis creditur. Cinyras Paphi filius rex Assyriorum. Anchises Assaraci filius, quem Venus amauit. 
      2  Alexander Paris Priami filius et Hecubae, quem Helena secuta est. Nireus Charopis filius. Cephalus Pandionis filius, quem Aurora amauit. Tithonus Laomedontis filius Aurorae coniunx. 
      3  Parthenopaeus Meleagri et Atalantes filius. Achilles Pelei et Thetidis filius. Patroclus Menoetii filius. Idomeneus qui Helenam amauit. Theseus Aegei et Aethrae filius, quem Ariadne amauit. 

 
CCLXXI.  QVI EPHEBI FORMOSISSIMI FVERVNT.

Adonis Cinyrae et Smyrnae filius quem Venus amauit. Endymion Aetoli filius quem Luna amauit. Ganymedes Erichthonii filius quem Iouis amauit. Hyacinthus Oebali filius quem Apollo amauit. 
      2  Narcissus Cephisii fluminis filius qui se ipsum amauit. Atlantius Mercurii et Veneris filius qui Hermaphroditus dictus est. Hylas Theodamantis filius quem Hercules amauit. Chrysippus Pelopis filius quem Theseus ludis rapuit.


CCLXXII.

desideratur.

 
CCLXXIII.  QVI PRIMI LVDOS FECERVNT VSQVE AD AENEAM QVINTVM DECIMVM.

. . . . . . . . quinto loco Argis quos fecit Danaus Beli filius filiarum nuptiis cantu, unde hymenaeus dictus. 
      2  sexto autem iterum Argis quos fecit Lynceus Aegypti filius Iunoni Argiuae, qui appellantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. quibus ludis qui uicit accipit pro corona clipeum, ideo quod Abas Lyncei et Hypermestrae filius nuntiauit Danaum parentibus perisse, cui Lynceus de templo Iunonis Argiuae detraxit clipeum quod Danaus in iuuenta gesserat et Iunoni sacrauerat, et Abanti filio muneri dedit. 
      3  in his ludis qui semel uicit et iterum descendit ad certamen . . . . ut nisi iterum uincat . . . . . saepe descendat. 
      4  septimo autem loco Perseus Iouis et Danaes filius funebres Polydectae nutritori suo in insula Seripho, ubi cum luctatur percussit Acrisium auum suum et occidit. itaque quod sua uoluntate noluit, id deorum factum est numine
      5  octauo loco fecit Hercules Olympiae gymnicos Pelopi Tantali filio, in quibus ipse contendit pammachium, quod nos pancratium uocamus, cum Achareo. 
      6  nono loco facti sunt in Nemea Archemoro Lyci et Eurydices filio, quos fecerunt septem duces qui Thebas ibant oppugnatum, in quibus ludis postea uicerunt cursu Euneus et Deipylus Iasonis et Hypsipyles filii. 
      7  his quoque ludis pythaules qui Pythia cantauerunt septem habuit palliatos qui uoce cantauerunt, unde postea appellatus est choraules. 
      8  decimo Isthmia Melicertae Athamantis filio et Inus fecisse dicitur Eratocles, alii poetae dicunt Theseum. 
      9  undecimo fecerunt Argonautae in Propontide Cyzico regi una cum filio, quem Iason imprudens noctu in litore occiderat, saltu luctatione et iaculo. 
      10  duodecimo autem, Argiuis quos fecit Acastus Peliae filius. his ludis uicerunt Zetes Aquilonis filius dolichodromo, Calais eiusdem filius diaulo, Castor Iouis filius stadio, Pollux eiusdem filius caestu, Telamon Aeaci filius disco, Peleus eiusdem luctatione, Hercules Iouis filius pammachio, Meleager Oenei filius iaculo: 
      11  Cygnus Martis filius armis occidit +Pilum Diodoti filium, Bellerophontes uicit equo; quadrigis autem uicit Iolaus Iphicli filius Glaucum Sisyphi filium, quem equi mordici distraxerunt; Eurytus Mercurii filius sagittis, Cephalus Deionis filius funda, Olympus Marsyae discipulus tibiis, Orpheus Oeagri filius cithara, Linus Apollinis filius cantu, Eumolpus Neptuni filius ad Olympi tibias uoce. 
      12  tertio decimo fecit in Ilio Priamus cenotaphium Paridi, quem natum iusserat interfici, gymnicos, in quibus certati sunt cursu Nestor Nelei filius, Helenus Priami filius, Deiphobus eiusdem, Polites eiusdem, Telephus Herculis filius, Cygnus Neptuni filius, Sarpedon Iouis filius, Paris Alexander pastor Priami ignarus filius. uicit autem Paris et inuentus est esse Priami filius. 
      13  quarto decimo Achilles Patroclo funebres, in quibus Aiax uicit lucta et accepit lebetem aureum munus, deinde Menelaus uicit iaculo et accepit muneri iaculum aureum. dimisso spectaculo eodem Phrygas captiuos duodecim in rogum Patrocli et equum et canem coniecit. 
      14  quinto decimo fecit Aeneas Veneris et Anchisae filius in Sicilia ad Acesten Crinisi fluminis filium hospitem; ibi Aeneas patris ornauit exsequias ludicroque certamine honores debitos manibus soluit, in quibus primum nauale certamen fuit de . . . Mnestheus, nauis Pistris, Gyas, nauis Chimaera, Sergestus, nauis Centaurus. 
      15  uicit autem Cloanthus cum naui Scylla et accepit praemium talentum argenti, auratam chlamydem ex purpura intextum Ganymeden; Mnestheus loricam adeptus est, Gyas abstulit lebetas cymbiaque argento caelata, Sergestus captiuam cum duobus filiis nomine Pholoen. 
      16  secundo deinde certamine cursu Nisus, Euryalus, Diores, Salius, Helymus, Panopes; uicit Euryalus, accepit praemium equum phaleris insignem, secundo Helymus Amazoniam pharetram, tertio Diores galeam Argolicam, Salio exuuias leonis donauit, Niso clipeum opus Didymaonis. 
      17  tertio deinde certamine, caestibus Dares et Entellus; uicit Entellus, accepit praemium taurum, Dareti gladium et ensem tribuit. 
      18  quarto deinde certarunt sagitta Hippocoon, Mnestheus, Acestes, Eurytion, qui accepit muneri galeam, quia +iudicis propter omen Acestae honorem cessit. 
      19  quinto Ascanio puero duce luserunt pueri Troiam

 
CCLXXIV.  QVIS QVID INVENERIT.

. . . . . quidam nomine Cerasus uinum cum Acheloo flumine in Aetolia miscuit, unde miscere κεράσαι est dictum. antiqui autem nostri in lectis tricliniaribus in fulcris capita asellorum uite alligata habuerunt, significantes eum uini suauitatem inuenisse. caper autem uitem quam praeroserat plenius fructum protulit, unde etiam putationem inuenerunt. 
      2  Pelethronius frenos et stratum equis primus inuenit. 
      3  Belona prima acum repperit, quae Graece βελόνη appellatur. 
      4  Cadmus Agenoris filius aes Thebis primus inuentum condidit; Aeacus Iouis filius in Panchaia in monte Taso aurum primus inuenit. Indus rex in Scythia argentum primus inuenit, quod Erichthonius Athenas primum attulit. 
      5  Elide, quae urbs est in Peloponneso, certamina quadrigarum primum instituta sunt. 
      6  Midas rex Cybeles filius Phryx plumbum album et nigrum primus inuenit. 
      7  Arcades res diuinas primi diis fecerunt. 
      8  Phoroneus Inachi filius arma Iunoni primus fecit, qui ob eam causam primus regnandi potestatem habuit. 
      9  Chiron centaurus Saturni filius artem medicinam chirurgicam ex herbis primus instituit; Apollo artem oculariam medicinam primus fecit; tertio autem loco Asclepius Apollinis filius clinicen repperit. 
      10  antiqui obstetrices non habuerunt, unde mulieres uerecundia ductae interierant. nam Athenienses cauerant ne quis seruus aut femina artem medicinam disceret. Hagnodice quaedam puella uirgo concupiuit medicinam discere, quae cum concupisset, demptis capillis habitu uirili se Herophilo cuidam tradidit in disciplinam. 
      11  quae cum artem didicisset, et feminam laborantem audisset ab inferiore parte, ueniebat ad eam, quae cum credere se noluisset, aestimans uirum esse, illa tunica sublata ostendit se feminam esse, et ita eas curabat. 
      12  quod cum uidissent medici se ad feminas non admitti, Hagnodicen accusare coeperunt, quod dicerent eum glabrum esse et corruptorem earum, et illas simulare imbecillitatem. 
      13  quod cum Areopagitae consedissent, Hagnodicen damnare coeperunt; quibus Hagnodice tunicam alleuauit et se ostendit feminam esse. et ualidius medici accusare coeperunt, quare tum feminae principes ad iudicium uenerunt et dixerunt, Vos coniuges non estis sed hostes, quia quae salutem nobis inuenit eam damnatis. tunc Athenienses legem emendarunt, ut ingenuae artem medicinam discerent. 
      14  Perdix Daedali sororis filius et circinum et serram ex piscis spina repperit. 
      15  Daedalus Eupalami filius deorum simulacra primus fecit. 
      16  Oannes qui in Chaldaea de mari exisse dicitur astrologiam interpretatus est. 
      17  Lydi surculis lanam infecerunt, postea idem stamen. 
      18  Pan fistulae cantum primus inuenit. 
      19  in Sicilia frumentum Ceres prima inuenit. 
      20  Tyrrhenus Herculis filius tubam primus inuenit hac ratione, quod cum carne humana comites eius uescerentur, ob crudelitatem incolae circa regionem diffugerunt; tunc ille quia ex eorum decesserat, concha pertusa buccinauit et pagum conuocauit, testatique sunt se mortuum sepulturae dare nec consumere. unde tuba Tyrrhenum melos dicitur. 
      21  quod exemplum hodie Romani seruant, et cum aliquis decessit, tubicines cantant et amici conuocantur testandi gratia eum neque ueneno neque ferro interiisse. cornicines autem classici inuenerunt. 
      22  Afri et Aegyptii primum fustibus dimicauerunt, postea Belus Neptuni filius gladio belligeratus est, unde bellum est dictum. 

 
CCLXXV.  OPPIDA QVI QVAE CONDIDERVNT.

Iouis in India Thebas, Thebaidos nomine nutricis suae; quae hecatompylae appellantur ideo quod centum portas habent. 
      2  Minerua in Chalcide Athenas, quas ex suo nomine appellauit. Epaphus Iouis filius in Aegypto Memphim. Arcas Iouis filius in Arcadia Trapezunta. 
      3  Apollo Iouis filius Arnas. Eleusinus Mercurii filius Eleusinem. Dardanus Iouis filius Dardaniam. 
      4  Argus Agenoris filius Argos, quae . . . . Cadmus Agenoris filius Thebas heptapylas, quae septem portas habuisse dicuntur. 
      5  Perseus Iouis filius Perseida. Castor et Pollux Iouis filii Dioscorida. Medus Aegei et Medeae filius in Ecbatanis Medam. 
      6  Camirus Solis filius Camiram. Liber in India Hammonem. Ephyre nympha Oceani filia Ephyren, quam postea Corinthum appellarunt. 
      7  Sardo Stheneli filia Sardis. Cinyras Paphi filius filiae suae nomine Smyrnam. Perseus Iouis filius Mycenas. Semiramis Dercetis filia in Syria Babylonem. 

 
CCLXXVI.  INSVLAE MAXIMAE.

Mauretania posita ad solis occasum in circuitu stadia LXXVI. Aegyptus in sole et austro posita, quem Nilus circumlauat, circuitu stadia . . . . . Sicilia in triscelo posita, circuitu stadia XXXDLXX. 
      2  Sardinia in circuitus stadia XCCL. Creta in longitudine . . . et oppida utraque parte centum possidet, circuitu stadia XXC. Cyprus posita est inter Aegyptum et Africam, similis scuto Gallico, circuitu stadia XLIC. 
      3  Rhodos in rotundo posita, circuitu stadia XXC. Euboea consimilis arcui, circuitu stadia XXCC. Corcyra, ager bonus, circuitu stadia XXC. 
      4  Sicyon, ager bonus, circuitu stadia mille centum. Tenedos insula contra Ilium, circuitu stadia MCC. Corsica, ager pessimus, circuitu stadia MCXX. 
      5  Cyclades insulae sunt nouem, id est Andros, Myconos, Delos, Tenos, Naxos, Seriphus, Gyarus, Paros, Rhenia

 
CCLXXVII.  RERVM INVENTORES PRIMI.

Parcae, Clotho Lachesis Atropos, inuenerunt litteras Graecas septem, Α Β Η Τ Ι Υ . . ; alii dicunt Mercurium ex gruum uolatu, quae cum uolant litteras exprimunt; Palamedes autem Nauplii filius inuenit aeque litteras undecim . . . . , Simonides litteras aeque quattuor, Ω Ε Ζ Φ, Epicharmus Siculus litteras duas, Π et Υ. 
      2  has autem [Graecas] Mercurius in Aegyptum primus detulisse dicitur, ex Aegypto Cadmus in Graeciam, quas Euandrus profugus ex Arcadia in Italiam transtulit, quas mater eius Carmenta in Latinas commutauit numero XV. Apollo in cithara ceteras adiecit. 
      3  idem Mercurius et palaestram mortales primus docuit. 
      4  Ceres [fruges serere] boues domare et alumno suo Triptolemo fruges serere demonstrauit; qui cum seuisset et sus, id est porcus, quod seuerat effodisset, suem comprehendit et duxit ad aram Cereris, et frugibus super caput eius positis eidem Cereri immolauit. inde primum inuentum est super hostiam molam salsam imponere. 
      5  uelificia primum inuenit Isis, nam dum quaerit Harpocratem filium suum rate uelificauit. Minerua prima nauem biproram Danao aedificauit, in qua Aegyptum fratrem profugit.

        F I N I S .