BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Vetus Latina

saec. II/saec. III

 

Vetus latinus

 

Codex Palatinus purpureus «e»

 

Dublin

 

____________________________________________________________________________________

 

 

 

Fol. 1rv

Matth. 13:13-33

 

 

Codex Palatinus purpureus

 

Vulgata

 

[13]ET AUDIENTES NON AUDIANT NE INTELLEGANT NE QUANDO CONUERTANT SE. [14] ET TUNC REPLEBITUR IN EIS PROFITIA ESEIAE DICENTES UADE ET DIC POPULO HUIC AUDITU AUDIETIS ET NON INTELLEGITIS ET UIDENTES UIDEBITIS ET NON UIDEBITIS [15] INGRASSATUM EST ENIM COR POPULI HUIUS ET AURIBUS GRAUITER AUDIERUNT ET OCULOS EORUM INGRAUA NE CONUERTANT SE ET SANEM EOS [16] UESTRAE AUTEM BEATAE AURES ET OCULI UESTRI QUI UIDENT [17] AMEN DICO UOBIS QUONIAM MULTI PROFETAE ET IUSTI CUPIERUNT UIDERE QUAE UIDETIS ET AUDIRE QUAE AUDITIS ET NON AUDIERUNT [18] UOS AUTEM AUDITE PARABOLAS SEMINANTIS [19] OMNIS QUI AUDIT UERBUM REGNI ET NON INTELLEGIT UENIT MALUS ET RAPIT QUOD SEMINATUM EST IN CORDE EIUS HIC EST IUXTA UIAM SEMINATUS [20] SUPER AUTEM PETROSA SEMINATUS HIC EST QUI AUDIT UERBUM ET CUM GAUDIO SUSCIPIT ILLUM [21] ET NON HABENS RADICEM IN SE SED TEMPORALIS FACTA AUTEM ANGUSTIA AUT PERSECUTIONEM PROPTER UERBUM CONTINUO SCANDALIZATUR [22] QUI AUTEM IN SPINIS SEMINATUR HIC EST QUI AUDIT UERBUM ET SOLLICITUDO SAECULI ET DIUITIARUM UOLUNTAS SUFFOCAT UERBUM ET FIT SINE FRUCTUM [23] IN TERRAM AUTEM BONA QUI SEMINATUS EST HIC EST QUI AUDIT UERBUM ET INTELLEGIT TUNC FACIT ALIUT CENTENSIMUM ALIUT SEXAGENSIMUM ALIUT TRICENSIMUM [24] ALIAM UIS INTULIT PARABOLAM DICENS SIMILE EST REGNUM CAELORUM HOMINI QUI SEMINAT IN AGRO SUO BONUM SEMEN [25] ET DORMIENTIBUS HOMINIBUS UENIT INIMICUS ET SEMINAUIT ZIZANIA IN MEDIO TRITICI ET ABIIT [26] POSTQUAM AUTEM CREUISSET HERBA ET FRUCTUM FECISSET TUNC APPARUERUNT ET ZIZANIA [27] ET ACCESSERUNT SERUI AD PATREM FAMILIAS DICENTES DOMINE NONNE BONUM SEMEN SEMINASTI AGRO TUO UNDE ERGO HABET ZIZANIA [28] QUIBUS AIT INIMICUS HOMO HOC FECIT. DICUNT EI SERUI UISIMUS ET COLLIGIMUS ILLA [29] DIXIT EIS NON NE FORTE CUM COLLIGITIS ZIZANIA ERADICETIS ET TRITICUM [30] SED SINITE UTRAQUE CRESCERE ET CUM UENERIT TEMPUS MESSIS DICITE MESSORIBUS COLLIGITE PRIMUM ZIZANIA ET FACITE MANIPULOS ET IGNI CREMENTUR TRITICUM UERO IN HORREO MEO REPONITE [31] ALIAM PARABOLAM LOCUTUS EST EIS. SIMILE EST REGNUM CAELORUM GRANO SINAPIS QUOD ACCIPIENS HOMO SEMINAUIT IN AGRO SUO [32] ET CUM MINOR SIT OMNIBUS SEMINIBUS CRESCENS MAIOR FIT OMNIBUS HOLERIBUS ET FIT ARBOR UT HAUES CAELI MANEANT IN RAMIS EIUS [33] ALIAM PARABOLAM DIXIT ILLIS SIMILE EST REGNUM CAELORUM FERMENTO

 

[13:13] et audientes non audiunt neque intellegunt [13:14] et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis [13:15] incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos [13:16] vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt [13:17] amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt [13:18] vos ergo audite parabolam seminantis [13:19] omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est [13:20] qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud [13:21] non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur [13:22] qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur [13:23] qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta [13:24] aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo [13:25] cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit [13:26] cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania [13:27] accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania [13:28] et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea [13:29] et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum [13:30] sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum [13:31] aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo [13:32] quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius [13:33] aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatu[m