B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ambrosii
epistulae
     
   



E p i s t u l a   X V I I

A d   I m p e r a t o r e m   V a l e n t i n i a n u m
3 8 4

Textus:
Der Streit um den Victoriaaltar.
Die 3. Relatio des Symmachus und die
Briefe 17, 18 und 57 des Ambrosius
ed. Richard Klein, Darmstadt 1972


_______________________________________________

 
 
      [Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei Christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei Christiani senatores non consenserint. de hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia reiiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum iniuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.]

      Beatissimo principi et Christianissimo imperatori
      Valentiniano Ambrosius episcopus.

      [1] Cum omnes homines, qui sub dicione Romana sunt, vobis militent, imperatoribus terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque deum verum, hoc est, deum Christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est deus, qui intima mente veneretur: «Dii enim gentium daemonia», sicut scriptura dicit (Ps. 95,5).
      [2] Huic igitur vero deo quisque militat et, qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis inpendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis et profanis caerimoniarum cultibus exhibere. Nemo enim deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.
      [3] Ergo cum a te, imperator Christianissime, fides deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror, quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim iamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere quam de suo reddere.
      [4] Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa ecclesiarum aedificia subruerunt? Petunt etiam, ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Iuliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam Christiani. Nonnullos enim illis privilegiis partim per inprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas inretire voluerunt et, quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus Christianis plerique sunt lapsi.
      [5] Sed haec si iam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem. At cum per totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione sublata sint et datis antiquata rescriptis, ne, quaeso, vel fideliter statuta convellas vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus si quid statuit, nemo putat esse temerandum et praeceptum de religione calcatur?
      [6] Nullus obrepat iuniori aetati tuae! Sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere, sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas, quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo, sed deum certum est omnibus praeferendum.
      [7] Si de re militari est consulendum, debet exercitati in proeliis viri exspectari sententia, consilium conprobari, quando de religione tractatus est, deum cogita! Nullius iniuria est, cui deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit. Hoc idem vobis liceat, imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.
      [8] Quod si aliqui nomine Christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit. Tolerabilius tamen est unius sacrificium quam lapsus omnium. Totus hic Christianorum periclitatur senatus.
      [9] Si hodie gentilis aliquis imperator, quod absit, aram statueret simulacris et eo convenire cogeret Christianos, ut sacrificantibus interessent, ut obpleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto, et in ea curia sententiam diceret, ubi iurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur - propterea enim interpretantur aram locatam, ut eius sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum curia maiore iam Christianorum numero sit referta - persecutionem esse crederet Christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire, quod fit plerumque; nam etiam iniuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore Christiani in aram iurare cogentur? Quid est iurare nisi eius, quem testere fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore hoc petitur et postulatur, ut aram iubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?
      [10] Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni. Unde rogo te, ne id decernas, statuas vel in eiusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos. Omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio suggestum tuo vel a senatu petitum. Sed absit, ut hoc senatus petisse dicatur. Pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere temptarent, misit ad me sanctus Damasus, Romanae ecclesiae sacerdos, iudicio dei electus, libellum, quem Christiani senatores dederunt, et quidem innumeri postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum. Questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale aliquid decerneretur. Dignum ergo est temporibus vestris, hoc est, Christianis temporibus, ut dignitas Christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi. Unde constitit non senatum aliquid de superstitionis inpensis mandasse legatis.
      [11] Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur, quid velint, qui non interfuerunt; satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non iubere quod non probas, servare quod sentis.
      [12] Et ideo memor legationis proxime mandatae mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam, ne vel respondendum secundum huiusmodi petitionem gentilium censeas vel in eiusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adiungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere maioribus causis consulere consuesti! Nihil maius est religione, nihil sublimius fide.
      [13] Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur. Causa religionis est, episcopus convenio. Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur! Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus. Licebit tibi ad ecclesiam convenire, sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.
      [14] Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum dominus Iesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: «Non potestis duobus dominis servire« (Matth. 6,24). Privilegia tua sacratae deo virgines non habent et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.
      [15] Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est, omnis deo plena. Pueritia fidei non probatur, parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt.
      [16] Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui, mori non dolui, quia te heredem habebam. Imperio me decedere non ingemui, quia imperia mea praesertim de religione divina omnibus saeculis mansura credebam. Hos ergo titulos piae virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea, quod adhuc ille, qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium et, quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis, et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens adquievisti, damnasti fidem meam, si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.
      [16a] Quid respondebis etiam patri, qui te maiore dolore conveniet dicens: De me, fili, pessime iudicasti, qui putasti, quod ego gentilibus conniventiam praestitissem. Nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia. Numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo Christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus Christianis et inviti Christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina me imperante commissa sunt. Ultus sum, quaecumque sunt deprehensa. Si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime iudicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.
      [17] Unde cum id advertas, imperator, deo primum, deinde patri et fratri iniurias irrogari, si quid tale decernas, peto, ut id facias, quod saluti tuae apud deum intellegis profuturum.