BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ammianus Marcellinus

ca. 333 - post 392

 

Epistula XVIII

 

Ad Imporatorem Eugenium

593

 

Textus:

Der Streit um den Victoriaaltar.

Die 3. Relatio des Symmachus und die

Briefe 17, 18 und 57 des Ambrosius

ed. Richard Klein, Darmstadt 1972

 

___________________________________________________

 

 

 

[Relationi Symmachi respondet Ambrosius, et post conciliatam sibi Valentiniani benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia eiusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.]

 

Beatissimo principi et Christianissimo imperatori

Valentiniano augusto Ambrosius episcopus.

 

[1] Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara, quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares, eodem quo conperi puncto libellum obtuli. Quo licet conprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur, poposci tamen exemplum mihi relationis dari.

[2] Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis adsertioni respondeo hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. «Aurea enim», sicut scriptura divina docet, «est lingua sapientium litteratorum» (Prov. 15,2; Eccl. 6,11), quae phaleratis dotata sermonibus et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans capit animorum oculos specie formosa visuque perstringit. Sed aurum, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium! Pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt. Deum loquuntur, simulacrum adorant.

[3] Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit, quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint et quod emolumentis sacerdotum negatis fames secuta publica sit.

[4] In prima propositione, flebili Roma questu sermonis inlacrimat veteres, ut ait, cultus caerimoniarum requirens. Haec sacra, inquit, Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Hannibal diu sacris insultavit Romanis et diis contra se dimicantibus usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?

[5] Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent! Ubi tunc erat Iuppiter? An in ansere loquebatur?

[6] Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Hannibal eosdem deos colebat. Utrum volunt igitur? Eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginiensibus ergo superata sunt; si in Carthaginiensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.

[7] Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela! Non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso cottidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus reportavit. Stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis inpendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Hannibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimenstres imperatores et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi Christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas caerimonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Paenitet lapsus et vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se non potest. «Non annorum canities est laudata, sed morum» (Sap. 4, 8sq.). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum barbaris, quia deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis dei voces? Venite et discite in terris caelestem militiam. Hic vivimus et illic militamus. Caeli mysterium doceat me deus ipse, qui condidit, non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de deo quam deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?

[8] Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus quaeritis, nos ex ipsa sapientia dei et veritate conpertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos iniuriam ducimus omne, quod fieri potest, deum putari. Non vult se deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.

[9] Quodsi vos ideo Christum deum negatis, quia illum mortuum esse non creditis - nescitis enim, quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit, ut credentium iam nemo moriatur - quid vobis inprudentius, qui contumeliose colitis et honorifice derogatis; vestrum enim deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica pervicacia!

[10] Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis, Christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegiis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet et illum solum, quem sentit, loquatur, «quia cor regis in manu dei» (Prov. 21,1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea, quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent, quantum Christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae, quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.

[11] Dudum coepimus et iam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi iniuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari Christianos atque proscribi ac necari iuberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos! Per iniurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus. Illi caerimonias suas sine quaestu manere posse non credunt.

[11a] Habeant, inquit, Vestales virgines inmunitatem suam! Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas. Provocent lucris, qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.

[12] Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati, non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis, non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus ieiuniorum, non privilegia, non lucra, omnia postremo talia, ut revocari studia putes, dum exercentur officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur. Non est integritas, quae tamquam in auctione nummario ad tempus licitatur conpendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere, quia lucri studium temptamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae Christianis munera redundabunt? Quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, idem sub principibus Christianis non putent nobis sortem debere esse communem.

[13] Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non praeberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit! At contra nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur et nemo conqueritur; non enim putamus iniuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii? Praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur, quia ministerium non vendidit, sed gratiam conparavit.

[14] Conferte causas! Vos excusare vultis decurionem, cum ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris. Nullus excipitur profanus, nullus ultimae condicionis, nullus prodigus verecundiae. Soli ex omnibus clerico commune ius clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur; nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur, tamen officio multa praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit Christiana vidua, valet, quod ministris dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant, quid non querar, conprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia.

[15] Sed referunt ea, quae vel donata vel relicta sunt ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit, quod factum est Christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur iniuria. Nunccine demum iustitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia, cum direptis Christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus inviderent et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi iam facta maiorum carpunt suorum? Sed quae, malum, ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?

[16] Nemo tamen donaria delubris et legata haruspicibus denegavit. Sola sublata sunt praedia, quia non religiose utebantur his, quae religionis iure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil ecclesia sibi nisi fidem possidet. Hos reditus praebet, hos fructus. Possessio ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent, quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint! Praedia igitur intercepta, non iura sunt.

[17] En quod factum, «quae triste piaret nefas» (Verg. Aen. 2,184), fames, ut aiunt, publica vindicavit, quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum! Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta exuta corticibus, suco miserabili deficientium «ora lambebant» (Verg. Aen. 2,211). Propterea «Chaoniam» frugem «glande mutantes» (Verg. Georg. 1,8) rursus in pecudum pastus et ad infelicis victus alimenta revocati «concussa» quercu, «famem in silvis» miseram «solabamur» (Verg. Georg. 1,158). Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant, cum superstitio gentilis toto orbe ferveret? Re vera quando ante «vacuis avenis seges» avari vota «lusit» agricolae et spem rusticae plebis «quaesita sulcis» (Verg. Georg. 1,226) frugis herba destituit?

[18] Et unde «Graecis oracula habita suae quercus» (Verg. Georg. 2,16), nisi quia remedium silvestris alimoniae caelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis Dodonaeas arbores nisi gentium populus adoravit, cum pabulum triste sacri nemoris honore donaret? Non est verisimile, quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere. Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum ipsi omnibus denegarent, cum inclementior esset vindicta quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit, ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.

[19] Et certe ante plurimos annos templorum iura toto orbe sublata sunt. Modone demum diis gentilium venit in mentem suas iniurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?

[20] Esto tamen. Si superiore anno deorum suorum iniurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Iam enim nec «herbarum vulsis radicibus» rusticana plebs «pascitur» nec «baccae» (Verg. Aen. 3,649sq.) silvestris explorat solacia nec cibum de sentibus rapit, sed operum laeta felicium, dum «messes suas et ipsa miratatur» (Verg. Georg. 1,103), explevit voti satietate ieiunium; usurarios nobis reddidit terra proventus.

[21] Quis ergo tam novus humanis usibus, ut vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt et secunda Raetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse ieiunio, fecunditate hostem in se excitavit. Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam, quod largo fetu vineae redundaverint? Itaque et messem feneratam recepimus et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.

[22] Postremus superest et maximus locus, utrum ea, quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus, quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare et vobis non mandantibus sacrilegium immane committunt dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia sua, suos, si possunt, illa defendant. Nam si his, a quibus coluntur, auxilio esse non possunt, quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?

[23] Sed maiorum, inquit, servandus est ritus. Quid, quod omnia postea in melius profecerunt? «Mundus» ipse, qui vel primum «coactis» elementorum «per inane seminibus tenero orbe concreverat» vel «confuso adhuc indigesti operis» caligabat horrore, nonne postea distincto caeli, «maris terrarumque» discrimine «rerum formas», quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris «novum terrae stupuere solem» (Verg. Buc. 6,31sqq.; Ovid, Met. 1,7). Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat et caloris exaestuat.

[24] «Luna» ipsa, qua propheticis oraculis species ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur paulatimque «cornua» sua «conplens» (Verg. Aen. 3,645) vel e regione solis absolvens clari splendore fulgoris inrutilat.

[25] «Exerceri» in fructus terrae ante nesciebant. Post ubi «imperare arvis» (Verg. Aen. 3,649sq.) sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.

[26] Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium, sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.

[27] Nos quoque aevi rudes sensus habemus infantiam, sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus.

[28] Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis, mundum tenebris obductum, quia splendore solis inluxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse quam corporis fideique iubar emicuisse quam solis? Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem, quia sera fecunditas est, reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est, reprehendant olivam, quia postremus est fructus.

[29] Ergo et messis nostra fides animorum est. Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis inrepsisse fidem Christi - nulla enim sine adversario corona victoriae -, sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit iure praelatum.

[30] Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam, quod queruntur, captarum simulacra urbium victosque deos et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Caelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas; donatur, non dominatur legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel proeliorum donat eventus?

[31] Huius aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt Christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet et Christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, tus naribus, et adversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat! Non illis satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis condicio? Obstringetur pia senatus portio obtestantium vocibus, adiurantium sacramentis? Si refutet, videbitur mendacium prodere, si acquiescat, sacrilegium confiteri.

[32] Ubi, inquit, in leges vestras et verba iurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, caerimoniis gentium suffragium conligit, fidem stringit? Iam non solum praesentium, sed absentium etiam et, quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si iubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Iussit auferri, non iussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.

[33] Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit quam qui oculis protestatur. Plus enim est mente connecti quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit, vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat, vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est caritas expetenda, haec est caritas maior imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.

[34] Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum, proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia, quia non eosdem semper successus habent, sed variant status et mutant vices?

[35] Quem beatiorem Gnaeo Pompeio Romana templa miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus et sui terminis exsul imperii Canopei manu spadonis occubuit.

[36] Quem nobiliorem Cyro Persarum totius orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex, qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris - satiari iussus - incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!

[37] Quem etiam magis sacrificiis deditum quam Carthaginiensium ducem Hamilcarem repperimus? Qui cum toto proelii tempore inter acies positus dimicantes sacrificium faceret, ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos, quos adolebat, se praecipitavit ignes, ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.

[38] Nam de Iuliano quid loquar? Qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.

[39] Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus caerimonias patrum coluit, recentior non removit, addidisset etiam: Si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum, evidenter docuit, quod et fidei tuae debeas, ut gentilicii ritus non sequaris exemplum, et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui, cum essent Christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt, quanto magis amori debent deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas, quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini iudicas convenire.