B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aelius Donatus
floruit ca. 350
     
   


C o m m e n t a r i i   V e r g i l i a n i

C o m m e n t a r i i   i n   e c l o g a s

______________________________________________


47
     Quoniam de auctore summatim diximus, de ipso carmine iam dicendum est, quod bifariam tractari solet, id est ante opus et in ipso opere. ante opus titulus causa intentio. titulus, in quo quaeritur, cuius sit, quid sit; causa, unde ortum sit et quare hoc potissimum sibi ad scribendum poeta praesumpserit; intentio, in qua cognoscitur, quid efficere conetur poeta. in ipso opere sane tria spectantur: numerus ordo explanatio.
48
     Quamvis igitur multa pseudepigrapha, id est falsa inscriptione sub alieno nomine, sint prolata, ut Thyestes tragoedia huius poetae, quam Varius suo nomine edidit, et alia huiusmodi, tamen Bucolica liquido Vergilii esse minime dubitandum est, praesertim cum ipse poeta, tamquam hoc metuens, principium huius operis et in alio carmine suum esse testatus sit dicendo:

     carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,
     Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.


49
     Bucolica autem et dici et recte dici vel hoc indicio probasse suffecerat, quod eodem nomine apud Theocritum censeantur; verum ratio quoque monstranda est. tria genera pastorum sunt, qui aipoloi dicuntur a Graecis, a nobis caprarii; paulo honoratiores, qui mælonomoi poimenes id est opiliones dicuntur; honoratissimi et maximi, qui boukoloi, quos bubulcos dicimus. unde igitur magis decuit pastorali carmini nomen inponi nisi ab eo gradu, qui fere apud pastores excellentissimus invenitur?
50
     Causa dupliciter inspici solet, ab origine carminis et a voluntate scribentis.
51
     Originem autem bucolici carminis alii ob aliam causam ferunt. sunt enim, qui a Lacedaemoniis pastoribus Dianae primum carmen hoc redditum dicant, cum eidem deae per bellum, quod toti Graeciae illo tempore Persae inferebant, exhiberi per virgines de more non posset.
52
     Alii ab Oreste circa Siciliam vago id genus carminis Dianae redditum locuntur, et redditum per ipsum atque pastores, quo tempore de Scythia Taurica cum sorore profugerat subrepto numinis simulacro et celato in fasce lignorum, unde Fascelinam Dianam perhibent nuncupatam, apud cuius aras Orestes per sacerdotem eiusdem numinis Iphigeniam, sororem suam, a parricidio fuerat expiatus.
53
     Alii Apollini nomiøi, pastorali scilicet deo, qua tempestate Admeto oves paverat;
54
     alii Libero Nympharum et Satyrorum et id genus numinum principi, quibus placet rusticum carmen;
55
     alii Mercurio, Daphnidis patri, pastorum omnium principis et apud Theocritum et apud hunc ipsum poetam;
56
     alii in honorem Panos scribi putant peculiariter pastoralis dei, item Sileni, Silvani atque Faunorum.
57
     Quae cum omnia dicantur, illud erit probabilissimum bucolicum carmen originem ducere a priscis temporibus, quibus vita pastoralis exercita, et ideo velut aurei saeculi speciem in huiusmodi personarum simplicitate cognosci, et merito Vergilium processurum ad alia carmina non aliunde coepisse nisi ab ea vita, quae prima in terris fuit. nam postea rura culta et ad postremum pro cultis et feracibus terris bella suscepta. quod videtur Vergilius in ipso ordine operum suorum voluisse monstrare, cum pastores primo, deinde agricolas canit et ad ultimum bellatores.
58
     Restat, ut, quae causa voluntatem attulerit poetae Bucolica potissimum conscribendi, con siderare debeamus: aut enim dulcedine carminis Theocriti ad imitationem eius illectus est aut ordinem temporum secutus est circa vitam humanam, quod supra diximus, aut, cum tres modi sint elocutionum, quos charaktæras Graeci vocant, ischnos qui tenuis, mesos qui moderatus, adros qui validus intellegitur,
59
     Credibile erit Vergilium, qui in omni genere praevaleret, Bucolica ad primum modum, Georgica ad secundum, Aeneidem ad tertium voluisse conferre.
60
     An ideo potius Bucolica scripsit, ut in eiusmodi poemate, quod et paulo liberius et magis varium quam cetera est, facultatem haberet captandae Caesaris indulgentiae repetendique agri, quem amiserat ob hanc causam:
61
     Occiso in curia die [III] Iduum Martiarum C. Caesare cum Augustum Caesarem paene puerum sibi veterani non abnuente senatu ducem constituissent, exorto civili bello Cremonenses cum ceteris eiusdem studii adversarios Augusti Caesaris adiuverunt.
62
     Unde factum est, ut, cum victor Augustus in eorum agros veteranos deduci iussisset, non sufficiente agro Cremonensium Mantuani quoque, in quibus erat etiam poeta Vergilius, maximam partem finium suorum perderent eo, quod vicini Cremonensibus fuerant.
63
     Sed Vergilius merito carminum fretus et amicitia quorundam potentium centurioni Arrio cum obsistere ausus esset, ille statim, ut miles, ad gladium manum admovit. cumque se in fugam proripuisset poeta, non prius finis persequendi fuit, quam se in fluvium Vergilius coniecisset atque ita in alteram ripam enatavisset. sed postea et per Maecenatem et per triumviros agris dividendis Varum, Pollionem et Cornelium Gallum fama carminum commendatus Augusto et agros recepit et deinceps imperatoris familiari amore perfruitus est.
64
     Intentio libri, quem skopon Graeci vocant, in imitatione Theocriti poetae constituitur, qui Siculus ac Syracusanus fuit. est intentio etiam in laude Caesaris et principum ceterorum, per quos in sedes suas atque agros rediit, unde effectus finisque carminis et delectationem et utilitatem secundum praecepta confecit.
65
     Quaeri solet, cur non ultra quam decem eclogas conscripserit; quod nequaquam mirum videbitur ei, qui consideraverit varietatem scaenarum pastoralium ultra hunc numerum non potuisse proferri, praesertim cum ipse poeta circumspectior Theocrito, ut ipsa res indicat, videatur metuere, ne illa ecloga, quae Pollio inscribitur, minus rustica iudicetur, cum id ipsum praestarit dicens:

     Sicelides Musae, paulo maiora canamus,

et item similiter in aliis duabus facit.
66
     Illud tenendum esse praedicimus: in Bucolicis Vergilii neque nusquam neque ubique aliquid figurate dici, hoc est per allegoriam. vix enim propter laudem Caesaris et amissos agros haec Vergilio conceduntur, cum Theocritus simpliciter conscripserit, quem hic noster conatur imitari.
67
     Sequitur id, quod in ipso carmine tractari solet, id est numerus ordo explanatio.
68
     Numerus eclogarum manifestus est; nam decem sunt, ex quibus propie bucolicae septem esse creduntur, quod ex his excipiantur Pollio, Silenus et Gallus. prima igitur continet conquestionem publicam, privatam gratulationem de agro et dicitur «Tityrus»; secunda amorem pueri et dicitur «Alexis»; tertia certamen pastorum et dicitur «Palaemon»; quarta genethliacum et dicitur «Pollio»; quinta «epitaphion» et dicitur «Daphnis»; sexta metamorphøseis et dicitur «Varus» vel «Silenus»; septima delectationem pastorum et dicitur «Corydon»; octava amores diversorum sexuum et dicitur «Damon» vel «pharmaceutria»; nona propriam poetae conquestionem de amisso agro et dicitur «Moeris»; decima desiderium Galli circa Volumniam Cytheridem et dicitur «Gallus».
69
     Quod ad ordinem spectat, illud scire debemus: in prima tantum et in ultima ecloga poetam voluisse ordinem reservare, quando in altera principium constituerit, ut in Georgicis ait:

     Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi,

in altera ostenderit finem, quippe cum dicat:

     extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem.

verum inter ipsas eclogas naturalem consertumque ordinem nullum esse certissimum est. sed sunt qui dicant initium bucolici carminis non «Tityre» esse, sed

     prima Syracusio dignata est ludere versu.

70
     Superest explanatio, quam in ordinem digeremus, cum praedixerimus illud imprimis tenendum esse: bucolicum poema usque adeo ab heroico charactere distare, ut versus quoque huius carminis suas quasdam caesuras habeant et suis legibus distinguantur.
71
     Nam cum tribus his probetur metrum: caesura scansione modificatione, non erit bucolicus versus, nisi in quo
     et primus pes partem orationis absolverit
     et tertius trochaeus fuerit in caesura
     et quartus pes dactylus magis quam spondeus partem orationis terminaverit,
     quintus et sextus pes cum integris dictionibus fuerint,
quod tamen Vergilius a Theocrito saepe servatum victus operis difficultate neglexit, in solo principio incertum industria sive casu bucolico versu posito.
72
     Nam «Tityre» dactylus per se partem orationis absolvit; «Tityre, tu patulae re[cubans]» tertium trochaeum circa «re» praepositionem quamvis de composita dictione conclusit; «Tityre, tu patulae recubans sub [tegmine fagi]» quartum spondeum pro dactylo cum parte orationis exhibuit; «tegmine fagi» integrum comma perfecit, cuius rei diligentiam licet in Theocriti multis versibus admirari.