BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI

 

 

1.

Ac sic ergo cum peruenissemus Faram, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes uenimus denuo ad mansionem, id est in desertum Faran, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes peruenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes c<a>edat, subito etiam et in centum et in ducentis pass<ib>us aliquotiens etiam et plus quam quingentos passus de mari per heremum ambuletur: uia enim illic penitus non est, sed totum heremi sunt arenosae.

2.

Faranitae autem, qui ibi consueuerunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Faranitae ambulant nocte quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi uia aperta est.

3.

In eo ergo loco de inter montes exiuimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraueramus, ac sic ergo denuo plicauimus nos ad mare. Filii etiam Israhel reuertentes a[d] monte[m] Dei Syna usque ad eum locum reuersi sunt per iter quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exiuimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam iter nostrum, quo ueneramus, reuersi sumus: filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulauerunt iter suum (cf. Num. 10, 11 et 33, 36).

4.

Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reuersi sumus in Clesma. In Clesma autem cum uenissemus, necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere, quoniam iter heremi arenosum ualde feceramus.