| |
|
- N o v u m
t e s t a m e n t u m
E p i s t u l a
b e a t i P a u l i a p o s t o l i
a d E p h e s i o s
- ____________________________________
- 1 2 3 4 5 6
- 1
- 1:1
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
- 1:2
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 1:3
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
- 1:4
- sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
- 1:5
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
- 1:6
- in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
- 1:7
- in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
- 1:8
- quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
- 1:9
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
- 1:10
- in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
- 1:11
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
- 1:12
- ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
- 1:13
- in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
- 1:14
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
- 1:15
- propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
- 1:16
- non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
- 1:17
- ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
- 1:18
- inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
- 1:19
- et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
- 1:20
- quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
- 1:21
- supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
- 1:22
- et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
- 1:23
- quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.
- 2
- 2:1
- et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
- 2:2
- in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
- 2:3
- in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
- 2:4
- Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
- 2:5
- et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
- 2:6
- et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
- 2:7
- ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
- 2:8
- gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
- 2:9
- non ex operibus ut ne quis glorietur
- 2:10
- ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
- 2:11
- propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
- 2:12
- quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
- 2:13
- nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
- 2:14
- ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
- 2:15
- legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
- 2:16
- et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
- 2:17
- et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
- 2:18
- quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
- 2:19
- ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
- 2:20
- superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
- 2:21
- in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
- 2:22
- in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
- 3
- 3:1
- huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
- 3:2
- si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
- 3:3
- quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
- 3:4
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
- 3:5
- quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
- 3:6
- esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
- 3:7
- cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
- 3:8
- mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
- 3:9
- et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
- 3:10
- ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
- 3:11
- secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
- 3:12
- in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
- 3:13
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
- 3:14
- huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
- 3:15
- ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
- 3:16
- ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
- 3:17
- habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
- 3:18
- ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
- 3:19
- scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
- 3:20
- ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
- 3:21
- ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen.
- 4
- 4:1
- obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
- 4:2
- cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
- 4:3
- solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
- 4:4
- unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
- 4:5
- unus Dominus una fides unum baptisma
- 4:6
- unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
- 4:7
- unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
- 4:8
- propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
- 4:9
- quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
- 4:10
- qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
- 4:11
- et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
- 4:12
- ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
- 4:13
- donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
- 4:14
- ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
- 4:15
- veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
- 4:16
- ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
- 4:17
- hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
- 4:18
- tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
- 4:19
- qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
- 4:20
- vos autem non ita didicistis Christum
- 4:21
- si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
- 4:22
- deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
- 4:23
- renovamini autem spiritu mentis vestrae
- 4:24
- et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
- 4:25
- propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
- 4:26
- irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
- 4:27
- nolite locum dare diabolo
- 4:28
- qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
- 4:29
- omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
- 4:30
- et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
- 4:31
- omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
- 4:32
- estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis.
- 5
- 5:1
- estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
- 5:2
- et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
- 5:3
- fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
- 5:4
- aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
- 5:5
- hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
- 5:6
- nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
- 5:7
- nolite ergo effici participes eorum
- 5:8
- eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
- 5:9
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
- 5:10
- probantes quid sit beneplacitum Deo
- 5:11
- et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
- 5:12
- quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
- 5:13
- omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
- 5:14
- propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
- 5:15
- videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
- 5:16
- redimentes tempus quoniam dies mali sunt
- 5:17
- propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
- 5:18
- et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
- 5:19
- loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
- 5:20
- gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
- 5:21
- subiecti invicem in timore Christi
- 5:22
- mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
- 5:23
- quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
- 5:24
- sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
- 5:25
- viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
- 5:26
- ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
- 5:27
- ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
- 5:28
- ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
- 5:29
- nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
- 5:30
- quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
- 5:31
- propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
- 5:32
- sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
- 5:33
- verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum.
- 6
- 6:1
- filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
- 6:2
- honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
- 6:3
- ut bene sit tibi et sis longevus super terram
- 6:4
- et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
- 6:5
- servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
- 6:6
- non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
- 6:7
- cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
- 6:8
- scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
- 6:9
- et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
- 6:10
- de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
- 6:11
- induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
- 6:12
- quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
- 6:13
- propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
- 6:14
- state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
- 6:15
- et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
- 6:16
- in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
- 6:17
- et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
- 6:18
- per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
- 6:19
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
- 6:20
- pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
- 6:21
- ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
- 6:22
- quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
- 6:23
- pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
- 6:24
- gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
|
|