| |
|
- N o v u m
t e s t a m e n t u m
E p i s t u l a
b e a t i P a u l i a p o s t o l i
a d C o l o s s e n s e s
- ____________________________________
- 1 2 3 4
- 1
- 1:1
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
- 1:2
- his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
- 1:3
- gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
- 1:4
- audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
- 1:5
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
- 1:6
- quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
- 1:7
- sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
- 1:8
- qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
- 1:9
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
- 1:10
- ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
- 1:11
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
- 1:12
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
- 1:13
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
- 1:14
- in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
- 1:15
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
- 1:16
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
- 1:17
- et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
- 1:18
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
- 1:19
- quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
- 1:20
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
- 1:21
- et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
- 1:22
- nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
- 1:23
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
- 1:24
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
- 1:25
- cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
- 1:26
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
- 1:27
- quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
- 1:28
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
- 1:29
- in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.
- 2
- 2:1
- volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
- 2:2
- ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
- 2:3
- in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
- 2:4
- hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
- 2:5
- nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
- 2:6
- sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
- 2:7
- radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
- 2:8
- videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
- 2:9
- quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
- 2:10
- et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
- 2:11
- in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
- 2:12
- consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
- 2:13
- et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
- 2:14
- delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
- 2:15
- expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
- 2:16
- nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
- 2:17
- quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
- 2:18
- nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
- 2:19
- et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
- 2:20
- si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
- 2:21
- ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
- 2:22
- quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
- 2:23
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
- 3
- 3:1
- igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
- 3:2
- quae sursum sunt sapite non quae supra terram
- 3:3
- mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
- 3:4
- cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
- 3:5
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
- 3:6
- propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
- 3:7
- in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
- 3:8
- nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
- 3:9
- nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
- 3:10
- et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
- 3:11
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
- 3:12
- induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
- 3:13
- subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
- 3:14
- super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
- 3:15
- et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
- 3:16
- verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
- 3:17
- omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
- 3:18
- mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
- 3:19
- viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
- 3:20
- filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
- 3:21
- patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
- 3:22
- servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
- 3:23
- quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
- 3:24
- scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
- 3:25
- qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio.
- 4
- 4:1
- domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
- 4:2
- orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
- 4:3
- orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
- 4:4
- ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
- 4:5
- in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
- 4:6
- sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
- 4:7
- quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
- 4:8
- quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
- 4:9
- cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
- 4:10
- salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
- 4:11
- et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
- 4:12
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
- 4:13
- testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
- 4:14
- salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
- 4:15
- salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
- 4:16
- et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
- 4:17
- et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
- 4:18
- salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen.
|
|