| |
|
- N o v u m
t e s t a m e n t u m
E p i s t u l a
b e a t i P a u l i a p o s t o l i
a d T h e s s a l o n i c e n s e s
s e c u n d a
- ____________________________________
- 1 2 3
- 1
- 1:1
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 1:2
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 1:3
- gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
- 1:4
- ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
- 1:5
- in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
- 1:6
- si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
- 1:7
- et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
- 1:8
- in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
- 1:9
- qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
- 1:10
- cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
- 1:11
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
- 1:12
- ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
- 2
- 2:1
- rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
- 2:2
- ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
- 2:3
- ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
- 2:4
- qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
- 2:5
- non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
- 2:6
- et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
- 2:7
- nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
- 2:8
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
- 2:9
- eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
- 2:10
- et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
- 2:11
- ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
- 2:12
- ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
- 2:13
- nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
- 2:14
- ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
- 2:15
- itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
- 2:16
- ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
- 2:17
- exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
- 3
- 3:1
- de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
- 3:2
- et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
- 3:3
- fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
- 3:4
- confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
- 3:5
- Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
- 3:6
- denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
- 3:7
- ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
- 3:8
- neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
- 3:9
- non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
- 3:10
- nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
- 3:11
- audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
- 3:12
- his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
- 3:13
- vos autem fratres nolite deficere benefacientes
- 3:14
- quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
- 3:15
- et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
- 3:16
- ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
- 3:17
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
- 3:18
- gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen.
|
|