| |
|
- N o v u m
t e s t a m e n t u m
E p i s t u l a
b e a t i P a u l i a p o s t o l i
a d T i m o t h e u m
s e c u n d a
- ____________________________________
- 1 2 3 4
- 1
- 1:1
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
- 1:2
- Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
- 1:3
- gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
- 1:4
- desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
- 1:5
- recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
- 1:6
- propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
- 1:7
- non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
- 1:8
- noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
- 1:9
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
- 1:10
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
- 1:11
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
- 1:12
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
- 1:13
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
- 1:14
- bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
- 1:15
- scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
- 1:16
- det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
- 1:17
- sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
- 1:18
- det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti.
- 2
- 2:1
- tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
- 2:2
- et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
- 2:3
- labora sicut bonus miles Christi Iesu
- 2:4
- nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
- 2:5
- nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
- 2:6
- laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
- 2:7
- intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
- 2:8
- memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
- 2:9
- in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
- 2:10
- ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
- 2:11
- fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
- 2:12
- si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
- 2:13
- si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
- 2:14
- haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
- 2:15
- sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
- 2:16
- profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
- 2:17
- et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
- 2:18
- qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
- 2:19
- sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
- 2:20
- in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
- 2:21
- si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
- 2:22
- iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
- 2:23
- stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
- 2:24
- servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
- 2:25
- cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
- 2:26
- et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
- 3
- 3:1
- hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
- 3:2
- et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
- 3:3
- sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
- 3:4
- proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
- 3:5
- habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
- 3:6
- ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
- 3:7
- semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
- 3:8
- quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
- 3:9
- sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
- 3:10
- tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
- 3:11
- persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
- 3:12
- et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
- 3:13
- mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
- 3:14
- tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
- 3:15
- et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
- 3:16
- omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
- 3:17
- ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.
- 4
- 4:1
- testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
- 4:2
- praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
- 4:3
- erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
- 4:4
- et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
- 4:5
- tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
- 4:6
- ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
- 4:7
- bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
- 4:8
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
- 4:9
- festina venire ad me cito
- 4:10
- Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
- 4:11
- Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
- 4:12
- Tychicum autem misi Ephesum
- 4:13
- paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
- 4:14
- Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
- 4:15
- quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
- 4:16
- in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
- 4:17
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
- 4:18
- liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
- 4:19
- saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
- 4:20
- Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
- 4:21
- festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
- 4:22
- Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen.
|
|