| |
|
- N o v u m
t e s t a m e n t u m
E p i s t u l a
b e a t i P a u l i a p o s t o l i
a d T i t u m
- ____________________________________
- 1 2 3
- 1
- 1:1
- Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
- 1:2
- in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
- 1:3
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
- 1:4
- Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
- 1:5
- huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
- 1:6
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
- 1:7
- oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
- 1:8
- sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
- 1:9
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
- 1:10
- sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
- 1:11
- quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
- 1:12
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
- 1:13
- testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
- 1:14
- non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
- 1:15
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
- 1:16
- confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi.
- 2
- 2:1
- tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
- 2:2
- senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
- 2:3
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
- 2:4
- ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
- 2:5
- prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
- 2:6
- iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
- 2:7
- in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
- 2:8
- verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
- 2:9
- servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
- 2:10
- non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
- 2:11
- apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
- 2:12
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
- 2:13
- expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
- 2:14
- qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
- 2:15
- haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat.
- 3
- 3:1
- admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
- 3:2
- neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
- 3:3
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
- 3:4
- cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
- 3:5
- non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
- 3:6
- quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
- 3:7
- ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
- 3:8
- fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
- 3:9
- stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
- 3:10
- hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
- 3:11
- sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
- 3:12
- cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
- 3:13
- Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
- 3:14
- discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
- 3:15
- salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen.
|
|