B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   I V

_________________________________________________

IV
1 2 3 4 5 

gallice    1    app. 1
1 Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse direptamque uelut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc uehitur. 2 Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cauernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis ut uentorum tota ferme flatibus pateat ; 3 nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia, quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, 4 quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc uaporem, nunc fumum eructet. 5 Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium, 6 et ubi acrior per spiramenta cauernarum uentus incubuit, harenarum moles egeruntur. 7 Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. 8 Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. 9 Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, uerum etiam saeuo, neque experientibus modo terribile, uerum etiam procul uisentibus. 10 Vndarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias ueluti terga dantes uerticibus in imum desidere, alias quasi uictrices in sublime ferri uideas ; nunc hinc fremitum feruentis aestus, nunc illinc gemitum in uoraginem desidentis exaudias. 11 Accedunt uicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, uelut in ipsis undis alatur incendium ; 12 neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi et humoris nutrimentis aleretur. 13 Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum nauigantes magnis uerticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus uorago conlidit. 14 Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit. 15 Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat. 16 Iam ipsa Italiae Siciliaeque uicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita similis est ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum discedentibus solida intercipi absumique nauigia. 17 Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium. 18 Ea est enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerint, arbitrere.

gallice    2    app. 2
1 Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. 2 Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus extinctis Cocalus regnum insulae occupauit. 3 Postquam singulae ciuitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit, 4 horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit, 5 quippe decedens cum filios paruulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei seruo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere seruo quam deserere regis filios mallent principesque ciuitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem administrari per seruum paterentur. 6 Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptauere, diuque uaria uictoria cum tyrannis dimicatum. 7 Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quieuere uicti.

gallice    3    app. 3
1 Medio tempore, cum Regini discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, ueterani ab altera parte ab Himera in auxilium uocati, pulsis ciuitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupauere, 2 ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit uinci quam uicisse. 3 Nam siue uictoribus captiuitatis iure seruissent siue amissa patria exulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. 4 Catinienses quoque cum Syracusanos graues paterentur, diffisi uiribus suis auxilium ab Atheniensibus petiuere ; 5 qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupauerunt, seu metu factae nuper idem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae uires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catiniensibus auxilii temptarent Siciliae imperium. 6 Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petiuere ; 7 sed Catinienses siue metu Atheniensium siue taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerunt.

gallice    4    app. 4
1 Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracusanis non seruaretur, denuo legatos Athenas mittunt, qui sordida ueste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam commouendam adquisito contionem deformes adeunt ; 2 adduntur precibus lacrimae et ita misericordem populum supplices mouent, ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant. 3 Igitur classis ingens decernitur ; creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachos, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut ipsis terrori essent in quorum auxilia mittebantur. 4 Breui post tempore reuocato ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria secunda Nicias et Lamachos faciunt ; 5 munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos intercludunt. 6 Quibus rebus fracti Syracusani auxilium a Lacedaemoniis petiuerunt. 7 Ab his mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat. 8 Is audito in itinere belli iam inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis opportuna bello loca occupat. 9 Duobus deinde proeliis uictus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et socios obsidione liberauit. 10 Sed cum Athenienses a bello terrestri in nauale se transtulissent, Gylippus classem a Lacedaemone cum auxiliis arcessit. 11 Quo cognito et ipsi Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. 12 Peloponnesii quoque communi ciuitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ita ex utraque parte summis uiribus dimicabatur.

gallice    5    app. 5
1 Prima igitur congressione naualis certaminis Athenienses uincuntur ; castra quoque cum omni publica ac priuata pecunia amittunt. 2 Super haec mala cum etiam terrestri proelio uicti essent, tunc Demosthenes censere coepit ut abirent Sicilia, dum res quamuis adflictae nondum tamen perditae forent. 3 Neque in bello male auspicato amplius perseuerandum ; esse domi grauiora et forsitan infeliciora bella in quae reseruare hos urbis apparatus oporteat. 4 Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei ciuium, seu inpellente fato manere contendit. 5 Reparatur igitur nauale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis reuocantur ; 6 sed inscitia ducum, qui inter angustias maris tuentes se Syracusanos adgressi, facile uincuntur. 7 Eurylochus <...>. Dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naues quibus praefuerat incenduntur. 8 Demosthenes et Nicias et ipsi uicti exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. 9 Ab his relictas CXXX naues Gylippus inuasit, ipsos deinde insequitur ; fugientes partim capit, partim caedit. 10 Demosthenes amisso exercitu a captiuitate gladio et uoluntaria morte se uindicat, 11 Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captiuitatis.

____________


M YO S C def.

      1
1 direptamque pi D See. : diremt- AVQ dirempt- G Gal. dirupt- Rue.
4 spiritu VQ D edd. : -um AG pi || in terra interiore See. : interruoria At aria As.l. (omnia erasa) inter interita G1 inter G2 inter interna VQ inter interiora p in interiora EFD interiora L interiore Rue. Gal.
9 nusquam tp D : numq- i || alias tpi See. : om. D alibi est terribilius Rue. alias tum Gal. || saeuo tp D : saeuo rex EF uorax L.
10 uerticibus pi D : uergilius AGV uirgilius scribat Qs.l. om. See. || hinc ... illinc i D Rue. : hic ... illic tp Gal. See.
11 aetnae montis secl. Rue. Gal. || et secl. Rue. Gal. || in ipsis i D : in ipsis in A1 G1 ipsis in A2 G2 VQ ipsis p edd. || alatur tpi : ali uideatur D.
12 et pi Rue. : etiam D om. t Gal. See.
18 fuerint i D Rue. : -rant tp Gal. See.

      2
3 postquam i D Rue. : post quem tp Gal. See.

      3
1 ab altera pi D Rue. : et A. A ex A. GVQ Gal. Rue.
5 nuper idem i : pridem tp Gal. See. nuper D Rue.
7 fecerunt p D Rue. : -rant tp Gal. See.

      4
1 adquisito contionem tpi : adquisitionem D.
4 reuocato tpi Gal. See. : u- D Rue.
7 in quo pi : quo t in quem D.
8 in itinere belli D edd. : genere b. tp bello genere b. i.
10 A lacedaemone cum pi D Rue. Gal. : lacedaemonicum AGQ lacedaemonicam V lacedaemone cum See.

      5
3 infeliciora tpi Gal. See. : f- D Rue. || quae t D : qua pi || reseruare pi D Rue. : ser- t Gal. See.
4 nicias AVQ pi niceas G neceas D || pudore tpi : pauo- D.
7 eurylochus W : eurymedon edd. || lac. post eurylochus sign. ego.