BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Vettius Aquilinus Iuvencus

floruit ca. 330 p. Chr. n.

 

Evangeliorum libri IV

 

Liber IV

v. 1-51: Matth. 22: 15-46

v. 52-85: Matth. 23: 1-13, 27-28, 37-39

v. 86-196: Matth. 24

v. 197-305: Matth. 25

v. 306-402: Joh. 11: 1-5, 11-46

v. 403-585: Matth. 26: 3-75

v. 586-742: Matth. 27

v. 743-800: Matth. 28

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber quartus

 

Talia dicentem confestim factio frendens

Temptare adgreditur verbis cum fraude malignis:

«Certum est, veridicum te nunc venisse magistrum,

Nec quemquam metuens Domini vestigia servas.

5

Dic ergo, an liceat nostrae dissolvere genti

Caesaris urgentis semper sub lege tributum?»

Ille sed inspiciens saevi penetralia cordis:

«Cur temptatis, ait, nunc me concludere verbis,

Fallaces? mentis prodit fallacia fructum.

10

Inspicite in nummum sculptique nomismatis aera,

Caesaris expressum facile est ubi cernere vultum.

Solvite nunc illi propria sub lege tributum,

Atque Deo proprium legis servemus honorem.»

Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent:

15

«Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere,

Si quis conubium properata morte relinquet,

Pignoribus mediis nondum de germine cretis,

Huius germano rursus sociabile vinclum

Deberi, generis pereat ne portio lapsi.

20

Finibus in nostris septem germana fuerunt

Corpora; sed maior primus mox vincula nuptae

Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis.

Post alius frater thalamis sine fructibus isdem

Concidit et cuncti iacuere ex ordine fratres

25

Unius et cunctos fletus gemuere maritae;

Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.

Si venient igitur cuncti sub limina vitae,

Cuius conubiis mulier reddenda resurget?»

Ollis Christus ait: «Errori obnoxia pravo

30

Legibus et iussis Domini mens dura resistit.

Namque secunda dehinc laetae reparatio vitae

Non thalamos novit, non terrae gaudia vana,

Sed similes levibus genitoris iuxta ministris

Constituet regni virtus sublimis in aula.

35

Nec Deus illorum dominum se ponere mavult,

Qui tetram proni meruerunt sumere mortem,

Sed potius vitae possunt qui prendere lucem.»

Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.

Ille indefessus nulli responsa negabat:

40

«Sublimem caeli Dominum devotio cordis

Diligat; est istaec virtus firmissima legis.

Consimile est isti: Magno teneantur amore

Ad ius fraternum iustae penetralia mentis;

His etenim geminis dependent omnia iussis.

45

Sed vobis cuius suboles ventura videtur

Christus, quem cuncti, spondent in caecla prophetae?»

Respondent, illum Davidis germine nasci.

Prosequitur Christus: «Cur illum dicere David

Divino flatu scriptum est Dominumque Deumque,

50

Quod proprium patrem non aequum est dicere nato?»

Talia salvator; cuncti obstipuere silentes.

Ille sed accita credentum plebe profatur:

«Aspicite scribas sublimi sede superbos.

Hi quaecumque docent, iustum est comprendere cordis

55

Obsequio, maculas ipsorum temnite vitae.

Abrupta inponunt umeris nam pondera vestris,

Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.

Accubito primo cenae fastuque superbo

Atque salutantum vano tollimtur honore,

60

Et nomen sublime volunt gestare magistri.

Sed vos noluerim praecelsi nominis arcem

Adfectare tamen; vobis est una magistri

Inposita aeternum caeli de lege potestas,

Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.

65

Unus item pater est, caeli qui in culmine regnat.

In vobis si quis sublimia colla levabit,

Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno;

Ast humilis claram conscendet liber in aethram.

Deflendi semper scribae et lacrimabilis aevi

70

Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.

Nam vobis itiner clausum quia iure negatur,

Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis

Et cunctos trahitis saevae ad consortia flammae

Vos similes dicam tectis splendore sepulcris,

75

Quis facies nitida est, internaque turpia bustis.

Sic vox velatur iustae sub imagine vitae

Atque adytis mentis celantur sordida corda.»

«O Solymi, Solymi, ferro qui saepe prophetas

Ad vestram missos vitam sine fine necastis,

80

Quam volui vestram gentem populumque tueri,

Ales uti dulces solita est sub corpore pullos

Obice pennarum circumconplexa fovere!

Sed vobis semper caelestia munera sordent.

Deseritur iam nunc domus haec vastanda ruinis,

85

Nec nostrum vobis fas ultra est cernere vultum.»

Egreditur templo, cuius praecelsa notantes

Moenia discipulos tali sermone docebat:

«Haec operum vobis miracula digna videntur

Obtutu stupido; veris sed discite dictis,

90

Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt.»

Haec ad Oliveti dicens pervenerat arcem.

Discipuli solum postquam videre, rogabant,

Ut sibi venturi tempus distingueret aevi,

Promissa ipsius quem poscant prendere finem,

95

Eius et adventus terrae consumeret orbem.

Quaerentum verbis respondit talia Christus:

«Observate dolum, falso ne nomine capta

Credulitas laqueis errantum praecipitetur.

Discurrent cunctis bellorum incendia terris;

100

Sed vos praevalido consistite robore cordis,

Ne mens accepto iaceat turbata tumultu.

Non etenim prima inponent mox proelia finem,

Gentibus et gentes et regibus obvia reges

Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum

105

Aeris aut pestes prosternere corpora parcent.

Fixa etiam solido per inania pondere tellus

Per diversa loci motu quassante tremiscet.

Haec in primitiis temptamina parva manebunt.

Prodentur multi vestrum letoque dabuntur,

110

Proque meo vobis incumbere nomine gentes

Tormentis poenisque feris odiisque necesse est.

Livor erit terris, erroribus omnia plena

Et falsi surgent populorum labe prophetae.

Haec inter si quis protectum a vulnere pectus

115

Ad finem servare queat, sublimia lucis

Aeternis vitae sertis redimitus adibit.

Regnorum caeli celebratio pervolitabit

In cunctas terrae metas; gens omnis habebit

Testem lucifluo sancti sermone salutis.

120

Et tunc finis erit currentia saecula solvens.

Adveniet iam tunc tristis defletio terris,

Quae Danihelis habet iussam verissima vocem;

Haec digmis tantum poterit cogm)soere lectox.

Iudaei longe fugient montesque capessent,

125

Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,

Quae fuga consociet vestemve aut mobile quicquam.

Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres

Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.

Poscite iam precibus, tristi ne frigore brumae

130

Adveniat fuga vestra tamen, neu sabbata festa

Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;

Nam cunctis venient saevissima pondera terris.

Tale malum non saecla prius nec postera norunt.

Et ni sublimis genitor decerpere tempus

135

Et numerum miserans vellet breviare dierum,

Nulla dehinc trepidae superarent corpora vitae.

Sed propter lectos veniet miseratio iustos.

Nomine fallentes Christi falsique prophetae

Exsurgent terris et monstra potentia fingent,

140

Quae forsan lectos capient miracula iustos.

En praedicta patent instantia saecula vobis.

Desertis si quis Christum peragrare loquetur

Occultisve procul penetralibus esse repostum,

Longe credulitas absit vanissima vobis.

145

Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum

Et cemi facile est cunctis orientis ab oris

Usque sub occiduum caeli vergentis in orbem,

Sic rapido adventu clarebunt lumina Christi.

Abscondet furvis rutilos umbris radios sol,

150

Amittet cursum lunaris gratia lucis

Ignicomaeque ruent stellae caelamque relinquent

Omnis item virtus caeli commota supemi

Signa dabit, proles hominis quis vertice caeli

Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis

155

Urgebit, veniet cum nubibus ignicoloris

Maiestate potens hominis per sidera natus.

Tum tuba terrifico stridens, clangore vocatos

Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.

Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,

160

Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.

Haec tellus caelumque super solventur in ignes,

Sed mea non umquam solventur ab ordine dicta.

Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum,

Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.

165

Ut quondam terras undae involvere furentes

Et diversa sibi tractantes munia cunctos

Diluvii rapuit subito violentia tractu,

Sic subitus flammas volvens descendet ab aethra

Adventus noster; nec cunctos ille sub una

170

Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta

Infindent duo depresso sub vomere sulcis,

Unus correpto tolletur corpore arator,

Ignarusque alius vasto linquetur in agro.

Uno quin etiam recubantes stramine lecti

175

Dispar iudicium diversa sorte subibunt.

Unus enim socium quaeret per strata relictus.

Idcirco famuli vigilent, quia nescius illis

Adventus Domini subita descendet in hora.

Si sciret certum furis insistere tempus

180

Quisque domus custos, vigilaret et obvia ferret

Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.

Sed vos intentis animis adsistite semper,

Namque repentinus vobis subitusque recurret

Filius huc hominis iustis sua praemia servans.

185

Ille fidelis erit servus, cui credere cuncta

Aedes et famulos voluit per longa profectus

Vir pater ipse domus: sapiens nimiumque beatus,

Quem veniens Dominus servantem iussa videbit.

Illum maiori famulum redimibit honore.

190

Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus

Tardantem contempnet herum, famulosque fatigans

Verberibus segnique indulgens ebrietati

Luxuriosorum convivia concelebrarit;

Adveniet dominus servumque incauta furentem

195

Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet.

Illum perpetuus fletus stridorque manebit.»

«Conferri possunt caelestia regna puellis

Bis quinis, pars est quarum sapientior una,

Altera praestupido pars est stolidissima corde.

200

Occurrere illae votis sponsalibus omnes

Ornatu accinctae taedarum flammicomantum.

Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae

Susciperet, portare simul curabat olivum.

Stultarum vero non est prudentia talis.

205

Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore

Solvuntur cunctae per compita lata viarum.

Iam noctis medio clamor crebrescere magnus

Exoritur, laetoque dehinc occurrere voto

Admonuit taedisque vias ornare coruscis.

210

Surgere virginibus properatum, et lumina taedis

Instruere et flammas pingui componere olivo.

Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem,

Prudentes secum quod tunc gestare videbant.

Sed quoniam sapiens pavitat chorus, omnibus aeque

215

Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae,

Ex parvo aequalis si detur portio cunctis,

Tum pergunt stultae, liquidum mercentur olivum.

Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae

Et sponso tantum comitatur factio prudens.

220

Adveniunt brutae sero post tempore segnes

Et sponsi pulsare fores et limina clausa

Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,

Ut liceat miseris penetrare in limina laeta.

Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam

225

Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes,

Adventus vobis quod non est certior hora.»

«Sicut enim, longas cui contigit ire profecto

In terras, credens servis tractanda talenta

Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,

230

Tertius unius curam tractare talenti

Suscepit, vires quoniam diversa merentur.

Sed maior quis est concredita portio nummi,

Certatim duplis auxerunt incrementis.

Ille sed, unius cui credita cura talenti,

235

Telluri infodiens servat sine fructibus aera.

Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter

Se geminasse illi pariter ooncredita monstrant.

Illos laudat herus potioraque credere tantae

Promittit fidei. Sed tertius ille refodit

240

Et domino reddit tali cum voce talentum:

Quod scibam domino memet servire severo,

Qui meteres segetes alieno semine cretas,

Extimui, argentumque tuum concredere terrae

Malui, quod salvum semper tibi reddere possem.

245

Tum dominus famulo respondens talibus infit:

Si nescire meos auderes dicere mores,

Nequitiae tantae veniam concedere possem.

Hoc etiam gnarum potius praestare decebat,

Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.

250

Quapropter segni tollatur portio nostri

Prudentique dehinc detur possessio maior,

Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta

Inveni. Namque est certum, potiora mereri,

Quis res uberior cumulatae sortis abundat.

255

At cui parva subest segni substantia corde,

Id minimum penitus iuste tolletur ab illo,

Ut nequam servus tenebras demersus ad imas

Perpetuos fletus poenae stridore frequentet.»

«En hominis natus veniet patrisque ministris

260

Stipatus celsa iudex in sede sedebit.

Tum gentes cunctae diversis partibus orbis

Conveniunt iustosque omnes de labe malorum

Secernet dextraque libens in parte locabit,

At pravos laeva despectos parte relinquet;

265

Ut pastor pecoris discernit pascua mixti,

Lanigeris dextri permittens mollia prati

At laevos hirtis dumos tondere capellis.

Sed rex ad dextros conversus talia dicet:

Huc veniant sancti, iamdudum debita sumant

270

Dona patris, mundi quae sunt aequaeva nitentis

Et iustis primo promissa parantur ab ortu.

Namque fame fessum quondam me grata refecit

Haec plebes potuque sitim mihi saepe removit,

Hospitiumque domus patuit mihi saepe vocato

275

Et nudus vestis blandissima tegmina sumpsi

Carceris et poenis horum solacia cepi.

Tum Domino tali respondent voce beati:

Non meminit nostrum quisnam te visere nudum

Nec famis oppressum dura dicione notavit,

280

Carceris aut poenis meminit vidisse revinctum.

Respondens illis dicet tum talia iudex:

Fratribus ista meis humiles miserando labores

Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.

At vos, iniusti, iustis succedite flammis

285

Et poenis semper mentem torrete malignam,

Quas pater horrendis barathri per stagna profundis

Daemonis horrendi sociis ipsique paravit.

Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla

Nec famis in poena parvi miseramina panis,

290

Aut peregrina mihi tecti vestisve parumper

Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur,

Carceris aut saepto claustris morbisve iacenti

Umquam visendi solacia vestra fuerunt.

His damnata dehinc respondet factio verbis:

295

Haut umquam nostrum meminit te visere quisquam

Aut sitis aut saevae famis aegrum agitare laborem.

Hospita vel fessis errare per oppida rebus,

Carceris aut mersum poenis morbove gravatum,

Ut tibi sollicito fieret miseratio iusta.

300

His rerum dicet Dominus: Cum vestra superbo

Angustis rebus feritas sub corde tumebat

Calvavitque humiles minimos, me sprevit in illis.

Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.

Aeternum miseri poena fodientur iniqui,

305

Aeternumque salus iustis concessa manebit.»

Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos

Pro fratris morbo iustis soror anxia curis

Hortatur iuvenem rapido percurrere gressu,

Casibus ut tantis Christus servaret amicum.

310

Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,

Obsequio cuius fratremque domumque merentem

Amplexus pleno Christus retinebat amore.

Nuntius adveniens perfert, extrema iacere

Dilectum Christo iuvenem per tristia morbi

315

Et leti et vitae confinia summa tenentem.

Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris

Percussus verbis: «Non est, si creditis, inquit

Ad letum ducens istaec violentia morbi,

Sed Deus ut digno iustis celebretur honore

320

Et suboles hominis sancta virtute nitescat.»

Tunc ad discipulos: «Dormit iam Lazarus, inquit,

Sed carum iuvenem faciam consurgere rursus.»

Aiunt discipuli: «Somno succedere plena

Et remeare salus poterit;» nec mente sequuntur,

325

Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.

Errorem quorum tali sermone removit:

«Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti

Hinc veniunt vestramque fidem mihi fortius armant,

Cernitis absentem longe quod cuncta videre.

330

Sed properemus,» ait. Didymus tum talia fatur:

«Pergamus pariterque omnes procumbere leto

Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur.»

Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto

Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris

335

Germanas luctus lacrimosaque tecta tenebant.

Convenere illuc solatia debita dantes

Iudaeae gentis proceres carique propinqui.

Sed Martha, audito Christum venisse, cucurrit

Obvia deseruitque domum maestamque sororem

340

Et procul: «O utinam praesens virtus tua nobis

Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae.

Nam quicquid poscis, certum est tibi posse venire.»

Quam Dominus tali solatur voce gementem:

«Robustam mentem, mulier, virtute resume.

345

Lazarus haec vitae recidiva in lumina surget.»

Et mulier: «Certe surgent in munera vitae

Mortales cuncti, veniet cum terminus orbi.»

Christus item sancto depromit pectore vocem:

«En ego sum clarae vobis reparatio vitae.

350

In me qui credit, mortem deponere sumptam

Et vitam poterit iugi componere saeclo.

At quicumque fidem vivo sub pectore sumet,

Horrida non umquam continget limina mortis;

Istaec si credis puro de pectore, Martha?»

355

Illa dehinc: «Haec una fides mea corda tenebit,

Sublimis veneranda Dei quod venerit in te

Caelestis suboles celso sub nomine Christi.»

Haec ait et Mariam cursu motura sororem

Interiora petit; sanctum venisse magistrum

360

Et pariter luctu oppressam vocitare sororem

Admonuit tacito designans omnia nutu.

Prosilit illa foras audito nomine Christi;

Prosequiturque simul Solymorum turba gementem

Credentum, tumulo fletus inferre sorores.

365

Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,

Procidit ante pedes, rupitque hanc pectore vocem:

«Si mihi germanum potuisses visere vivum,

Lazarus haut poterat durae succumbere morti.»

Fletibus his Christus socians de corde dolorem

370

Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper

Membra forent animae volucris spoliata calore.

Haut mora demonstrant flenti maestoque sepulcrum

Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum

Ut vidit Sanctus, multo mox vecte moveri

375

Praecipit; at Marthae talis vox verberat aures:

«Quattuor en luces totidemque ex ordine noctes

Praetereunt, quo membra solo composta quiescunt.

Crediderim, corpus motu fugiente caloris

Fetorem miserum liquefactis reddere membris.»

380

His dictis contra depromit talia Christus:

«Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus

Credentum virtute fidem; sed gloria summi

Iam genitoris adest, fidei si robur habetis.»

Haec ubi dicta dedit saxumque immane revulsis

385

Obicibus patuit, virtus mox conscia caelum

Suspicit et tali genitorem voee precatur:

«Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur;

Me placidus semper venerandis auribus audis,

Sed populus praesens me missum credere discat.»

390

Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso

Restitit adverso complens cava saxa clamore:

«Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris

En animam tuque ipse foras te prome sepulchro.»

Nec mora conexis manibus pedibusque repente

395

Procedit tumulo, vultum cui linea texta

Et totum gracilis conectit fascia corpus.

Tum solvi iussit laetumque ad tecta remittit.

Iudaei postquam factum venerabile cernunt,

Qui tanti Mariam fuerant Marthamque secuti,

400

Pars credens sequitur tantae virtutis honorem;

Ast alii repetunt urbem procerumque superbis

Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.

Ergo ad concilium scribae plebisque vocatur

Iam gravior numerus, qua vatum principis alte

405

Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis.

Illic complacuit Christum prosternere leto,

Sed vitare dies paschae, ne plebe frequenti

Discordes populi raperent in bella furorem.

Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra

410

Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti

Accedit mulier propius, sanctumque alabastro,

Quo pretiosa inerant late fragrantis olivi

Unguenta, a summo perfundit vertice Christum.

Discipuli increpitant fantes, potuisse iuvari

415

De pretio unguenti miserorum corpora egentum.

Has Dominus prohibet voces factumque probavit:

«Desinite obsequio iustam prohibere puellam.

Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,

Sed me non semper tribuetur visere vobis.

420

Funeris ista mei multum laudanda ministrat

Officio mundumque implebunt talia facta.»

Tunc e discipulis unus se subtrahit amens

Iudas et ad proceres tali cum voce cucurrit:

«Quod pretium sperare datur, si prodere vobis

425

Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?»

Illi continuo statuunt ter dena argenti

Pondera; his Iudas sceleri se subdidit alto.

«Iamque dies paschae primo processerat ortu:

Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae

430

Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri,

Ultima qui Domini caperet mandata, iubebat.

Vespere mox primo bis sex recubantibus una

Discipulis, tali divinat voce magister:

«En urget tempus, Christum cum prodere morti

435

E vobis unus scelerato corde volutat.»

Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis

Insano tantum cepisset corde venenum.

Ille dehinc: «Epulis mecum nunc vescitur, inquit.

Sed suboles hominis quondam praescripta subibit

440

Supplicia ad tempus. Miserabilis ille par aevum,

Qui iustum dedet; quanto felicior esset,

Si numquam terris tetigisset lumina vitae!»

Et Iudas graviter tum conscia pectora pressus,

«Numquid, ait, Iudam talis suspicio tangit?»

445

Respondit Dominus: «Te talia dicere cerno.»

Haec ubi dicta, capit palmis sibi frangere panem,

Divisumque dehinc tradit sancteque precatus

Discipulos docuit, proprium sibi dedere corpus.

Hinc calicem sumit Dominus vinoque repletum

450

Gratis sanctificat verbis potumque ministrat,

Edocuitque, suum se divisisse cruorem,

Atque ait: «Hic sanguis populi delicta redemit;

Hoc potate meum. Nam veris credite dictis,

Post haec non umquam vitis gustabo liquorem,

455

Donec regna patriis melioris munere vitae

In nova me rursus concedent surgere vina.»

Exin cantato sanctis concentibus hymno

Montis Oliveti conscendunt culmina cuncti.

Talia tum Christus depromit pectore verba:

460

«Omnes praesenti noctis vos tempore longe

Disperget misere deserto principe terror.

Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes

In diversa fugam capient per rura bidentes.

Post ubi vita novos caeli mihi reddet honores,

465

Praeveniam vestrosque choros genitalibus arvis

Grata Galilaeae volitans per rura docebo.»

Respondit Petrus: «Cunctos, si credere fas est,

Quod tua labenter possint praecepta negare,

Sed mea non umquam mutabit pectora casus.»

470

Ille dehinc: «Nox haec, quae lucida sidera terris

Inducit lucemque premens nunc incubat undas,

Audiet, ut trinis pavidus mendacia verbis

Dices et Christum, fortissime Petre, negabis,

Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum.»

475

At Petrus: «Duram mortem mihi sumere malim,

Vox oblita suum quam deneget ista magistrum.»

Has vires cordis perstant promittere cuncti.

Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura.

Illo progreditur lucis vitaeque repertor,

480

Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur.

Atque illic reliquos iussit residere ministros.

Ipse sed adsumpto longe procedere Petro

Zebedeique simul natis per devia tendit.

Tunc angore gravi maestus sic voce profatur:

485

«Tristia nunc volvens animus mihi pectora turbat

Morte tenus, sed nunc vos segnem excludite somnum,

Sollicitamque simul vigilando ducite noctem.»

Haec ait et paulum procedens corpore terram

Deprimit et tali proiectus voce precatur:

490

«Si fas est, genitor, calicis me transeat huius

Incumbens valido nobis violentia tractu.

Sed tua iam veniat potius, quam nostra voluntas,

Quae tibi decreta est tantis sententia rebus.»

Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis

495

Prostratos terrae membris dissolverat omnes.

Tunc ait ad Petrum: «Non est mihi ponere virtus

Unam pervigilem tantis sub casibus horam?

Sed vigilate, precor, ne vos temptatio raptos

Horrida praecipitet saevae per lubrica mortis.

500

Spiritus iste viget, sed corpus debile labat.»

Secessit rursus secreti montis in arcem

Orabatque patrem: «Rerum mitissime rector,

Hunc quoniam calicem non est transire potestas,

Iam tua proveniat nostra de sorte voluntas.»

505

Rursus discipulo, somni sub pondere pressos

Invenit et rursus idem genitore precato

Adloquitur fesso nexos languore quietis:

«Iam dormire licet sociosque revisere vestros,

Nam venit ecce, meum qui dedat in omnia corpus,

510

Quae maculata meis inponet factio membris.»

Cum dicto Iudas numero stipante catervae

Advenit procerum iussu populique ferocis.

Pars strictis gladiis pars fidens pondere clavae

Signa sequebatur Iudae promissa furentis.

515

Oscula nam pepigit sese contingere Christi,

Quo facile ignotum caperet miserabile vulgus.

Ille ubi dissimulans blanda cum voce salutat,

Attigit et labiis iusti venerabilis ora,

Continuo Christus: «Totum complere licebit,

520

Huc venisse tuo quaecumque est causa paratu.»

Iniecere manum turbae Christumque prehendunt.

Tunc e discipulis unus fulgente machaera

Occurrit vatis famulo sublatus in iram

Tempore et excussam rapuit vi vulneris aurem.

525

Olli Christus ait: «Gladium tu ponito, noster;

Nam quicumque ferox confidet vindice ferro,

Hunc iusti similis ferri vindicta manebit.

An ego non possem caelestia castra vocare

Et patris innumeras in proelia ducere turmas?

530

Sed scriptura meis complenda est debita rebus.

Vos autem stricto qui me comprendere ferro

Fustibus et gladiis concurritis, en ego vobis

Occurram, templi media qui semper in arce

Vobiscum residens docui, nec talia quisquam

535

In solum tantis circumlatrantibus ausus.»

Discipuli passim Christo fugere relicto.

Iamque Caiphaea steterat salvator in aula,

Convenere omnes scribae proceresque vocati.

At Petrus longe servans vestigia solus

540

Occulte maestus sedit cum plebe ministra

Extremum opperiens tanto sub turbine finem.

Ecce sacerdotes falsos conquirere testes

Incumbunt fictasque volunt contexere causas,

Quis mortem insonti possent inponere Christo.

545

Sed nullus tanto visus satis esse furori.

Ultima prosiliunt testes, qui dicere Iesum

Audissent, templum quod solus vertere posset

Et versum trinis iterum instaurare diebus.

Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem

550

Insistit frendens furiis ac talia fatur:

«Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas

Convictus veris procerum sub testibus audes?

Adiurabo tamen summi per regna tonantis,

Ut fateare palam, si fas te credere Christum.»

555

Ille dehinc tali compellat voce superbum:

«Istaec sola tibi procedunt pectore verba

Vera tuo; veniet vobis visenda per auras

Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae

Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris.»

560

Talibus auditis scindit de pectore vestem

Exultans furiis et caeco corde sacerdos

Atque ait: «Audistis pugnantis foeda profani

Verba Deo; polluta magis consurgat in iras

Religio et vestram cuncti iam pandite mentem.»

565

Conclamant omnes mortique addicere certant.

Tum sanctam Christi faciem sputa improba complent

Et palmae malis colaphique in vertice crebri

Insultant verbisque omnes inludere certant:

«Christe, prophetabis, cuius tibi palma sonarit!»

570

At Petrum mulier tristem quod viderat intus,

«Tune etiam, iuvenis, fueras comes additus, inquit,

Isti, quem ludens procerum sententia damnat?»

Ille negat tectisque feris se promere temptat.

Ecce sed egressum primo sub lumine cernens

575

Altera consimili prodebat voce ministris.

Rursus ait iurans, illum se nosse negabat.

Tum percontantum multi accessere sequentes

Eque sono vocis sese cognoscere dicunt,

Cuncta Galilaeam streperent quod verba loquellam.

580

Et Petrus iurans devotis omnia verbis

Nescire adfirmat; quisquis foret ille, negando.

Hanc vocem, plausum quatiens sub culmine tecti,

Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis

Circumstant tristem vera praesagia Christi;

585

Egressusque dehinc ploratus habebat amaros.

Sidera iam luci concedunt et rapidus sol

Progreditur radiis terras trepidantibus implens.

Iamque e concilio Christum post terga revinctum

Praesidis ad gremium magno clamore trahebant.

590

Interea celsum Dominus stans ante tribunal

Talia Pilati verbis excepit Iesus:

«Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur; adstas?»

Respondit Christus: «Vestris haec audio verbis.»

Exhinc terribilis iusti accusatio surgens

595

Infremit et sanctum scelerata facundia pressat.

Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.

Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi.

Ille magis perstans miranda silentia servat.

Sollemni sed forte die concedere leges

600

Unum damnati capitis de more iubebant;

Et fuit in vinclis famoso nomine latro,

Quem Christo infensus populus dimittere vitae

Ardebat: trucibus somno sed territa visis

Pilati coniunx, iusti discedere poena,

605

Mandatis precibusque virum suspensa rogabat.

Tum iudex iterum procerum disquirere mentem

Temptat, et instanti cuperent quem solvere poena,

Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit.

Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,

610

Latronem legi peterent Christumque negarent.

At postquam procerum incendit sententia vulgum,

Latronisque petit potius sibi cedere vitam,

Consuluit praeses populum, quid vellet Iesum.

Plebs incensa malo saevos miscere tumultus,

615

Et crucis ad poenas iterumque iterumque petebat,

Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem

Confessus sese proprio damnaverit ore.

Denique vi victus detestatusque cruentum

Officium increpitans se libera sanguinis huius

620

Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas

Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.

Hoc magis inclamant: «Nos, nos cruor iste sequatur,

Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet.»

Pilatus donat plebi legique Barabban

625

Et crucis ad poenam victus concedit Iesum.

Proditor ad Iudas, postquam se talia cernit

Accepto sceleris pretio signasse furentem,

Infelix veris damnans sua gesta querellis

Proiecit templo tum detestans argentum.

630

Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas

Informem rapuit ficus de vertice mortem.

Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,

Inlicitum fantes adytis concedere templi,

Quod dare tum licitum, dum sanguis distraheretur,

635

Credebant, agrum mercati nomine vero

Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto.

Haec quondam cooperta canens vox vera prophetae

Eventum rerum patefecit in ordine saecli:

Argenti triginta minas posuere profani

640

Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,

Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.

Traditus est trucibus iustus scelerisque ministris

Militibus: scelerata ludibria corpore praebet.

Purpureamque illi tunicam clamidemque rubentem

645

Inducunt spinisque caput cinxere cruentis,

Inque vicem sceptri dextram comitatur harundo.

Tum genibus nixi regem dominumque salutant

Iudaeae gentis; faciem lavere salivis

Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.

650

Haec ubi transegit miles ludibria demens,

Indutum propriae ducebat tegmina vestis

Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebant.

Ecce sed egressi quendam cepere Simonem

Cyrena genitum lignumque adferre iubebant,

655

Quo dominum lucis iussis suffigere saevis

Instans urgebat saecli inmutabilis ordo.

At postquam ventum est, ubi ruris Golgotha nomen,

Permixtum felli vinum dant pocula Christo.

Ille sed in summo gustu tractata recusat,

660

Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.

Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,

Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes

Militis unius servans possesso textum.

Et scriptum causae titulum meritique locarunt,

665

Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.

Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent

Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis

Insultat plebis fixo vaesania Christo:

«Hic est, qui templam poterat dissolvere solus,

670

Hic est, qui trino lucis reparare meatu.

Sed nunc descendat suboles veneranda tonantis

Et crucis e poena corpusque animamque resolvat.»

Haec vulgi proceres vaecordis dicta sequuntur;

Atque Pharisaei scribaeque et factio demens

675

Inludunt motuque caput linguasque loquellis

Insanis quatiunt aeternae ad vincula poenae:

«Nonne alios quondam trucibus servare solebat

Morborum vinclis? sese cur solvere poenis

Non valet? En regem nostrae quem credere gentis

680

Debuimus: solvat ligni de robore corpus!

Tunc sanctis digne poterimus credere signis.

Confidit genitore Deo: dimittere poena

Cur propriam non vult subolem veneranda potestas?»

Nec minus increpitant dextra laevaque gementes

685

Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones.

Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,

Cum subito ex oculis fugit furvisque tenebris

Induitur trepidumque diem sol nocte recondit.

Ast ubi turbatus nonam transegerat horam

690

Consternata suo redierunt lumina mundo.

Et Christus magna genitorem voce vocabat

Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes

Heliam vocitare putat. Tum concitus unus

Cogebat spongo turpi calamoque revincto

695

Inpressum labiis acidum potare saporem.

Cetera turba furens tali cum voce cachinnat:

«Spectemus pariter, caelo ne forte remissus

Helias veniat, celsa qui in sede quiescit,

Liberet et misero confixum stipite regem.»

700

Tum clamor Domini magno conamine missus

Aetheriis animam comitem commiscuit auris.

Scinduntur pariter sancti velamina templi

Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt

Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,

705

Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.

Tum veterum monumenta virum patuere repulsis

Obicibus iustaeque animae per membra reversae

Et visi passim populi per moenia late

Erravere urbis; sic terrent omnia mundum.

710

Militibus primis quatiuntur corda pavore,

Dedita qui saevae servabant corpora poenae,

Et subolem dixere Dei Christumque fatentur.

E speculis matres miracula tanta tuentur

Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant.

715

Iam decedenti vesper succedere soli

Coeperat, et procerum tum iustior audet

Corpus ad extremum munus deposcere Christi.

Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,

Qui quondam verbis aures praebebat Iesu.

720

Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,

Quis nuper tulerat vitam vis horrida poenae.

Concessit praeses et corpus fulgida lino

Texta tegunt saxique novo componitur antro.

Limen concludunt immensa volumina petrae;

725

E speculis servant matres et cuncta tuentur.

Iamque dies rutilo complebat lumine terras,

Otia qui semper prisca de lege iubebat,

Nulla sed inmitis procerum furor otia servat.

Conveniunt onerantque simul sic iudicis aures:

730

«Erroris laqueos iustissima poena resolvit.

Nunc meminisse decet, quoniam planus ille solebat

Vulgari semper iactans promittere plebi,

E mortis sese tenebris ad lumina vitae

Cum trino solis pariter remeare recursu.

735

Hoc petimus, castos miles nova funera servet,

Ne fera discipulis furandi audacia corpus

Consurgat turbetque recens insania plebem.»

Et Pilatus ad haec: «Miles permittitur, inquit,

Servare, ut vultis, corpus tellure sepultum.»

740

Conveniunt saxique ingentia pondera volvunt,

Et limen signis et saxum milite servant.

Sidera iam noctis venturo cedere soli

Incipiunt, tumuli matres tum visere saeptum

Concurrunt, motus sed terram protinus omnem

745

Concutit et caelo lapsus descendit aperto

Nuntius et saxum tumuli de limine volvit.

Illius et facies splendet ceu fulguris ignis,

Et nivis ad speciem lucent velamina vestis.

Militibus terror sensum discluserat omnem

750

Et iacuere simul ceu fusa cadavera leto.

Ille sed ad matres tali cum voce profatur:

«Vestra pavor nullus quatiens nunc corda fatiget;

Nam manifesta fides, sanctum vos quaerere corpus,

Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.

755

Surrexit Christus aeternaque lumina vitae

Corpore cum sancto devicta morte recepit.

Visere iam vobis licitum est, quod sede sepulcri

Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra.

Dicite praeterea celeri properoque recursu

760

Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,

Inque Galilaeam laetum praecedere terram.»

His dictis visisque animos perfuderat ardens

Laetitia attonitis stupor ancipitique pavore.

Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu

765

Talia discipulis referunt tumulumque relinquunt.

Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus

Et fidas matres blandus salvere iubebat.

Occurrunt illae et genibus plantisque prehensis

Victorem leti pavidae venerantur Iesum.

770

Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:

«Mentibus absistat fidei pavor omnis et ista

Fratribus en nostris propere mandata referte.

Nostri conspectus si cura est, ite volentes

Inque Galilaeam propere transcurrite terram.»

775

Interea tumulo custodum exterrita corda;

Mittunt e numero partem, quae tanta referret

Iudaeis rerum miracula. Sed manus amens

Iam semel insano penitus devota furori

Praemia militibus certatim magna rependit

780

Et famam argento redimit, quod limine rupto

Furtim sustulerit corpus defensa tenebris

Occulte rapiens audacia discipulorum.

Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes

Mandatis Christi concurrens turba suorum:

785

Cernitur ecce suis proles veneranda tonantis.

Illum procumbens sancte chorus omnis adorat;

Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat

Pectoribus virtus, nam pars dubitabat eorum.

Tunc sic discipulos clarus compellat Iesus:

790

«In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit,

Me pater est vobis dignatus mittere lucem.

Gentibus haut aliter nunc vos ego mittere cunctis

Institui, vestrum est cunctas mihi iungere gentes.

Pergite et ablutos homines purgantibus undis

795

Nomine sub sancto patris natique lavate,

Vivifici pariter currant spiramina flatus.

Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes

Praecepta, ut vitam possint agitare perennem;

Nec vobis umquam nostri praesentia deerit,

800

Donec consumens dissolvat saecula finis.

 

Has mea mens fidei vires sanctique timoris

Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi,

Versibus ut nostris divinae gloria legis

Omamenta libens caperet terrestria linguae.

805

Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,

Quam fovet indulgens terrae regnator apertae

Constantinus, adest cui gratia digna merenti,

Qui solus regum sacri sibi nominis horret

Inponi pondus, quo iustis dignior actis

810

Aeternam capiat divina in saecula vitam

Per dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.