BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aurelius Augustinus

354 - 430

 

Sermones

Sermones de Sanctis (Sermo 273-340)

 

Sermo 299D

 

Textus:

Augustini opera omnia

Patrologia Latina 38

ed. J.-P. Migne, Paris 1841 sqq.

 

vide: Passio Scillitanorum

 

________________________________________________________________

 

 

 

In natali sanctorum martyrum Scillitanorum

 

Nec propter superflua, nec propter necessaria negandus Christus. Necessaria duo: salus et amicus.

 

1. Martyres sancti, testes Dei, ne vivendo morerentur, moriendo vivere maluerunt; ne timendo mortem negarent vitam, amando vitam contempserunt vitam. Ut negaretur Christus, vitam promittebat inimicus, sed non qualem Christus. Credentes ergo quod a Salvatore promittebatur, riserunt quod persecutor comminabatur. Fratres, quando sollemnia martyrum celebramus, exempla nobis proposita noverimus, quae imitando assequamur. Non enim istam faciendo frequentiam augemus martyrum gloriam. Illorum corona populis nota est Angelorum. Nos, quod passi sunt, cum legeretur, audire potuimus. Quod autem acceperunt: Nec oculus vidit, nec auris audivit. Bona mundi huius alia sunt superflua, alia necessaria. Hinc paululum ut loquamur, attendite, et distinguamus, si possumus, quae sint bona huius mundi superflua, quae necessaria; ut videatis, non esse negandum Christum nec propter superflua, nec propter necessaria. Superflua mundi huius quis enumerat? Si ea commemorare voluerimus, magnas moras faciemus. Dicamus ergo necessaria; quaecumque alia erunt, haec erunt superflua. Necessaria sunt in hoc mundo duo ista, salus et amicus; ista sunt, quae magni pendere, quae non debemus contemnere. Salus et amicus, naturalia bona sunt. Fecit Deus hominem, ut esset et viveret: salus est; sed, ne solus esset, amicitia quaesita est. Incipit ergo amicitia a coniuge et filiis, et progreditur usque ad alienos. Sed si consideremus unum nos habuisse patrem et unam matrem, quis erit alienus? Omni homini proximus est omnis homo. Interroga naturam. Ignotus est? homo est. Inimicus est? homo est. Hostis est? homo est. Amicus est? maneat amicus. Inimicus est? fiat amicus. Sapientia quomodo proxima nostra facta sit.

 

 

Omni homini omnis homo proximus.

 

2. Ad haec duo in hoc mundo necessaria, salutem et amicum, venit peregrina sapientia. Invenit omnes stultos, errantes, superflua colentes, temporalia diligentes, aeterna nescientes. Haec sapientia stultis amica non fuit. Cum ergo stultis amica non esset, et a stultis longe esset, assumpsit proximum nostrum, et facta est proxima nostra. Hoc mysterium Christi est. Quid tam longe, quam stultitia a sapientia? Quid tam proximum, quam homo et homo? Quid tam longinquum, inquam, quam a stultitia sapientia? Ergo suscepit hominem sapientia, et facta est homini proxima per id, quod erat proximum. Et ecce, quoniam dixit homini ipsa sapientia: Ecce pietas est sapientia; ad sapientiam vero hominis pertinet colere Deum, quia hoc est pietas, data sunt nobis duo praecepta: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Alterum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Et ille, qui hoc audivit, ait: Et quis est mihi proximus? Putabat dicturum Dominum: Pater tuus et mater tua, coniux tua, filii tui, fratres tui, sorores tuae. Non hoc respondit, sed qui volebat commendare omnem hominem omni homini proximum, instituit narrationem. Homo, inquit, quidam. Quis? Quidam, tamen homo. Homo quidam. Quis ergo homo? Quidam, sed tamen homo. Descendebat de Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones. Ipsi dicuntur latrones, qui et insequuntur nos. Vulneratus, spoliatus, semivivus in via relictus, a transeuntibus, a sacerdote, a levita contemptus est; a Samaritano autem transeunte animadversus est. Accessum est ad eum: inspecta cura levatus est in iumentum, perductus ad stabulum; iussum est curam illi adhiberi, sumptus impensus est. Interrogatur, qui interrogaverat, quis erat huic semivivo proximus. Quia duo contempserant, et contempserant proximi, accessit extraneus. Iste enim homo Hierosolymitanus proximos habebat sacerdotes et levitas, samaritanos alienigenas. Transierunt proximi, et extraneus factus est proximus. Quis ergo erat huic homini proximus? Dic tu, qui interrogaveras dicens: Quis est mihi proximus? Iam responde quod verum est. Interrogaverat superbia: loquatur natura. Quid ergo ait? Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Et Dominus ad illum: Vade, et tu fac similiter.

 

 

Salus tibi, salus sit et amico tuo.

 

3. Redeamus ad causam. Iam tria videmus: salutem, amicum, sapientiam. Sed salus et amicus etiam de hoc mundo; aliunde sapientia. Propter salutem victus et tegumentum, et, si mala valitudo occurrent, medicina. Salvis autem salvus loquens Apostolus ait: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Ista sunt necessaria propter salutem: quae autem propter superflua? Nam qui volunt, inquit, divites fieri - propter superflua utique - incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Ubi ergo salus? Ergo propter salutem victum et tegumentum habentes his contenti simus. Propter amicum quid? Quid tibi amplius potuit dici, quam diliges proximum tuum tamquam te ipsum? Ergo salus tibi, salus sit et amico tuo. Propter tegumentum amici: Qui habet duas tunicas, communicet cum non habente. Propter victum amici: et qui habet escas, similiter faciat. Pasceris, pascis; vestiris, vestis. Ista de hoc mundo; aliunde autem, quod est sapientia: discis, et doces.

 

 

Superflua martyres qualiter contempserint.

 

4. Constituite iam vobis ante oculos agonem martyrum. Venit inimicus, cogit Christum negare. Sed adhuc blandientem inducamus, nondum saevientem. Promittit divitias et honores. Superflua sunt: qui talibus donis temptantur ut Christum negent, nondum accesserunt ad agonem, nondum certamen invenerunt, nondum hostem antiquissimum vera pugna provocaverunt. Contempsit autem, cui talia promittebantur, vir fidelis, et ait: Ego propter divitias negabo Christum? Ego propter divitias negabo divitias? Ego propter aurum negabo thesaurum? Nempe ille est: Qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate nos ditaremur. Nempe ille est, de quo item ait Apostolus: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Attendis quod promittis, quia non potes videre quod tollere conaris. Ego fide video, quod mihi vis auferre: tu oculis carnis, quod vis dare; meliora sunt, quae cordis oculus intuetur, quam quae oculus carnis videt. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Contemno ergo dona tua, inquit fidelis anima, quia temporalia sunt, superflua sunt, caduca sunt, volatica sunt, plena sunt periculis, plena temptationibus. Nemo haec habet quando vult, perdit et quando non vult. Contemptus est promissor, accedit alius, id est persecutor, contemptus est blandiens, esse incipit saeviens; contemptus est coluber, in leonem conversus est. Non vis, inquit, accipere a me divitias ampliores? Si Christum non negaveris, auferam quas habes. Adhuc in superflua mea saevis. Sicut novacula acuta fecisti dolum. Capillos radis, cutem non praecidis: aufer etiam ista mihi. Immo, quoniam videbas quod pauperibus exinde dabam, hospites suscipiebam, quod monuerat Paulus faciebam: Praecipe, inquit, divitibus huius saeculi, praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec mihi auferens, ista opera facturus non sum: numquid apud Deum ideo minor ero, quia volo, et non possum? An usque adeo surdus sum adversus vocem Angelorum: Pax in terra hominibus bonae voluntatis? Tolle ergo superflua mea. Nihil intulimus in hunc mundum, sed neque auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, eo contenti simus.

 

 

Immo et necessaria.

 

5. Sed ait persecutor: Tollo victum, tollo tegumentum. Accessum est ad certamen, ferventius saeviebat inimicus; transita sunt superflua, perventum est ad necessaria. Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est. Nihil tam proximum animae suae, quam caro sua; fames et sitis et aestus in carne sentis. Ibi te volo videre, martyr bone, testis Dei! Vide, inquit, vide! Quis nos separabit a caritate Christi? Quid est quod minaris? Tollo victum, tollo tegumentum. Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? Minetur ex altera parte. Tollo amicum, occido carissimos tuos ante oculos tuos, coniugem et filios trucidabo. Occidis, occidis? Non negent, et non occidis. Quid est? quia non me terres de me, terres me de meis? Si non negaverint, meos non occidis; si negaverint, alienos occidis. Adhuc addat persecutor, et saeviat, et dicat: Si tuos non curas, et ipsum huic luci auferam. Huic luci: numquid aeternae luci? Cui luci me auferes? quam communem habeo et tecum. Non est magna, quam vides et tu. Ego pro hoc lumine non negabo lumen. Erat lumen verum. Novi, cui dicam: Quoniam apud te fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Tolle vitam, tolle lumen; habebo vitam, habebo lumen. Habebo vitam, ubi te non patiar interfectorem; habebo lumen, quod mihi, non dicam tu, sed nec ulla nox possit auferre. Vicit martyr. An aliquid aliud est, ubi maius certamen spectare debeamus? Non. Minatur mortem, saevit in salutem, exarat ungulis, excruciat tormentis, urit flammis, admovet bestias: et hic vincitur. Quare vincitur? Quia in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.

 

 

Nullus Christo magis necessarius. A fideli aliquando negatur, quando erubescendo non defenditur.

 

6. Ergo, fratres mei, non negetur Christus propter superflua, non negetur propter necessaria: nullus ipso est magis necessarius. Necessaria dicebam, salutem et amicum. Peccas propter salutem, et negas Christum; amando salutem non habebis salutem. Peccas propter amicum tuum, et, ne illum offendas, negas Christum. Heu me miserum! Aliquando erubescendo negatur. Non saevit persecutor, non expoliat depraedator, non incumbit tortor; tantum ne displiceas amico tuo, negas Dominum tuum. Video quid tibi abstulerit amicus: ostende quid dabit. Quid dabit? Ipsas amicitias, per quas pecces, per quas involvaris, per quas inimicus Dei efficiaris. Iste tibi amicus non esset, si tu tibi esses; sed, quoniam ipse inimicus es tibi, amicum putas inimicum tibi. Unde autem ipse inimicus es tibi? Quia amas iniquitatem: Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam. Sed non negatur Christus, ut amico impio et perverso placeatur; non negatur, sed ab impio vituperatur, ab impio accusatur, et a fideli erubescendo non defenditur, deseritur, tacetur, non praedicatur. Saevit lingua blasphemantis, et nulla est laudantis. Quanta mala committuntur quasi pro necessariis, pro victu, pro tegumento, pro salute, pro amico; et omnia ista, quae appetuntur, magis pereunt. Si vero praesentia contempseris, dabit tibi Deus aeterna. Contemne salutem, habebis immortalitatem; contemne mortem, habebis vitam; contemne honorem, habebis coronam; contemne amicum hominem, habebis amicum Deum. Sed illic, ubi amicum habebis Deum, sine amico proximo non eris; ibi tecum amici erunt, quorum facta et confessiones paulo ante legebantur.

 

 

Lecta erat Passio Scillitanorum, virorum et feminarum. Confitentibus Christum amica erit civitas Christi.

 

7. Audivimus viros fortiter agentes, viriliter confitentes, audivimus et feminas non tamquam feminas tenentes Christum, oblitas sexum. Ibi erit cum istis illa amicitia, ubi nulla erit carnis concupiscentia, et sola erit cum amicis ad fruendum sapientia. Ecce quid perdimus, si ea hic amaverimus, et Christum negaverimus! Proximus ibi nos non terret, si moriatur; nullus ibi luctus, ubi aeterna vita erit; nec illud necessarium est: Victum et tegumentum habentes his contenti simus. Vestis nostra immortalitas erit, cibus iste caritas erit, vita aeterna erit; nec opera ibi bona, quae ab his appellantur, faciemus; ad ea non perveniemus, si hic ea non fecerimus. Non tibi dicetur: Frange esurienti panem tuum, ubi fames non erit; non tibi dicetur: Suscipe hospitio, ubi nullum invenies peregrinum; non tibi dicetur: Libera oppressum, ubi nullus inimicus erit; non tibi dicetur: Concorda litigiosum, ubi pax aeterna erit. Videte, fratres mei, quomodo hic toleretur quaerendo; ibi eam habebimus, ubi perire non possumus. Salutem quaeris? Contemne, et habebis. Negas Christum, timendo offendere amicitias hominum: confitere Christum, et amica tibi erit civitas Angelorum, civitas Patriarcharum, civitas Prophetarum, civitas Apostolorum, civitas omnium Martyrum, civitas omnium bonorum Fidelium. Christus ipse fundavit eam in aeternum.