BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aurelius Augustinus

354 - 430

 

Sermones

Sermones de Sanctis (Sermo 273-340)

 

Sermo 299E

 

Textus:

Augustini opera omnia

Patrologia Latina 38

ed. J.-P. Migne, Paris 1841 sqq.

 

vide: Passio Scillitanorum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Tractatus de natale sanctorum Scillitanorum

in basilica Novarum

 

Sexus utriusque fortitudo Christus. Anni recedunt,

non accedunt. Dies, Deus.

 

1. Martyrum Christi virorum et feminarum fortitudo Christus. Si enim viri soli in passione fortes exsisterent, sexui fortiori virtus tribueretur. Ideo fortiter pati et infirmior sexus potuit, quia Deus in omnibus potuit. Proinde licet sit vir, licet sit femina, in tribulatione sua debet dicere: Dominus fortitudo mea; et: Diligam te, Domine, virtus mea. Ipsa dilectio virtus est: qui enim novit amare, pro eo quod amat omnia perpeti potest. Et si hoc amor lascivus persuasit amatoribus, ut pro suis nugis et delictis multa fortiter patiantur, nec periculum ullum ante oculos ponunt, qui alieno pudori insidiantur; quanto debent esse fortiores in caritate Dei, qui illum diligunt, a quo et viventes et morientes separari non possunt? Amator quippe impudicus perdet quod amat, si pro amata fuerit occisus; amator autem Dei fortis et iustus non solum quia moritur, quod amavit non perdet, sed moriendo invenit quod amavit. Denique amator delicti confiteri timet, amator Dei negare timet. Eligamus ergo amorem, fratres, in quo innocenter vivamus, et securi moriamur; hoc enim amore electo, cum ab eo fuerint possessa nostra praecordia, vivere nobis Christus erit, et mori lucrum. Moriendo quod odimus evitamus; moriendo ad quod amamus pervenimus. Proinde qui amat hanc vitam, faciat, si post amando diuturnam non potest. Ames, non ames, fugit quod amas; fugit, nec tenes quod amas. Anni accedunt, aetas deficit, quod restat breviatur; non ergo anni producta vita tua accesserunt, sed, si attendas quod remanent, recesserunt. Nam si accessissent, longiorem vitam tibi fecissent; nunc vero restabant tibi, verbi gratia, triginta anni; ad hoc vivis, ut minuantur. Sine causa natali tuo multos annos addidisti, quos pauciores diu vivendo fecisti. Attende digitos computantis, non ut qui transierunt tibi renuntientur, sed qui remanserunt; et vides eos ad hoc venire, ut non sint. Non enim, si agis horam tertiam, revocas primam; aut de die hesterno fugitivo crastinum facis; post paululum et crastinus erit hesternus. Quid prode est ista non contemnere, quae amando non potes detinere? Fugit te dies amatus, accedit Deus desideratus. Hoc ama, quo amando pervenias. Fidelis est, stat ad te: veni ad eum. Et hoc piger eras: venit ad te, natus est propter te, mortuus est propter te.

 

 

Noli timere amarum poculum mortis:

bibit prius pro te medicus. Mors martyrum dura, sed in

conspectu hominum. Quidquid egit Christus, doctrina

nostra est. Donatae martyris nobile responsum.

 

2. Noli ergo timere amarum poculum mortis: mors enim amara est, sed per hanc amaritudinem ad magnam transitur dulcedinem. Amaritudo ista viscera animae tuae curat; non si moriaris, sed si pro veritate moriaris. Amaritudo ista medicinalis est, non letalis: sanat interiora tua, bibe securus. Quod non dubitavit bibere medicus, quare dubitat bibere aegrotus? Ille, quod in se amaritudine poculi illius curaret, non habebat; propter te bibit, ne tibi venenum dari putares. Propter te bibit, ut disceres dicere: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Confitentes Christum diversa perpessi sunt: alii gladio percussi, alii ignibus concremati, alii feris obiecti, alii nec sepeliri permissi. Dura omnia, saeva omnia, horrenda omnia: sed in conspectu hominum. Ideo Scriptura cum mortes martyrum commendaret: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum eius; in conspectu eius, qui novit iudicare, et nescit errare. Attendentes enim stulti et infideles praesentem felicitatem contemni a sapientibus et fidelibus, miseros putaverunt, qui pro Christi nomine moriebantur; oculos enim fidei non habebant, ideo ad ea quae promissa erant prospicere non valebant. Venit promissor et dator: monendo confirmavit, dando spiritum perfecte sanavit. Ait enim: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius quod faciant non habent. Vide stultos saevientes, si hoc audiant, non habent amplius quod faciant. Faciunt enim multa de cadaveribus: laniant, incendunt, spargunt, sepeliri non sinunt; et quasi gloriantes dicunt: Ubi est quod Christus dixit, quia cum occident homo hominem, amplius quid faciat non habet? Ecce tanta feci de cadavere mortui. Similis est corde ei, qui non sentit in carne. Dure et stolide, quid fecisti? Si sentit, fecisti; si non sentit, inaniter insanisti. Ostendo, inquit, vobis quem timeatis: qui, cum occident, habet potestatem mittere in gehennam. Quod non habet homo percussor et interfector, qui usque ad carnem ferit, exeunte spiritu non sequitur, quia nec videt. Quis est timendus? Vide a quo occidaris, vide quomodo moriaris. Habet te in potestate post mortem, qui habebat ante mortem; nam nec homo in te aliquid faceret, nisi ille permitteret. Miraris quia ille permittit? Audi martyrum principem, qui cum iudicaretur ab homine, Deus occultus, homo manifestus, in quo contemnebatur; ille ergo cum iudicaretur ab homine, inflavit se homo. Non mihi, inquit, respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te et dimittendi te? Et ille mitis, Dominus omnium, servus omnium, serviens aegrotis non condicione sed dilectione, et ipsum inflatum et tumentem curavit. Christus ab illo quasi iudicabatur, ille a Christo curabatur; tumidus terruit, sed medicus secuit. Ad ubi se inflavit ut voluit, responsum accepit; non ut diceretur ci: Non habes in me potestatem, sed ego habeo in te potius potestatem. Quod si Dominus diceret, verum diceret, sed nobis exemplum non praeberet. Ille et cum pateretur docuit, quia et cum temptaretur docuit. Quomodo te docuit quid respondeas temptatori, quando temptatus est, sic te docuit quid respondeas persecutori, quando iudicatus est. Vox illa nostra erat, caput pro corpore loquebatur. Quid ergo ait? Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper. Non dixit: Non habes; sed: Non habuisses, nisi accepisses. Docuit martyrem subditum esse debere, non homini, sed Deo; docuit martyrem, quando ab homine aliquid patitur, non timere hominem, sed eum qui hominem facere permittit, qui homini dat potestatem. Illo magisterio edocta fortissima femina: Honorem, inquit, Caesari tamquam Caesari: timorem autem Deo Sua suis reddidit, iuste distribuendo; respondit, nec superba, nec infirma. Attendit Apostolum dicentem: Omni humanae constitutioni subditi estote propter Deum. Honorem, inquit, Caesari tamquam Caesari. Saeviat licet, honoretur; reddatur illi ordo humilitatis, et si principatum non habet potestatis. Summam enim potestatem habet, in cuius manu sumus, et nos, et sermones nostri. Ipsum ergo, inquit Dominus, timete, qui habet potestatem, qua et cum occident, non huc usque potest, non ultra nihil potest, sed et cum occident, habet in potestate mittere in gehennam ignis.

 

 

Lazari et divitis mors communis, sors dissimilis.

Nec in divite divitiae accusantur, nec in paupere paupertas

laudatur. Quid punitum est in divite.

 

3. O infidelis, praesentia respicis, praesentibus terreris: aliquando cogita in futurum. Crastinus et crastinus, aliquando novissimus erit crastinus, urguet dies diem, nec rapit eum qui fecit diem. Est enim apud illum dies sine hesterno et crastino: est enim apud illum dies sine ortu et occasu: est apud eum lux sempiterna, ubi est fons vitae, et in cuius lumine videbimus lumen. Ibi sit vel cor, quamdiu necesse est ut hic sit caro, ibi sit cor: totum ibi erit, si cor ibi est. Dives in purpura et bysso finivit delicias; pauper ulceribus plenus finivit miserias. Novissimum diem ille metuebat, ille cupiebat. Ambobus venit, sed non ambos pares invenit; et quia non ambos pares invenit, non ambobus aequaliter venit. Mori et mori simile fuit: finire hanc vitam et finire hanc vitam communis condicio est. Audisti communionem: attende separationem. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives, et sepultus est. Ille enim forte nec sepultus est. Tam nostis cetera: ille apud inferos torquebatur, ille in sinu Abrahae reficiebatur. Transierunt illae deliciae et illae miseriae; utrumque finitum est et mutatum: ille a deliciis ad poenas, ille a miseriis ad delicias. Equidem illae deliciae et illae miseriae breves fuerunt; illae autem poenae et illae deliciae sine fine successerunt. Non utique in divite divitiae sunt accusatae, nec in paupere laudata paupertas; sed in illo damnata impietas, pietas autem in isto laudata. Aliquando enim audiunt haec homines in Evangelio: et gaudent qui nihil habent, ad haec verba mendicus exultat. Ego ero, inquit, in sinu Abrahae, non ille dives. Respondeamus pauperi: Minus habes ulcera; adice tibi ad merita, opta et canum linguas. Tu iactas quod pauper es, ego quaero si fidelis es: nam paupertas infidelis et hic est cruciatio, et ibi damnatio. Alloquamur et divitem: Quando Evangelium audisti de illo qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide, timuisti; non improbo quod timuisti, sed quod ibi improbatum est plus time. Tacentem pauperem ante ianuam suam contemnebat, micas ille de mensa eius cadentes concupiscebat; nullum illi tegmen, nullum tectum, nulla humanitas praebebatur. Hoc punitum est in divite, crudelitas, impietas, elatio, superbia, infidelitas: haec punita sunt in divite. Unde hoc probas? ait aliquis, prorsus divitiae punitae sunt. Ego si non ex ipso Evangelii capitulo probo, nemo me audiat. Cum apud inferos in tormentis esset ille dives, desideravit aquae stillam in linguam suam de pauperis digito illius, qui micas mensae ipsius desiderabat; et facilius fortassis ille ad micas, quam ille pervenit ad stillam: negata est enim ei stilla. Respondit ei Abraham, in cuius sinu erat pauper: Memento, fili, percepisti bona tua in vita tua. Hoc enim proposui ostendere, quia impietas et infidelitas in illo damnata est, non divitiae et copia rerum praesentium. Percepisti, inquit, bona tua in vita tua. Quid est: bona tua? Alia non putasti bona. Quid est: in vita tua? Aliam vitam non credidisti. Bona ergo tua, non Dei: in vita tua, non Christi. Bona tua in vita tua percepisti: finitum est quod credidisti, ideo bona quae meliora sunt non accepisti; quia cum esses in inferioribus, ea credere noluisti.

 

 

De aeternis suppliciis ac praemiis mussitatio

infidelium. Fratres impii divitis, Iudaei.

 

4. Forte accusamus istum divitem, et sensum patris Abrahae pro nostro captu interpretamur. Ut aliquid planius dicatur, quod involutum est evolvatur, quod clausum est videatur, pulsantibus aperiatur. Cum ei negatum esset subsidium vel exigua misericordia, ut impleretur quod scriptum est: Iudicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam, rogavit ut mitteretur Lazarus ad fratres ipsius, et diceret eis quid ageretur post hanc vitam. Dictum est fieri non posse, sed si vellent illi non venire ad loca eadem tormentorum, audirent Moysen et Prophetas. Habent illi, inquit, Moysen et Prophetas: illos audiant. Et ille qui noverat se et fratres suos - solebant enim inter se talia mussitare fratres infideles, eloquia divina irridentes, cum audissent aliquid dictum in lege vel Prophetis, quod pertineret ad aeterna supplicia devitanda et ad aeterna praemia concupiscenda, dicere inter se mussitando: Quis inde surrexit? quis inde venit? quis nobis quid ibi agatur narrare potuit? Ex quo patrem meum sepelivi, vocem ipsius non audivi. Hoc ille sciens, talia se solere sermocinari infideli corde et ore cum fratribus suis, hoc petebat, ut fieret quod illi non factum dicebant, et ideo divina eloquia contemnebant. Et ille: Eat, inquit, hinc aliquis, et dicat illis. Et pater Abraham: Habent ibi Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Et ille memor colloquiorum suorum: Non, pater Abraham. Tamquam diceret: Ego scio quid solebamus loqui. Non, pater Abraham: novi quid dicam, novi quid petam. Contemptor pauperis, sero misericors, misericordiam in fratres suos fieri voluit, quam sibi ipse non fecit. Non, inquit, non, pater Abraham: non credunt Moysi et Prophetis. Ego scio, talis fui: Sed si quis ad illos ex mortuis ierit, ipsi credunt. Et pater Abraham: si Moysi et Prophetis non credunt - Iudaei enim erant, nec diceret, pater Abraham, nisi Iudaeus. Respondit ergo pater Abraham: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur. Factum est, impletum est: Moysen et Prophetas non audierunt, resurgentem Dominum contempserunt. Quomodo enim contemptores Moysi et prophetarum extiterunt, sic resurgentem a mortuis Dominum audire noluerunt, contra quem falsos testes emerunt. Damus vobis, inquiunt, pecuniam - illis custodibus sepulcri - et dicite, quia nobis dormientibus venerunt discipuli eius, et furati sunt eum. Testes dormientes, empti, corrupti, suam vitam negantes, aliena furta somniantes! Si vigilabatis, quare fures non tenuistis? Si dormiebatis, quod factum est unde vidistis?

 

 

Sinus divitis Abrahae pauperem Lazarum

suscepit. Quomodo divitias habuerit Abraham,

apparet ex immolatione Isaac.

Vere divites, qui intus divites sunt.

 

5. Probavimus, quantum arbitror, non in divite illo divitias accusatas, sed impietatem, infidelitatem, superbiam, crudelitatem. Audi maius documentum, non esse divitias accusatas. Quo demersus est dives? In inferno tormentorum. Quo levatus est pauper? In sinu Abrahae. Vide pauperem in sinu Abrahae: Abraham suscepit, ille susceptus est. Ipse Abraham, qui fuit patriarcha fidelis. Adde et, quod dicerem, lege in libro Geneseos divitias Abrahae, aurum, argentum, pecora, familiam: abundabat Abraham. Quid accusas divitem? Dives suscepit pauperem. Nos ergo absit ut divitias accusemus, nec tamen ideo avaritiam aedificamus. Non dicat dives, quia pro illo locutus sum; non dicat dives, quia eius consolator esse volui. Timuit enim in commemoratione Evangelii: cum audisset divitem praecipitatum in poenas infernas, timuit. Securitatem dedi. Non timeat divitias, sed vitia; non timeat copiam, sed avaritiam; non timeat facultates, sed cupiditates. Habeat sicut Abraham, et habeat cum fide; habeat, possideat, non possideatur. Dicet mihi aliquis: Et quomodo habuit Abraham? Vis nosse quomodo habuerit Abraham? Quid apud illum erat? pietas: quid? fides: quid? oboedientia: quid? interiores divitiae. Vis nosse? vis commemorata lectione cognoscere? Omnis homo quidquid excusabiliter se congregare arbitratur, filiis suis servat. Cum ergo omnes homines divitias suas filiis suis servent, et qui filios non habent, vim patiantur, quia non habent quibus relinquant quod congregaverunt; cum ergo manifestum sit, omnes homines plus amare filios suos quam divitias suas, plus amare quibus servant quam quod servant, vis nosse quomodo Abraham habebat illam hereditatem? Lege quomodo iussu Dei contempsit heredem. Pone ante oculos divitem patrem: ibi qui servat, ibi quod servat, ibi cui servat. Appende utrumque, distribue merita, ordina amorem. Utique pluris habebat eum cui servabat, quam illa quae servabat. Si huic diceret Dominus Iesus Christus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me, credo, sicut ille dives in Evangelio, etiam Abraham tristis abscederet. «Dimitte divitias» tristis audiret, qui «Immola mihi heredem» laetus audivit? Immola mihi unicum tuum, dilectum filium tuum; quem dedi, da mihi. Non dubitavit, non haesitavit, non devotionem tristitia nubilavit, nec immolaturus, nec immolandus; nam nec ipse puer sub patris gladio trepidavit. Ductus est gaudens a gaudente, ligatus est, arae impositus est, nec cunctatio fuit; levata est patris armata dextera, nusquam trepida, nusquam infirma, nec ante deposita nisi illo iubente quo iubente fuerat erecta. Ecce quomodo habete, et quidquid potueritis habete; non ut cupiditates nutriatis, sed ut pietates perficiatis, et diem novissimum securi expectetis; vere divites, intus divites; foris ut potueritis, intus ut iussi fueritis. Habes? Dominus dedit. Perdidisti? Dominus abstulit. Gaude, quoniam, qui abstulit, non se abstulit. An tibi non sufficit, qui te facit? Sicut Domino placuit, ita factum est. Dic, quid times? Cum tu sis malus, et ille bonus, tibi placet bonum, et illi malum? Non potest fieri. Crede bonum esse, quod placuit bono. Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.