B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   t r i n i t a t e

L i b e r   X I I I

________________________________________________


     [I 1] In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non sola cognitio verum et actio nostra versatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio quod contemplandis aeternis rebus impenditur ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto ut de scripturis sanctis aliquid interseram quo facilius possit utrumque dinosci.

     [2] Evangelium suum Iohannes evangelista sic orsus est: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius; qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.

     Hoc totum quod ex evangelio posui in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit; in consequentibus vero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam sicut in libro duodecimo praecessit nostra distinctio. Nam, In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, contemplativam vitam requirit et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait, lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, fide utique opus erat qua crederetur quod non videtur. Tenebras quippe intellegi voluit aversa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium, propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est et ad scientiam pertinet quae cognitione historica continetur. Hominem autem Iohannem in phantasia cogitamus quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant sive qui ista non credunt sive qui credunt. Utrisque enim notum est quid sit homo cuius exteriorem partem, id est corpus, per corporis lumina didicerunt; interiorem vero, id est animam, in se ipsis quia et ipsi homines sunt et per humanam conversationem cognitam tenent, ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Iohannes, quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a deo, fide tenent qui tenent, et qui fide non tenent aut dubitatione ambigunt aut infidelitate derident. Utrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium qui dicunt in corde sua: Non est deus, haec audientes verba utrumque cogitant, et quid sit deus et quid sit mitti a deo, et si non sicut res se habent, at certe sicut valent.

     [3] Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse si credit, vel non esse si non credit, aliter novimus; non sicut corpora quae videmus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus et ex his quae vidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus quo recurramus cum voluerimus ut illic ea, vel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem vivum cuius animam etiamsi non videmus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem vivum sicut videndo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur videre non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis videmus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non videntur videtur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: ‚Habita est ei fides, et decepit.‘ Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inventa veritas pellit. Optabiliter autem rerum verarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: ‚Perit,‘ quando ea quae credebantur videntur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad Hebraeos fides dictumque sit eam esse convictionem rerum quae non videntur?

     [4] Deinde quod sequitur, hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum, actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet venit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Haec verba omnia qui Latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas noverunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam evidentem magnitudinem cernimus, sicut eorundem verborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, ‚non in eum crediderunt,‘ quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognovimus. Ipsorum etiam verborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea verba nunc primum audivimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa verum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnovimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est videntibus notus est. At hoc verbum quattuor syllabarum quod est ‚crediderunt,‘ sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit ‚crediderunt‘ per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo verbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui vocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum videtur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur. Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum vel septi parietibus vel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad vitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus.

     Nunc autem agimus de homine interiore et eius ea scientia, quae rerum est temporalium et mutabilium. In cuius intentionem cum assumitur aliquid etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adiuvet scientiam, ac per hoc rerum quas communes cum animantibus inrationabilibus habemus rationalis usus ad interiorem hominem pertinet, nec recte dici potest cum inrationalibus animantibus eum nobis esse communem.

 

     [II 5] Fides vero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent fideles vocantur, et qui non habent infideles sicut hi qui venientem in propria dei filium non receperunt, quamvis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui appellatur auditus quoniam non est sonus, nec ad oculos huius carnis quoniam non est color aut corporis forma, nec ad eum qui dicitur tactus quoniam corpulentiae nihil habet, nec ad ullum omnino sensum corporis quoniam cordis est res ista non corporis, nec foris est a nobis sed in intimis nobis, nec eam quisquam hominum videt in alio sed unusquisque in semet ipso, denique potest et simulatione confingi et putari esse in quo non est. Suam quisque igitur fidem apud se ipsum videt; in altero autem credit eam esse, non videt, et tanto firmius credit quanto fructus eius magis novit quos operari solet fides per dilectionem.

     Quamobrem omnibus de quibus evangelista subiungit et dicit: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt, fides ista communis est, non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus praesto est (ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus), sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis. Nam hoc ita dicitur ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt verissime dicimus, sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae vel esse vel fuisse vel futura esse dicuntur; haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est, quamvis sit et in aliis, non ipsa sed similis. Non enim numero est una sed genere; propter similitudinem tamen et nullam diversitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum videmus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum de quibus legimus in actibus apostolorum quod eis fuerit anima una, quam ubi dixit apostolus, una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua, et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti?, suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una quemadmodum eadem volentium voluntas una cum et in ipsis qui hoc idem volunt sua voluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat quamvis idem velit, et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam videtur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam sed plane pervidet voluntatem.

 

     [III 6] Est quaedam sane eiusdem naturae viventis et ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter velit, nonnullae sint tamen voluntates omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus velit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes velint. Unde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid vellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur:

 

                    Vili vultis emere et caro vendere.

 

     In quo dicto levissimi scenici omnes tamen conscientias invenerunt suas, eique vera ante oculos omnium constituta et tamen improvisa dicenti admirabili favore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium voluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum voluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconvenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente vel conspirante vitio seu natura? Sed aliud est videre voluntatem suam, aliud quamvis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim nisi quod aliis testibus credidi.

     Et mimus quidem ille vel se ipsum intuendo vel alios quoque experiendo vili velle emere et caro vendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam vel alicuius alterius vitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et vincat. Nam scio ipse hominem cum venalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret venditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut vili vendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione vel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, parvo autem rura vendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse frumenta carius et vilius vendidisse suis civibus. Illud etiam quod vetus poeta dixit Ennius:

 

                    Omnes mortales sese laudarier optant,

 

     profecto et de se ipso et de his quos expertus fuerat coniecit in aliis, et videtur pronuntiasse hominum omnium voluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: ‚Laudari omnes vultis; nemo vestrum vult vituperari,‘ similiter quod esset omnium voluntatis dixisse videretur. Sunt tamen qui vitia sua oderint et in quibus sibi displicent ipsi nec ab aliis se laudari velint, gratiasque agant obiurgantium benevolentiae cum ideo vituperantur ut corrigantur. At si dixisset: ‚Omnes beati esse vultis; miseri esse non vultis,‘ dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret voluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate quae omnibus et in omnibus satis nota est non recedit.

 

     [IV 7] Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus varietas et diversitas voluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi, aliis in corporis voluptate, aliis in utraque, et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos quaeque res maxime delectavit ita in ea constituerunt vitam beatam. Quomodo igitur ferventissime amant omnes quod non omne sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut iam de hac re in libris superioribus disputavi? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit et inde contentio est? Quasi vero de aliquo mundi huius agatur loco ubi debeat quisque velle vivere qui vult beate vivere, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis voluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis voluptate; si in virtute animi, ille qui hac fruitur; si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit: ‚Beate vivere est voluptate corporis frui,‘ alius autem: ‚Beate vivere est virtute animi frui,‘ nonne aut ambo nesciunt quae sit beata vita aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro verissimo certissimoque posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est verbi gratia secundum animi virtutem vivere, quomodo beate vivere vult qui hoc non vult? Nonne verius dixerimus: ‚Homo iste non vult beate vivere quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere‘? Non igitur omnes beate vivere volunt, immo pauci hoc volunt si non est beate vivere nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt.

     Itane falsum erit unde nec ipse, cum academicis omnia dubia sint, academicus Cicero dubitavit qui cum vellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa de qua nullus ambigeret sumere suae disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes esse volumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? An dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate vivere quam secundum virtutem animi vivere, tamen et qui hoc non vult beate vult vivere? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: ‚Et qui non vult beate vivere beate vult vivere.‘ Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas si et omnes beate velle vivere verum est, et non omnes sic volunt vivere quomodo solum vivitur beate.

 

     [V 8] An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam vitam quod eos maxime delectavit (ut voluptas Epicurum, virtus Zenonem, sic alium aliquid aliud), nihil dicamus esse beate vivere nisi vivere secundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere velint quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis voluntatibus invenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex adverso proposuisset, ita redarguit ut qui hoc sentiunt erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint (hoc est quod nos diximus, ut quosque delectat). Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat id est ipsum miserrimum, nec tam miserum est non adipisci quod velis quam adipisci velle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque verissime. Quis namque ita sit mente caecus et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris involutus ut eum qui nequiter vivit ac turpiter et nullo prohibente, nullo ulciscente, nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis quoniam sicut ait scriptura divina: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur, implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas voluntates, ideo beatum dicat quia vivit ut vult cum profecto, quamvis et sic miser esset, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam voluisset habere potuisset? Etiam mala enim voluntate vel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint idque unum ardentissimo amore appetant et propter hoc cetera quaecumque appetunt, nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod velle se scit, sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati; continuo autem miseri qui vel non habent quod volunt vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae vult et nihil vult male.

 

     [VI 9] Cum ergo ex his duobus beata vita constet atque omnibus nota, omnibus cara sit, quid putamus esse causae cur horum duorum quando utrumque non possunt, magis eligant homines ut omnia quae volunt habeant quam ut omnia bene velint etiamsi non habeant? An ipsa est pravitas generis humani ut cum eos non lateat nec illum beatum esse qui quod vult non habet nec illum qui quod male vult habet, sed illum qui et habet quaecumque vult bona et nulla vult male, ex his duobus quibus beata vita perficitur quando utrumque non datur, id eligatur potius unde magis a beata vita receditur (longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita quam qui non adipiscitur concupita), cum potius eligi debuerit voluntas bona atque praeponi etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato qui bene vult quaecumque vult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala sed bona beatum faciunt quando faciunt. Quorum bonorum habet aliquid iam idque non parvi aestimandum, eam ipsam scilicet voluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione vel adeptione gaudere desiderat, et bona qualia et in hac misera vita esse possunt prudenti, temperanti, forti, et iusta mente sectatur et quantum datur assequitur ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus.

 

     [VII 10] Ac per hoc in ista mortali vita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem veniant et homini accedant inveniri potest. Cum autem ex hac vita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est ventum fuerit ad beatam, tunc erit vere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo vivat quomodo vult. Non enim volet male vivere in illa felicitate aut volet aliquid quod deerit aut deerit quod voluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit.

     Nunc vero fecerunt quidem sibi philosphi sicut eorum cuique placuit vitas beatas suas ut quasi propria virtute possent quod communi mortalium condicione non poterant, sic scilicet vivere ut vellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque vitam qua delectatur et ideo beatam vocat vellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis vult pati molestias quas fortiter toleret, quamvis eas velit possitque tolerare si patitur? Quis velit in tormentis vivere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter vivere? Transitura cogitaverunt haec mala qui ea pertulerunt vel cupiendo habere vel timendo amittere quod amabant, sive nequiter sive laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perveniunt.

     Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui vero sine ulla spe tali, sine ulla tali mecede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus veraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non vivit ut vult. Ut enim alia omittam quae copore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus vivere vellemus et sunt innumerabilia, vellet utique si posset ita salvum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non vivit ut vult. Quamvis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid adversitatis acciderit, mavult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum vitet, et si quod vitat incurrerit, ideo volens ferat quia fieri non potuit quod volebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo vivit ut vult? An quia volens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id vult quod potest quoniam quod vult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium gloriantium se vivere ut volunt quia volentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt quod sapienter dixit Terentius:

 

                    Quoniam non potest id fieri quod vis,

                    Id velis quod possis.

 

     Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes volunt non recte nec vere dicitur, non potest fieri quod vis. Si enim beatus est, quidquid vult fieri potest quia non vult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec vita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse.

 

     [VIII 11] Cum ergo beati esse omnes homines volunt si verum volunt, profecto esse et immortales volunt; aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati sicut de beatitudine omnes eam se velle respondet. Sed qualiscumque beatitudo quae potius vocetur quam sit in hac vita quaeritur, immo vero fingitur, dum immortalitas desperatur sine qua vera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate vivit, quod iam superius diximus et astruendo satis fiximus, qui vivit ut vult nec male aliquid vult. Nemo autem male vult immortalitatem si eius humana capax est deo donante natura; cuius si capax non est, nec beatitudinis capax est. Ut enim homo beate vivat oportet ut vivat. Quem porro morientem vita ipsa deserit beata vita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem procul dubio deserit aut volentem aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata vita quae ita est in voluntate ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid volendo nec habendo, quanto minus beatus est qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata vita nolens deseritur quando ei nulla vita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur quo sit misera (propterea enim beata vita discedit quoniam tota vita discedit), miser est tamen quamdiu sentit quia scit se nolente consumi propter quod cetera et quod prae ceteris diligit. Non igitur potest vita et beata esse et nolentem deserere quia beatus nemo nolens fit, ac per hoc quanto magis nolentem deserendo miserum facit quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem volentem deserit, etiam sic quomodo beata erat quam perire voluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati, id est eum deseri a beata vita, cum per mortem deserit tota vita, nec nolle nec velle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est vita quae talis est ut quem beatum facit amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata vita quam non amat beatus? Aut quomodo amatur quod utrum vigeat an pereat indifferenter accipitur? Nisi forte virtutes quas propter solam beatitudinem sic amamus persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus quando illam propter quam solam istas amavimus non amamus.

     Deinde quomodo erit vera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines velle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec volunt? Aut si volunt ut veritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si volunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi viventes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod vivunt. Immortales ergo esse volunt quicumque vere beati vel sunt vel esse cupiunt. Non autem vivit beate cui non adest quod vult; nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata nisi fuerit sempiterna. [12] Hanc utrum capiat humana natura quam tamen desiderabilem confitetur non parva quaestio est. Sed si fides adsit quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios dei fieri, nulla quaestio est.

 

     [IX] Humanis quippe argumentationibus haec invenire conantes vix pauci magno praediti ingenio abundantes otio doctrinisque subtilissimis eruditi ad indagandam solius animae immortalitatem pervenire potuerunt. Cui tamen animae beatam vitam non invenerunt stabilem, id est veram. Ad miserias eam quippe vitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore conlocandam putarunt talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant, quod hic longum est demonstrare sed in libro duodecimo de civitate dei satis a nobis est quantum arbitror explicatum.

     Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc vere beatum non argumentatione humana sed divina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in evangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum, et quid sit recepisse eum beviter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt, ne ista hominum quam videmus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et verbum caro factum est et habitavit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, verbum caro factum est et habitavit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?

 

     [X 13] Eos itaque qui dicunt: ‚Itane defuit deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius ut unigenitum filium deum sibi coaeternum hominem fieri vellet induendo humanam animam et carnem mortalemque factum mortem perpeti?,‘ parum est sic refellere ut istum modum quo nos per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum deus liberare dignatur asseramus bonum et divinae congruum dignitati; verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem deo defuisse cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram mentesque mortalium condicione ipsius mortalitatis abiectas ab immortalitatis desperatione liberandas quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet deus quantumque diligeret? Quid vero huius rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius quam ut dei filius immutabiliter bonus in se manens quod erat et a nobis pro nobis accipiens quod non erat praeter suae naturae detrimentum nostrae dignatus inire consortium prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret, ac sic iam credentibus quantum nos diligat deus et quod desperabamus iam sperantibus dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, immo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret?

     [14] Quia et ea quae dicuntur merita nostra dona sunt eius. Ut enim fides per dilectionem operetur, caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus quando est Iesus resurrectione clarificatus; tunc enim eum se missurum esse promisit et misit quia tunc sicut de illo scriptum est et ante praedictum: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis pervenimus. Commendat autem, inquit apostolus, caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit et dicit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.

     Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem filii dei; et quos prius salvos ab ira per ipsum, eos postea salvos in vita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus ut inimici essemus dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos dei duobus identidem nominibus appellavit, uno velut mitissimo, alio plane atrocissimo dicens: Si enim Christus cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos eosdem impios nuncupavit. Leve aliquid videtur infirmitas, sed aliquando talis est ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet, qui est Hebraice Iesus, Graece σωτήρ, nostra autem locutione salvator. Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat sicut potuit quando voluit. Haec autem apostoli sententia praecedens ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos dei referens ad impios.

 

     [XI 15] Sed quid est iustificati in sanguine ipsius? Quae vis est huius sanguinis obsecro ut in eo iustificentur credentes? Et quid est reconciliati per mortem filii eius? Itane vero cum irasceretur nobis deus pater vidit mortem filii sui pro nobis et placatus est nobis? Numquid ergo filius eius usque adeo nobis iam placatus erat ut pro nobis etiam dignaretur mori, pater vero usque adeo adhuc irascebatur ut nisi filius pro nobis moreretur non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor gentium: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Numquid nisi iam placatus esset pater proprio filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne videtur haec illi velut adversa esse sententia? In illa moritur pro nobis filius, et reconciliatur nobis pater per eius mortem; in hac autem tamquam prior nos dilexerit pater, ipse propter nos filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed video quod et antea pater dilexit nos non solum antequam pro nobis filius moreretur, sed antequam conderet mundum ipso teste apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Nec filius patre sibi non parcente pro nobis velut invitus est traditus quia et de ipso dictum est: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Omnia ergo simul et pater et filius et amborum spiritus pariter et concorditer operantur. Tamen iustificati sumus in Christi sanguine et reconciliati sumus deo per mortem filii eius, et quomodo id factum si ut potero etiam hic quantum satis videbitur explicabo.

 

     [XII 16] Quadam iustitia dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte et parentum primorum debito universos posteros obligante. Haec traditio prius in genesi significata est ubi cum serpenti dictum esset: Terram manducabis, homini dictum est: Terra es et in terram ibis. Eo quod dictum est in terram ibis, mors corporis praenuntiata est quia nec ipsam fuerat experturus si permansisset ut factus est rectus; quod vero viventi ait, Terra es, ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim, Terra es, quale illud, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstravit ei traditum cui dictum fuerat: Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat ubi dicit: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et affectionum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri.

     Filii diffidentiae sunt infideles, et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi, ‚ab origine,‘ hoc est quod dicit apostolus, natura, et se fuisse sicut et ceteros, natura scilicet ut est depravata peccato non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem non ita debet intellegi tamquam hoc deus fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem peccati auctor ilico invasit. Nec ita sane deus deseruit creaturam suam ut non se illi exhiberet deum creantem et vivificantem et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem; non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit quando in diaboli potestate esse permisit quia nec ipse diabolus a potestate omnipotentis alienus est sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent vita nisi per eum qui vivificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram dei iustam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem dei benignam eruit hominem a diabolo.

 

     [XIII 17] Non autem diabolus potentia dei sed iustitia superandus fuit. Nam quid omnipotente potentius, aut cuius creaturae potestas potestati creatoris comparari potest? Sed cum diabolus vitio perversitatis suae factus sit amator potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae (sic enim et homines eum tanto magis imitantur quanto magis neglecta vel etiam perosa iustitia potentiae student eiusque vel adeptione laetantur vel inflammantur cupiditate), placuit deo ut propter eruendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus sed iustitia vinceretur, atque ita et homines imitantes Christum iustitia quaererent diabolum vincere non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit, sed ordo servandus est quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam; potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes vocantur in terra ridicula infirmitas invenitur, et ibi foditur peccatori fovea ubi videntur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum ut mitiges eum a diebus malignis donec fodiatur peccatori fovea. Quoniam non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quoadusque iustitia convertatur in iudicium, et qui habent eam omnes recto sunt corde. Hoc igitur tempore quo differtur potentia populi dei non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum convertatur in iudicium, hoc est iudicandi accipiat potestatem, quod iustis in finem servatur cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae vel iustitia accedente potentiae iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad voluntatem bonam, unde dictum est ab angelis nato Christo: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Potentia vero sequi debet iustitiam non praeire, ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis; ‚secundae‘ autem a ‚sequendo‘ sunt dictae. Cum enim beatum faciant sicut superius disputavimus duae res, bene velle et posse quod velis, non debet esse illa perversitas quae in eadem disputatione notata est ut ex duabus rebus quae faciunt beatum posse quod velit homo eligat et velle quod oportet negligat cum prius debeat habere voluntatem bonam, magnam vero postea potestatem. Bona porro voluntas purganda est a vitiis a quibus si vincitur homo, ad hoc vincitur ut male velit, et bona iam voluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur sed contra vitia propter quae vincenda potentes esse nolunt homines et volunt propter vincendos homines. Utquid hoc nisi ut vere victi falso vincant, nec sint veritate sed opinione victores? Velit homo prudens esse, velit fortis, velit temperans, velit iustus, atque ut haec veraciter possit potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in se ipso et miro modo adversum se ipsum pro se ipso. Cetera vero quae bene vult et tamen non potest sicuti est immortalitas et vera ac plena felicitas desiderare non cesset et patienter exspectet.

 

     [XIV 18] Quae est igitur iustitia qua victus est diabolus? Quae nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod iustificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens ille sanguis effusus est. Unde se dicit in psalmis in mortuis liberum; solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio psalmo dicit: Quae non rapui tunc exsolvebam, rapinam volens intellegi peccatum quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae in evangelio legitur dicit: Ecce venit princeps huius mundi et in me nihil invenit, id est nullum peccatum, sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc. Et pergit inde ad passionem ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolveret.

     Numquid isto iure aequissimo diabolus vinceretur si potentia Christus cum illo agere non iustitia voluisset? Sed postposuit quod potuit ut prius ageret quod oportuit; ideo autem illum esse opus erat et hominem et deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi; nisi et deus esset, non crederetur noluisse quod potuit sed non potuisse quod voluit, nec ab eo potentiae praelatam fuisse iustitiam sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc vero humana pro nobis passus est quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset quia et deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate iustitia quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in divinitate potentia, ac sic a moriente tam potente nobis mortalibus impotentibus et commendata est iustitia et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo. Quid enim iustius quam usque ad mortem crucis pro iustitia pervenire? Et quid potentius quam resurgere a mortuis et in caelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et iustitia ergo prius et potentia postea diabolum vicit, iustitia scilicet quia nullum peccatum habuit et ab illo est iniustissime occisus, potentia vero quia revixit mortuus numquam postea moriturus. Sed potentiaa diabolum vicisset etiamsi ab illo non potuisset occidi, quamvis maioris sit potentiae etiam ipsam mortem vincere resurgendo quam vitare vivendo. Sed aliud est propter quod iustificamur in Christi sanguine cum per remissionem peccatorum eruimur de diaboli potestate; hoc ad id pertinet quod a Christo iustitia diabolus vincitur non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali non ex immortali potentia crucifixus est Christus, de qua tamen infirmitate ait apostolus: Quod infirmum est dei fortius est hominibus.

 

     [XV 19] Non est itaque difficile videre diabolum victum quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est maius et ad intellegendum profundius, videre diabolum victum quando sibi vicisse videbatur, id est quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam eius erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus est peccatorum ut quia eos diabolus merito tenebat quos peccati reos condicione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia victus et hoc vinculo vinctus est fortis ut vasa eius eriperentur quae apud eum cum ipso et angelis eius fuerant vasa irae et in vasa misericordiae verterentur.

     Haec quippe verba ipsius domini Iesu Christi de caelo ad se facta cum primum vocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter cetera quae audivit etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me vides, quibus etiam praeeo tibi liberans te de populo et de gentibus in quas ego mitto te aperire oculos caecorum ut avertantur a tenebris et potestate satanae ad deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem quae in sanctis et fidem quae in me est. Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem deo patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In haec redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non dictatus est sed ligatus, ut nos ab eius nexibus solveremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset peccatorum retibus involutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium, sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi quatenus pro illis ipse mortuus est Christus carnis tantum morte non spiritus.

     [XVI 20] Quamvis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa sed omnia saeculi huius mala, dolores laboresque hominum, quamquam de peccatorum et maxime de peccati originalis meritis veniant unde facta est et ipsa vita vinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt cum quibus homo pro veritate certaret et unde exerceretur virtus fidelium ut novus homo per testamentum novum inter mala huius saeculi novo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit vita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans, beatitudinem vero quam liberata vita futura sine fine habitura est fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro condicione mortalitatis huius adversari sinitur quantum eis expedire novit de quo sacrae litterae personant per os apostolicum: Fidelis deus qui non permittat vos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt vel ad emendanda peccata vel ad exercendam probandamque iustitiam vel ad demonstrandam vitae huius miseriam ut illa ubi erit beatitudo vera atque perpetua et desideretur ardentius et instantius inquiratur. Sed circa eos ista servantur de quibus apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo perit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod iam supra commemoravi: Quid ergo dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit?

     [21] Cur ergo non fieret mors Christi? Immo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens ipsa potissimum eligeretur ut fieret ubi nec de divinitate eius aliquid imminutum est aut mutatum, et de humanitate suscepta tantum beneficii conlatum est hominibus ut ad dei filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sua non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti valuit sanguis ille ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit qui Christum morte indebita vel ad tempus occidit. Commendat ergo caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Iustificati, inquit, in sanguine ipsius, iustificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati, liberati autem a peccatis omnibus quoniam pro nobis est dei filius qui nullum habebat occisus. Salvi ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique dei quae nihil est aliud quam iusta vindicta. Non enim sicut hominis animi perturbatio est ira dei, sed illius ira est cui dicit alio loco sancta scriptura: Tu autem dominus virtutum cum tranquillitate iudicas. Si ergo iusta divina vindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio dei quae recte intellegitur nisi cum talis ira finitur? Nec inimici eramus deo nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur et reconciliantur iusto quos ipse iustificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit quandoquidem filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo apostolus secutus adiunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, per quam facta est illa remissio peccatorum, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius, in vita salvi qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis vitam suam pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in deo per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salvi erimus, sed et gloriamur; nec in nobis sed in deo; nec per nos sed per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subiungit apostolus: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt, et cetera, in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam per cuius peccatum et mortem tamquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus; altero autem secundo Adam qui non homo tantum sed etiam deus est quo pro nobis solvente quod non debebat a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per eius vitiatam carnalem concupiscentiam generatos, iustum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritalem regeneratos.

 

     [XVII 22] Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum quod demonstratum est homini quem locum haberet in rebus quas deus condidit quandoquidem sic deo coniungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona ac per hoc iam ex tribus, deo, anima et carne, ut superbi illi maligni spiritus qui se ad decipiendum quasi ad adiuvandum medios interponunt non ideo se audeant homini praeponere quia non habent carnem maxime quia et mori in eadem carne dignatus est ne ideo illi tamquam deos se coli persuadeant quia videntur esse immortales. Deinde ut gratia dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur quia nec ipse ut tanta unitate vero deo coniunctus una cum illo persona filius dei fieret ullis est praecedentibus meritis assecutus, sed ex quo esse homo coepit, ex illo est et deus, unde dictum est: Verbum caro factum est. Est etiam illud ut superbia hominis quae maximo impedimento est ne inhaereatur deo per tantam dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a deo, quod illi valeat ad medicinalem dolorem, quando per talem mediatorem redit qui hominibus et deus divinitate subvenit et homo infirmitate convenit. Quod autem maius obedientiae nobis praeberetur exemplum qui per inobedientiam perieramus quam deo patri deus filius obediens usque ad mortem crucis? Quid praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius quam in carne tanti mediatoris quae ad vitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque creatoris ut per eandem rationalem creaturam superaretur diabolus quam se superasse gaudebat, et de ipso genere venientem quod genus origine vitiata per unum tenebat universum.

 

     [XVIII 23] Poterat enim utique deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum, non de genere illius Adam qui peccato suo genus obligavit humanum, sicut ipsum quem primum creavit non de genere creavit alicuius. Poterat ergo vel sic vel alio quo vellet modo creare unum alium de quo vinceretur victor prioris, sed melius iudicavit et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem deus per quem generis humani vinceret inimicum, et tamen ex virgine cuius conceptum spiritus non caro, fides non libido praevenit. Nec interfuit carnis concupiscentia per quam seminantur et concipiuntur ceteri qui trahunt originale peccatum, sed ea penitus remotissima credendo non concumbendo sancta est fecundata virginitas ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis tantummodo generis non et criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione vitiata natura sed omnium talium vitiorum sola medicina. Nascebatur, inquam, homo nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato qui nasci non possent sine peccato. Quamvis enim carnali concupiscentia quae inest genitalibus membris bene utatur castitas coniugalis, habet tamen motus non voluntarios quibus ostendit vel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse vel non talem fuisse si fuit ut aliquando resisteret voluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus ut repugnans legi mentis etiam si nulla est causa generandi stimulos ingerat coeundi, ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur, quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum neque illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino quando concipiebatur virginis partus in quo nihil morte dignum fuerat inventurus, et eum tamen occisurus auctor mortis auctoris vitae morte vincendus. Victor primi Adam et tenens genus humanum victus a secundo Adam et amittens genus christianum liberatum ex humano genere ab humano crimine per eum qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere, ut deceptor ille ab eo vinceretur genere quod vicerat crimine. Et hoc ita gestum est ut homo non extollatur, sed qui gloriatur in domino glorietur. Qui enim victus est homo tantum erat, et ideo victus est quia superbe deus esse cupiebat; qui autem vicit et homo et deus erat, et ideo sic vicit natus ex virgine quia deus humiliter, non quomodo alios sanctos regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta dei dona et si qua alia sunt quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est nisi verbum caro fieret, nulla essent.

 

     [XIX 24] Haec autem omnia quae pro nobis verbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum distincitonem quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem verbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest veracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc verbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad Colossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam pro vobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non viderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus noverat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetraverat et in eis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Unicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem; alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, si ita inter se distant haec duo ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego verbum caro factum est et habitavit in nobis, in verbo intellego verum dei filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione quam commendavimus non abhorrere.

     In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo; in rebus vero aeternis summa veritas recte tribuitur dei verbo. Quod vero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et veritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec venturum prophetis nec venisse apostolis crediderunt, veritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infimis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia pervenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt sive coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donaverit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere vel istam sapientiam quae in rebus humanis est vel illam scientiam quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, nisi et proprie singulis nominibus haec singula vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. [XX 25] Iam itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit.

 

     Beatos esse se velle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes volunt ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle omnes in corde suo vident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id velle nos novimus. Multi vero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes volunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; volunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita vivunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonis, id est et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius, nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram vitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam vita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputavi, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est aequales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam activam scientiam a contemplativa sapientia.

     [26] Placuit quippe velut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quandam sui cuiusque generis trinitatem sicut prius apud exteriorem quaesivimus ut ad illam trinitatem quae deus est pro nostro modulo, si tamen vel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente veniamus. Huius igitur verba fidei quisquis in solis vocibus memoriae commendaverit nesciens quid significent (sicut solent qui Graece nesciunt verba Graeca tenere memoriter, vel Latina similiter vel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt), nonne habent quandam in suo animo trinitatem quia et in memoria sunt illi verborum soni etiam quando inde non cogitat, et inde formatur acies recordationis eius quando de his cogitat, et voluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum cum hoc agit secundum trinitatem interioris hominis agere sed potius exterioris quia id solum meminit et quando vult quantum vult intuetur quod ad sensum corporis pertinet qui vocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines versat. Si autem quod verba illa significant teneat et recolat, iam quidem aliquid interioris hominis agit, sed nondum dicendus vel putandus est vivere secundum interioris hominis trinitatem si ea non diligit quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare ut falsa esse existimans conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt implet quidem aliquam trinitatem cum ipsa sit tertia, sed non secundum eam vivitur quando illa quae cogitantur velut falsa non placent. Cum autem vera esse creduntur et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis vivitur; secundum hoc enim vivit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inventum neminem diligere quod penitus ignorat; ex his autem quae nota sunt diligi quando diligi dicuntur ignota.

     Nunc librum istum ita claudimus ut admoneamus quod iustus ex fide vivit, quae fides per dilectionem operatur ita ut virtutes quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque vivitur omnes ad eandem referantur fidem; non enim aliter verae poterunt esse virtutes. Quae tamen in hac vita non valent tantum ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum, quae non fit nisi per eum qui sanguine suo vicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali vita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis cum memoria continentur et recordatione inspiciuntur et voluntati placent, reddunt quandam sui generis trinitatem. Sed imago dei de qua in eius adiutorio post loquemur nondum in ipsa est, quod tunc melius apparebit cum demonstratum fuerit ubi sit, quod in futuro volumine lector exspectet.