<<< operis indicem   <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Variarum libri XII
 


 






 



L i b e r
n o n u s


D e   h a r m o n i a

____________________________



[888] Iam facibus lassos spectans marcentibus ignes
      instaurare iubet tunc hymenea Venus:
«quis modus» inquit «erit? quonam sollertia fine
      impedient thalamos ludere gymnasia?
deriguit comis blandisque assueta Voluptas,
      et noster pallens contrahit ora puer;
ipsa etiam fulcris redimicula nectere sueta
      Flora decens trina anxia cure Charite est.
nec melicum reticens modulatur tibia carmen,
      nec dulcis temptat psallere Melpomene.
omnia, quae tenero moris fervescere ludo,
      in cumulum doctae vocis honore tacent,
nec Suada inlecebris sponsalia pectora mulcet;
      nec Stimula incenso allicit aculeo.
quin etiam interulos gaudens dissolvere nexus
      blandificaque libens stringere corda face
nictantes oculos reprimit stupefacta pavore
      nec perferre valet Gorgonos ora trucis.
si erudita placent certe sponsalia divi,
      saltem docta ferat carmina Calliope;
nam simul oblectans vocis modulamine mentes
      taedia dulcisonis auferet illa tonis.
quippe scruposis, fateor, lassata puellis
      insuetis laedor maestificata moris.
Pronuba sic volupe est haec seria carpere, Iuno,
       nec cura astriferi te stimulat thalami,
ast ego succubui, lepidisque assueta choreis
      non valeo tristes cernere Cecropidas.»

[889] Et cum dicto resupina paululum reclinisque pone consistentis sese permisit amplexibus Voluptatis. cuius verbis assertionique ruricolae omnes cunctique fluctigenae. quamplures etiam astriluci assensere divi, praesertimque Lemnius Mulcifer, fabrilium tantum operum sollers maritus, promptiore attestatione collaudat. tunc denique, quod decenter innixa atque ipsa relabentem lassitudo decuerat, Mars eminus conspicatus tenere cum admirationis obtutu languidiore fractior voce laudavit profundaque visus est traxisse suspiria, nec Bromius in favoris gratiam dispar fuit; quin etiam ipsum Atlantiadem tam flammatae cupiditatis cura concussit, ut omittere vellet, quae circa sponsalem conventum ornatiora disposuit; tanti quippe visum numquam Veneri displicere. [890] verum superum pater, licet insinuatione germanae, ut properaret, admonitus, tamen ne quid nuptialibus derogaret ornatibus aut tantae eruditionis examen deliciosa festinatione convelleret, qui probandarum numerus superesset, nihil afferens festinationis exquirit. [891] cui Delius Medicinam suggerit Architectonicamque in praeparatis assistere. «sed quoniam his mortalium rerum cura terrenorumque sollertia est nec cum aethere quicquam habent superisque confine, non incongrue, si fastidio respuuntur, in senatu caelico reticebunt ab ipsa deinceps virgine explorandae discussius. una vero, quae potissima caeli siderumque dilectio est, examinis huius tam favore quam voluptate disquiritur tuisque conspectibus non poterit sine scelere viduari.

[892] Sed illud prae cunctis intimatum velim, quod dotis offerendae cumulandaeque reciproco alias advexit virginis mater puellas, quas opulentis collocatura muneribus «examine isto explorare constituit. hae igitur non dispares numero nec disgregae venustate, eruditionis etiam dignitate paucis adstantium conferendae, in penetralibus quoque virginis secretis et sanctioribus alumnatae quone odio quibusque deliciis ac prorsus enervi mollitudine sideralis curiae transeantur, Iovialis vigoris maiestate percense!» [893] hic Tritonida: «atquin» ait «virgines, quas Phronesis educavit, superum incessabiliter pectorum arcana tenuerunt, nec fuit vestrum quisquam, qui non illis voluntatis abditae interpretamenta commiserit. denique ex his quamplures antistitia[m] professae divum, ac ni per illas nefas in terris sanctis libare numinibus, certe litare penitus abnegatum. verum «transactae virgines eruditionis cascae praestitere miracula, hae familiaritatis vestrae praeferunt documenta; nam inter divina humanaque discidia solae semper interiunxere colloquia; [894] has igitur ingressas agnoscetis probabitisque, divi.» quae dum Delius Pallasque dissererent, earum disquisita vocabula. tunc Phoebus: «Genethliace prior» inquit «astabit, quae rationis aetheriae conscia pensa Lachesis adoperte atque instantium saeclorum generanda denuntiat. deinde Symbolice, quae varietatibus ominatis ventura componens auspiciorum proventus pensat vicibus futurorum. Oeonistice tertia est, per quam tripus illa ventura denuntiat atque omnis eminuit nostra cortina. denique in argumentum praescientiae mihi corvus alludit, cycnus etiam sociatur, ut diei noctisque proventus nos avibus praesentire concolor temporum pluma testetur. [895] ipsaque tripus trini cursus praesagia pollicetur, hoc est exstantis, instantis et rapti demum trigarium supplicantis semper germanitatis adveniet, quod vestra vulgo suffragia pollicendo incertos mortalium sensus primum in spem opis superae proritavit praesidiique indigam in cultum fecit procedere nationem. hanc igitur sive trigeminam feminam sive tres in unius nominis vocabulum conspirantes quis in caelum venientes inexaminatas adtemptet explodere, cum per eas in terras nos certum sit demeare? [896] post has vero adstabit decens illa sidereis fulgoransque luminibus, quae epistularis tua et dicta est et probata. huic semper pater tuas assereris credidisse manubias ac trisulcae lucis commisisse fulgorem, quae vias, vestigia, adventum exitusque ignivagae denuntiationis agnoscit. huic igitur feminae colloquium denegamus, per quam edictorum tuorum admonitus mortalibus innotescunt? cur igitur, pater optime, remoraris et intromittere eas alacer et probare?»

[897] Postquam haec Latoius dixit, Iuppiter Harmonien venire, quam suggestum est Mercurialium solam superesse, praecepit tuncque alias in ordinem continari. hic Luna iam gemina emensi diei portione commonita «ingressuram mox» inquit «feminam possum explorare vobiscum; ceterum propinquante confinio noctis consequentibus tempora impertire non possum; quippe Plaustrum mihi Taurusque ac mundanae decursionis itiner subeundum, nec ceterarum me auscultare commentis stelligeri raptus meta permittit. et fateor vellem, si qua examinationem virginum prorogaret auctoritas, ipsa quoque tam praecluis eruditionis asserta cognoscere, praesertimque cum perendinatio rationabiliter expe[c]tatur, ne lassata cognoscentis curae fatigatione fastidia omnem doctae intimationis excursum gravatae laboribus intentionis excludant, et illa expetendae cognitionis adprobandaeque subtilitas in odium noscendorum obtusa multiplici prolixitate vertatur. aequius igitur duco ampliandam discussionem tantam in ardentem sitim aurium vividarum.» [898] quae cum Luna dissereret, omnes certatim assensere divi, dehincque utrum repensatrix data diesque conferendae dotis prorogari iure publico posset inquiritur. quo dicto arcanus ille prisci iuris assertor magna nepotum obsecratione consulitur responditque regulariter etiam matrimonio copulato dotem dicere feminam viro nullis legibus prohiberi. ac tunc Iuppiter periti patris eruditione commonitus: «habeo» inquit, «mea pignera, gratulandum, quod fas asseritur, quicquid vos velle cognovi. neque enim fastuosa rigidus elatione defugiam aut vestrum crebrius accelerare consilium, aut doctarum virginum examinare sollertiam desidis ignaviae dissimulatione piguerit, praesertim cum terris indecenter expulsas solis oporteat adhaerere sideribus.

[899] Nunc igitur praecellentissimam feminarum Harmoniam, quae Mercurialium sola superest, audiamus. haec quippe et superum curas prae cunctis poterit permulcere aethera cantibus numerisque laetificans et nostra tantummodo cupit celebrare palatia exosa terrigenae stoliditatis ignaviam, quam melicorum indocilis auget sine fine mortalitas. denique iam pridem homines dirutaque gymnasia abscedens orbe terrisque damnavit ac vix Cyllenidae indagantis excursibus nunc comprehensa post longae occultationis oblivia de fugae revocatur reduciturque latibulis. [900] hanc igitur repertam post saecula numerosa et tandem in usum melicum carmenque renovatam tam volupe est quam conducit audire. ceterae vero eruditionis doctissimae sacraeque germanae, cum renovata lux fuerit, intromissae intentioris curae examine probabuntur.» [901] his orsis Iovialibus Phoebus admonitus virginem sibi prorsus accommodam admissurus egreditur.

Verum Paphie remeantis filiae gratulatione concussa annuit puero praecineret nuptiale carmen. itaque. Hymenaeus alacri tandem vigore luminatus nec ipsa iam renuente Tritonide sic coepit:

[902] «Aurea flammigerum cum Luna subegerit orbem,
      rosis iugabo lilia.
virgo deusque sacro sociabunt foedera lecto:
      fulcris parate cinnama.
Hesperus intactam servet licet usque puellam,
      nuptam videbis, Phosphore.
nec matris lacrimae pressi nec viribus ungues
      nexus valebunt rumpere.
ne thalamos metuas; eris hoc, quod Iuno Tonanti est,
      quae nunc sorore dulcior.
si placuit docti sollertia sacra mariti,
      magis placebunt oscula.
Aurora exoriens roseis spectabit ocellis
      floris resecti praemia.
ipse ego pallentem speculabor luce puellam
      sese occulentem visibus.
[903] conscia iam Veneris nova serta parate Napeae
      crocumque lecto aspargite
inque torum violas certatim fundire conchis;
      pulvinar almum comite.
crinale spicum pharetris deprome Cupido
      libens capilium solvere.
flammea virgineum quae obnubere sueta pudorem
      regina deme Pronuba.
te blandum, teneri quae conscia sola doloris,
      Venus decens solabitur.
quae nunc dura novo nescis committere amori,
      parabit illa pectora.
tu modo, quae mando, oculos deiecta decoros
      reconde mentis intimo:
doctilocum <pul>chris iuvenem complexa lacertis
      fecunda redde pignera.»

[904] His Hymenaeo diutius velut fescennina quadam licentia personante geminanteque crebrius placuisse ratus maxima circumstantium multitudo Tritoniden Dionenque comitata digreditur, et ad nos reductae tandem virginis studio properanter concurritur. verum tam puellarum, quae deas dominas consecutae pone forte constiterant, quam heroum populus, qui iussus advenerat, properabat; illae ut psallendi materiem discerent, hi ut sacri vultus memoriam recenserent. [905] nec mora et ecce quaedam suavitas intemptata aulicaeque dulcedinis cantus insonuit, ac melodiae ultra cuncta rerum oblectamina recinentes auditum mirantium complevere divum. non enim simplex quidam et unius materiae tinnitibus modulatus, sed omnium organicarum vocum consociata permixtio quandam plenitudinem cuncticinae voluptatis admisit. quo canore diutius circumstantium pectora deorumque mulcente illae egressorum paulo ante turbae adventum virginis praeeuntes ac tanti comitatus praeambulae revisuntur; sed non cassae dulcedinis nec sine aliquo sonori modulaminis argumento aut opere reverterunt. nam Eratine, Cypridis filia, et Himeros, Cupidinis assecutor, itemque Terpsis e famulitio Dionae concinentes gratissime intravere primum; sed puer monauliter sonabat. [906] post hos psallentes Pitho, Voluptas et Gratiae admixtis lyrae vocibus atque ipsae harmonicis dissultantes motibus advenere. dextra laevaque interea praecedebat numerus heroum crinitorumque sapientum, qui omnes modulatione quidem leni parvaque voce qualibet dulcedine murmurantes, sed alii laudes deorum hymnosque quam plurimi, alii musicos tonos, quos modo compererant, retexebant; verum per medium quidam agrestes canorique semidei, quorum hircipedem pandura, Silvanum harundinis enodis fistula sibilatrix, rurestris Faunum tibia decuerunt. verum sequens heroum praeclui enituit admiratione conventus; nam Orpheus, Amphion Arionque doctissimi aurata omnes testudine consonantes flexanimum pariter edidere concentum.

[907] Nam Thrax quo duri rumpere regna Erebi
quoque suam meruit immemor Eurydicen,
quo cantu stupidae tigridis ira ruit,
quo fertur rabidas perdomuisse feras,
quo vidit rigidas glandibus ire comas
Ismaros et silvas currere monte suas,
carmine quo Strymon continuit latices,
et Tanais versis saepe reflatus aquis,
quo impune accubuit rictibus agna lupi,
et lepus immiti contulit ora cani:
hoc nunc permulsit insonuitque melo
accumulansque magis carmina sacra Iovi.
[908] quo Amphion rigido in corpore mentis iter
quoque dedit montes sumere posse animas,
quo sensus duris cautibus inseruit
et docuit rupes carmina velle sequi.
(nam muros Thebis dulcisonis fidibus
praesidiumque dedit carminis arbitrio.)
sed nec Arioniam marmora surda chelyn
tempsere, extremam cum flagitaret opem,
et licet indomiti dira procella noti
spumea Scyllaei verreret ima maris,
delphinas totis sollicitavit aquis,
et melicos cantus belua grata tulit.
o vere antistans numina magna deum,
quae istorum laudes protulit Harmonia,
quae domitare Erebum, marmora, saxa, feras
et potuit rupes sensificare tonis.

Post hos honoratior fontigenarum virginum chorus Pegaseae vocis nectare diffluebat, qui Phrygii cuiusdam bupaedae cicutis geminatis interstinctus omnes praecedentium suavitatum dulcedines anteibat. [909] tandem inter Phoebum Pallademque media Harmonia sublimis ingreditur, cuius sonorum caput auri coruscantis bratteis comebatur, caeso etiam tenuatoque metallo rigens vestis, et omnibus ad motum gressumque rata congruentia temperatum blandis leniter crepitaculis tinniebat. cuius incessum mater Paphie, ut eam contigue sequebatur, licet pulchris rosea numeris ac libratis passibus moveretur, vix tamen poterat imitari. dextra autem quoddam gyris multiplicibus circulatum et miris ductibus intertextum velut clupeum gestitabat, quod quidem suis invicem complexibus modulatum ex illis fidibus circulatis omnium modorum concinentiam personabat. laeva autem virginis quamplures ex auro assimulatae parvaeque effigies theatralium voluptatum religatae aeque pendebant. [910] verum ille orbis non chelys nec barbiton nec tetrachordon apparebat, sed ignota rotunditas omnium melodias transcenderat organorum. denique mox ingressa atque eiusdem orbis sonuere concentus: cuncta illa, quae dissona suavitas commendarat, velut mutescentia tacuerunt, ipseque tunc Iuppiter caelestesque divi superioris melodiae agnita granditate, quae in honorem cuiusdam ignis arcani ac flammae insopibilis fundebatur, reveriti intimum patrimumque carmen paululum in venerationem extramundanae omnes intellegentiae surrexerunt. [911] tunc egersimon ineffabile virgo concludens ad Iovem reversa aliis modulis numerisque voce etiam associata sic coepit:

«Te nunc astrisonum carmine, Iuppiter,
quo gemmata poli voluere sidera
suevit lege rata sacra recursio,
praefandum veneror, quippe potissimus
nectis sceptrifero sub diademate
omnigenum genitor regna movens deum
mundum perpetuo dum rotat ambitu
mens, quam sidereo sufficis impete.
[912] te nam flammigeri semina fomitis
spargentem referunt astra micantia;
te Phoebea sacro munere lumina,
terris purpureum dum renovant iubar,
testata ambrosium splendificant diem;
Cynthia noctis honos lampade menstrua
auratis decuit praevia cornibus;
sub te plaustrilucis luminat ignibus
anguis Parrasias disiciens feras.
sic solidi tenerum corporis abditum
tellus non prohibens axibus inditur
alternisque regit et regitur polis;
sic Nerea freti noscere limitem
sicque ignem superum lambere pabula,
ut nullis scateant dissona litibus
atque ita perpes ament dissita vinculum,
ut semper metuant foedifragum chaus.
tu rector superum, tu pater optumus
complexuque pio sidera colligans
natos perpetuo corpore vividas,
salve, nostra cui perficitur chelys,
bis plenum omnisona cui recinunt mela.

[913] Iam vos verenda quaeso caeli germina,
quae multiforme scit ciere barbiton,
affata nostris ferte corda cantibus,
miscilla sacrae dum feruntur curiae,
mulcere vestrum quae velint consortium.
iam vos vicissim proque lege numinum
posthac sonabo disgregato plasmate
suisque cunctos allubescentes tonis
deducet, urget atque ciebit locis
stimulosque rursum lene permulcet melos.

[914] Nunc igitur alma quae senatum lumina
deum verendo culminatis vertice,
bis sena quamvis vos Etrusci numina
ritus frequentent atque opiment victimis,
tamen gemellis quae refulgent cursibus
natura honoro protulit fastigio
Phoebea uterque praeferens vocabula:
Pallas corusca ac decens Latoie!
lunare quippe hac venit consortium,
Phaethontos ardens scandet axem Delius.
nunc vos pudici nostra fratres culmina
precabor ipsa, ne verendos contrahant
vultus iugandis quae ferent dis carmina,
Hymenque nostrum invehat fastidium;
psallente plectro concinentur nuptiae,
fidibusque luxa fescennina prodient.

[915] Iam nunc blanda melos carpe Dione,
durus quippe rigor cedit amori.

Novit nam tenerum probare carmen
ipsum spumigenae salum Cytheres,
Nerinaque chely movet Camenam,
dum conchis Galatea personantes
nantes fluctigenas chorumque Phorci
flagrans cura trahit, nivalibusque
inrestinctus aquis triumphat ardor.

[916] Iam nunc blanda melos carpe Dione,
durus quippe rigor cedit amori.

Carmen Maenaliae tulere pinus,
percussaque modis sonat Lycaeis
sollers Arcadiae nemus cicuta;
pernix semiferi puella Panos
nam versa in calamos sonat loquaces,
quam dum forte deus premit labellis,
suspirat velut osculis canorem.

[917] Iam nunc blanda melos carpe Dione,
durus quippe rigor cedit amori.

Puer ipse versiformis
fidibus studet Cupido
arcusque dulcinerues
roseo ligans ramali
feriata liquit arma
calamos parante Musa.
in carminis leporem
curam negat sagittis
tenerumque harundinetum
nostrum in melos reliquit.
nunc ergo corda mulcent
vapor et canor iugati;
placet ac decet, vicissim
cantemus atque amemus.

[918] Iam nunc blanda melos carpe Dione,
durus quippe rigor cedit amori.

Prudens puella pulchrae
mater fuit Lacaenae,
inlecta sed canore
nescit dolum cavere.
nam candidus nivosis
olor involutus alis -
argenteis minorem
plumis videns decorem
nec posse purpuratis
nimium placere ocellis -
teneros ciere cantus
Phaethontiasque Musas
coepit repente ficta
fraudem parans senecta,
sic admovetur ori
roseumque circumactae
rapit osculum puellae
gremioque complicatus
pretium tulit pudoris.

[919] Iam nunc blanda melos carpe Dione,
durus quippe rigor cedit amori.

Carmen Latmiadeum
lucis diva secundae
sacris praetulit astris;
antrum quippe secuta
linquens culmina caeli
pastoralibus ardens
palmam dedit cicutis
pulso et luminis auro
pandit septa balantum
sordentique adoperta
pratis gaudet amictu.
ac tunc Cynthia noctu
pascit monte capellas,
spectans sidera mundi
mage percrepat flagello,
nec curare deorum
pensa aut ferre susurros
illex carminis ampli
aegram cura coegit.
temnit noctis honorem,
praefert antra subulci
rupe et dura quiescit,
et post regna Tonantis
stramen dulcius herba est.»

[920] Talibus Harmoniae carminibus oblectati omnes permulsique divi, nec minor quippe ex fidibus suavitas quam vocis modulamine resultabat. denique qua industria comparatum quibusve assequendum ediscendumque opibus vigil cura repromittat, ut in tam dulcem eblanditamque mollitiem intima mentium liquescat affectio. Iove admirante disquiritur. ac tunc virgo, cum artis praecepta a se expeti examinandae eruditionis intentione conspiceret, paulum melicis temperans exhortante quoque Delio Palladeque sic coepit:

[921] «Iam pridem quidem exosa terrigenas et fastidiosa mortalium caeli orbes stellantes incutio, in quibus artis praecepta edissertare prohibitum, cum melodiam omnisonis convenientem pulsibus modulorum machinae obeuntis ipsa rapiditas et concinat et agnoscat. sed quoniam emersa terris virgo nuptura vanescentia intercapedinatae prolixitatis oblivia iam supero debet vigore discutere, iussa percurram, si prius ingratae mortalitatis commoda repetita recenseam.

[922] Dum me quippe germanam gemellamque caelo in illa incogitabilis effigientiae genuisset immensitas, sidereae revolutionis excursus atque ipsa totius molis volumina comitata superos incitosque fulgores modis associans numeros non reliqui. sed cum illa monas intellectualisque lucis prima formatio animas fontibus emanantes in terrarum habitacula rigaret, moderatrix earum iussa sum demeare. [92] [923] denique numeros cogitabilium motionum totiusque voluntatis impulsus ipsa rerum dispensans congruentiam temperabam, quam rem debere mortalibus universis Theophrastus laboravit; Pythagorei etiam docuerunt ferociam animi tibiis aut fidibus mollientes cum corporibus adhaerere nexum foedus animarum. membris quoque latentes interserere numeros non contempsi; hoc etiam Aristoxenus Pythagorasque testantur. [924] denique benignitate largissima sensim ipsa notionem meae obiectationis aperui. nam fides apud Delphos per Deliacam citharam demonstravi; tibiae per Tritonidam nostri comitem Marsyamque Lydium sonuerunt; calamos Mariandyni et Aones in laudes inflavere caelestium; panduram Aegyptios attemptare permisi ipsisque me pastoralibus fistulis vel cantus avium vel arborum crepitus vel susurros fluminum imitantibus non negavi. psaltas, chordacistas, sambucos, hydraulas per totum orbem ad commodum humanae humilitatis inveni. [925] per me quippe vestrum homines illexere succursum irasque inferas per naenias sedavere.

Quid quod bella victoriaeque undique meis cantibus conquisitae? nam Cretes ad citharam dimicabant, Lacedaemonii ad tibias nec ante adgrediebantur fata proeliorum, priusquam illis contigerat litare Musis. quid Amazones nonne ad calamos arma tractabant? quarum una, quae concipiendi studio venerat, cum Alexandrum salutaret, donata tibicine ut magno munere gratulata discessit. Lacedaemonios in Graecia, in Italia Sybaritas tibicines ad proelia praeire quis nesciat? tubas non solum sonipedes atque bella, sed agonas acuere certamenque membrorum nunc quoque compertum. [926] quid pacis munia nonne nostris cantibus celebrata? Graecarum quippe urbium multae ad lyram leges decretaque publica recitabant. perturbationibus animorum corporeisque morbis medicabile crebrius carmen insonui; nam phreneticos symphonia resanavi, quod Asclepiades quoque medicus imitatus. cum consulentibus urbium patribus plebis inconditae vulgus infremeret, seditiones ac censas crebrior cantus inhibuit. ebrios iuvenes perindeque improbius petulantes Damon, unus e sectatoribus meis, modulorum gravitate perdomuit; quippe tibicini spondeum canere iubens temulentae dementiam perturbationis infregit. quid afflictationibus corporeis nonne assidua medicatione succurri? febrem curabant vulneraque veteres cantione; Asclepiades item tuba surdissimis medebatur; ad affectiones animi tibias Theophrastus adhibebat. ischiadas quis nesciat expelli aulica suavitate? Xenocrates organicis modulis lymphaticos liberabat. Thaletem Cretensem citharae suavitate compertum morbos ac pestilentiam fugavisse. Herophilus aegrorum venas rhythmorum collatione pensabat. [927] animalium vero sensus meis cantibus incunctanter adduci saltem Thracius citharista perdocuit; in quo non fabula, sed veritas gloriam procreavit. unde enim cervi fistulis capiuntur, pisces in stagno Alexandriae crepitu detinentur, cycnos Hyperboreos citharae cantus adducit? elephantos Indicos organica permulsos detineri voce compertum, fistulis aves allici comprobatum, infantibus crepitacula vagitus abrumpere; fides delphinis amicitiam hominum persuaserunt. [928] quid canticis allici disrumpique serpentes, glandem ferunt messesque transire! manes cieri lunamque laborare nonne ipsius vetustatis persuasione compertum? in Lydia Nympharum insulas dici, quas etiam recentior asserentium Varro se vidisse testatur, quae in medium stagnum a continenti procedentes cantu tibiarum primo in circulum motae dehinc ad litora revertuntur. [929] in Actiaco litore mare citharam sonat; Megaris saxum ad ictum pulsus cuiuscumque fidicinat. possum innumera mortalibus a me collata percurrere, ut non me terras fugiendi studio reliquisse, sed ingratae humanitatis ignaviam viderer iure damnasse; sed iam ad artis praecepta desiliam, ut nupturae virgini promissum munus impendam.

[930] Et quoniam officium meum est bene modulandi sollertia, quae rhythmicis et melicis astructionibus continetur, prius de melicis dissertabo. dico quicquid rite sonuerit aut tonum esse, aut hemitonium, aut quartam partem toni, quae diesis appellatur. verum tonus est spatium cum legitima quantitate, qui ex duobus sonis diversis inter se invicem continetur. hemitonium dicitur, quod toni medium tenet; dieseos vero distantiae tres sunt: nam prima brevior, quae tetartemoria nominatur ex eo, quod quartam partem toni recipiat; enarmonios quoque dicitur propterea, quod enarmonion modulandi genus per hanc maxime dimetimur. secunda ab illa major est; nam tritemoria nominatur, quoniam habet partem tertiam toni, itemque chromatice appellatur, quod chromaticum modulandi genus per ipsam funditur; tertia vero habet toni quartam partem ac dimidiam quartae et vocatur hemiolia enarmoniae divisionis, quoniam hemiolii modum complet.

[931] Tonus igitur idem plerumque appellatur et sonus. verum soni sunt per singulos quosque ac per omnes tropos numero XVIII. quorum primus dicitur apud Graecos [proslambanomenos], apud Romanos vero [quia eadem voce nos uti summus Iuppiter statuit] idem dicitur adquisitus; secundus [hypate hypaton], hoc est principalis principalium, tertius [parhypate hypaton] id est subprincipalis principalium, quartus [hypaton diatonos], id est principalium extenta, quintus [hypate meson], id est principalis mediarum, sextus autem [parhypate meson], quod est subprincipalis mediarum, septimus [meson diatonos], id est mediarum extenta, octavus [mese], hoc est media, nonus [trite synemmenon], id est tertia coniunctarum decimus [synemmenon diatonos] hoc est coniunctarum extenta, undecimus [nete synemmenon], id est ultima coniunctarum, duodecimus [paramesos], hoc est prope media, tertius decimus [trite diezeugmenon], id est tertia divisarum, quartus decimus [diezeugmenon diatonos], quod est divisarum extenta, quintus decimus [nete diezeugmenon], id est ultima divisarum, sextus decimus [trite hyperbolaion], id est tertia excellentium, septimus decimus [hyperbolaion diatonos], hoc est excellentium extenta, octavus decimus [nete hyperbolaion], id est ultima excellentium.

Hi sunt igitur soni, qui modulationem apte et cum ratione componunt. [932] constat autem omnis modulatio ex gravitate soni vel acumine. gravitas dicitur quae soni quadam <r>emissione mollescit, acumen vero, quod in aciem tenuatam gracilis et erectae modulationis extenditur.

[933] Ex supra dictis itaque sonis, qui et singulis et omnibus tropis rite conveniunt, symphoniae tres <sunt>, quarum prima est diatessaron, quae latine appellatur ex quattuor, et recipit sonos quattuor, spatia tria, productiones duas et dimidiam, nam [sonum id est] tonum productionem vocavi, est autem hemitoniorum quinque, quae ad productiones plenas et integras mediatenus valent, dieseon decem, dieseos vero interpretatio est, sicut supra dixi, quarta pars toni. sed haec symphonia est in epitriti ratione; epitritus autem dicitur, qui et numerum ternarium habet et trium tertiam, quod est unus, ut sunt IIII ad III. [934] alia symphonia quinaria est et dicitur diapente atque constat sonis quinque, qui inter se quattuor spatiis dividuntur; productiones habet tres mediamque praecidit, hoc est tonos tres ac medium, hemitonia septem, diesisque quattuordecim, atque hemiolii possidet rationem, quae forma et eundem numerum circa collata detinet et eius medium, ut sunt tria ad duo. tertia diapason, quae ex omnibus dicitur, octo sonos recipit, spatia septem, productiones sex, hemitonia duodecim, diesis viginti quattuor atque constat ex ratione diplasia, hoc est dupli.

[935] Tropi vero sunt quindecim, sed principales quinque, quibus bini tropi cohaerent: id est Lydius, cui adhaerent [hypolydios] et [hyperlydios], secundus Iastius, cui sociatur [hypoiastios] et [hyperiastios], item Aeolius cum [hypoaiolio] et [hyperaiolio], quartus Phrygius cum duobus [hypophrygio] et [hyperphrygio], quintus Dorius cum [hypodorio] et [hyperdorio]. verum inter hos tropos est quaedam amica concordia, qua sibi invicem germani sunt, ut inter [hypodorion] et [hypophrygion], et item inter [hypoiastion] et [hypoaiolion], item conveniens aptaque responsio inter [hypophrygion] et [hypolydion] qui tantum duplices copulantur. mediae vero graviorum troporum his, qui acutiores sunt, [proslambanomenai] fiunt. verum tropi singuli quoque tetrachorda faciunt quina. tetrachordum autem est affectio quaedam sonorum quattuor per ordinem compositorum, quorum extremi sibi debeant convenire; sed haec posterius; nunc ad inchoamentorum ratum ordinem redeamus. praedicta enim ideo prima dicta sunt, ut altius teneretur res.

[936] Primo quippe <cum> Lasus ex urbe Hermionea vir mortalibus divulgaret me, tria tantum mei genera putabantur: [hulikon, apergastikon, exangeltikon], quod etiam [hermeneutikon] dicitur. et [hulikon] est, quod ex perseverantibus et similibus consonabat, id est sono, numeris atque verbis. sed quae ex his ad melos pertinent, harmonica dicuntur; quae ad numeros, rhythmica; quae ad verba, metrica. [apergastikon] est quidam materiae trac<ta>tus efficiens exercitium eius; cuius tres itidem partes, id est [melopoiia, lepsis, ploke]. [exangeltikon] autem ad expositionem pertinere videtur et habet partes tres: [organikon, odikon, hypokritikon], quae interius rerum ordo disponet. nunc de prima voce velut de sonitus totius parente dicemus.

[937] Omnis vox in duo genera dividitur, continuum atque divisum. continuum est velut iuge colloquium, divisum, quod in modulatione servamus; est et medium, quod in utroque permixtum ac neque alterius continuum modum servat nec alterius frequenti divisione praeciditur, quo pronuntiandi modo carmina cuncta recitantur. horum illa, quam in divisas partes certasque deducimus, diastematica nominatur et ei parti, quae harmonica vocatur, aptanda est.

[938] Quae quidem harmonica habet partes disputationis septem: primam de sonis, secundam de spatiis, tertiam de systematis, quartam de genere, quintam de tonis, sextam de commutationibus, septimam de modulatione, quam melopoeiam vocamus. ac prius de sonis, ubi artis est elementum. [939] sonus quippe tanti apud nos loci est, quanti in geometricis signum, in arithmeticis singulum. phthongos sonos dicimus; verum phthongus dicitur vocis modulatae particula una intentione producta est autem intentio, quam dicimus tasin, qua vox consistit ac perseverat sonus. phthongos vel speciatim vel generaliter appellatur; sed generaliter <ipsum> vocabulum; specialiter [idiaitata] Graia voce perhibetur. ut si quemadmodum nobis scribendum sit, cogitemus, ita haec virtus phthongi docet, quid vel acuminis exeramus vel lenius remittamus. [940] verum ex istis alia faciunt, alia patiuntur; faciunt intentio vel remissio, patiuntur acumen et gravitas. productio autem est - hoc est epitasis - vocis commotio a loco graviore in acutum locum, anesis vero contra; nam ab acuminis culmine in grave quiddam seriumque descendit. fit autem soni gravitas, cum ex intimo quidam spiritus trahitur, acumen vero ex superficie oris emittitur. sunt igitur innumerabiles soni, sed specialiter per singulos tropos viginti octo tantum poterunt convenire, quorum nomina superius memoravi. [941] quorum prior est adquisitus, qui ideo tali nomine nuncupatur, quoniam eorum, quae tetrachorda nominantur, nulli omnino consentit, sed extrinsecus velut adquisitus accedit propter consortium mediae, cui concinere consuevit qui adquisitus uno tono a principali principalium separatur, quae principalis principalium, quia prima in tetrachordo collocatur, quasi cuiusdam rectoris nomen accepit; subprincipalis denique dicitur, quae principali subiecta coniungitur. [942] principalium vero: [enarmonios] et [chromatike] - quam nos vix forsan recte colorabilem memoramus, et ideo hoc nomen accepit, quia inter principales colores, album tetrumque, quicquid interiacens invenitur, colorabile Graia significatione perhibetur - ergo enarmonios, chromatice itemque diatonos, quam extentam dicimus, indicia sunt generum modulandi; multiplex quippe tetrachordorum ratio sic formatur. principalis autem mediarum, quia prima est medii tetrachordi, ideo id nomen accepit; cui subnexa subprincipalis mediarum esse dicitur; denique reliquae tres su<perioribus> simili usu oboedient. dictum vero hoc tetrachordum mediarum, quia in medio locatum est inter principalium tetrachordum et tetrachordum coniunctarum. [943] post supradictas autem quae sequitur, media nominatur; quae ideo media dicitur, quia tam gravis modi finis est quam in tropis omnibus futuri acuminis caput, atque ipsius quodammodo vinculo tam gravis modulatio quam acuta conectitur, ut in Lydio modo, ubi rectum iota <nota> est. verum post mediam extendenti hemitonium coniunctarum erit tertia, quae in eodem modo, id est Lydio, lambda supinum pro nota habebit. post hanc illae chordae, quae a nobis superius expressae sunt, tres sequentur: [enarmonios, chromatike] et [diatonos], quae et [paranete] dicitur, quam latine paene ultimam perhibemus, post quam ultima sociatur, quae ideo dicta est coniunctarum ultima, quia in hoc tetrachordo finem tenet. omne autem tetrachordum coniunctarum ideo dictum, quia mediae ipsi, quae perfectam symphoniam prima complevit, adiungitur, ac producente media sequentem tonum ille qui sequitur sonus [paramesos] nominatur, quod hunc satis proximum sonus adiunctae modulationis offendat. [944] dehinc divisarum tertia, quae plenum systema diapason finit, unde divisarum tertia perhibetur; post hanc soni ceteri consequuntur. tetrachordum vero divisarum ideo hoc nomen accepit, quia uno et dimidio tono a mediae fine divellitur. post hoc tetrachordum excellentium collocatur, quod ideo excellens nomen accepit, quia in singulis tropis in omne acumen erigitur, in singulis modulationibus fastigiatur.

[945] Horum igitur sonorum, id est [phthongon] sunt alii, quos consistere et perseverare necesse est, alii vero sunt vagi; denique alii [barupuknoi], alii [mesopuknoi], alii [oxupuknoi], <alii [apuknoi]> perhibentur. spissum vero dicitur trium sonorum compositiva quaedam qualitas. [barupuknoi] autem sunt, qui velut regiones primas spissi retentant, [mesopuknoi] vero, qui media possident, [oxupuknoi], qui ultima tenent, [apuknoi] qui in positione sonorum trium, qui sunt spissi, nullo genere aut lege iunguntur. [946] stantes autem perseverantesque dicuntur vel [apuknoi] vel [barupuknoi], qui veluti quandam speciem et formam sibi principalium vindicabunt; ideo autem a quibusdam statarii nominantur, quia diversas extensiones recipere non possunt. alii autem vagi et errantes habentur, quia interdum largiora, interdum minora spatia receperunt; sed ex his alii [parhypatoeideis], alii [lichanoeideis] vocantur. verum primi ideo sic dicuntur, quod statim principalibus prioribus subnectantur. [lichanoeideis] dicuntur a digito, qui minister artis ad cantus singulos movet, est autem primus a pollice. [947] hi vero alii sibi invicem congruunt, alii discrepant et resultant. sed illi [sumphonoi], quia sibi invicem coniunguntur, [diaphonoi] autem, id est dissentientes, sunt qui cum percussi fuerint, invicem discrepant, [homophonoi], qui vocis quidem aliam significationem gerunt, eundem tamen impetum servant. sunt autem et aliae sonorum diversitates: et prima quidem per intentionem, ut aut acumine aut gravitate dissentiat; secunda per spatiorum perceptionem, cum uni aut plurimis coniungitur spatiis; tertia per coniunctionem systematis, quod aut unum aut plura recipit, ... et [quod] secundum morem dicitur, id est [kata ethos] alium quippe morem acuta significant, alium graviora.

[948] Nunc iam de diastematis disserendum. diastema est vocis spatium, quod acuta et graviore includitur. sed in diastematis alia breviora illa, quae sunt in diesi enarmonia; maiora vero sunt, quae per singulos tropos bis ex omnibus faciunt, quo nihil maius in tropis possumus invenire. [949] atque in spatiis alia sunt composita, alia disiuncta atque asyntheta. et <in>composita sunt, quae per ordinem currunt, [in]composita autem, quae ex diversis sibi invicem copulantur. item alia logica, alia aloga memorantur. ac rationabilia illa sunt, quorum consensus possumus praestare proportionem, irrationabilia, quibus non subest ratio; item alia convenientia, alia discrepantia, tuncque alia enarmonia, alia chromatica, alia diatonica, item alia artia, alia perissa. sed prima aequalia, secunda excurrentia memorabo. verum aequalia sunt, quae in aequas partes poterunt separari, ut tonus in duo hemitonia; perissa autem, quae in tria hemitonia discernuntur. [950] deinde alia diastemata spissa, alia rariora. spissa sunt, quae per diesis colliguntur; rariora, quae tonis; et in his alia sibi congruunt, alia discrepant; sed discrepantium nimia multitudo. convenientia vero per singulos tropos sex sunt, id est [dia tessaron], quod de quattuor dicimus, [dia pente] quod de quinque, dehinc [dia pason], quod ex omnibus concinet; illud etiam, quod ex omnibus et ex quattuor constat, vel ex omnibus et ex quinque, vel bis ex omnibus, quod [dis dia pason] dicitur. [951] sed illud quod [dia tessaron], hoc est ex quattuor, dicitur, recipit sonos quattuor, spatia tria, tonos duo semis, hemitonia quinque, diesis vero decem et est in epitriti ratione, ut sunt IIII ad III. [dia pente], quod ex quinque est, sonos recipit quinque, spatia quattuor, tonos tres semis, hemitonia VII, diesis XIIII et est in hemiolia ratione, quod sunt III ad II. [dia pason] autem sonos habet octo, spatia septem, tonos sex, hemitonia geminat, diesis quadruplicat atque in diplasia ratione versatur, quae est unum ad duo. [952] quod vero ex omnibus et ex quattuor dicitur, sonorum est undecim, spatiorum decem, tonos habet octo semis, hemitonia duplicat, diesisque praedicta ratione multiplicat et est in diplasiepidimoiri regula, ut sunt VIII ad III. quod vero ex omnibus et quinque constat, recipit sonos duodecim, spatia undecim, tonos novem semis; hemitonia geminantur, diesis tetraplantur, et est in triplasia ratione, ut sunt quattuor ad duodecim. [953] quod vero [dis dia pason] dicitur, habet sonos XV, spatia bis septena, tonos decem ac duo, hemitonia duplicata, diesis XLVIII atque est in tetraplasia ratione, ut sunt XII ad III. est autem tonus in epogdoi ratione, ubique diesin enarmonio<n> debemus accipere, quae est in quarta particulatione.

[954] Nunc quid sit systema perhibendum. systema est magnitudo. vocis ex multis modis constans, quod licet multa divisionum genera recipiat, tamen quia eadem et in diastematis memoravi, praetereo. sunt autem absoluta et perfecta systemata numero octo: et primum est, quod ab adquisito, quem [proslambanomenon] dicimus, ad mediam, quam [mesen] diximus, omne conficitur; secundum, quod a principali principalium in [parameson] usque tenditur; tertium, quod a subprincipali principalium in divisarum tertiam iungitur; quartum, quod ab extenta principalium usque in divisarum diatonum profertur; quintum, quod a principali mediarum in neten divisarum usque progreditur; sextum, quod a subprincipali mediarum in tertiam excellentium trahitur; septimum, quod a mediarum extenta in excellentium diatonon excurrit; octavum, quod a media in ultimam excellentium ducitur.

[955] Quibus excursis genera tetrachordorum modulandique discurram. [tetrachordum] <genus> est chordarum IIII cum certa qualitate divisio. genera modulandi sunt tria: [harmonia, chroma, diatonon]. [956] et harmonia quidem dicitur, quod pluribus spatiis et angustioribus proportionibus separatur, diatonon vero, quod tonis copiosum; chroma, quod de hemitoniis componitur. sicut enim quod inter album nigrumque est color dicitur, ita hoc chroma, quia inter utrumque est, nominatur. [957] et harmonia quidem cum ab immutabilibus sonis cingitur, modulationi oboediet in acumen per diesin <et diesin> et ditonon incompositum; in gravem vero sonum e contrario modulatio tota submittitur. chroma autem hoc modo ... melos accipit: per hemitonium et hemitonium et tria hemitonia, quae incomposita provenient; in gravem vero ex diverso recurret. at vero diatonum ipsis contentum sonis in acumen quidem ita accipiet modulationem, ut per hemitonium et tonum et tonum modum integrum compleat. at vero graviorem per contrarium ordinem persequetur; sed nunc maxime diatono utimur. [958] sed horum alia modulamur per [agogen], alia per [ploken]. per [agogen] est, cum per ordinem sonus sequitur; [ploke] autem dicitur, cum diversa sociamus. exhinc in modulando alia [eutheia] dicitur, quod est recta; alia [anakamptousa], quod est revertens; alia [peripheres], hoc est circumstans. [eutheia] est, quae a gravi in acumen erigitur, [anakamptousa], quae e contrario deficit, [peripheres], quae ad utramque aut commodatur aut servit. [959] sed cum tetrachordorum, quos quadrifidos appellamus, divisiones innumerabiles sint, sex sunt notae: enarmonii una; chromatis tres, quarum prima quae mollis ac soluta, secunda quae hemiolia est, tertia quae est toniaea; [diatonikou] duae, mollis una, altera robusta. et modos quidem accipit [enarmonion] a [tetartemoriai diesei], id est toni parte quarta; illud vero, quod mollius diximus, per [tritemorian diesin] copulatur; ipsum vero [chroma hemiolion] fit ab [hemioliai deisei] eius, quae sit enarmonii.

[960] Sed nunc de tonis. tonus est spatii magnitudo, qui ideo tonus dictus, quia per hoc spatium ante omnes prima vox quae fuerit extenditur, hoc est de nota qualibet in notam, ut a media in paramesen, ut est in Lydio, si a iota directo in [sigma] <zeta et pi> iacens signa concurrant. verum quia hemitonia [dieseis]que quid vel quantae qualesve sint docui, troporum etiam nomina numerumque monstravi, nunc de tetrachordis eloquemur. nam singuli quique tropi tetrachorda quina custodiunt, sicut superius quoque non tacui. verum horum extremos sibi aptandos esse non dubium est. [961] tetrachordum quippe est quattuor sonorum in ordinem positorum congruens fidaque concordia. sunt autem tetrachorda principalium, mediarum, coniunctarum, separatarum, excellentium. et primum tetrachordon, quod est gravius, incipit a principalium principali et desinit in principalem mediarum ........ verum principalium et mediarum conexum, quod coniunctarum vocatur, erit tetrachordum a media in neten coniunctarum. atque ab his divisum longeque discretum, quod est quartum, divisarum a submedia in neten separatarum usque coniungitur. quod autem ex diversis coniunctum est in acutiorem sonum et quintum excellentium profertur; sed de tetrachordis satis dictum.

[962] Nunc de pentachordis videamus; ac similiter haec quoque quinque esse non dubium est. primum igitur, quod et gravius principalium esse dicimus, quod incipit ab adquisito et in principalem mediarum terminatur. sequens in acumen eius modi est et constat a principalium extenta in mediarum illam, quae in Lydio iota rectum habet. tertium autem coniunctarum est, quod a mediarum extenta in ultimam coniunctarum ducitur. quartum vero, quod per divisionem est, a media in neten divisarum conecti solet. quintum in acumen erigitur atque <a divisarum extenta> in neten excellentium terminatur. [963] haec, quae dixi, artis nostrae doctissimis approbantur; nam non sum nescia asserere quosdam pentachorda ab hemitoniis initia posse sortiri, quod est in modulatione diatonica situm, de qua superius multa dixi. sane notum atque intimatum. velim adquisitum in omnibus quidem aliis collocari, in his autem, quae non per sonos fiant, in tetrachordis fieri non posse; in his enim semper ab hemitoniis principia ducuntur, in aliis autem, quae pentachorda nominantur nec tamen modulationi subiciuntur, ut per sonos constare videatur, apponitur; secundum enim in his hemitonium possumus ponere.

[964] Nunc de transitu modulantium. transitus est alienatio vocis in figuram alteram soni. fit autem transitus modis quattuor: per genus, <ut> ab enarmonio aut in chroma aut in diatonon; vel per systema, ut a principali principalium si forte in subprincipalem aut in aliud forte systematum, aut cum de coniunctis ad divisas transitum facimus; vel per tonum, cum a Lydio vel in Phrygium vel in alium tropum cantilena transducitur; vel per modulationem, cum ex alia specie modulandi in aliam desilimus, vel cum a virili cantilena transitus in femineos modos fit.

[965] De genere modulandi consequenter edisseram. melopoeia est habitus modulationis effectae. melos autem est actus acuti aut gravioris soni. modulatio est soni multiplicis expressio. melopoeiae species sunt tres: [hypatoeides, mesoeides, netoeides]. et [hypatoeides] est, quae appellatur [tragike], quae per graviores sonos constat; [mesoeides] quae et [dithyrambike] nominatur, quae tonos aequales mediosque custodit; [netoeides], quae et [nomike] consuevit vocari, quae plures sonos ex ultimis recipit. sunt etiam aliae distantiae, quae et erotica mele dicuntur, ... aliae <en>comiologica. sed haec aptius prioribus subrogantur, nec suas magis poterunt divisiones afferre. hae autem species etiam tropi dicuntur. [966] dissentiunt autem [melopoiiai] ipsae modis pluribus inter se et genere, ut alia sit enarmonios, alia chromatice, alia diatonos; specie quoque, quia alia est hypatoides, alia mesoides, alia netoides; tonis ut Dorio, Lydio vel ceteris. <tropis ut> ...... omnis tamen, qui melos inchoat, prae cunctis systema debet advertere, dehinc sonos miscere atque componere. haec de septem partibus artis nostrae dixisse sufficiat.

Nunc rhythmos, hoc est numeros, perstringamus, quoniam ipsam quoque nostri portionem esse non dubium est. [967] rhythmus igitur est compositio quaedam ex sensibilibus collata temporibus ad aliquem habitum ordinemque conexa. rursum sic definitur: numerus est diversorum modorum ordinata conexio, tempori pro ratione modulationis inserviens, per id quod aut efferenda vox fuerit aut premenda, et qui nos a licentia modulationis ad artem disciplinamque constringat. [968] interest tamen inter rhythmum et rhythmizomenon; quippe rhythmizomenon materia est numerorum, numerus autem velut quidam artifex aut species modulationis apponitur. omnis igitur numerus triplici ratione discernitur, visu audituque vel tactu. visu, sicuti sunt ea, quae motu corporis colliguntur; auditu, cum ad iudicium modulationis intendimus; tactu, ut ex digitis venarum exploramus indicia; verum nobis attribuitur maxime in auditu visuque. [969] sed rhythmice est ars omnis in numeris, quae numeros quosdam propriae conversionis accipiat flexusque legitimos sortiatur. est quoque distantia inter rhythmum metrumque non parva sicut posterius memorabo. sed quia visus auditusque numero dictus accedere, hi quoque in tria itidem genera dividentur: in corporis motum, in sonorum modulandique rationem atque in verba, quae apta modis ratio colligarit, quae cuncta socia perfectam faciunt cantilenam. dividitur sane numerus in oratione per syllabas, in modulatione per arsin ac thesin; in gestu figuris determinatis schematisque completur.

[970] Verum numeri genera sunt septem: primum de temporibus; secundum de enumeratione temporum, quae in numerum cadere possunt, quae rhythmoide, id est similia numeris, iudicantur quaeque tribus vocabulis discernuntur, hoc est enrhythmon, arrhythmon, rhythmoides; tertium de pedibus; quartum de eorum genere; quintum est, quod agogen rhythmicam nominamus, id est quo genere numerus modique ducantur; sextum de conversionibus; ultimum rhythmopoeia, id est quemadmodum procreatio numeri possit effingi.

[971] Primum igitur tempus est, quod in morem atomi nec partes nec momenta recisionis admittit, ut est in geometricis punctum, in arithmeticis monas [id est singularis quaedam ac se ipsa natura contenta.] sed [numerus] in verbis per syllabam, in modulatione per sonum aut spatium quod fuerit singulare, in gestu per incipientem corporis motum, quod schema diximus, invenitur. atque hoc erit brevissimum tempus, quod insecabile memoravi. compositum vero, quod potest dividi et quod a primo aut duplum est aut triplum aut quadruplum; eatenus enim tempus omne numeri proferetur. atque ei finis est, qui plene rationis est terminus, atque in hoc numerus toni similis invenitur; ut enim ille per quattuor species, hoc est diesis, dividitur, hic etiam quaternaria temporum modulatione concluditur.

[972] Sed eorum temporum, quae ad numeros copulantur, alia sunt, quae enrhythma tempora nominantur, alia quae arrhythma, tertia quae rhythmoide perhibentur. et enrhythma quidem sunt, quae ratione certa ordinem servant, ut in duplici vel hemiolio vel in aliis, quae alia ratione iunguntur. arrhythma sunt, quae sibi nulla omnino lege consentiunt ac sine certa ratione coniuncta sunt. rhythmoide vero in aliis numerum servant in aliisque despiciunt. [973] quorum temporum alia [strongula], hoc est rotunda, perhibentur, alia [periplea]. et rotunda sunt, quae proclivius et facilius quam gradus quidam atque ordo legitimus expetit praecipitantur, [periplea] vero, quae amplius quam decet moras compositae modulationis innectunt seque ipsa tardiore pronuntiatione suspendunt. sed temporum alia simplicia sunt <alia multiplicia>, quae podica etiam perhibentur.

[974] Pes vero est numeri prima progressio per legitimos et necessarios sonos iuncta, cuius partes duae sunt, arsis et thesis. arsis est elatio, thesis depositio vocis ac remissio. [975] sed pedum differentiae sunt septem: per magnitudinem, cum alios simplices, alios compositos pedes ponimus; et simplices quidem, ut est pyrrhichius, compositi vero, ut sunt paeones vel eorum pares epitriti. et simplices quidem dicuntur, qui temporibus dividuntur, compositi autem, qui in pedes etiam resolvuntur ...... alios vero [alogous], hoc est irrationabiles, nominamus, quorum[que] ratio nulla praestatur, sed incondita quaedam compositio profertur. [976] alia deinde differentia est [quae] per divisionem, <qua> quaeritur, qualis exsistit, hoc est [poia] cum varie et multipliciter ea, quae conexa fuerint, dividuntur, atque [illa quia] simplices pedes esse <possunt> multiplices. [nominamus] alia est <per figuram>, quae per divisionem fieri consuevit; septima, quae per oppositionem fit, id est cum duobus pedibus acceptis unus habet prolixius tempus, quod praecedit ex ordine; illud autem tempus, quod insequitur, angustius; vel cum per contrarium ordinem tempora praedicta vertuntur.

[977] Rhythmica vero genera sunt tria, quae alias dactylica, iambica, paeonica nominantur, alias aequalia, hemiolia, duplicia; denique etiam epitritus sociatur, etenim unus semper, cum sibi fuerit aptatus, ut aequalitas convenit. duplex vero qui fuerit ad singularem, geminam rationem tam syllabarum quam temporum servat, tria vero ad duo numerus hemiolius est. quattuor vero ad tria epitriti modum facit. sed quae aequalia diximus, eadem dactylica esse dicemus. denique in dactylico genere signa aequali sibi iure nectuntur: unum ad alterum vel ad numerum geminum duo velut forte aequalitas numerosa decurret. sequitur iambicum genus, quod diplasion superius expressi, in quo pedum signa duplicem rationem ad invicem servant, sive unus ad duo, sive ad quattuor gemini, vel quicquid ad duplum currit. hemiolium sane, quod paeonicum memoratum, tunc est, cum pedum signa hemiolii rationem iusque sectantur, ut ad duo III sunt. accidit autem etiam in epitriti ratione saepe numerus, cum pes in eo accipitur, qui sit <ut> ad III quattuor; sed iam ad ordinem recurramus.

[978] Aequale est igitur numeri genus, quod a disemo usque in sedecim pedes procedit. disemus autem appellatur pes, qui per arsin et thesin primus constare dicitur, ut est leo. duplum vero incipit a trisemo, XVIII autem syllabas in finem usque perducet. hemiolium sane a pentasemo ducit exordium, impletur autem in <X>XV numero. epitritus ab heptasemo principium facit, XIIII similibus idem ponens, cuius difficilis est usus. atque hos quidem omnes numerorum ordines ideo memoravimus, ut singulorum leges per universa serventur.

[979] Sed numerorum alii sunt compositi, alii incompositi, alii permixti. et compositi ex duobus generibus vel pluribus cohaeserunt; incompositi, qui uno pedum genere consistunt, ut sunt tetrasemi; mixti vero, qui aliquando in tempora, aliquando in numeros resolvuntur, ut in hexasemo numero accipere debemus. at vero eorum, qui compositi esse dicuntur, alii per copulas, alii vero per periodum colligantur. etenim syzygia, id est copula, duorum pedum in unum est ascripta conexio, qui [in] dissimiles sibi positi esse videntur. periodos sane est pedum compositio plurimorum, quique dissimiles sibi pariter sociantur. [980] dissimilitudinum sane differentiae tres erunt: per magnitudinem, per genus, per oppositionem; per magnitudinem, cum ex disemo vel tetrasemo componitur numerus; per genus, cum diplasium aut hemiolium simul iungimus, vel quod ex pluribus aequaliter copulatur; per oppositionem, id est per antithesin, cum aut primos disemos ponimus insequentibus longe potioribus, aut tetrasemos disemis insequentibus applicamus. verum notum esse conveniet unum etiam pedem posse sufficere ad complendam periodon, si solus ceteris inaequalis inseritur.

[981] Sed eorum, quae in pedem recidunt, dactylicum genus primum est, in quo genere pedes incompositi vocabuntur, qui numero sunt VI: id est proceleusmaticus <minor et maior>, [dactylus], anapaestus <minor et maior>, spondeus simplex et spondeus maior. ac proceleusmaticus quidem est, qui et positionem brevem et elationem brevem retinet; utetur autem hic idem tetrasemo frequentius. namque et disemus hic, id est qui duobus temporibus impletur, proceleusmaticus quidem sed brevior nominatur; ille vero maior est, qui ex quattuor brevibus efficitur. at vero brevior, id est disemus, syneches vocatur, quia ipsa assiduitas et frequentia comprehendentis se invicem syllabae nec magnitudinem aliquam nec modum divisae potestatis extendit ideoque eo raro uti decet, ne assiduitas brevis syllabae carmen ipsum, quod cum dignitate aliqua proferri oportet, incidat. in permixtione vero aliorum pedum, qui longiores ponuntur, decenter aptatur, ut illorum prolixam moram interveniente sua celeritate compenset. quare proceleusmaticus, qui ad numeros aptatur, a quadrisemo exordium debet accipere. [982] anapaestus qui vocatur maior accipiet elationem [pedis] unius temporis, positionem vero duorum temporum faciet. monochronon quippe dicitur tempus, etiam cum longa ponitur, quae longa duo tempora recipere consuevit, vel cum tria tempora simul brevia collocantur, vel cum sunt quattuor numero; quae omnia ad comparationem longae syllabae computantur. igitur maior anapaestus elationem quidem suscipiet, quae monochronos esse dicatur, positionem dichronon habere monstratur. quare utriusque temporis, quod in positione fuerit, aequali sibi posito oportet elationis geminum tempus accipere, ita tamen, ut utroque insequenti tempore par priori esse videatur. quare anapaestus apo mizonos dactylicus a nobis esse dicitur; at vero anapaestus, qui ap' elassonos nominatur, ex duabus brevibus, quae in elatione sint, et ex una, quae in positione sit, copulatur. [983] simplex vero spondeus erit, qui ex producta tam arsi quam thesi subiungitur; maior vero dicitur, qui quaternariam non solum elationem, sed positionem etiam videtur admittere.

Per copulam vero duplices accedunt numeri, quorum alter ex maiore erit ionicus, alter est ex minore. atque ille, qui ex maiore procedit, constabit ex spondeo simplici vel proceleusmatico, quem disemum esse non dubium est; qui vero ex minore est contrarium facit. atque hi quidem in dactylico genere ponentur rhythmi incompositi ac compositi, qui octo numero omnes erunt. [984] dactylus igitur est dictus, quia ordinem syllabarum consimilem digito hominis informat; anapaestus vero, quia per ordinem redeat sursum; pyrrhichius vero, id est proceleusmaticus, quia hic adsiduus vel in certamine vel in ludo quodam puerili; spondeus, quia plerumque <sacrificiis> inseruit; ionicus sane propter numerorum inaequalem sonum: habet enim duas longas duasque correptas, quo pedum carmine multi saepe reprehensi sunt. ac de dactylicis satis.

[985] Nunc iambica memoremus. in quo genere numeri incompositi errant quattuor, compositi per copulam duo, at vero per periodum sunt duodecim. qui igitur incompositi errant, isti sunt: iambus ex dimidia elatione et positione, quae gemina est; trochaeus ex duplici positione et elatione, quae brevis est; orthius vero, qui ex tetrasimi elatione [id est arsi] et octasemi positione constabit, ita ut duodecim tempora hic pes recepisse videatur, atque habet propinquitatem aliquam cum iambico pede; quattuor enim primis temporibus ad iambum consonat, reliquis octo temporibus adiunctis. dehinc trochaeus, qui semanticus dicitur, id est qui e contrario octo primis positionibus constet, reliquis in elationibus quattuor brevibus artetur.

[986] Compositi sane, [sunt] qui per copulam colligantur, sunt [autem] hi: bacchius <a trochaeo>, qui ex trochaeo deducit auspicium, fine autem iambi[ci] terminatur. qui vero bacchius est <ab iambo>, ab iambo principia sortitur atque a contrario his quos diximus pedibus aptabitur. per periodum vero est, quod velut per [se] certam viam provenit. in hoc genere cum sint duodecim numero, quattuor quidem [per] singulos periodos accipere docetur, unum iambum ac tres trochaeos. ac de isdem quattuor, primum quidem qui iambum habere monstratur, trochaeus ab iambo denominatur. qui vero rhythmus secundum iambum recipiat, a bacchio trochaeus vocabitur. qui vero iambum tertium recipit, bacchius a trochaeo poterit nominari. ille vero, qui quartum admittit iambum, appellatur epitritus iambus. eorum vero, qui ex uno trochaeo sint et <reliquis iambis>, primus iambus a trochaeo appellatur [a doctis]. secundus iambus a bacchio dicitur, aut certe bacchius medius poterit nominari; qui vero tertium recipit, bacchius ab iambo nominatur; qui vero quartum recipit trochaeum, epitritus trochaeus appellatur. [987] octo vero ..... quattuor de his, quos duodecim diximus per periodum, illi esse dicuntur, qui binos trochaeos atque iambos per periodum servant. atque ille qui primos trochaeos recipit, simplex bacchius a trochaeo esse dicetur; qui vero secundos trochaeos habebit, simplex bacchius ab iambo nominatur. cum autem trochaei medii collocantur, trochaeus medius iure dicetur; cum autem in medio iambi, medius iambus vocatur. omnes, vel qui incompositi per periodon vel qui per copulam colligantur, rhythmi decem et octo numerati sunt.

[988] Sed iambus dictus est ab eo, quod [iambizein] Graeci detrahere dixerunt, et hoc carmine quibusque veteres detrahebant; item hoc nomen est ab eo, quod venenum maledicti aut livoris infundat. trochaeus vero ab eo dictus, quod celerem reversionem faciat veluti rota. orthius propter honestatem positionis est nominatus. semanticus sane quia, cum sit tardior tempore, significationem ipsam productae et remanentis cessationis effingit. bacchii vero sunt dicti, quod Bacchi<ci>s maxime sonis congruunt, isque Bacchius ludus est, qui illis carminibus aptatur.

[989] In eo vero genere, quod paeonicum nominatur, incompositi duo rhythmi esse dicentur. quorum alius paeon [diaguios] appellatur ex longa positione <ac brevi,> et longa elatione. alter vero [epibatos] ...... ac duplici positione producta et arsi longiore iungitur. hi sunt paeonici generis numeri, quos incompositos esse praediximus. neque vero per coniunctionem, [hoc est [suzugian]] neque per periodum in isto genere rhythmus accedet. inde [diaguios] quidem dictus est, id est quasi duplicia membra discernat; [epibatos] autem, quia membris veluti utens quattuor <e duplici arsi> et duabus diversis thesibus copulatur.

[990] Verum haec genera cum permixta fuerint. speciebus numerorum, primae species erunt istae, quae dochmiacae nominantur. ex quibus prius quod fuerit, hac lege componitur, ut sit ex iambo et paeone, qui [diaguios] vocatur. hunc [diaguion] posteriores creticum cognominarunt. secunda est species, quae ex iambo, dactylo et paeone constare monstratur. [991] qui autem deducti numeri nominantur, propter assiduum et compositum sonum appellari videntur.

Fiunt autem numeri, qui et prosodiaci vocantur, quorum alii per ternos pedes fiunt, pyrrhichio iambo et trochaeo; alii vero quattuor, ut his tribus pedibus iambus primus aptetur; alii vero ex duabus syzygiis, id est copulis, bacchio et ionico apo mizonos constare consuerunt.

[992] Sunt sane, qui etiam irrationabiles esse dicuntur, quos alogos vocitamus, quos etiam chorios appellare consuevimus. sunt autem [numero] duo, quorum alter diiambi figuram respicit et constat ex elatione, quae longa est, et duabus positionibus; et numero quidem est ad dactylicum similis, partibus vero ad numerum ionicum iungitur et iambicinum. alius vero est numerus, qui trochaeides nominatur, id est qui figuram quandam speciemque trochaei habere videtur, ex elationibus geminis et longa positione consistens per contrarium prioris effectus.

[993] Sunt autem mixti generis VI, id est: <creticus>, dactylus per iambum, dactylus in [anti]bacchium incidens, is qui veniat ex trochaeo, dactylus per bacchium, qui ex iambo manaverit, dactylus per chorium, qui ex iambi similitudine exordium mutuetur, dactylus per chorium, qui ex similitudine trochaei videatur expressus. et creticus quidem consonans ex trochaei positione et ............. [994] <Rhythmopoeia est con>dicio numeri componendi et omnium figurarum plena perfectio. dividitur haec in eas quas et melopoeia partes, quae sunt istae: [[epi]lepsis] id est perceptio, per quam scimus quo quantum numero utendum sit. [chresis], id est usus, per quem positiones aut elationes decenter aptamus. [mixis], id est permixtio, per quam, cum opportunum fuerit, ex arte miscemus. tropi vero ut in melopoeia et in rhythmopoeia tres sunt: systalticos. ..... [995] dicimus et in harmonicis eos superius memoravi. numerum autem marem esse, melos feminam noverimus. et enim melos materies est, quae sine propria figura censetur, rhythmus autem opere quodam virilis actus tam formam sonis quam varios praestat effectus.»

[996] Quae cum Harmonia intentis tam divis quam heroum populis augusta quadam suavitate percurreret, ad cantus carminumque dulcedines decenter regressa conticuit. tuncque Iove assurgente divisque praeambulis coemesin modulata in thalamum quoque virginis magna cunctorum voluptate pervenit.»

[997] Habes senilem, Martiane, fabulam,
miscilla lusit quam lucernis flamine
Satura, Pelasgos dum docere nititur
artes cathedris vix amicas Atticis,
sic in novena decidit volumina.
[998] haec quippe loquax docta indoctis aggerans
fandis tacenda farcinat, immiscuit
Musas deosque, disciplinas cyclicas
garrire agresti cruda finxit plasmate.
[999] hac ipsa namque rupta conscientia
turgensque felle ac bili «multa chlamyde
prodire doctis approbanda cultibus
possemque comis utque e Martis curia;
Felicis» inquit «sed Capellae flemine
indocta rabidum quem videre saecula
iurgis caninos blateratus pendere,
+proconsulari vero dantem culmini
ipsoque dudum bombinat ore flosculo
+decerptum falce iam canescenti rota,
beata alumnum urbs Elissae quem vidit
iugariorum murcidam viciniam
parvo obsidentem vixque respersum lucro,
nictante cura somnolentum lucibus -
[1000] ab hoc creatum Pegaseum gurgitem
decente quando possem haurire poculo?»
testem ergo nostrum quae veternum prodidit
secute nugis, nate, ignosce lectitans.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro