<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Notitia dignitatum
ca. 430
 


 






 



N o t i t i a
d i g n i t a t u m  o m n i u m
t a m   c i v i l i u m
q u a m   m i l i t a r i u m
i n   p a r t i b u s
O c c i d e n t i s


_____________________________________


X.
Insignia viri illustris
quaestoris.




Leges.
Salu:
bres.

Sub dispositione viri
illustris quaestoris:

     Leges dictandae.
     Preces.
Habet subaudientes adiutores
memoriales de scriniis diversis.



XI.
Insignia viri illustris comitis
sacrarum largitionum.


pictura ei, quam or. XIII
proponimus, similis est.


Largitiones.

Sub dispositione viri illustris
comites sacrarum largitionum:

     Comes largitionum per Illyricum.
     Comes vestiarii.
     Comes auri.
     Comes largitionum Italicianarum.
     Comes titulorum largitionalium per Africam.
  Rationales:
     Rationalis summarum Pannoniae secundae,
         Dalmatiae et Saviae.
     Rationalis summarum Pannoniae prima, Valeriae,
         Norici mediterranei et ripensis.
     Rationalis summarum Italiae.
     Rationalis summarum urbis Romae.
     Rationalis summarum Trium provinciarum,
         id est Siciliae, Sardiniae et Corsicae.
     Rationalis summarum Africae.
     Rationalis summarum Nimidiae.
     Rationalis summarum Hispaniae.
     Rationalis summarum Quinque provinciarum.
     Rationalis summarum Galliarum.
     Rationalis summarum Britanniarum.
  Praepositi thesauroum:
     Per Illyricum:
         Praepositus thesaurorum Salonitanorum, Dalmatiae.
         Praepositus thesaurorum Siscianorum, Saviae.
         Praepositus thesaurorum Sabariensium, Pannoniae primae.
     Per Italiam:
         Praepositus thesaurorum Aquileiensium, Venetiae.
         Praepositus thesaurorum Mediolanensium, Liguriae.
         Praepositus thesaurorum urbis Romae.
         Praepositus thesaurorum Augustae Vindelicensis,
            Raetiae secundae.
     Per Gallias:
         Praepositus thesaurorum Lugdunensium.
         Praepositus thesaurorum Arelatensium.
         Praepositus thesaurorum Remorum.
         Praepositus thesaurorum Triberorum.
     In Britanniis:
         Praepositus thesaurorum Augustensium.
  Procuratores monetarum:
     Procurator monetae Siscianae.
     Procurator monetae Aquileiensis.
     Procurator monetae urbis Romae.
     Procurator monetae Lugdunensis.
     Procurator monetae Arelatensis.
     Procurator monetae Triberorum.
  Procuratores gynaeciorum:
     Procurator gynaecii Bassianensis,
         Pannoniae secundae - translati Salonis.
     Procurator gynaecii Sirmensis, Pannoniae secundae.
     Procurator gynaecii Iovensis Dalmatiae - Aspalato.
     Procurator gynaecii Aquileiensis, Venetiae inferioris.
     Procurator gynaecii Mediolanensis, Liguriae.
     Procurator gynaecii urbis Romae.
     Procurator gynaecii Canusini et Venusini, Apuliae.
     Procurator gynaecii Carthagiensis, Africae.
     Procurator gynaecii Arelatiensis, provinciae Viennensis.
     Procurator gynaecii Lugdunensis.
     Procurator gynaecii Remensis, Belgicae secundae.
     Procurator gynaecii Triberorum, Belgicae primae.
     Procurator gynaecii Augustoduno translati Mettis.
     Procurator gynaecii (in Britannis) Ventensis.
  Procuratores linyfiorum:
     Procurator linyfii Viennensis, Galliarum.
     Procurator linyfii Ravennatis, Italiae.
  Procuratores bafiorum:
     Procurator bafii Tarentini, Calabriae.
     Procurator bafii Salonitani, Dalmatiae.
     Procurator bafii Cissensis, Venetiae et Histriae.
     Procurator bafii Syracusani, Siciliae.
     Procurator bafiorum omnium per Africam.
     Procurator bafii Girbitani, provinciae Tripolitanae.
     Procurator bafii insularum Balearum, in Hispania.
     Procurator bafii Telonensis, Galliarum.
     Procurator bafii Narbonensis.
  Praepositi branbaricariorum sive argentariorum:
     Praepositus branbaricariorum sive argentariorum Arelatensium.
     Praepositus branbaricariorum sive argentariorum Remensium.
     Praepositus branbaricariorum sive argentariorum Triberorum.
  Praepositi bastagarum:
     Orientalium:
         Praepositus bastagae primae Orientalis et quartae.
         Praepositus bastagae secundae Orientalis et tertiae.
         Praepositus bastagae secunsae et tertiae Orientalis.
         Praepositus bastagae primae et quartae Orientalis.
     Gallicanarum:
         Praepositus bastagae primae Gallicanae et quartae.
  Comes commerciorum per Illyricum.

Officium autem suprascripti viri illustris
comitis sacrarum largitionum habet:

     Primicerium totius officii.
     Primicerium scrinii canonum.
     Primicerium scrinii tabulariorum.
     Primicerium scrinii numerorum.
     Primicerium scrinii aureae massae.
     Primicerium scrinii auri ad responsum.
     Primicerium scrinii vestiarii sacri.
     Primicerium scrinii ab argento.
     Primicerium scrinii a miliarensibus.
     Primicerium scrinii a pecuniis, et ceteros scriniarios.
     Secundicerium officii, qui primicerius est exceptorum.
     Tertiocerium officii, qui tractat bastagas.


XII.
Insignia viri illustris
comitis privatarum.


pictura ei, quam or. XIII
proponimus, similis est.


Thesauri privatarum.

Sub dispositione viri illustris
comitis rerum privatarum:

     Comes largitionum privatarum.
     Comes Gildoniaci patrimonii.
         Rationalis rerum privatarum per Illyricum.
         [Rationalis rerum privatarum per Italiam.]
         Rationalis rei privatae per Italiam.
         Rationalis rei privatae per urbem Romam
            et suburbicarias regiones cum parte Faustinae.
         Rationalis rei privatae per Siciliam.
         Rationalis rei privatae per Africam.
         Rationalis rei privatae per Hispanias.
         Rationalis rei privatae per Gallias.
         Rationalis rei privatae per Quinque provincias.
         Rationalis rei privatae per Britannias.
         Rationalis rei privatae fundorum
            domus divinae per Africam.
     Procurator rei privatae per Siciliam.
     Procurator rei privatae per Apuliam
        et Calabriam sive saltus Carminianensis.
              Praepositus rei privatae per Sequanicum
                 et Germaniam primam.
     Procurator rei privatae per Dalmatiam.
     Procurator rei privatae per Saviam.
     Procurator rei privatae per Italiam.
     Procurator rei privatae per urbem Romam.
     Procurator rei privatae per urbicarias
        regiones rerum Iuliani.
     Procurator rei privatae per Mauritaniam Sitifensem.
         Procurator rei privatae gynaeciorum Triberorum.
         Procurator gynaecei Viuarensis rei
            privatae Metti translata anhelat.
         Praepositus bastagae rei privatae Orientalis inferioris.
         Praepositus bastagae privatarum Galliarum.

Officium autem suprascripti viri illustris
comitis rerum privatarum habet:

     Primicerium totius officii.
     Primiscrinium beneficiorum.
     Primiscrinium canonium.
     Primiscrinium securitatum.
     Primiscrinium largitionum privatarum,
        scriniarios etiam reliquos
        suprascriptorum scriniorum.
     Secundicerium totius officii, qui tractat chartas
         officii, ceteros etiam palatinos.


XIII.
Comes domesticorum equitum.
Comes domesticorum peditum.


pictura ei, quam or. XV
proponimus, similis est.


Domestici equites. Domestici pedites.

Sub dispositione virorum illustrium
comitum domesticorum equitum et peditum:

     Domestici equites.
     Domestici pedites.
         Deputati eorum.


XIV.

Excidit folium unum, cuius pagina altera vacua relicta finem illustrium dignitatum indicabat, altera continebat insignia primicerii sacri cubiculi.

Sub dispositione viri spectabilis
primicerii sacri cubiculi:


Reliqua desiderantur.


XV.
Castrensis
sacri palatii.




Sub dispositione viri
spectabilis castrensis:

     Paedagogia.
     Ministeriales domini.
     Curae palatiorum.

Officium autem viri
spectabilis castrensis habet:

     Tabularium domini.
     Tabularium dominae Augustae.
     Adiutorem.
     Chartularium et scrinium ipsius,
        et ceteros palatinos officiorum.


XVI.
Primicerius
notariorum.




FL intall. comord. PR
Laterculum maius

Sub cura viri spectabilis
primicerii notariorum:

     Notitia omnium dignitatum et amministrationum
         tam civilium quam militarium.

Officium autem non
habet sed adiutores.



XVII.
Magistri
scriniorum.


Memoriae. Epistolarum. Libellorum.



Magister memoriae annotationes
omnes dictat, et emittit; respondet
tamen et precibus.


Magister epistolarum legationes civitatum
et consultationes et preces tractat.


Magister libellorum cognitiones
et preces tractat.



XVIII.
Proconsul
Africae.




Sub dispositione viri spectabilis
proconsulis Africae:

     Provincia proconsularis et legati eius duo.

Officium autem
habet ita:

     Principem de scola agentum
        in rebus ducenarium.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Primiscrinium.
     Commentariensem.
     Adiutorem.
     Ab actis.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquum officium.


XIX.

insignia vicarii urbis Romae desiderantur.

Sub dispositione viri spectabilis vicarii
urbis Romae provinciae infrascriptae:

     Consulares:
         Campaniae.
         Tusciae et umbriae.
         Piceni suburbicarii.
         Siciliae.
     Correctores:
         Apuliae et Calabriae.
         Bruttiorum et Lucaniae.
     Praesides:
         Samnii.
         Saradiniae.
         Corsicae.
         Valeriae.

Officium autem supradictus
vir spectabilis vicarius habet ita:

     Principem de scola agentum
        in rebus ducenarium.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Commentariensem.
     Adiutorem.
     Ab actis.
     Cura epistolarum.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XX.
Vicarius
Africae.


Pictura ei, quam occ. XXI proponimus, similis est, sed stela tripes dextrum tabulae latus occuperat neque feminae aliquid manibus tenent et capita earum solis nimbis ornata sunt.

FL intall. comord. PR
Byzaci. Numidia. Tripolitans.
Mauretania Sitifensis. Mauretania Caesarensis.

Sub dispositione viri
spectabilis vicarii Africae:

     Consulares:
         Byzacii.
         Numidiae.
     Praesides:
         Tripolitanae.
         Mauritaniae Sitifensis.
         Mauritaniae Caesariensis.

Officium autem habet idem vir
spectabilis vicarius hoc modo:

     Principem de scola agentum
        in rebus ducenarium.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Commentariensem.
     Adiutorem.
     Cura epistolarum.
     Ab actis.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXI.
Vicarius
Hispaniae.




FL intall. comord. PR
Betica. Lusitania. Callecia.

Sub dispositione viri spectabilis
vicarii Hispaniarum:

     Consulares:
         Baeticae.
         Lusitaniae.
         Callaeciae.
     Praesides:
         Tarraconensis.
         Carthaginensis.
         Tingitaniae.
         Insularum Balearum.
Officium autem habet idem
vir spectabilis vicarius hoc modo:

     Principem de scola agentum
        in rebus exducenariis.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Commentariensem.
     Adiutorem.
     Ab actis.
     Cura epistolarum.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquum officium.


XXII.
Vicarius Septem
provinciarum.


Pictura ei, quam occ. XXI proposuimus, simillima est, nisi quod feminarum capita solis coronis muralibus ornata sunt.

FL intall. comord. PR
Biennensis. Lugdonensis.
Germaniae primae. Germania secunda. Belgica prima. Belgica secunda. Alpium maritimum. | Alpium Poeninarum. Maximae Sequanorum. Aquitanica prima. Aquitanica secunda. Novem populare. | Narbonensis prima. Narbonensis secunda. Lugdonensis prima. Lugdonensissecunda. Lugdonensis Senonia.

Sub dispositione viri spectabilis
vicarii Septem provinciarum:

     Consulares:
         Viennensis.
         Lugdunensis.
         Germaniae primae.
         Germaniae secundae.
         Belgicae primae.
         Belgicae secundae.
     Praesides:
         Alpium maritimarum.
         Alpium Poeninarum et Graiarum.
         Maximae Sequanorum.
         Aquitanicae primae.
         Aquitanicae secundae.
         Novempopulanae.
         Narbonensis primae.
         Narbonensis secundae.
         Lugdunensis secundae.
         Lugdunensis tertiae.
         Lugdunensis Senoniae.

Officium autem habet idem vir
spectabilis vicarius hoc modo:

     Principem de scola agentum
        in rebus exducenariis.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Commentariensem.
     Ab actis.
     Cura epistolarum.
     Adiutorem.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXIII.
Vicarius
Britanniarum.




FL intall. comord. PR. Maxima Caesariensis.
Valentia. Britannia prima.
Britannia secunda. Flavia Caesariensis.

Sub dispositione viri spectabilis
vicarii Britanniarum:

     Consulares:
         Maximae Caesariensis.
         Valentiae.
     Praesides:
         Britanniae primae.
         Britanniae secundae.
         Flaviae Caesariensis.

Officium autem habet idem vir
spectabilis vicarius hoc modo:

     Principem de scola agentum
        in rebus exducenariis.
     Cornicularium.
     Numerarios duos.
     Commentariensem.
     Ab actis.
     Cura epistolarum.
     Adiutorem.
     Subadiuvas.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXIV.
Comes
Italiae.




FL intall. comord. PR.
Italia.

Sub dispositione viri
spectabilis comitis Italiae:

     Tractus Italiae circa Alpes.


XXV.
Comes
Africae.


pictura ei, quam occ. XXXVII
proponimus, similis est.


FL intall. comord. PR.
Thamalensis. Montensis. Bazensis.
Castellum  Castellum  Castellum
Gemellensis. Tubuniensis. Zabensis.
Castellum  Castellum  Castellum
Tubusubditani.
Castellum
Thamallomensis. Balaretani. Columnatensis.
Castellum  Castellum  Castellum
Tablatensis. Caputcellensis. Tillibarenses.
Castellum  Castellum  Castellum
Tangenses. Bidenses. Badenses.
Castellum  Castellum  Castellum

Sub didpositione viri
spectabilis comitis Africae:

     Limitanei:
         Praepositus limitis Thamallensis.
         Praepositus limitis Montensis
            in castris Leptitanis.
         Praepositus limitis Bazensis.
         Praepositus limitis Gemellensis.
         Praepositus limitis Tubuniensis.
         Praepositus limitis Zabensis.
         Praepositus limitis Tubusubditani.
         Praepositus limitis Thamallomensis.
         Praepositus limitis Balaretensis.
         Praepositus limitis Columnatensis.
         Praepositus limitis Tablatensis.
         Praepositus limitis Caputcellensis.
         Praepositus limitis Secundaeforum
            in castris Tillibanensibus.
         Praepositus limitis Taugensis.
         Praepositus limitis Bidensis.
         Praepositus limitis Badensis.

Officium autem habet idem vir
spectabilis comes hoc modo:

     Principem ex officiis magistrorum
        militum praesentalium, uno anno
        a parte peditum, alio a parte equitum.
     Cornicularium.
     Adiutorem.
     Commentariensem ex officiis magistrorum
        militum praesentalium alternis annis.
     Numerarios duos ex utrisque officiis
        magistrorum militum praesentalium singulos.
     Subadiuvam.
     Regerendarium.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXVI.
Comes
Tingitaniae.


pictura ei, quam occ. XXXVII
proponimus, similis est.


FL intall. comord. PR.
Tamucus. Dugas.
Castellum  Castellum
Aulucus. Bariensis. Sala.
Castellum  Castellum  Castellum
Pacatiana. Tabernas. Frigias.
Castellum  Castellum  Castellum

Sub dispositione viri
spectabilis comitis Tingitaniae:

   Limitanei:
       Praefectus alae Herculeae, Tamuco.
         Tribumus cohortis secundae Hispanorum, Duga.
         Tribumus cohortis primae Herculeae, Aulucos.
         Tribumus cohortis primae Ityraeorum, Castrabarensis.
         Tribumus cohortis ........, Sala.
         Tribumus cohortis Pacatianensis, Pacatiana.
         Tribumus cohortis tertiae Asturum, Tabernas.
         Tribumus cohortis Friglensis, Friglas.

Officium autem habet idem vir
spectabilis comes hoc modo:

     Principem ex officiis magistrorum militum praesentalium,
        uno anno a parte peditum, alio anno a parte equitum.
     Commentariensem ut supra.
     Numerarios duos, singulos
        ex officiis supradictis.
     Cornicularium.
     Adiutorem.
     Subadiuvam.
     Regerendarium.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXVII.
Comes
Argentoratensis.


pictura ei, quam occ. XXXVIII
proponimus, similis est.


FL intall. comord. PR.
Argentoratensis.

Sub dispositione viri spectabilis
comitis Argentoratensis:

     Tractus Argentoratensis.


XXVIII.
Comes litoris Saxonici
per Britanniam.




FL intall. comord. PR.
Othona. Dubris.
Castellum  Castellum
Lemannis. Branoduno. Garianno.
Castellum  Castellum  Castellum
Regulbi. Rutupis. Anderidos.
Castellum  Castellum  Castellum
Portum Adurni.
Castellum

Sub dispositione viri spectabilis comitis
litoris Saxonici per Britanniam:

     Praepositus numeri Fortensium, Othonae.
     Praepositus militum Tungrecanorum, Dubris.
     Praepositus numeri Turnacensium, Lemannis.
     Praepositus equitum Dalmatarum
        Branodunensium, Branoduno.
     Praepositus equitum stablesianorum Gariannonensium,
         Gariannonor.
     Tribunus cohortis primae Baetasiorum, Regulbio.
     Praefectus legionis secundae Augustae, Rutupis.
     Praepositus numeri Abulcorum, Anderidos.
     Praepositus numeri exploratorum,
        Portum Adurni.

Officium autem habet idem vir
spectabilis comes hoc modo:

     Principem ex officiis magistrorum
        militum praesentalium parte peditum.
     Numerarios duos ut supra ex officio supradicto.
     Cornicularium.
     Adiutorem.
     Subadiuvam.
     Regerendarium.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.


XXIX.
Comes
Britanniae.




FL intall. comord. PR.
Britannia.

Sub dispositione viri spectabilis
comitis Britanniarum:

     Provincia Britannia.

Officium autem habet idem vir
spectabilis comes hoc modo:

     Principem ex officiis magistrorum
         militum praesentalium alternis annis.
     Commentariensem ut supra.
     Numerarios duos, singulos
         ex utrisque officiis suprascriptis.
     Adiutorem.
     Subadiuvam.
     Regerendarium.
     Exceptores.
     Singulares et reliquos officiales.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>