BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caelius Sedulius

floruit ca. 430 p. Chr. n.

 

persona

 

Caelius(?) aut Coelius(?) Sedulius, poeta Christianus prima parte saeculi V. nihil certi habemus de eius vita. secundum Isidorum Hispalensem et decretum Gelasii Sedulius presbyter erat. praeclarum carmen paschale scripsit circiter annis 425 - 450.

 

Isidorus Hispalensis (De Viris Illustribus 20, 26): «Sedulius, presbyter, edidi: tres libros, dactylico heroico metro compositos, quorum primus signa et virtutes Veteris Testamenti potentissime resonat, reliqui vero gestorum Christi sacramenta vel miracula intonant.»

Dicitur in nota manuscripti Paris B.N. Lat. 18554 (saec. IX): «Incipit ars Sedulii poetae qui primo laicus in Italia philosophiam didicit. postea cum aliis metrorum generibus heroicum metrum Macedonio consulente docuit. In Achaia libros suos scripsit in tempore imperatorum minoris Theodosii filii Arcadii et Valentiniani filii Constantii.»

P. Arevalo in editione sua (1794): addo codicem quendam meum chartaceum, qui in fine Sedulii sic habet: «Sedulius poeta, consulibus Theodosio, et Valentiniano, in Italia philosophiam didicit. Inde ad fidem catholicam conversus, a Macedonio presbytero baptizatus est, et in Achaiam profectus librum hunc contra errorem, et in christianae fidei commendationem carmine composuit.»

 

 

opera

 

Carmen Paschale

Paschale opus

Hymnus I/Elegia

Hymnus II/Abecedarius

[Epigramma]

 

 

secundaria

 

Carmen Paschale, Book 1 - editio et translatio anglica (Patrick McBrine)

Latin epics of the New Testament (Roger P. H. Green)

Iuvencus (floruit ca. 330)

Proba (ca. 322 - ca. 370)

Arator (ca. 490 - post 544)

Fontes