BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Arator Subdiaconus

ca. 490 - post 544

 

De actibus apostolorum

 

Liber primus

 

_________________________________________________________

 

 

 

Ut sceleris Iudaea sui polluta cruore,

Ausa nefas, complevit opus; rerumque Creator

Hoc, quod ab humanis sumpsit sine crimine membris,

Humana pro stirpe dedit, dignatus ut ima

5

Tangeret inferni, non linquens ardua coeli;

Solvit ab aeterna damnatas nocte tenebras,

Ad Manes ingressa dies: fugitiva relinquunt

Astra polum, comitata Deum; cruce territa Christi

Vult pariter natura pati, mortisque potestas,

10

Se vincente, perit, quae pondere mersa triumphi,

Plus rapiens, nil iuris habet, divinaque virtus,

Rursus membra ligans, animata cadavera movit.

Ad vitam monumenta patent, cineresque piorum

Natalem post busta novant. Lux tertia surgit,

15

Maiestas cum carne redit, speciemque coruscam

Umbrarum de sede refert, ut ab exsule limo,

Interclusa diu, patriae repetatur origo.

Omnipotens parat ipse vias, et corpora secum

Post tumulos regnare iubet; moriente veneni

20

Semine, florigero sua germina reddidit horto.

Iamque quaterdenis Dominus manifesta diebus

Contulerat per signa fidem, cernentibus illis,

Usque sub extremum, diffuso in limite, mundum,

Quos testes iubet esse suos. Miracula rerum

25

Non poterant celare Deum; documenta resurgens

Quae sic certa daret, quam mandere? corpora vitam

Hinc humana probant. Coelum petiturus, olivae

Progreditur lustrare nemus, quia germme sacro

Luminis et pacis locus est; vult inde reverti,

30

Unde creaturam, signata fronte micantem,

Divinus commendat odor, cum desuper unctos

Abluit interius Christi de nomine chrisma

Tollitur astrigerum rediturus victor in axem,

Et secum quod sumpsit habet; nova pompa triumphi!

35

Arva Deus petiit, homo sidera; quis datur illi

Aetherea de parte fragor? quantumque resultant

Coelestes in laude chori, cum rector Olympi

Evehit excelsis, quidquid suscepit ab imis?

Ingrediensque polum, carnis comitante tropaeo,

40

Exuvias atri raptas de fauce profundi

Lucis in arce locat, terrenosque erigit artus;

Qua pietate capit, propter quam venerat, ivit.

Discipulos stupor altus agit, quibus ore corusco

Perspicui dixere viri; quae cognita nobis

45

Et miranda sonant, nunc iam speculemur ovantes,

Imperiique modum per subdita iura probemus.

Virgine matre satus, calcata morte resurgens,

Coeli sceptra petens, his nuntiat acta ministris.

Nec cessant elementa suo servire Tonanti;

50

Stella, comes praegressa Magos, venientis honori

Militat: obsequio nubes famulatur euntis.

Angelicis igitur postquam est affatibus usa,

Liquit oliviferi veneranda cacumina montis,

Ad messem praelecta manus, qui, calle citato,

55

Moenia nota petunt, quo per sua sabbata mille

Passibus ire licet, qua tunc statione sedebat

Porta, Maria, Dei genitrix intacta creantis,

A nato formata suo; mala criminis Evae

Virgo secunda fugat; nulla est iniuria sexus;

60

Restituit quod prima tulit. Non voce querelas

Excitet; aut gemitu moerentia corda fatiget

Antiqua pro lege dolor; scelera ipsa nefasque

Hac potius mercede placent, mundoque redempto

Sors melior de clade venit; persona ruinam,

65

Non natura, dedit; tunc femina feta periclum,

Nunc tumuit paritura Deum, mortalia gignens,

Et divina ferens, per quam Mediator in orbem

Prodiit, et veram portavit ad aethera carnem.

Primus apostolico, parva de puppe vocatus,

70

Agmine Petrus erat, quo piscatore solebat

Squamea turba capi; subito de littore visus,

Dum trahit, ipse trahi meruit; piscatio Christi

Discipulum dignata rapit, qui retia laxet

Humanum captura genus: quae gesserat hamum,

75

Ad clavem est translata manus, quique aequoris imi

Ardebat madidas ad littora vertere praedas,

Et spoliis implere ratem, melioribus undis

Nunc alia de parte levat, nec deserit artem,

Per latices sua lucra sequens, cui tradidit agnus,

80

Quas passus salvavit oves, totumque per orbem

Hoc auget pastore gregem, quo munere summus

Surgit, et, insinuans divina negotia, coram

Sic venerandus ait: Nostis quia proditor amens

Mercedem sceleris solvit sibi; taedia noxae

85

Horruit ipse suae, stringens in gutture vocem,

Exemplo cessante, ream, qui parte necari

Promeruit, qua culpa fuit, crimenque retractans

Iudicio tali permisit membra furori,

Aeris in medio communi ut poneret hosti

90

Debita poena locum; coelo terraeque perosus

Inter utrumque perit; nullis condenda sepulcris

Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras

Fugit ab ore cinis: non haec vacat ultio Iudae,

Quae suprema negat, vindictaque mercis iniquae

95

Sic placitura venit; nam, cum modo rura parasset

Funeris ex pretio, cum nomine sanguinis emptus

Cespes, in externas componens busta favillas,

De tumulis fecundet humum, caret impius agri

Fertilitate sui, solusque excluditur arvis,

100

Quae monumenta ferunt, cuius tuba saeva cruentum

Est exorsa nefas, qui signifer, oscula fingens

Pacis, ab indicio bellum lupus intulit agno.

Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamant,

Quem liceat supplere vices. Tunc, summa precantes,

105

Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum,

Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt,

Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando

Comprobat. O quantum distant humana supernis

Iudiciis! Parvi merito transcenditur ille,

110

Laude hominum qui iustus erat.

Duodena refulgent signa chori, terrisque iubar iaculatur Olympi.

Haec quoque lux operis quid praeferat, edere pergam.

Quatuor est laterum discretus partibus orbis;

Trina fides vocat hunc, quo nomine fonte lavatur.

115

Quatuor ergo simul repetens ter, computat omnem,

Quam duodenarius circumtulit ordo figuram.

Discipulisque piis, quibus hoc baptisma iubetur,

Mystica causa dedit numerum remeare priorem.

Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula

120

Irradiat fulgore locum, quo stemma beatum

Ecclesiae nascentis erat, quibus, igne magistro,

Imbuit ora calor, dictisque fluentibus exit

Linguarum populosa seges; non littera gessit

Officium, non ingenii stillavit ab ore

125

Vena, nec egregias signavit cera loquelas;

Sola fuit doctrina fides, opulentaque verbi

Materies, coeleste datum, nova vocis origo

Quae numerosa venit, totoque ex orbe disertis

Sufficit una loqui. Dudum vetus aequoris arca

130

Cum superasset aquas, turrim voluere maligni

In coelum proferre suam, quibus impia corda

Sermonum secuere modos, sociisque superbis

Affectus cum voce perit: confusio linguae

Consimili tunc gente fuit, nunc pluribus una est,

135

Ecclesiae quoniam venientis imagine gaudet

Concordes habitura sonos, et pace modestis

Fit fecunda redux, humilisque recolligit ordo,

Quod tumidi sparsere viri. Res maxima cogit

Non reticere diu, quid sit, quod Spiritus almus

140

His datur in flamma, Iordanis ab amne columba;

Quod tunc rite canam, promissaque debita solvam,

Si sua dona ferat: duo sunt haec signa figurae,

Ut sit simplicitas, quam congrua diligit ales,

Quae ne tarda gerat sine dogmatis igne tepores,

145

Sit pariter succensa fides; ibi destinat undis

Unanimes, hic ore iubet flagrare docentes.

Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor.

Hos etiam musto typica ratione moveri

Error verus ait, quos, ebria fonte recenti,

150

Complevit doctrina poli; nova vasa liquorem

Suscepere novum, nec corrumpuntur acerbo,

Quo veteres maduere lacus, de vite bibentes,

Quae, Christo cultore, dedit convivia verbis,

Unde rubent, quas vertit aquas, tenuemque saporem

155

Legis in Ecclesiae fecit fervescere libris.

Tertia sidereis mclariut hora loquelis.

Hunc numerum Deus unus habet, substantia simplex

Personis distincta tribus; quam plurima nobis

Instrumenta patent, simul hoc et tempora monstrant.

160

Primus at ille Petrus, qui figit in aequore gressus,

Retia iam cupiens hominum vibrare saluti,

Ut piscator ovans levet has de fonte catervas,

Retulit aethereos, populo mirante, triumphos.

Venit ad occiduas carnaliter editus oras,

165

Humana sub lege, Deus, qui temporis expers

Principium de matre tulit, nec vile putavit,

Maiestate potens, terreni sumere formam

Corporis, atque opifex hominum pars esse, suoque

Nos pretio revocare sibi, post dona salutis,

170

Postque tot erectos, pulsis languoribus, aegros,

Cum defleta etiam, perfunctaque corpora luci

Redderet, et superas iterum concederet auras;

Se quoque permittens, fusus genitricis ab alvo,

Carnis iura pati, vitam ne perderet orbis,

175

Maluit ipse mori; sed quod de virgine feta

Nascitur, illud obit; ligno suspenditur insons,

Et ligni vacuatur onus: sic vulnus iniqui

Fit medicina Dei; pavidis resplenduit umbris,

Pallida regna petens, propria quem luce coruscum

180

Non potuit fuscare chaos, fugere dolores;

Infernus tunc esse timet, nullumque coercens

In se poena redit; nova tortor ad otia languet.

Tartara moesta gemunt, quia vincula cuncta quiescunt.

Mors ibi quid faceret, quo vitae portitor ibat?

185

Hunc Deus omnipotens, cui nunquam terminus instat,

Post sacra busta levat; radiantem in corpore Iesum

Vidimus, et propriis reducem conspeximus astris.

Sed fugite, o miseri! funesta piacula gentis,

Cui, veniente Deo veteres avertere noxas,

190

Addita sacrilegae creverunt vulnera culpae.

Cur natos, Iudaea, tuos, per vota cruoris,

Parricida trahis? quid, Christi sanguine fuso,

Hos tecum damnata premis, necdumque creatos

Festinas proferre reos, homicidaque lingua

195

Naturae percussit iter? cui serior ortus

Quam facinus discrimen alit, scelerumque propago

De natale perit, quae saucia voce parentum

In lucem punita venit. Si solvere cura est

Fecundi crementa mali, felicibus undis

200

Exstinctum reparate genus; spes una remitti

Debita supplicii, post crimina velle renasci.

Multiplicat iam pastor oves; tria millia vulgi

Non minus illa dies in flumine diluit Agni.

Hic primum, post iussa Dei, baptismatis usus

205

Exoritur, data iura probans; nam trina potestas

Colligit hanc prolem, numerum partita per aequum.

Perfectum est, quod mille sonat: sic denique saeclis

onimus aetates, cum tempora dicimus orbis.

Res perfecta semel ter iungitur, et facit agmen

210

Mystica vis numeri. Gregis est pia forma novelli.

Funditur interea per cunctos gratia sensus,

Divitiasque metit locuples in amore voluntas.

Utque pii coeant in foedera, pignore certo,

Res laxant, et corda ligant sine limite census,

215

Affectu consorte licet; nova iura beatis

Mimifica fluxere manu, quibus ubere laeto

Divisae geminantur opes, et crescit in omnes,

Quod faciunt commune sibi, totumque capessunt,

Qui proprium nihil esse volunt. Quo fonte cucurrit

220

Haec probitas, quaeve illa fuit bonitatis origo,

Hinc canere incipiam: Sacris bis Spiritus almus

Discipulis concessus erat; spiratus in illos

A Christo surgente semel; post, missus ab astris,

Nescia verba viris facundus detulit ignis.

225

Ne quid inexpertum studio meditemur inani,

Spiritus alme! veni, sine te non diceris unquam;

Munera da linguae, qui das in munere linguas.

Haec iterata, reor, confirmant praemia iustos,

Ut duo iussa colant, tabulis conscripta duabus:

230

Dilige mente Deum, ferventi plenus amore:

Rursus ait: Charus tibi sit quoque proximus, ut tu.

Hoc pactum ius omne tenet, quod Spiritus almus,

Bis veniens, per corda creat: semel hunc dedit auctor

In terris, ut ametur homo; post misit ab astris,

235

Ut flagrent humana Deum: dilectio prima est,

Quae Dominum vehementer amat, cui deinde secunda est,

Quae sociat mortale genus; tamen incipit ante

Posterior numero, sequitur comitata secundam

Quae prior est; sic forma docet: nisi diligis, inquit,

240

Cernere quem potis es, fratrem, quem cernere non es,

Nescis amare Deum. Concordia nexa calescat

Ergo pari voto, Dominumque in pectore condat

Fratris amor, geminae sibi sit substantia causae.

Claudus erat, cui prima dies exordia vitae,

245

Membrorum cum strage, dedit, languore coaevo

Octo lustra gerens, ad quem, comitante Ioanne,

Respice, Petrus ait: Votum spes lusit avarum,

Cumque negat, meliora parat. Quam saepe gravatos

Desperata iuvant, et semine nata sinistro

250

Prosperitas, celans moestis confmia laeta

Principiis, ad vota venit? gaudebit egenus

Plus vacua meruisse manu, qui munera poscens

Est datus ipse sibi. Nulla hic mihi vena metalli,

Respondit, quae fundat opes; ego ditior aegro

255

Pauper ero; progressus abi! De voce iubentis

Exsiliit medicina potens, atque hospite gressu

Convixere pedes; cunabula longa relinquens

Calcavit veteranus humum, plantisque novellis

Materies se prisca movet, cui praepete cursu

260

Protulit incessus, quidquid non edidit ortus.

Stat facti manifesta fides; sed et altera nobis

Res aperit, quod causa gerit: gens nomen ab illo

Israel dicta tenet, qui bella reliquerat aeger,

Conatus certare Deo; tulit ipse figuram

265

Corporis ante gravem, quam post in vulnere mentis

Israel claudus habet, qui per sua crimina labens

Corde magis quam carne fluit, spatiisque sub ipsis

Quadraginta annos Aegypti fme remotus

Claudicat, Aegyptum cupiens, atque idola quaerens.

270

Ponitur ad portam Speciosam debilis; ultra

Non valet ire miser, nec limina tangere portae;

Culpa negavit iter. Qui sunt qui pectore claudum

Israel ferre solent, portaeque adiungere certant,

Quae speciosa suo prodit de nomine Iesum?

275

Isaias, Daniel, similes quique ore prophetae

Obscuris manifesta canunt miracula Christi.

Et portae qui nomen habet, sic admonet ipse:

Porta ego sum vobis, qui per me intrare recusat,

Fur erit ille nocens. Possunt portare prophetae

280

Ad portam, cernenda magis, quam visa loquentes;

In templum non ferre queunt; haec ianua Petro

Credita, qui, Christum confessus, cognita monstrat,

Non ventura sonat. Vetus o sine fine iacebis,

Ni Petrumiam, claude, roges! qui, noxia pellens,

285

Auri vitat onus, rerum cui censuit auctor

Non peram gestare sibi: pete dona salutis,

Non fragiles secteris opes, quas spernere debet

Cum Domino, qui dives erit. Post limina templi

Porticus hunc Salomonis habet, qui iure vocatur

290

Pacificus; regnante fide quis semper in orbe

Pacificus, nisi Christus, erit? Hic protegit omnem,

Qui, Petro ductore, placet, quo praesule surgit.

Agmine iam niveo, per millia quinque virorum,

Ecclesiae crescebat apex; arcere laborat

295

Hunc udaea coli, cuius de munere fluxit,

Quod virtus operata dedit, sed linquere Christum

Petri nescit amor: Non hunc reticebimus, inquit,

Quo remeat praestante salus, qui iure creantis

Infectum supplevit opus: solidumque decorem

300

Pars reparat, quam iussa novant, hic membra redemptor

Saucia restituit, hic mortua surgere cedit.

Fert animus patrare nefas, sanctisque verendis

Sacrilegas inferre neces. O semper iniqui!

Dona vident, et bella movent; sed coepta relinquunt,

305

Ne violent, quos turba fovet, quibus, indice claudo,

Testis erat meriti, cumque hoc sua corda levabant.

Nam non parva dedit populo miracula gressus,

Quem rudis atque senex nullis iam legibus aevi

Vernula sumpsit humi, cum quo stupet ipsa moveri,

310

Quae iacuit natura diu, firmataque nuper

Incessu proprio nova iam vestigia signat,

Quae fuerant aliena sibi; tamen improba proles

Saevit adhuc, farique vetat, quod gaudia clamant.

Quid toties, Iudaea, cadis? surrectio Christi

315

Ut furto celetur, emis, sed inania demens

A somno documenta petis livore caduco,

Quae sentis virtute geri, vis fraude negari.

Infernum Dominus cum destructurus adiret,

Detulit inde suam, spoliato funere, carnem.

320

Victor ab arce crucis radiantia signa ministrat.

Sol ruit in tenebras, tu pectore nigra rebellas.

Arva tremunt concussa locis, tu fixior haeres.

Saxa crepant, tu dura manes. Iam scissio veli,

Quae latuere diu, nudavit mystica templi.

325

Lux tua nos adiit, tecum nox sola remansit.

Mors sine fme premit, cui nunquam vita resurgit.

Planta vetus, sociare novis et condere libris,

Ne pereas viduata cibis, sine munere quorum

Arida ficus eris, nullo quia tempore fructum

330

Ad Christi vis ferre manum, neque cernere quantum

Floruit incertus faciens oleaster olivas,

Plenaque per gentes de spinis pullulat uva.

Imminet exhaustis radicibus ira securis,

Ut succisa ruas, ni iam translata virescas.

335

Postquam mira salus, in corpore nata vetusto,

Discipulis audita liquet, gentisque superbae

Cognovere minas, celebrant his vocibus hymnum:

Tu, qui cuncta Deus, propriis animata figuris,

Artifici sermone facis, quique edita cernens

340

94 Ante vides, rerumque creas per nomina formas.

Cum fierent, vox semen erat, nec distulit ortus

Imperium natura sequens; mox spiritus oris

Aethera curvavit, sola nexuit, aequora fudit,

Materiemque operis sola est largita voluntas.

345

Ne deforme iugum similis portaret imago,

Tegmine servili latuit regnator Olympi,

Ut sua gentiles implerent coepta furores.

Quis dolus Herodis, cum tristia bella moveret

Infantum mandata neci? quos ubere raptos

350

Vulnera suscipiunt parvis errantia membris

Vix habitura locum, saevoque iubente tyranno,

Nasci poena fuit, cuius tulit impetus aevum,

Quem nescivit agi, qui perdidit. O nova mortis

Conditio! solo vitampro fme subire,

355

Et, cum prima dies atque ultima sit simul una,

Posse magis quam scire mori. Quis lumine sicco,

Aut gemitu cessante queat memorare Pilati,

Quod deflent elementa, nefas? quo iudice, Christus

Subdere pro mundi voluit sua membra periclis,

360

Ut carnale malum caro solveret, et ferus hostis,

Cuius ab ingenio fluxerunt tela veneni,

Perderet antiqui lacrymosa piacula belli,

Materia superante pari, ne criminis ultra

Per sobolem prodiret onus: damnatio iusti

365

Libertas est facta reis: da semina verbi

Per tua dona coli, segnisque, novalibus usa,

Colligat ista manus, te fructificante, maniplos,

De quibus ipse tui componas horrea coeli,

Triticeamque fidem, lolio pereunte, corones.

370

Qua sancti fulsere pedes, concurrere visa est

Pondere terra gravi, moxque almus Spiritus illis

Splenduit, et linguis facundia crevit obortis.

Auditae valuere preces: humana propago

Materies terrena sumus, limumque parentem

375

Nomine prodit homo: vis flexit et impulit arva

Vocis apostolicae, quae de tellure creatos

Fecit habere fidem: sed quid magis exsilit unus

Concutiturque locus? cecinit Scriptura decoros

Pacem ferre pedes; horum sub gressibus ergo

380

Laeta movetur humus, quibus est sermone Magistri

Pax commissa pii, quae, deportata per illos,

Exiit in cunctas veloci munere terras.

Ecce tot egregiis unum cor esse catervis

Incipit, atque animampopulus nanciscitur unam.

385

Quis dubitare queat mysteria dogmatis, unum

Personas tres esse Deum? cum millia vulgi

Conveniant sub mente pari, numerique frequentis

Sint animi velut unus homo; quae turba perennem

Portatura crucem, Dominumque secuta fidelem

390

Sprevit agros, habitura polos: haec nempe facultas

Fortior est, de parte magis conquirere totum,

Atque caducorum pensare manentia causis,

Et quaestum per damna sequi. Non, prodige rerum

Venditor, ista facis, sed qui tua iura tenere,

395

Ambitiose, cupis, parvoque in tempore linquis,

Quod semper vis esse tuum. Sic spargere rura,

Nolle carere fuit; quid enim substantia prodest,

Quae servata perit? quam sideris arce locatam

Commodius, qui cedit, habet. Pete, creditor, inde

400

Usurae maioris opem, gazasque reconde,

Quo nequeant adversa pati; non deterit ullus

Perpetuas ibi casus opes; sine fme tenebis,

Quod Dominum debere facis. Nunc aspice partes,

Lector docte, pias, et tecum mente sagaci

405

Volve, quid esse putes, rutili quod pompa metalli

Ponitur ante pedes, sacris non debita dextris;

Destitui debere probant, quod tangere vitant,

Calcandumque docent, quod subdunt gressibus aurum;

De quo terrenae veniunt ad pectora curae

410

Consimili iactatur humo. Quo sistat, avare,

Mens tua, disce, loco; quod tu custodis anhelus,

Quod statione premis, quod cernere saepius ardes,

Cuius in amplexus per somnia cuncta recurris,

Horrescunt tractare pii, nec tunc quoque gestant,

415

Cum bona facta parant: quantum speculantur in illo

Stare nefas! et dona gerens contemnitur aurum!

Decidit infelix Ananias vulnere culpae,

Fur census sub fraude sui; cadit impia coniunx,

Supplicio percussa pari, quia crimine ab uno

420

Fit commune nefas, quoties scelus ante peractum

Consensus facit esse suum: nam mentis avarae

Vindex illa fuit sententia. Denique quando

Auri cessat amor? qui pectora semper adurit,

Quo capitur mortale genus, qua pullulat omne

425

De radice malum, cuius violentior ardet

Ambitio, crescente modo, simulantque rapinis

Addita lucra famem. Sed, quod mutata voluntas

Falsi crimen habet, cumque est iam cautio voti

Stare decet, nec velle prius violare sequenti,

430

Ius proprium retinere magis quam demere fas est.

Omnibus exemplum sanxit vindicta duorum,

Ne quis dona vocet, quae sponsio debita poscit.

Respice, vera fides, ac dogmate clara beato

Verba require Petri: Quisnam te fallare suasit,

435

Conclusitque probans? homines haud, talia fando,

Deludis, mentire Deo. Quae damnat iniquos,

Aedificat doctrina pios. Quod Spiritus almus

Sit Deus, ex multis plena est instructio libris.

Et tamen hinc capit arma fides: quo tendimus ultra?

440

Quis dubitet, quod Petrus ait? qui iure venitis

Ad latices, hoc state loco; satis hostibus obstat,

Ecclesiae quod forma sonat: divisor amare,

Iudicium de fine time! qui criminis auctor

Errorisque tui est, fusa ruit Arrius alvo

445

Infelix, plus mente cadens, lethumque peremptus

Cum Iuda commuue tulit, qui, gutture pendens,

Visceribus vacuatus obit, nec poena sequestrat,

Quos par culpa ligat, qui maiestatis honori

Vulnus ab ore parant: hic prodidit, ille diremit,

450

Sacrilega de voce rei. Deus arbiter orbis

Personis tribus est, in quo simul una potestas.

Abstulit his species operum, bonitate creatas,

Qui fabricatoris non inspexere decorem,

Errantesque putant, qui fecerit omnia, factum.

455

Fama ciet populos ad mystica signa salutis

E cunctis properare locis, et pestibus aegros

In lectis deferre suis, quos urbis in illa

Parte locant, qua sacra tenet vestigia Petrus.

mihi si cursus facundior ora moveret,

Centenosque daret vox ferrea, lingua diserta

460

Hac in laude sonos, quantum speciosior esset

Ambitus eloquii! variis aperire figuris

Singula, nec modicis includere grandia verbis,

Quae fuerit rerum facies, cum tempore parvo

Morborum cecidere greges, et fluxit ad omnes

465

Improvisa salus, quam corpore fusa sereno

Luminis umbra creat, dubiaque a morte remoti

Erexere caput. Sed non deprendere visu

Auctorem potuere boni, quibus ardua virtus

Occultat, quam praestat opem, resque ante paratur,

470

Quam spes ulla foret, furtivaque praemia vitae

Dat medicina latens, et anheli corporis aestus,

Ignaro languente, rapit, quam nescit adesse,

Qui venisse probat, crescitque potentia facti

Agnitione carens; cuius splendoris imago,

475

Omnia pervolitans, tactuque nocentia mundans,

Stat donis, fugitiva oculis, et munere plenos

Linquit ubique toros, hostesque a sensibus atros

Proiicit, ac nebulis larvalibus exuit artus.

I citus, et curas hominum de calle frequentans

480

Excute, Petre, gradus; tecum medicina salutis

Ambulat; adde viam; spes est ad gaudia velox,

In pedibus non esse moram; tua semita vita est;

Si properas, iam nemo iacet; tu motibus umbrae

Corpora cuncta levas; atque hoc simul, inscia voti,

485

Sumit turba tacens, quod, cum rogat, accipit unus.

[Omnibus ergo salus, uno poscente, venibat.]

Quaerite, quos agitat tanti reverentia facti,

Quid typicum res ista ferat, librisque volutis,

Noscite quod soli cessa est haec gloria Petro;

490

Quaeve sub hac specie lateant documenta videte;

Quae tentabo loquens, et si datur ista facultas,

Aridus ut magnas impellat rivulus undas.

Rursus ab antiquis veniunt miracula causis,

Firmior in cunctis capitur substantia rerum,

495

Corpore sensa suo, sequiturque, et corpore certo

Funditur, et solidam non terminat umbra figuram;

Sed tamen ipsa sibi praecedere corpora signat.

Ecclesiam terris colimus quam prodere nulli

Aetheream dubitasse licet, sed verior illa est,

500

Quae, super astra manens, coelestis et alta vocatur.

Haec, in transcursu dubii quae cernitur orbis,

Ad vitam datur esse via, spatioque sub isto

Destinant aeternae, quos colligit, atque probatis

Hinc iter est excelsa sequi; regit agmen utrumque

505

Petrus, et hinc ductis sorti dat sidera turmis,

Ut patuit per verba Dei: Quod solveris, inquit,

Quodque ligas terris, sic vinctum sive solutum

Aethere perdurat: culta haec quam cernimus arvis,

Ergo figura foret, firma est quam nubila gestant.

510

Petrus, utramque regens, ibi corpus et hic parat umbram,

Ut, quos hic vitiis noxisque resolverit aegros,

Innocui ducantur ei, quae permanet astris,

Susceptura pias, hac emundante, catervas.

Interea templi, zelo mordente, priores

515

Ecclesiam crevisse dolent, animaeque colonos,

Ne spargant, quod corde metant, in sede relegant

Carceris, ut desint nascenti sarcula messi.

Angelus adveniens tenebrosa volumina noctis

Reppulit, et subito micuerunt antra sereno,

520

Erumpensque dies alieno tempore sanctos

Ad templum facit ire viros, sed, cardine fixo

Irrita signato custodia permanet antro,

Stansque suis foribus, vallante crepidine, carcer

Clausus apostolicis vestigia pandit aperta

525

Gressibus, et vigiles illudit ianua fallax.

nunquam neglecta fides! cui subiacet illud

Quod natura negat, propriis quam legibus uti

Non sinit Omnipotens; quoties iubet ipse vicissim

Posse quod insolitum fieri, mirata perurget.

Si quis adhuc fragili meditatur pectore Thomam,

530

Hinc documenta petat, quia tunc penetrata recepit

Ianua clausa Deum, mirum est, si corpore portam

Sic adeat, quem virgo parit, quem viscera matris

Integra concipiunt; humanam quae, rogo, carnem

Sumere causa fuit, nisi suscitet? Inde reversus

535

Exhibuit pro teste latus, nostrique favillas

Corporis exemplo proprii docet esse novandas,

Vulneribus sua membra probans: modo, Didyme, discis,

Quam fuerit dubitasse nefas, an fecerit auctor,

Quod nobis licuisse vides; si solvere sensu

540

Cura subit, quod Christus ait, non indiga vocis

Est species, cur has sancti liquere tenebras.

Dixit, opima parans, hos luminis esse ministros,

Et candelabri positas velut arce lucernas

In tota fulgere domo; nox nulla retentat,

545

Quos lumen lux ipse vocat, qui dona ferentem

Et testem meruere Deum, qua lege cavernis

Occulerit locus ille suis tot in ordine soles,

De quibus ut tenebras, pulsis erroribus, orbis

Vinceret, aeternam meruit cognoscere lucem.

550

Iura ministerii, sacris altaribus apti,

In septem secuere viros, quos, undique lectos,

Levitas vocitare placet: quam splendida coepit

Ecclesiae fulgere manus! quae pocula vitae

Misceat, et latices cum sanguine porrigat Agni.

555

Huic numero delatus honor sublimia secum

Sacramenta gerit, per quae nunc longius ire

Non patitur mensura viae, ne plura locutus

Inveniar dixisse minus. Sit cura ministris

Officium librare suum, quo laudis amictu

560

Hunc deceat lucere chorum, quem mysticus ordo

Consecrat in numero, cui dant coelestia formam.

Promissum servabo modum: venerabilis orbi

Coetus ait: Verbi potius nos convenit omnes,

Quam mensae captare cibos: o gloria dives

565

Oris apostolici! nunquam permittere plebem

Virtutum sentire famem; dispersa talenti

Crescere summa solet; commissa pecunia linguae

Displicuit, cum sola fuit; locus indicat iste,

Quod meliora rudi populo sint fercula messis,

570

Quam fusae per membra dapes, lateque peritum

Nutriat ingenium verbi pinguedo superni.

Nam quid corporeae prosunt alimenta saginae,

Esuriente anima? cuius ieiunia pasci

Semper ab ore decet, mensam ut tendamus ad illam

575

Uberibus verbis, ad quam conviva recumbit,

Qui vestis candore nitet, ne fulcra beata

Deserat abstractus, quisquis deformis ad illam,

Eloquio sordente, venit; ferat esca salutem

Progrediens de pane poli; gula pectoris ipsum

580

Ambiat, atque animi pleno gustare palato

Interior festinet homo; ne vilior esset

Causa relicta tamen claris tractanda ministris

Creditur, et numerum tenuit pretiosa supernum.

Emicat hinc Stephanus, qui primus agone coronam,

585

Nominis haeres, habet, de quo praenuntia palmae

Vox cecinit, quod causa dedit: sere praelia, martyr,

Felices habitura neces, ubi gloria poena,

Et cadere est ortus, iugulisque patentibus aevum

Nascitur, aeternae complectens munera vitae,

590

[Vitae principium fuit en sine fme beatae]

Sic meruisse mori. Lapides, Iudaea rebellis,

In Stephanum lymphata rapis, quae crimine duro

Saxea semper eris; hunc denique Christus adoptat,

Ad quem miles ovans, per vulnera sacra vocatus,

595

Sanguine fecit iter, cupiensque in praemia victor

Hac properare via, nivei metitus honorem

Callis ad excelsi pergit fastigia regis,

Et per tot lapides petrae coniungitur uni.

Quis furor iste novus, nulli feritate secundus,

600

Parcere nolle pio? vibrantibus acta lacertis

Saxa iacis; parat ille preces, nec respicit unde

Grando nefanda cadat, qui, tempore mortis, amice

Pro populo peccante rogat; licet omnia tecum

Tela feras, silicesque graves et pondera libres,

605

Quem perimis, victurus erit, qui, fine colono,

Seminat exemplum, quo surgat vinea Christi,

Et calicem Domini convivia festa coronent.

Lumina cordis habens coelos conspexit apertos,

Ne lateat, quod Christus agat; pro martyre surgit,

610

Quem tunc stare videt, confessio nostra sedentem

Cum soleat celebrare magis; caro iuncta Tonanti

In Stephano favet ipsa sibi; dux praescius armat,

Quos ad dona vocat, ne quis hic dimicet anceps,

Corpus in arce Dei patuit pro munere testis.

615

Ad Sauli posuere pedes velamina saevi,

Infernum quod Hebraeus ait; iam constat utrisque,

Hinc meritum sentire suum, cum sidera martyr,

Carnifices inferna petunt; sors prima revelat,

Exemplumque creat, quod talia bella gerenti,

620

Hoc de fonte fluit, sic occidentibus ut mox

Tartara succedant, morientibus astra patescant.

Saepe sibi socium Petrus facit esse Ioannem,

Ecclesiae quia virgo placet, quo denique iuncto,

Samariae vicina petens, baptismatis undis

625

Ablutas signavit oves, quibus adfuit almus

Spiritus, et varias fecit procedere linguas.

Fonte quidem lotus, sed non in pectore mundus

Hic fuerat Simon ille magus, quem prodidit orbi

Poena sequens nescisse fidem; contractibus auri

630

Munera vult aequare Dei, numisque referre,

Quod pretio mercator emat. Quem talia Petrus

Attentare videns, Quisnam te, perdite, dixit,

Movit ad ista furor? Domini quod gratia donat,

Ut venale putes, sensu hoc, non sumitur auro,

635

Nec licet, ut coelum corrupta pecunia quaerat,

Quam terrae scrutator amat; tibi nulla profecto

Hac superest in sorte quies, nec ad ista venire

Tu poteris, pollute dolis, qui cordis amari

Felle tumens aliena petis; namque atria mentis

640

Spiritus illa subit, quae simplicitate nitescunt.

Hac de voce sacrae lux est manifesta figurae.

Ecclesiae speciem praestabat machina quondam,

Temporibus constructa Noe, quae sola recepit

Omne genus, clausisque ferens baptismatis instar,

645

Cum vaga lethales pateretur turba procellas,

Ad vitam convertit aquas: simul ipsa columbam

Diluit et corvum, sed non concordia mentis

Fecit utrosque pares; hunc guttura plena rapinae

Subduxere viae, cupiensque in funere pasci

650

Nil potuit vitale sequi, redit ales amica

Frugibus, et nullis succumbit naufraga lymphis,

Nutriri de morte timens, studioque laboris

Dat documenta pii, quanto teneatur amore

Plus operi devota fides, rostrique modesti

655

Pignus oliva fuit: dilectio semper in ore

Fructum pacis habet: volitant in fluctibus ambo

Ex uno sanctoque sinu, servantis in alvo

Purgati vallante freto, tamen exsulat unus,

Et, reditu cessante, perit: non ergo saluti

660

Sufficit unda lavans, nisi sit sine felle columba,

Qui generatur aquis. Simon hic baptismatis undam

Contigerat, sed corvus erat, sua lucra requirens,

Quae nunquam meruere Deum, qui limine templi

Vendentes arcere solet: meliora sequamur!

665

Petrus ad ista vocat, qui filius esse columbae

Dicitur ore Dei, meritoque hac matre creatus

Ecclesiae sublimat opus: de munere prolis

Nomen habet genitrix, quod Spiritus eligit almus,

Alitis innocuae dignatus imagine cerni.

670

Angelus alloquitur plenum virtute Philippum,

Australem celebrare viam, qua spado iugatis

Aethiopum pergebat equis, qui fidus in aula

Reginae servabat opes: volat axe citato

Gaudia fixa petens, curruque merebitur ipso

675

Errorum iactare rotas. O quanta bonorum

Semina percipies! qui tam pretiosa lavacri

Sumere dona venis, sterilique in corpore condis,

Quod fructu meliore metas. Impone Philippum,

Lampadis os quod Hebraeus ait, qui mentis honorem,

680

Nomine teste, probat; iuvat hunc audire magistrum,

Discipuli quia iure docet; dabit ipse, prophetae

De quo verba sonant, cumque omnia fecerit olim,

Qua fuerit nunc parte satus: si credulus audis,

Et tibi nascetur, tuque inde renasceris illi.

685

Conspectis properanter aquis ardescere coepit

Eunuchi fecunda fides, qui gurgite mersus

Deposuit serpentis onus, plaustroque cucurrit

Heliae meditatus iter. Non parva figurae

Causa sub obscurae regionis imagine lucet.

690

Comprobat Omnipotens taedarum foedere, Mosem

Aethiopam sociasse sibi, quem dogmata produnt

Postea cum Domino vicinius ore locutum.

Quid mirum, si legis amor tunc crescere coepit,

Ecclesiae cum iuncta fuit? quod sponsa perennis

695

Hac veniat de gente magis, nec cantica celant,

Quae fuscam pulchramque vocant; haec pergit ab Austro,

Aethiopum qui torret humum, Solomonis in ore

Pacificum laudare suum, quo nomine dudum

Signatum est, quod Christus habet: iam debita mundo

700

Custodem praemittit opum, quo pignore gazas

Incipiet proferre suas; thesaurus in illa

Quis potior, quam fontis honor? quod ditius aurum,

Quam locuples sub corde fides? quam denique recte

Praevius huic spado est? quo procedente libido

705

Pellitur, et capiunt coelestia regna pudici.

Saulus, acerba fremens, committere bella Damasci

Iudaica feritate parat, sed amabitur agnus,

Quo properat saevire lupus. Sors laeta ruinae,

In qua culpa cadit; didicit qui corpore lapso

710

In mentis iam stare gradu; cum lumina claudit,

Pectora tunc aperit, coelique agnoscitur auctor,

Discedente die: quantum meruere tenebrae!

Post oculos maiora videt; mirabile saeclis

Exemplum dedit alma fides. Anania furorem

715

Excutit, o nova palma! lupum domat ille rapacem,

Hebraeus quem dixit ovem; clamabitur orbi,

Hoc praecone, Deus, legisque exutus ab umbra,

Sub qua caecus erat, terras lucebit in omnes

Perpetuo de sole calens. Ne desine, Saule,

720

Hunc celebrare diem; multorum lumine plena

Nox datur ista tibi, tuque hic tua nubila portas,

Ut mundi purgare queas. Nunc plena figuris

Interius documenta sequar, tectumque latebris

Aggrediar proferre iubar; quod tempora

725

Saulus In tenebris triduana gerit, facit esse fidelem

Exempli mensura sui, tandemque coactum

Poena magistra docet, Dominum ne respuat ultra

Post triduum superasse chaos; cum coeperit ipse

Sic visus reparare suos, quod ab orbibus atris

730

Et squamae cecidere graves, natura quod anguis

Ferre solet, ratione viget: Iudaea venenum

Semper ab ore vomit, crudelior aspide surda.

Perfidiae coluber Synagogae sibilat antro.

Discipulis Salvator ait: Calcabitis angues,

735

Purior obsequiis ut sit coelestibus actus.

Vipereum iacit ante nefas, et praelia doctor

Mox meliora gerit; qui cum superasset iniquos,

Insidias meruit clausis evadere portis.

Sporta solens texi iuncis palmisque vicissim,

740

Tegmina dat Saulo, retinens in honore figuram

Ecclesiae, nam iuncus aquis et palma coronis

Semper inest: iuvat Ecclesiam baptismatis unda,

Martyriique cruor: dudum, vescente caterva,

Nutriti sub dente cibi; distendere septem

745

Sportarum coepere sinus: tot in orbe profecto

Ecclesias Scriptura canit, quod Spiritus illic

Sic operator adest, et signat nomina virtus,

Cum tamen Ecclesiam celebremus in omnibus unam.

Protegit ergo virum species, cui militat ipse

750

Vas in vase manens, atque hac duce tutus ab hoste

Egreditur, cunctis doctor qui vincit in armis.

Pervigil excubiis commissi Petrus ovilis,

Postquam cuncta videns lustravit in ordine sanctos,

Per Lyddae tulit arva gradus, ubi moenibus astans

755

Respicit Aeneam defunctis vivere membris,

Atque anima, nodis laxata mole solutis,

Non moriente mori. Surgens, paralytice, dixit,

Vectorem compone tuum, nec reddere tardes

Officium, portate diu. Quo munere vocis

760

Stringitur in solidum, qui fluxerat antea nervis.

Tunc iterum formatus homo, longique cadaver

Temporis exstinctos ad vitam surrigit artus,

Seque levans vacui linquit monumenta cubilis,

Quod misero pars mortis erat. Plebs cuncta per illam

765

Coepit stare viam, multisque supervenit ampla

Unius languore salus, tactoque liquore,

Expulit exclusi sua mox contagia morbi,

Fonte lavans animas, alieno robore firmas.

Eloquarhinc sacrae quae sint arcana figurae,

770

Si mihi corda movet, cuius vox corpora reddit.

Octo quod annorum languoris proditur aetas,

Iure per hoc tempus membris defecit ademptis

Antiqua sub lege iacens, iugulantia quippe

Vulnera semper habent, quorum fit saucius infans,

775

Octavo veniente die; sanavit ab illa

Parte gravem, lacerumque diu discrimine carnis

In liquidis solidavit aquis, octavus ut aegrum

Solveret a plagis exstincti corporis annus,

Quo numero veniente die, solemne resurgens

780

Iam Christus sacravit opus: stat temporis usus,

Sed voto meliore redux: hinc vulnera serpunt,

Hinc ablata ruunt: ibi subdit regula poenis,

Hinc purgat medicina vadis, spatioque priore

Dudum laxa neci stringuntur membra saluti.

785

Signatis etiam numero paralyticus annis

Ille iacebat iners, cui proxima mota Siloa

Heu! nullas praestabat aquas; piscina, ligata

Porticibus, Iudaea fuit, namque atria quinque

Ad sua claustra tenet, per quinque volumina Mosi

790

Legis adepta modum, cuius circumdata gyro

Debilis aeternum vidit sine munere Iesum,

In libris aegrota suis; hinc eripit unum,

Qui veniens peccata tulit, quam rite figuram

Mundus ubique gerit, quem postquam sabbata solvens

795

Impulit ad fontem, superavit gratia legem.

Petrus ad Ecclesiam revocat documenta magistri,

Cuius in orbe manu paralyticus exsilit unus;

Et, gradiente fide, sua vincula proiicit orbis.

Te quoque, laude potens, coelestibus inclyta signis,

800

Carminibus, Ioppe, canimus, qua sede Tabitha

Mansuras fundebat opes, et semper egenis

Munere mater erat, quae, vitae tempore clauso,

Ponitur in medio, lacrymis plus lota, feretro,

Post funus victura suum. Fiducia Petrum

805

Evocat; ille gerens divini pignus amoris,

Ut nunquam pietate vacet, quod vota requirunt,

Praestaturus adest. Lugentia tecta petenti

Stant inopes viduique greges, et brachia monstrant

Exuviis onerata suis, quas Dorcadis ipsis

810

Texuerant dederantque manus. O qualia fervens

Implorat fomenta dolor! non murmure tristi

Affectum pietatis agunt, nec ab ore frequentant

Instrumenta precum; quidquid bene facta merentur,

Officiis voluere loqui, vocisque repulsam

815

Elegere suae, lateant ne vulnera cordis,

Quae lacrymis fecere viam. Facunda gementi

Materia est dixisse nihil, nimiumque sonora

Causa petit, quod lingua tacet, nec cessat ab aure,

Clamosa pulsante fide; qua Petrus aditur,

820

Qui mentes audire solet, iubet ocius omnes

Ire foras, flexoque genu fit pronior arvis,

Tunc magis alta patens. Oratio fusa Tonanti

Mox super astra volat, propriisque a clavibus intrat.

Dic, ubi sunt, mundana, tuae, sapientia, leges?

825

Qua virtute negas in se corrupta reverti,

Quae vitam de morte vides? Ut munera Petrus

Sensit adesse Dei, quibus est reddenda saluti,

Quae defleta iacet, fatur conversus ad illam:

Surge, Tabitha. Vocata redit, lucique reducta

830

Se stupuit superesse sibi, quam protinus ipse

Prendit, et erectam turbis gaudentibus offert.

Illa manus meruit Petri contingere dextram,

Pauperibus quae larga fuit, qua vita revertens

Caetera membra levat, corpusque itura per omne

835

Hanc subiit, quae causa fuit. Si iure movemur,

Instaurata dies animae patet, apta figuris,

Quam nimis antiqui depresserat umbra pericli,

Ad vocem conversa Petri: caput, ante gravatum

Legis in obscurae gremio, velut altera surgens,

840

Ecclesia praesente, levat, tenebrasque repellit

Lux operum comitata fidem, quae legis ab ore

Non fuerat promissa salus, quia fonte renatis

Gratia perpetuae coepit dare munera vitae.

Caesarea venerandus erat Cornelius urbe,

845

Gentili de stirpe satus, quem dedita causis

Vita piis sacravit aquis, coepitque gerendo

Credere, qui gessit, quidquid baptismate lotis

Consuevit praestare fides: nam missus ab astris

Angelus, hunc adiens, Summi in conspectibus, inquit,

850

Stant Domini, quas spargis opes, quae verba precaris;

Praemia ne desint virtutibus, accipe certam,

Huc Petro veniente, viam. Sic voce coruscans

Nuntius aeternis fixit mandata lavacris.

Nona fuit tunc hora, magis qua rectius hora

855

Prodiret iam trina fides, quod tertia simplex

Hoc iterum ter trina docet, sacramque figuram

Singula ter faciunt, et ter triplicata fatentur.

Haec est nona potens, oculos quae reddidit orbi

Post tenebras remeante die, cum protulit ortum

860

De radiis lux nata crucis, cunctosque replevit

Hoc sine fine iubar; nam mundum constat onustum

Gentibus esse locum, quibus in baptismate lotis

Plena repurgato fulserunt lumina mundo.

Hanc solet ille sequi denarius, omnia donans,

865

Quae praecepta decem servantibus arbiter offert,

Nec sinit, ut tardos praecedant aere priores,

Temporis huius opem, quam sacri fontis adivit

Praevius, o utinam nostrae petat actio vitae,

Mortalisque sibi studium proponat origo,

870

Ut credentis amor rerum speculetur honorem,

Et ferat exemplum meritis, qui praebuit undis!

Iamque capax fidei Cornelius, indice voto,

Ad Petrum tres ire iubet. Confessio trina

Sic venit generantis aquae, numerumque per ipsum

875

Europae atque Asiae Lybiaeque tenebitur orbis.

Ardua progreditur coenacula Petrus adire,

Iam medio torrente die; locus instruit altus

Despiciensque solum, Petrum coelestia semper,

Non terrena sequi: sextae quoque circulus horae

880

Detegit aetatem qua Christus venit in orbem

Largiri salvantis opem: numerusque dierum

Praetulit exemplum quo condidit antea mundum,

Quem vetat hac tandem veniens aetate Redemptor

Peccati ditione premi: sic denique sexta

885

Fertur et illa geri; fessus de calle magister

Cum, putei super ora sedens, per vasa puellae

Pocula qaerit aquae, requiem facturus ubique

Ecclesiae de fonte suae: qua Petrus in hora

Esurit, ille sitit pius ad sua dona magister

890

Addere semper amans; cui nominis auxit honorem,

Dat pariter nutrire fidem; laetabitur orbis,

Hac saturante fame, quae munere pinguior omni

Deliciosa fluit, nullumque relinquit inanem

Perpetuas latura dapes. Qui solvere nosti,

895

Excute, Petre, meae retinacula tarda loquelae,

Deque tuis epulis exhaustae porrige linguae.

Claviger aethereus coelum conspexit apertum,

Usus honore suo; demittitur inde figura

Vasis, ut in terris sit visio, corpore Petri

900

Omnia posse capi, qui, quidquid sumit edendum,

Ecclesiae facit esse cibum. Praefertur imago,

Quatuor ordinibus se submittentibus; una

Ecclesiae forma est, quae quatuor eminet orbis

Partibus, et laxat totidem praeconibus ora,

905

Omne genus retinens volucrum, pecudumque, ferarum,

Reptiliumque simul; mortalibus ista cohaerent

Ex meritis vitiisque suis: patet ergo, quod auctor

Iussit in Ecclesiae transfundi viscera gentes.

Macta et manduca, dum praecipit; abstrahe, quod sunt,

910

Et tibi fac similes; qui vertitur, alter habetur,

Denique Saulus obit, quia Paulus vivere coepit.

Absit, Petrus ait; quanta est reverentia sanctae

Legis! et esuriens oblatas respuit escas.

Ter sonuit Domini vox, quae dictata saluti est:

915

Hoc Genitor, Natusque simul, sanctusque peregit

Spiritus, huic fidei pugnax cadit Arrius, unum

Personas tres esse negans; Sabellius unum,

Sed Patrem confessus, ait, qui deinde vicissim

Filius et sanctus dicatur Spiritus idem,

920

Sed totus sit ut ipse Pater, quodque ordine trino

Continet unus apex, hic dividit, ille relinquit.

Victus uterque iacet, nam iussio trina monentis

Personis numerum virtutibus indicat unum,

Quo vocat imperio gentes; hoc credere fas est,

925

Si volumus complere fidem, facis omnia, Christe,

Sanguine munda tuo, lateris qui fluxit ab ictu,

Discretae coniunctus aquae; maculosus oberrat

Anguis, et exstinctum lymphis gemit esse venenum.

Comperit accitus, quae sit sua visio, Petrus,

930

De merito qui nomen habet, nam Petrus Hebraeo

Agnoscens sermone sonat; pro munere Christus

Sic vocitare dedit, quo cognoscente patescit

Descendit visurus eos quos miserat illuc,

Qui laticum quaesitor erat, descendere Petrus

935

Dicitur, ad plebem veniens gentemque novellam,

Quae necdum cognorat aquam: pars mersa profecto est

Sacro fonte carens, cuius via ducit euntes

Ad patriae melioris opem, qua pergere cessans

Non intrat, quo vita vocat; comitantibus iisdem,

940

Cornelii properat coelestia regna daturus,

Sanctificare domum, genibus quem, poplite flexo,

Non sinit advolvi: gratis dare munera suetus

Arcet honoris opus: caput hinc novus erigis orbis,

Qui percussus eras antiqui dente parentis,

945

Natalemque tibi fons reddidit; edite rursus,

Ne preme colla tuis, alienis libera, culpis.

Ut primum fari sublimia dogmata Petrus

Coepit, et aeterni mysteria pandere Christi,

Magnanimes stupuere viri, vocemque sequentes

950

Invenere viam: quid non credentibus offert

Indubitata fides? cui nunquam munera tardant,

Nec faciunt divina moram: mox Spiritus almus,

Indulgens varias opulento munere linguas,

Complevit sine more domum; baptisma frequentat

955

Petrus, ut ablutos flammis purgaret in undis.

Exemplo caret iste locus, quo Spiritus almus

Praevenit, quas sanxit, aquas; qui talia semper

Addere dona solet, solisque ex fonte renatis

Imposita properare manu; gerit ista vicissim,

960

Ne quisquam putet esse suum, meritisque venire,

Quod variat, qui sponte parat, nam Spiritus almus

Nescia mensurae fert praemia, plusque ministrans,

Quam sperantis erat, praecedit gratia votum.

Pervenit, hinc abiens, sublimem Petrus in urbem,

965

Quae retinet vexilla crucis; plebs cuncta requirit,

Gentibus unde salus, aperit quibus omnia doctor,

Subiimgensque monet, nunquam fas esse negari,

Quae veniunt bonitate Dei; sententia voce

Digna pii monstrare palam custodis amorem,

970

Ut velit ad cunctos coelestia regna patere,

Qui tenet has sine fine fores: quid, turba, querelis

Gaudia nostra teris? non sunt nova munera Petro,

Tot vicibus signata prius, cum nominis almi

Huic Christus dat laude frui, quem iura locavit

975

Ecclesiae portare suae, cum littore naves

Prospiciens astare duas, praecepta ministrans

In Petri vult puppe vehi. Synagoga profecto

Sicca remansit humi, postquam doctrina magistri

Ecclesiae dedit alta sequi, stat perfida terris,

980

Iam pelago currente fide, sua quippe figura

Haesit utrique rati. Ioseph Iudaea vocabat

Hunc natum, cui Petrus ait: Tu, Christe, probaris

Filius esse Dei: pars haec defigitur arvis,

Quae cecidit terrena sequens; processit in altum,

985

Quae crevit divina loquens: cum pisce sine ullo

In tenebris captura fuit, nam tempore lucis

Lux quia Christus adest, spoliat vada salsa draconis,

Ut cunctos ad littus agant sacra retia fontis;

Et de caerulei rapiantur fauce profundi.

990

Nam mare mundus erat, cuius de gurgite Petrus

Humida lina trahens, verbo piscante, carinas

Complevit maiore sinu, quia turba duobus

E populis ventura foret, gentesque levavit

Tunc famulante salo, plenaque in puppe fatetur

995

Ecclesiam, cuius placida statione recondit,

Quod Domini sermone capit, qui dixerat ante

Esse alias, quas quaerat oves; has nempe parabat,

Quas nunc rite vocat, per quas clementia Petri

Congregat aethereis humana peculia septis.

1000

Non deerit sua fama locis. Petrus, omnia prendens,

Bethsaida satus urbe fuit, quae nomine Hebraeo

Venatorum est dicta domus, quia verus ab illa

Ecclesiae venator adest, qui cuncta peragrans

Cinxit, et ad fidei collegit retia gentes.

1005

Clauditur obscuro, sed non sine lumine, Petrus

Carcere, nec possunt tenebrae caligine fulva

Ecclesiae celare diem: commune per omnes

Supplicium timor ille facit: custodia Petri

Publica poena fuit; proprium sed pastor ovile,

1010

Servato custode, regit, quem ditat honore

Ter Dominum confessus amor; de nomine Petrae

Nomen Petrus habens aeterna vocabula portat,

Fundamenta gerens nunquam passura ruinam.

Exspectate tuis, cunctoque in tempore charus,

1015

Et nobis iam, Petre, veni! simul omnibus exi,

Quos stimulat natura prior! Iam nocte profunda

Angelus, astra ferens, ergastula candidus intrat,

Se comitante die; coeli veniente ministro,

Carceris umbra fugit; pulsae periere tenebrae,

1020

Lucifero radiante novo; color exsulat ater,

Et mutata vident nocturna crepuscula solem.

Custodum vallante manu, inter vincula Petro

Corpore somnus erat, sed cum vigilaret in illo,

Quae nescit dormire, fides: hoc Cantica clamant:

1025

Dormio corde vigil. Laeti documenta figurae

Discite, qui liquido meruistis fonte renasci,

Et, quae forma manet sacrato in corpore Petri,

Cernite corde pio: docet hanc virtutis apertae

Angelus ipse viam; tangens latus impulit, in qua

1030

Ecclesiae stat parte caput; qua nuntius ortam

Noverat, inde levat. Lateri subnexuit arcae

Ostia sancta Noe clausis animalibus, hinc est,

Diluvio vastante, salus. Producitur Eva,

Dormitante viro, lateris generata propago,

1035

Nomen habens vitae, si nunquam culpa fuisset,

Sic mansura magis: Christus post mysticus Adam,

Dignatus dare membra cruci, atque in carne perempta

Morte premi, qua vita redit, nova dona liquoris

Per lateris sacravit iter: nunc angelus illa

1040

Petrum parte vocat, mens credat ut omnis, in ipso

Ecclesiae constare decus, teneatque superno

Assertore fidem, quo calceamenta monente

Hi meruere pedes, tetigit quos dextra magistri,

Quae totum mundavit aquis: gradientibus illis,

1045

Conclusae cessere fores: putat omnia, somno

Ludificante, geri, cui praemia vera paravit

Maiestas ignara doli: iam ferrea claustris

Porta patet, rigidi laxant sua vincula postes.

Gentibus abscidens durae feritatis acumen

1050

Aspera cuncta domat, ne ianua fixa vetaret

Orbis iter, quo cursus erit: dic, gloria rerum,

Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro?

Quem Deus aethereae custodem deputat aulae,

Ecclesiaeque suae faciens retinere cacumen

1055

Infernum superare iubet: mox liber ab hoste

Divinum celebravit opus, quem prima puella

A tenebris remeare probat, cui gratia Christi

Rem dedit esse parem; visus adit ipse resurgens

Femineos, loquitur redeuntis gloria carnis

1060

Ad sexum, quem mater habet; patet hinc quoque vatem

Ecclesiam sensisse suum, quae gaudia portet

In cunctum diffusa gregem: quis talia fando

Explicet, aut verbis attollat pondera rerum?

Maximus ille pavor, gelidos qui strinxerat artus,

1065

Laetitiae mensura fuit; manet omne per aevum

Pignoris huius apex, et sideris obtinet instar,

Corpore quod Petrus sacravit, et angelus ore.

His solidata fides, his est tibi, Roma, catenis

Perpetuata salus; harum circumdata nexu

1070

Libera semper eris: quid enim non vincula praestent,

Quae tetigit, qui cuncta potest absolvere? cuius

Haec invicta manu, vel religiosa triumpho

Moenia non ullo penitus quatientur ab hoste.

Claudit iter bellis, qui portam pandit in astris.