B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Boethius
ca. 480 - 524
     
   


P h i l o s o p h i a e   c o n s o l a t i o n i s
l i b r i   q u i n q u e


L i b e r   q u a r t u s

____________________________________________


      1. p.
      [1] Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et: [2] O, inquam, veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patuerunt, eaque mihi, etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita, non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. [3] Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione, profecto consideras. [4] At huic aliud maius adiungitur; nam imperante florenteque nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. [5] Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.
      [6] Tum illa: Et esset, inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti velut patrisfamilias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent. [7] Sed non ita est; nam si ea, quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cuius nunc regno loquimur, auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. [8] Et quoniam verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi, quae te domum revehat, ostendam. [9] Pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere possit, adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris.

      1. c. (metrum: tetrameter dactylicus et dimeter iambicus)
Sunt etenim pennae volucres mihi,
      Quae celsa conscendant poli.
Quas sibi cum velox mens induit,
      Terras perosa despicit,
5
Aeris immensi superat globum
      Nubesque postergum videt,
Quique agili motu calet aetheris,
      Transcendit ignis verticem,
Donec in astriferas surgat domos
10
      Phoeboque coniungat vias
Aut comitetur iter gelidi senis
      Miles corusci sideris
Vel quocumque micans nox pingitur,
      Recurrat astri circulum.
15
Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
      Polum relinquat extimum
Dorsaque velocis premat aetheris
      Compos verendi luminis.
Hic regum sceptrum dominus tenet
20
      Orbisque habenas temperat
Et volucrem currum stabilis regit
      Rerum coruscus arbiter.
Huc te si reducem referat via,
      Quam nunc requiris immemor:
25
Haec, dices, memini, patria est mihi,
      Hinc ortus, hic sistam gradum.
Quodsi terrarum placeat tibi
      Noctem relictam visere,
Quos miseri torvos populi timent,
30
      Cernes tyrannos exsules.

      2. p.
      [1] Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis. Nec dubito, quin possis efficere; tu modo, quem excitaveris, ne moreris.
      [2] Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. [3] Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. [4] Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc, nunc inde proposita confirmans.
      [5] Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est, quod explicari queat. [6] Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque, quod non vult, at si potestas absit, voluntas frustra sit. [7] Quo fit, ut, si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur, huic obtinendi, quod voluerit, defuisse valentiam dubitare non possis.
      Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest.
      [8] Quem vero effecisse, quod voluerit, videas, num etiam potuisse dubitatis?
      Minime.
      [9] Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est.
      Fateor, inquam.
      [10] Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?
      Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.
      [11] Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
      Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo.
      [12] Omnes igitur homines, boni pariter ac mali, indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur?
      Ita, inquam, consequens est.
      [13] Sed certum adeptione boni bonos fieri?
      Certum.
      Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt?
      Sic videtur.
      [14] Mali vero, si adipiscerentur, quod appetunt, bonum, mali esse non possent.
      Ita est.
      [15] Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui vero mali sunt, imbecilles? [16] Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
      [17] Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime administrare queat, alio vero modo, quam naturae convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?
      [18] Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.
      [19] Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis?
      Minime, inquam.
      [20] Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?
      Ne hoc quidem, inquam.
      [21] Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure valentior existimari potest?
      [22] Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo, qui idem nequeat, valentior sit, nullus ambigat.
      [23] Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?
      [24] Minime, inquam; nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim, quae concesserim, bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecilles.
      [25] Recte, inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae.
      [26] Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes. Vide enim, quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. [27] Et quid, si hoc tam magno ac paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? [28] Considera vero, quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus, quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires eminent. [29] Sicut enim eum, qui pedibus incedens ad eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium iaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum, qui expetendorum finem, quo nihil ultra est, apprehendit, potentissimum necesse est iudices. [30] Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem viribus omnibus videantur esse deserti.
      [31] Cur enim relicta virtute vitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid enervatius ignorantiae caecitate? An sectanda noverunt, sed transversos eos libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari vitio nequeunt. [32] An scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse, sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium, quae sunt, finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt.
      [33] Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. [34] Nam qui mali sunt, eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. [35] Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. [36] Est enim, quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. [37] Sed possunt, inquies, mali. Ne ego quidem negaverim, sed haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate descendit. [38] Possunt enim mala, quae minime valerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. [39] Quae possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.
      Perspicuum est.
      [40] Atque ut intellegas, quaenam sit huius potentiae vis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus.
      Ita est, inquam.
      Sed idem, inquit, facere malum nequit.
      Minime.
      [41] Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse homines putet?
      Nisi quis insaniat, nemo.
      Atqui idem possunt mala.
      Utinam quidem, inquam, non possent.
      [42] Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem, qui mala possunt, minus posse manifestum est. [43] Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. [44] Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest, expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam.
      [45] Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos, quod desiderent, facere posse sapientes, improbos vero exercere quidem, quod libeat, quod vero desiderent, explere non posse. [46] Faciunt enim quaelibet, dum per ea, quibus delectantur, id bonum, quod desiderant, se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non veniunt.

      2. c. (metrum: dimeter trochaeicus et adoneus)
Quos vides sedere celsos solii culmine reges,
Purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
Ore torvo comminantes, rabie cordis anhelos,
Detrahat si quis superbis vani tegmina cultus,
5
Iam videbit intus artas dominos ferre catenas.
Hinc enim libido versat avidis corda venenis,
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
Maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
10
Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.

      3. p.
      [1] Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. [2] Rerum etenim quae gerentur illud, propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam curritur, iacet praemium corona. [3] Sed beatitudinem esse id ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune propositum, [4] atqui hoc a bonis non potest separari; neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. [5] Quantumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. [6] Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam, qui contulisset, auferre. Sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. [7] Postremo cum omne praemium idcirco appetatur, quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem?
      [8] At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius, quod paulo ante praecipuum dedi, ac sic collige: [9] Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri beatos liquet. [10] Sed qui beati sint, deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
      [11] Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque, item poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. [12] Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. [13] Si igitur sese ipsi aestimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri, quos omnium malorum extremo nequitia non affecit modo, verum etiam vehementer infecit?
      [14] Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque, quod sit, unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est, ut omne, quod sit, id etiam bonum esse videatur. [15] Hoc igitur modo quicquid a bono deficit, esse desistit; quo fit, ut mali desinant esse, quod fuerant; sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat. Quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam. [16] Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Evenit igitur, ut, quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare non possis. [17] Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor? Lupis similem dixeris. [18] Ferox atque inquies linguam litigiis exercet? Cani comparabis. [19] Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. [20] Irae intemperans fremit? Leonis animum gestare credatur. [21] Pavidus ac fugax non metuenda formidat? Cervis similis habeatur. [22] Segnis ac stupidus torpet? Asinum vivit. [23] Levis atque inconstans studia permutat? Nihil avibus differt. [24] Foedis immundisque libidinibus immergitur? Sordidae suis voluptate detinetur. [25] Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.

      3. c. (metrum: glyconeus)
Vela Neritii ducis
Et vagas pelago rates
Eurus appulit insulae,
Pulchra qua residens dea
5
Solis edita semine
Miscet hospitibus novis
Tacta carmine pocula.
Quos ut in varios modos
Vertit herbipotens manus,
10
Hunc apri facies tegit,
Ille Marmaricus leo
Dente crescit et unguibus.
Hic lupis nuper additus,
Flere dum parat, ululat.
15
Ille tigris ut Indica
Tecta mitis obambulat.
Sed licet variis malis
Numen Arcadis alitis
Obsitum miserans ducem
20
Peste solverit hospitis,
Iam tamen mala remiges
Ore pocula traxerant,
Iam sues Cerealia
Glande pabula verterant,
25
Et nihil manet integrum
Voce, corpore perditis.
Sola mens stabilis super
Monstra, quae patitur, gemit.
O levem nimium manum
30
Nec potentia gramina,
Membra quae valeant licet,
Corda vertere non valent.
Intus est hominum vigor
Arce conditus abdita.
35
Haec venena potentius
Detrahunt hominem sibi
Dira, quae penitus meant
Nec nocentia corpori
Mentis vulnere saeviunt.

      4. p.
      [1] Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem.
      [2] Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur loco. Sed tamen, si id ipsum, quod eis licere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur. [3] Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea, quae cupiunt, implere non possint. [4] Nam si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miserae langueret effectus. [5] Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur, quos videas scelus velle, posse, perficere.
      [6] Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer exopto.
      [7] Carebunt, inquit, ocius, quam vel tu forsitan velis vel illi sese aestiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam brevibus vitae metis ita serum, quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet; [8] quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; [9] quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. Etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam, quam esse constat aeternam.
      [10] Tum ego: Mira quidem, inquam, et concessu difficilis inlatio, sed his eam, quae prius concessa sunt, nimium convenire cognosco.
      [11] Recte, inquit, aestimas; sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est vel falsum aliquid praecessisse demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est, quod de inlatione causetur. [12] Nam hoc quoque, quod dicam, non minus mirum videatur, sed ex his, quae sumpta sunt, aeque est necessarium.
      [13] Quidnam? inquam.
      Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. [14] Neque id nunc molior, quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
      [15] Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus?
      Et illa: Bonos, inquit, esse felices, malos vero miseros nonne concessimus?
      Ita est, inquam.
      [16] Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo, cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni admixtione miseria est?
      Sic, inquam, videtur.
      [17] Quid, si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea, quibus miser est, malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est, cuius infortunium boni participatione relevatur?
      Quidni? inquam.
      [18] Sed puniri improbos iustum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum est.
      Quis id neget?
      [19] Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit, bonum esse omne, quod iustum est, contraque, quod iniustum est, malum.
      Liquere respondi.
      [20] Habent igitur improbi, cum puniuntur quidem, boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius, mali ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es.
      [21] Negare non possum.
      Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
      [22] Tum ego: Ista quidem consequentia sunt eis, quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?
      [23] Et magna quidem, inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est. [24] Id vero hactenus egimus, ut, quae indignissima tibi videbatur malorum potestas, eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare, videres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam, quam cito finiri precabaris, nec longam esse disceres infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam vero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. [25] Cui sententiae consequens est, ut tum demum gravioribus suppliciis urgueantur, cum impuniti esse creduntur.
      [26] Tum ego: Cum tuas, inquam, rationes considero, nihil dici verius puto. At si ad hominum iudicia revertar, quis ille est, cui haec non credenda modo, sed saltem audienda videantur?
      [27] Ita est, inquit illa. Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem. [28] Vide autem, quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris, nihil opus est iudice praemium deferente, tu te ipse excellentioribus addidisti. [29] Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti, veluti, si vicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno, nunc sideribus interesse videaris. [30] At vulgus ista non respicit. Quid igitur? Hisne accedamus, quos beluis similes esse monstravimus? [31] Quid, si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num videntes eadem caeco putaremus? [32] Nam ne illud quidem adquiescent, quod aeque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse, qui faciant, quam qui patiantur iniuriam.
      [33] Vellem, inquam, has ipsas audire rationes.
      Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas?
      Minime.
      [34] Infelices vero esse, qui sint improbi, multipliciter liquet.
      Ita, inquam.
      Qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas?
      Convenit, inquam.
      [35] Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine, qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
      Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.
      [36] Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse viderentur.
      [37] Consequitur, inquam. Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis, sed inferentis esse miseriam.
      [38] Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores; pro his enim, qui grave quid acerbumque perpessi sunt, miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur, quos non ab iratis, sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium veluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. [39] Quo pacto defensorum opera vel tota frigeret vel, si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur. [40] Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. [41] Quo fit, ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos vero odisse ratione caret. [42] Nam si, uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio, sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi, sed miserandi sunt, quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.

      4. c. (metrum: phalaeceus et penthemimeres dactylicus)
Quid tantos iuvat excitare motus
      Et propria fatum sollicitare manu?
Si mortem petitis, propinquat ipsa
      Sponte sua volucres nec remoratur equos.
5
Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
      Dente petunt, idem se tamen ense petunt.
An distant quia dissidentque mores,
      Iniustas acies et fera bella movent
Alternisque volunt perire telis?
10
      Non est iusta satis saevitiae ratio.
Vis aptam meritis vicem referre?
      Dilige iure bonos et miseresce malis.

      5. p.
      [1] Hic ego: Video, inquam, quae sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. [2] Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni malive inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exsul, inops ignominiosusque esse malit potius, quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens urbe florere. [3] Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur. [4] Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia virtutum mali rapiant, vehementer admiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero. [5] Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. [6] Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est, quod a fortuitis casibus differre videatur?
      [7] Nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.

      5. c. (metrum: penthemimeres trochaeicus et penthemimeres iambicus)
Si quis Arcturi sidera nescit
      Propinqua summo cardine labi,
Cur regat tardus plaustra Bootes
      Mergatque seras aequore flammas,
5
Cum nimis celeres explicet ortus,
      Legem stupebit aetheris alti.
Palleant plenae cornua lunae
      Infecta metis noctis opacae,
Quaeque fulgenti texerat ore,
10
      Confusa Phoebe detegat astra;
Commovet gentes publicus error,
      Lassantque crebris pulsibus aera.
Nemo miratur flamina cori
      Litus frementi tundere fluctu
15
Nec nivis duram frigore molem
      Fervente Phoebi solvier aestu.
Hic enim causas cernere promptum est,
      Illic latentes pectora turbant.
Cuncta, quae rara provehit aetas,
20
      Stupetque subitis mobile vulgus.
Cedat inscitiae nubilus error,
      Cessent profecto mira videri.

      6. p.
      [1] Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes, quaeso, uti, quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
      [2] Tum illa paulisper arridens: Ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit. [3] Talis namque materia est, ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae velut hydrae capita succrescant; nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. [4] In hac enim de providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione divina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. [5] Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. [6] Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes.
      Ut libet, inquam.
      [7] Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. [8] Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus gerendis modum statuit; qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae puritate conspicitur, providentia nominatur, cum vero ad ea, quae movet atque disponit, refertur, fatum a veteribus appellatum est. [9] Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit. Nam providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit; fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. [10] Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur.
      [11] Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit. [12] Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat. [13] Sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est, immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.
      [14] Quo fit, ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent. Ea vero sunt, quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. [15] Nam ut orbium circa eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit, extimus vero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione, quod longius a prima mente discedit, maioribus fati nexibus implicatur, ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit. [16] Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. [17] Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est, id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem.
      [18] Ea series caelum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus. [19] Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est.
      [20] Ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. [21] Quo fit, ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. [22] Nihil est enim, quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
      [23] Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? [24] Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut, quos probos improbosve censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit? [25] Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et, quos alii praemio, alii supplicio dignos arbitrantur.
      [26] Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum? [27] Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adiuvantur; [28] at hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. [29] Quid vero aliud animorum salus videtur esse quam probitas? Quid aegritudo quam vitia? Quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus? [30] Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid unicuique conveniat, agnoscit et quod convenire novit, accommodat. [31] Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes.
      [32] Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam: de hoc, quem tu iustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur. [33] Et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. [34] Hic igitur quicquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio.
      [35] Sed sit aliquis ita bene moratus, ut de eo divinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi viribus infirmus; cui si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam. [36] Parcit itaque sapiens dispensatio ei, quem deteriorem facere possit adversitas, ne, cui non convenit, laborare patiatur. [37] Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus. Hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia iudicat adeo, ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. [38] Nam ut quidam me quoque excellentior:

      Ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ὠικοδόμησαν.

[39] Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. [40] Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient, alios duris agitari, ut virtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. [41] Alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt, quod ferre non possunt. Hos in experimentum sui tristibus ducit. [42] Nonnulli venerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt; quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt invictam malis esse virtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono, quibus accedere videntur, fiant, nulla dubitatio est.
      [43] Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis; [44] ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendant; laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare, quam famulari saepe improbis cernant. [45] In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo providentia collatae pecuniae remedio medetur. [46] Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit, ne, cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores, ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. [47] Alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. [48] Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. [49] Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae, cum gesserint, non fuisse gerenda decernant? [50] Ex quo saepe summa illa providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. [51] Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse, quos oderant.
      [52] Sola est enim divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. [53] Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut, quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati.

      [54] Ἀργαλέον δε' με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ' ἀγορεύειν.

[55] Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. [56] Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat dumque ea, quae protulit in sui similitudinem, retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. [57] Quo fit, ut, quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.
      [58] Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum, quo refectus firmior in ulteriora contendas.

      6. c. (metrum: dimeter anapaesticus)
Si vis celsi iura Tonantis
Pura sollers cernere mente,
Aspice summi culmina caeli.
Illic iusto foedere rerum
5
Veterem servant sidera pacem.
Non sol rutilo concitus igne
Gelidum Phoebes impedit axem,
Nec, quae summo vertice mundi
Flectit rapidos Ursa meatus,
10
Numquam occiduo lota profundo,
Cetera cernens sidera mergi
Cupit Oceano tinguere flammas.
Semper vicibus temporis aequis
Vesper seras nuntiat umbras
15
Revehitque diem Lucifer almum.
Sic aeternos reficit cursus
Alternus amor, sic astrigeris
Bellum discors exsulat oris.
Haec concordia temperat aequis
20
Elementa modis, ut pugnantia
Vicibus cedant umida siccis
Iungantque fidem frigora flammis,
Pendulus ignis surgat in altum
Terraeque graves pondere sidant.
25
His de causis vere tepenti
Spirat florifer annus odores,
Aestas cererem fervida siccat,
Remeat pomis gravis autumnus,
Hiemem defluus inrigat imber.
30
Haec temperies alit ac profert,
Quicquid vitam spirat in orbe.
Eadem rapiens condit et aufert
Obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus
35
Rerumque regens flectit habenas
Rex et dominus, fons et origo,
Lex et sapiens arbiter aequi,
Et quae motu concitat ire,
Sistit retrahens ac vaga firmat.
40
Nam nisi rectos revocans itus
Flexos iterum cogat in orbes,
Quae nunc stabilis continet ordo,
Dissaepta suo fonte fatiscant.
Hic est cunctis communis amor,
45
Repetuntque boni fine teneri,
Quia non aliter durare queant,
Nisi converso rursus amore
Refluant causae, quae dedit esse.

      7. p.
      [1] Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus, consequatur?
      Quidnam? inquam.
      [2] Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
      Et qui id, inquam, fieri potest?
      Attende, inquit; [3] cum omnis fortuna, vel iucunda vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona, quam vel iustam constat esse vel utilem.
      [4] Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si, quam paulo ante docuisti, providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. [5] Sed eam, si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus.
      Qui? inquit.
      [6] Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam.
      [7] Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?
      Ut placet, inquam.
      [8] Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?
      Ita est, inquam.
      [9] Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest?
      Fateor, inquam.
      Bona igitur?
      Quidni?
      [10] Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.
      Negare, inquam, nequeo.
      [11] Quid vero: iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit?
      Nequaquam. Verum uti est, ita quoque esse optimam censet.
      [12] Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat?
      [13] Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam.
      [14] Vide igitur, ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus.
      Quid? inquam.
      [15] Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
      [16] Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.
      [17] Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus. [18] Utrique enim, huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. [19] Ex quo etiam virtus vocatur, quod virtus suis viribus nitens non superetur adversis. Neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis; [20] proelium cum omni fortuna nimis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat; [21] firmis medium viribus occupate. Quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. [22] In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis. Omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.

      7. c. (metrum: hendecasyllabus sapphicus)
Bella bis quinis operatus annis
Ultor Atrides Phrygiae ruinis
Fratris amissos thalamos piavit.
Ille dum Graiae dare vela classi
5
Optat et ventos redimit cruore,
Exuit patrem miserumque tristis
Foederat natae iugulum sacerdos.
Flevit amissos Ithacus sodales,
Quos ferus vasto recubans in antro
10
Mersit immani Polyphemus alvo.
Sed tamen caeco furibundus ore
Gaudium maestis lacrimis rependit.
Herculem duri celebrant labores:
Ille Centauros domuit superbos,
15
Abstulit saevo spolium leoni
Fixit et certis volucres sagittis,
Poma cernenti rapuit draconi
Aureo laevam gravior metallo,
Cerberum traxit triplici catena.
20
Victor immitem posuisse fertur
Pabulum saevis dominum quadrigis.
Hydra combusto periit veneno,
Fronte turpatus Achelous amnis
Ora demersit pudibunda ripis.
25
Stravit Antaeum Libycis harenis,
Cacus Euandri satiavit iras,
Quosque pressurus foret altus orbis,
Saetiger spumis umeros notavit.
Ultimus caelum labor inreflexo
30
Sustulit collo pretiumque rursus
Ultimi caelum meruit laboris.
Ite nunc, fortes, ubi celsa magni
Ducit exempli via. Cur inertes
Terga nudatis? Superata tellus
35
Sidera donat.