<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   I V
D e   P s a l t e r i o

____________________________________



1.
Sequitur Psalterii codex tertius, qui nobis primus est in commentorum labore, sed bis binum locum tenet in ordine. hunc in quibusdam psalmis et beatus Hilarius et beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis latiusque tractavit; ex quibus iam duas decadas Domino praestante collegi.

2.
A quo, ut fieri solet, mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso Domino largiente conscripsi, ut illud in me dictum Mantuani vatis veraciter impleretur

     «Et argutos inter strepere anser olores» -

ubi nullam causam digressiva relatione miscuimus, sed in vicem annotationum breviter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. quem si aliquis dignatus fuerit post tales viros fortasse relegere, cognoscet, sicut et alii Patres sententia indubitata dixerunt, de Scripturis divinis emanasse quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. quae nos, ut se locus attulit, Domino iuvante quantum valuimus (ni fallor) ostendimus.

3.
Legendus est etiam libellus Athanasii, Alexandrinae civitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinavit, qui inscribitur de libro Psalmorum; ubi diversa commonens virtutem operis ipsius munitissima discussione patefecit, diversos hominum casus cum suis remediis suaviter introducens. Psalterium est enim quaedam caelestis sphera stellis densa micantibus, et, ut ita dixerim, quidam pavo pulcherrimus qui velut oculorum orbibus et colorum multiplici et decora varietate depingitur; paradisus quin etiam animarum, poma continens innumera quibus suaviter mens humana saginata pinguescat.

4.
Quod tamen psalmorum corpus universum et in tribus codicibus per quinquagenos psalmos iudicavimus conscribendum, ut iubelei anni quantitas triplicata sanctae Trinitatis votiva nobis remissionis beneficia nuntiaret, et, quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus poterat inveniri, tali distributione completa spem pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis praestante Domino salubriter invenirent. habeat ergo bibliotheca vestra unum ex eis codicem, ad quem recurratis si vos mendositas fortassis offenderit; fratrum vero curiositas partibus se expleat distributis.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>