<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum libri II
 


 






 



P r a e f a t i o

____________________________



1.
Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum, fateor, dolore permotus ut Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. nisus sum cum beatissimo Agapito papa urbis Romae ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum Hebreis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur.

Sed cum per bella ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina desiderium meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad hoc divina caritate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos Domino praestante conficerem; per quos, sicut aestimo, et Scripturarum divinarum series et saecularium litterarum compendiosa notitia Domini munere panderetur - minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero inesse magna cognoscitur, quando per eos discitur unde et salus animae et saecularis eruditio provenire monstratur. in quibus non propriam doctrinam sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est et praedicare gloriosum, quoniam quicquid de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quotiens redire volueris, nulla asperitate morderis.

2.
Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam per expositiones probabiles Patrum velut per quandam scalam visionis Iacob, ut eorum sensibus provecti ad contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. ista est enim fortasse scala Iacob, per quam angeli ascendunt atque descendunt; cui Dominus innititur, lassis porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. quocirca, si placet, hunc debemus lections ordinem custodire, ut primum tyrones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis iugi exercitatione meditentur, donec illis fiat Domino praestante notissima, ne vitia librariorum impolitis mentibus inolescant; quia difficile potest erui, quod memoriae sinbus radicatum constat infigi.

Felix quidem anima, quae tanti muneris secretum memoriae sinibus Domino largiente condiderit; sed multo felicior qui vias intellegentiae vitali indagatione cornoverit, eoque fit ut et humanas cogitationes a se navanter expellat et divinis eloquiis salubriter occupetur. multos enim nos vidisse retinemus, memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos exemplis tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones, quoniam in alio libro clarius positum est, quod alibi dictum constat obscurius. testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in epistula quae scribitur ad Hebreos Testamenti veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat.

3.
Quapropter, carissimi fratres, postquam se milites Christi divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati cognoscere coeperint loca librorum oportune nominata, tunc huius operis instituta quispiam fortasse non inaniter transit, ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breviter indicantur; eoque provenit ut studiosi cognoscant, a quibus Latinis expositoribus singula quaeque declarata sunt. quod si aliquid in eisdem neglegenter dictum reperit, tunc quibus lingua nota est a Graecis explanatoribus quae sunt salubriter tractata perquirant, quatenus in schola Christi neglegentiae tepore sublato vitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur.

4.
Ferunt itaque Scripturas divinas veteris novique Testamenti ab ipso principio usque ad finem Graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum et Cyrillum eiusdem civitatis episcopum et Iohannem Chrysostomum, Gregotium et Basilium, necnon et alios studiosissimos viros quos Graecia facunda concelebrat. sed nos potius Latinos scriptores Domino iuvante sectamur, ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse videamur. dulcius enim ab unoquoque suscipitur quod patrio sermone narratur, unde fieri potest ut per magistros agatur antiquos quod impleri non potuit per novellos.

Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales misisse competens plenitudo probatur esse doctrinae; nam et vobis erit quoque praestantius praesumpta nvitate non imbui sed priscorum fonte satiari. hinc consequitur ut otiose doceam et sine culpabili praesumptione vos instruam; quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere ut insidias calumniantium commodissime declinasse videamur.

5.
Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris potius oculis. moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream habere desiderant sospitatem. nam qui sanari volunt, a medicis quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant, ne tenuissimas vires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas.

6.
In secundo vero libro de artibus ac disciplinis liberalium litterarum pauca libanda sunt; ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei stabilitate peccetur. quicquid autem in Scripturis divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intellegi. constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt; quod apto loco in expositione Psalterii fortasse probavimus.

7.
Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne quod expedit, legite precor assidue, recurrite diligenter,; mater est enim intellegentiae frequens et intenta meditatio. nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse volumine quendam senem et simplicem de obscurissimo loco Scripturae divinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine cognovisse, ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito divina inspiratione completus quaerentibus res difficillimas explanasset. simile est et illud sancti Augustini dictum, quod in libris de Doctrina Christiana commemorat, quendam famulum barbarum litteris imperitum orationibus crebris ita sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis meditationibus eruditus. de qua re sic ipse subsequens dicit: licet haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere sed in usu communis doctrinae satius permanere, ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam temptationis contra praeceptum Domini potius incurrere videamur, dicentis in Deuteronomio: Non temptabis Dominum Deum tuum, et iterum in Evangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit, et cetera. quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus abscidamur; nam et David, cum esset in lege Domini iugiter occupatus, tamen clamavit ad Dominum, dicens Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. tale est enim huius rei suavissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur.

8.
Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce esplendeat, et in ea Spiritus sancti virtus evidenter irradiet, in Psalterio tamen et Prophetis et Epistulis Apostolorum maximum studium laboris impendi, quoniam mihi visi sunt profundiores abyssus commovere, et quasi arcem totius Scripturae divinae atque altitudinem gloriosissimam continere. quos ego cunctos novem codices auctoritatis divinae, ut senex potui, sub collatione priscorum codicum amicis ante me legentibus sedula lectione transivi; ubi multum me laborasse Domino iuvante profiteor, quatenus nec eloquentiae modificatae deessem nec libros sacros temeraria praesumptione Iacerarem.

9.
Illud quoque credidimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum in Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. quod nos quoque tanti viri auctoritate commoniti sequendum esse iudicavimus, ut cetera distinctionibus ornentur. ista vero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus vir, sicut dictum est, ad vicem distinctionum colis et commatibus ordinavit, ne supra iudicium tanti viri vituperabili praesumptione venisse videamur.

Reliquos vero codices, qui non sunt tali distinctione signati, notariis diligenti tamen cura sollicitis relegendos atque emendandos reliqui; qui etsi non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen codicum antiquorum, ut opinor, adimplere modis omnibus festinabunt. habent enim scientiam notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque ammonere noscuntur. sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla poneremus, ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris carpenda traderetur. paravi quoque quantos potui priscos orthographos inverire, per quos etsi non omnino correcti tamen ex magna parte meliorati esse videantur. orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa; inter Latinos vero sub ardua difficultate relicta monstratur, unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit.

10.
Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut veniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, devotarum lumen animarum, caeleste donum et gaudium sine fine mansurum. quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur est breviter intimatum.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>