<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X
D e   m o d i s
i n t e l l e g e n t i a e


____________________________________



1.
Primum est post huius operis instituta ut ad introductores Scripturae divinae, quos postea repperimus, sollicita mente redeamus, id est Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de Doctrina Christiana, Adrianum, Eucherium et Iunilium; quos sedula curiositate collegi, ut quibus erat similis intentio, in uno corpore adunati codices clauderentur; qui modos elocutionum explanationis causa formantes per exemplorum diversas similitudines intellegi faciunt, quae prius clausa manserunt.

2.
Quod si ab introductoribus fortasse praetermissa sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus, et aperiri nobis incipiunt quae prius clausa manserunt.

3.
Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui propositionibus factis solvunt obscurissimas quaestiones.

4.
Quinto per libros singulos atque epistulas diversorum Patrum loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura notanda sunt. ita fit ut diversorum catholicorum libri commodissime perlegantur, quando et intentiones suas decenter aperiunt et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur.

5.
Postremo collocutio peritissimorum seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione subito quod non opinabamur advertimus, dum nobis studiose referunt quod longis aetatibus suis discere potuerunt. utile est enim per istos sex modos intellegentiae studiosa voluntate discurrere, potius quam irreligioso stupore torpere.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>