<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Eugippius
ca. 465 - post 533

 
 
   
   



V i t a
s a n c t i   S e v e r i n i


E u g i p p i i   e p i s t o l a
a d   P a s c h a s i u m


______________________________


      Domino sancto
      ac venerabili
      Paschasio diacono
      Eugippius
      in Christo salutem

      [1] Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quendam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et viris religiosis edicere tanta per beatum Severinum divinis effectibus celebrata non oportere celari miracula.

      [2] Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. Hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et cottidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent. [3] Sed nequaquam ultra lucernae illius igniculum te velut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: Quid tibi aquas expectare de silice? Iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans nos de firmissima petra illo, quo profluis orationis melle, recreabis: de quo iam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti sancti Severini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. [4] Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat: quod si molis instar parietem impolitis componat artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intervenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? Sic ego quoque pretiosam materiem ingenio vestro vilissima compositione vix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor exsistit? [5] Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae nunc confero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.

      [6] Illa quoque, precor, virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere vel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam divina sunt peracta virtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius vester Deogratias, optime novit, verbo commendavimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse dicturos, ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur.

      [7] Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, unde, sicut moris est, texendae cuiuspiam vitae sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognoverim, non tacebo. [8] Nam cum multi igitur sacerdotes et spiritales viri nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenae vel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent, inter se quaerentes, cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur, post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: «Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?» [9] Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: «Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum. fuero requisitus, offerre.» His talia serio mox subiciens: «Quid prodest», inquit, «servo Dei significatio sui loci vel generis, cum potius id tacendo facilius possit evitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae civis adscribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verum tamen scito, quia Deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit.» [10] Tali memoratus presbyter responsione conticuit, nec quisquam, ante vel postea, beatum virum super hac parte percontari praesumpsit. Loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino Latinum, quem constat prius ad quandam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, divina compulsum revelatione venisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quotiens de beati Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audivi.

      [11] Indicia vero mirabilis vitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita fient, ut rogavi, libro vestri magisterii clariora.

      Superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas.

 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>